Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə75/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   71   72   73   74   75   76   77   78   ...   100
MAledictio Qua quis imprecatur ali=

cui malum/pecccatum est

mortale ex suo genere: quia contra charitatem

est cupere alicui malum.

Aduertenda Tamen sunt hic quattuor. Primum

est / ꝙ est sermo de malo sub rōne

mali/& non sub ratione boni honesti vel vtilis: hoc est/ad ma

ledictionẽ requiri{t$} ꝙ desidere{t$} hōi malũ: puta mors / infamia/

damnũ rerum/infirmitas/& siquod aliud malũ occurrit. Ita ꝙ

nō desideren{t$} ista illi vt iustitia dei aut reipublice habeat suum

locũ: sicut letabi{t$} iustus quũ viderit vindictā. Et similiter ꝙ nō

desiderentur ista illi vt medicina corrigens illũ & reducens ad

sanitatẽ anime, aut saltem reuocans ab oppressione bonorũ. Sed

desiderantur ista proximo non curando plus: hoc. n. est deside=

rare malum formaliter.

Secundũ/ꝙ sermo est de creatura rōnali, cui soli pōt aliquid



mali obuenire. Vbi caute aduerte/ ꝙ si maledicuntur creature

irrationales abs alia adiunctione, peccatum est ociosi verbi. Si

vero maledicerentur vt sunt creature dei. non esset simplex

maledictio / sed blasphemia: sicut etiam blasphemia est ma=

ledicere sanctos aut deum. Si autem maledicerentur in or=

dine ad homines: vel vt sunt res alicuius (vt siquis impre=

cetur sterilitatem agro alicuius/aut mortem pecudibus alicuius/

&c.) perinde esset vt imprecari damnũ homini qui est dñs. Vel

vt sunt cōtentiue/& breuiter relatiue ad bona hũana: vt siquis

hac ratione maledicat diem natiuitatis sue vel alterius, idem est

acsi maledixisset hominem illum nascentem. Si vero rela=

tiue ad mala humana / nullũ peccatũ est: sicut nec maledicere<-P>

@@0@

@@1@Maledictio.

<-P>humanis malis. sic enim iob maledixit diem natiuitatis sue/pro

quanto continet tot mala culpe & pene huius vite. Et dauid

montes gelboe/pro quanto ibi occisus est populus domini. Et sic

de similibus. Demonem demum maledicere absolute non est

peccatum: quia ratione status sui mali intelligitur a christianis

maledici.

Tertium est/ꝙ maledictio dupliciter incurritur: scilicet vel



per se, hoc est ex intentione maledicendi vt malum eueniat.

Et sic est peccatum mortale si homo maledicitur directe vel in

directe: vt declaratum est. Nisi propter imperfectionem actus.

vel ex parte mali/quia minimum pro nihilo reputatur: vel ex

parte affectus / quia non ex consensu rationis cupiebat. Et ma=

terialiter incurritur maledictio, quum quis maledicit verbo/

sed non animo maledicendi, sed ex surreptione vel lapsu lingue

aut malo vsu huiusmodi profert. Et est veniale peccatum.

Quartum est/vt non fallaris confessor quo ad duo. Primo



ad discernendum si persona irata maledixit ex animo vel non:

nam non oportet inspicere ad tempus quietis/ sed ad tempus ire

& furoris. Ex hoc enim ꝙ post iram persona quieta nollet ma=

lum illi cui imprecata est/non habetur signum sufficiens ꝙ nō

maledixit ex animo, sed solummodo ꝙ non perseuerat in malo

animo. Sed oportet scire si tunc quando imprecabatur / passio

ire & furoris intantum preualuit ꝙ flexit voluntatem ad con=

sensum, ita ꝙ tunc voluisset vt eueniret quod imprecabatur.

Nam si sic est/non excusatur a mortali: sicut nec qui ex nimio



libidinis ardore consentit vt vellet fornicari, ꝗ̈uis transacta ten/

tatione nollet & gaudeat ꝙ non fecerit / & multum doleret si

fecisset. simile est. n. hic & ibi.

Secundo ad discernendum animum eius qui maledixit irra=



tionali creature respectiue ad bona humana: puta maledictus

sit dies in qua natus es / aut in qua natus sum/& similia. qm̃

ipsimet qui dicunt non intelligunt verborum propriũ sensum/<-P>

@@0@

@@1@Maleficium. 166

<-P>ꝙ scilicet redundet in maledicendum illum hominem nascen=

tem. Et propterea oportet examinare animum dicentis / si tunc

per illam maledictionem optabat aliquid mali notabilis illi ho/

mini, siue sit ipsemet siue alter. nam si optando illi malum nota

bile dicit maledictus dies in qua natus es/ quasi optans illũ non

fuisse natum aut fuisse male natum, peccatum est mortale

sine dubio. Si vero ex ira maledicit diei illi/ & intendit ꝙ dies

sit maledictus / sed non intendit per hoc velle vt ille habue=

rit vel habeat malum ex natiuitate sua, peccatum veniale est:

quia intentio maledici non protenditur ad cupiendum malum

proximi.

MAleficium Peccatum est generale quo

quis nocet proximo. Vsur=

patur tamen appropriate pro peccato quo quis

nocet proximo per aliquam demonis inuocatio=

nem. Vnde malefici dicuntur qui impediunt cō

summationem matrimonij / pueros ledunt aut etiam occidunt/

& queuis alia mala incantationibus suis inferunt.Constat

autem crimen hoc esse mortale ex duplici capite: & quia inuo

catio est demonum / & quia nociuum est humano generi.

Confunditur tamen plerun nomen maleficij ad inuocationes



demonum etiam vtiles hominibus / quum disputatur an liceat

maleficium soluere maleficio altero.

Vbi Scito/ꝙ soluere maleficium alio maleficio/ peccatum

quo est mortale: quoniam maleficium est secundũ

se prauum/ & nulla potest intentione bene fieri. Et similiter in

ducere maleficum paratum ad maleficia perpetranda/adsoluen

dum maleficium alio maleficio, est peccatũ mortale: quia nulla

ratione licitum est inducere hominem quantũcun paratum/

ad offendendum deum.Nec habet locum in proposito distin

ctio inter inducere ad peccandum & vti iniquitate alterius pa=

rati ad peccandum / vt distinguitur in vsura & in iuramento<-P>

@@0@

@@1@Malicia.

<-P>infidelium: quoniam illa distinctio non habet locum nisi in illis

in quibus actio petita pōt ab illo parato fieri sine peccato si vult/

& ex iniquitate sua prouenit ꝙ apponit ipse peccatum. tunc. n.

petens petit opus bonum, sed quia ille a quo petitur nō vult nisi

cum peccato efficere/ideo petens vtitur iniquitate parati & non

communicat peccato illius. Verbigratia. petens mutuum ab vsu

rario/petit opus bonum scilicet mutuum, quod vsurarius si vel

let posset sine peccato concedere. & similiter petens iuramentũ

ab infideli/petit opus religionis sanctum scilicetiurare, quod

idolatra potest si vult sine peccato concedere / recognoscendo

verum deum & per illum iurando. In proposito autem petitur

a malefico vt soluat maleficium, quod ille non potest etiam si

vult prestare sine peccato. Et propterea conuincitur quis ꝙ petit

peccatum/ & inducit paratum ad peccandum: digni autẽ sunt

morte (inquit apostolus) non solum qui faciunt/ sed etiā qui

consentiunt facientibus.

Si autem maleficus sciret maleficium factum consistere in



laqueo ibi alligato / nullum peccatum esset rogare vt solueret

illam alligaturam: quia hic nulla interuenit demoniaca opera/

sed humana tantum actio, quam quilibet alius posset efficere si

sciret vbi essetilla alligatio.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   71   72   73   74   75   76   77   78   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə