Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə79/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   75   76   77   78   79   80   81   82   ...   100
MVtilatio Siue sui siue alterius (nisi ex

necessitate sanitatis abscisionẽ

membri exposcentis fiat) peccatum est mor=

tale: vtpote contra charitatem qua & nos &

proximos sicut nos diligere tenemur. Iudici ta=

men secundum iustitie ordinem sicut licet occidere ita licet mu

tilare malefactorem.

NEcromantia (qua diuinatur per

mortuos / seu mor=

tuorum personas agẽtes demones: vt petente

saule rege / mulier suscitauit samuelem con

sulendum de bello philistinorum) peccatũ

est magnum valde: vtpote ad inuocationem

demonum recurrens. Inchoant siquidem tales hic societatem

quam perpetuo habituri sunt cum demonibus.

@@0@

@@1@Negligẽtia. Nemesis. Notarioꝝ pctā 179


NEgligentia / qua hō deficit a solicitu=

dine debiti operis intusvel

extra, pctm̃ est: quia recte rationi dissonat.

Est autem mortale pctm̃ dupliciter. Vel ex



oꝑe debito de necessitate salutis/ vel ex cōtẽptu.

nam siquis ex contẽptu diuini amoris negligit/aut negligit illud

ad quod de necessitate salutis tene{t$}, manifeste incurrit mortale

peccatum. Extra hos autem casus venialis est negligentia.

NEmesis (hoc est tristitia quā hō habet

de alieno bono temporali / quia

ille habens tale bonum est indignus tali bono:

vt quum quis tristatur quia homo malus habet

diuitias/est bñ fortunatus/ omnia illi succedũt

ad votum &c.) pctm̃ est: pro quāto diuine prouidetie actionẽ

arguit/tanꝗ̈ iniuste distribuentẽ bona tꝑalia. Et propterea si ad

hmōi detestationem extenditur tristitia hec / proculdubio pctm̃

est mortale. Et similiter si tristitia hec ita afficit/ vt ducat homi=

nem ad imitandum malos vt prosperetur, mortale peccatum

est: vt patet.

Supposita autẽ debita reuerentia ad diuine prouidentie distri



butionem tristari aliqualiter de temporalibus bonis indignorũ,

nulllum apparet peccatum ex propria ratione: sed esse licitum,

sicut tristari de monstris. De his vide commentaria in secundā

secunde/si profunde vis perscrutari.

NOtariorum Pctā peculiaria sunt in

primis periurium/si iura

mentum quod fecerũt nō seruāt: deinde falsum

cōficere instr̃m in toto vel in ꝑticula quacun/

aut de actu reprobato, aut qũolibet alias illicitũ:

occultare quo instrumẽta seu prothocolla aut lacerare.Ho℟

enim quedam sunt manifeste crimina maxima. Nullũ tñ scio

excusare a pctō mortali: nisi forte deceptus quis faceret instr̃m<-P>

@@0@

@@1@Nuptiarum pctā.

<-P>illicitum/credens esse licitum. tunc. n. iuxta ignorantie excusan=

tis regulas iudicandus esset in foro conscientie, & cum illo salis

grano/ꝙ modicum pro nihilo reputatur.

NVptiarum Peccata duo sunt. Primũ

si fiant tẽpore interdicto:

hoc est a principio aduentus vs ad epiphaniā/

& a septuagesima vs ad octauas pasce / & a

tribus diebus rogationis qui sunt ante ascensio=

nem vs ad penthecosten: hoc est totam hebdomadam penthe

costes. Hec tempora sunt certa. De octaua vero epiphanie &

de die octauo penthecostes serua ambrosij documentum: vt

scilicet conformes te ecclesie in qua es cōsuetudini, vt omnium

disputationes effugias.

Et quoniam nuptie tria important (scilicet benedictionem



sponsi & sponse / traductionem sponse in domum viri / &

celebritatem conuiuij) scito tria hec intelligi his temporibus

interdicta. Et quoniam pene non sunt extendende / nihil aliud

est dictis temporibus interdictum: possunt enim contrahi ma=

trimonia de presenti / & sponsalia. Vnde putantes euadere vio

lationem legis / & facientes primum tantum (scilicet bene=

dictionem) in sabbato ante aduentum vel septuagesimam/&

in dominica reliqua duo, non effugiunt legis iram: plus enim

sunt prohibita illa duo ꝗ̈ primum, quod non nisi quia simul

cum nuptijs fit intelligitur prohibitum: quia illa sunt carna=

lia / benedictio est spiritualis.Reputatur autem mortale pec

catum / violare hoc ecclesie statutum. Et merito si scienter fit:

quia quum deliberate & preparate ac publice hec fiant & cum

scandalo, non videtur posse nisi cōtemptu interueniente trans=

gressio huiusmodi scienter esse.

Secũdum nuptiale peccatum est superflua vanitas: & vtinā



non admixta turpibus verbis & actibus.

@@0@

@@1@Obstinatio. Ociũ. Odium boni. 180


OBstinatio (qua homo pertinaciter in=

heret peccato) dupliciter in

curritur. Primo per se, hoc est ex intentione: vt

quum quis intendit pertinaciter perseuerare in

pctō. Et hic est proximus statui damnatorum.

Altero modo quasi per viamsequele: vt quum homo est adeo



habituatus in peccando / & tam delectabile ac connaturale

factum est ei versari in peccato, vt nullus aut leuissimus insit

illi vnꝗ̈ motus ad resurgẽdum in veritate a peccato. Et hic pa℟

distat a damnatorum statu.

Vter tamen potest per dei gratiam preueniri & conuerti.



Primus tamen non ita difficile/si non ex habitu sed ex acciden

te aliquo (puta odio inimici) obstinationem elegit: quoniam

transeunte accidente illo curabilis est. Habitus autem tanꝗ̈ con

naturalis factus/difficillime abijcitur.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   75   76   77   78   79   80   81   82   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə