Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə78/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   74   75   76   77   78   79   80   81   ...   100
MOllicies Triplex est / & semper mala. Pro

quanto nan est defectus oppositus

perseuerantie (quo scilicet homo adeo est deditus<-P>

@@0@

@@1@Monach. ⁊ monia. pctā. Mulie. pctā.

<-P>delectationibus vt non solum a contristantibus sed a tollentibus

delectationem abducatur vt viam virtutis deserat) manifeste

peccatum est: quum sit contra rectam rationem.Potest autẽ

esse & mortale & veniale iuxta materiam. Nam siquis ita est

mollis animo/ vt cedat omittendo necessaria ad salutem aut in

currendo cōtraria saluti, peccat mortaliter. Si autem nihil com=

mittit aut omittit contra salutem / sed preter illam, peccat ve=

nialiter.

Pro quanto vero mollicies est vitium infimum contra natu



ram (scilicet solius pollutionis voluntarie) peccatum est mor

tale: vt patet. Et similiter pro quanto est crimen contra naturam

quo mas pati{t$} vt mulier (vt glo. interlinearis exponit. i. ad cor.

vi. vbi molles excludun{t$} a regno dei) pctm̃ est nefandũ.

MOnachorum Et monialium pctā

propria, ipsi ex suis/

regula/statutis ac cōsuetudinibus scientes discu

tiant. Circa dotem tñ earum que recipiun{t$} in

moniales/vide in verbo excōicatio. ca. lxxiij.

Circa clausuram illis indictam a iure/ si nunꝗ̈ fuit acceptata/



& episcopi sic semper gubernarunt dando eis licentiā exeundi,

excusantur: quoniam iura non recepta tanto tempore / infirma

sunt. Nec sufficit esse scripta & inserta in corpore iuris / & esse

rationabilia.

MVlieris Peculiaria peccata quatenus ad

sexum spectant/non egent spe=

ciali tractatu: quia proportionaliter sunt commu

nia eis & maribus non solum naturalia carnis

peccata, sed etiam que contra naturam sunt vs

ad molliciem inclusiue.Peccata autem concernentia ornatũ/

in verbo ornatus tractabuntur.

Que aũt Ex positiuo & diuino iure sunt eis peccata quia

prohibita/multa dicuntur: puta ꝙ nō tondean<-P>

@@0@

@@1@Mulierum pctā. 178

<-P>tur/ꝙ non vtantur veste virili/ꝙ non predicent aut doceant pu

blice/ꝙ non tangant sacra vasa & pallas/ ꝙ non deferant incẽ=

sum circa altare / ꝙ non benedicant / ꝙ nullum ordinis actum

exerceant.

Sed aduerte/ꝙ horum quedam sunt omnino mulieri illicita:



vt actus ordinum, quia mulier est ex natura irregularis. & si=

militer publice predicare aut docere ea que sunt fidei: quoniam

hec ab apostolis interdicta rationabiliter sunt. Cum quo tamen

stat ꝙ possunt suas subditas prelate in suis capitulis instruere

exhortari &c. vt consueuerunt: quoniam hoc nō est docere ec=

clesiam. Sed ad quasdam particulares personas restringitur hu

iusmodi doctrina: que magis materna instructio & exhortatio

vocanda est, sicut mater naturalis instruere potest & debet

filias suas.

Quedam autem horum intelligenda sunt nō vt sonant. nam



tonderi/nullum est peccatum, nisi pro superstitione aut aliqua

alia mala ratione fieret. nec aliter intelligitur a iure prohibitum:

vt patet diligenter intuenti di. xxx. & ca. vxoratus de conuer.

coniuga. ibi enim & de superstitionibus hereticorum agitur &

expresse dicitur quasi resoluens ius subiectionis: vbi notat actum

fieri pro superba religionis libertate. Hic autem tonsurare im=

portat mulierem quasi virum tondere in religiosum: vt pluries

legitur olim factum. hoc est enim quod lex prohibet: prout etiā

in statutis religiosorum prohibitum sub eisdem verbis inueni=

tur.Veste autem virili vti mulierem/ contra bonos mores est

& scādalosum. & ideo intolerabile est, nisi solatij causa quan

do fiat vel necessitas exposcat. Sacra autem scriptura & ius

canonicum hoc prohibent vt non superstitiose fiat.

De sacris autem alijs actibus crediderim ego posse consuetu=



dinem antiquam tolerari: nam alicubi moniales in vesperis cũ

cappa serica altare thurificāt intra clausam ecclesiā suā/in qua

sole moniales sunt. Et hoc si ab hoc vsu abduci nō possunt: quũ<-P>

@@0@

@@1@Murmura. Mutilatio. Necromātia.

<-P>a tempore sother pape mandatum sit episcopis italie vt hanc

pestem curent di xxiij. ca. sacratas / & adhuc duret. male qui=

dem, sed non perniciose/si contemptus desit.Prelate tamen

que benedicunt in professione vestes profitentiũ in nullo errant.

Et que lauant corporales pallas postꝗ̈ certe sunt ꝙ nulla est par

ticula sacramenti in eis / & sunt aliqualiter ablute, merentur

vitam eternam: nam causa videtur rationabilis / quia ratione

maioris mundicie hoc fit.

MVrmuratio Vt ad vitiosos actus

transfertur/ peccatũ

est coincidens cum detractione: ꝗ̈uis minus

significetur murmurationis nomine: quia

magis soni ꝗ̈ vocis peccatũ significat. Vnde

sonum querule impatiẽtie murmur vocare

solemus: quasi multum pressus aut pulsus homo sonet. Et tamẽ

secundum rem detrahitur illi contra quem murmuratur, tanꝗ̈

iniuste aut irrationabiliter &c. se habuerit vel habeat.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   74   75   76   77   78   79   80   81   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə