Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə80/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   76   77   78   79   80   81   82   83   ...   100
OCium Seu ociosum ad vitia translatum/

est quod caret necessitate aut vtili=

tate, extenso vtilitatis nomine. Et hoc constat

esse peccatum: quia a recta dissonat ratione ali=

quam humanam operationem aut omissionem

non regulari ratione recta. Si tamen ocium aut ociosum sit

nudum (hoc est nihil aliud deformitatis habens nisi ocij) ve=

niale est. Fugiendum tamen est valde ocium/tanꝗ̈ dans aditũ

malis multis, precipue malarum cogitationum / cupiditatum/

machinationum &c.Scito tamen laudabile esse ocium inter/

num & externum / ad quietem & recreationem nature inten/

tum: quoniam & hoc habet recta ratio vt lassis detur requies/

sicut & somnus.

ODium Boni peccatũ est: quia actus voluntatis

habet materiam repugnantem: odij. n.

materia est malum/sicut amoris materia est bonum.

Summi autem boni quod est deus odium / grauissimum est<-P>

@@0@

@@1@Odium boni.

<-P>scelus: quum nihil sit in deo quantum est ex se odibile, vtpote

pura bonitas. Proximi vero aut etiam suijpsius odium/peccatũ

est mortale ex suo genere: vtpote directe charitati contrarium.

Nisi ob imperfectionem actus sit pctm̃ veniale, vel quia nō est



odium deliberatum/vel quia circa minimum bonum.

Nec excusatur ab odij crimine qui inimicum odio habet, si



ipsum proximum odit: hoc est si illi vult malum corporis aut

damnum honoris/fame aut rerum. Nisi hec velit ei iustitia me

diante: quia tunc non est odij sed iustitie vindicatiue affectus.

Est autem odio habenda inimicitia proximi, & non proximus

qui est inimicus.

O dii Effectus seu signa prohibita, sunt subtrahere proxi=

mo debita beneficia eo modo quo sunt illi debita ab

hoc / & similiter debita colloquia eo modo quo sunt illi debita

ab isto. Sunt autem debita proximo a conciue que deben{t$} ciui=

tati in communi/a consanguineo que debentur consanguinitati

in communi / a christiano que debentur sancte ecclesie & com

munioni fidelium in communi. Et propterea nisi casus accidat

in quo debeam huic in particulari, sicut non teneor actu inte=

riori cogitare de isto in particulari / ita nec teneor illi in particu

lari benefacere aut loqui: sufficit enim vt in communibus ora=

tionibus & communionibus ecclesie non excipiam christianũ

inimicum / in communibus ciuitatis non excipiam conciuem

inimicum/in communibus consanguinitatis non excipiam con

sanguineum inimicum. Sic enim docuit saluator noster, docẽs

in benefaciendo inimicis imitari deum / qui solem suum oriri

facit super bonos & malos / & pluit super iustos & iniustos:

hoc est communia beneficia humano generi (scilicet solem &

pluuiam) non subtrahit inimicis.

Et hinc tu confessor tollere potes multos scrupulos persona=



rum offensarum / que abs odio cum illo qui offendit nolunt

particulariter conuersari aut colloqui: quia non tenentur nisi<-P>

@@0@

@@1@Offōrũ seculariũ venalitas. Opinio. 181

<-P>in casu debiti: vt dictum est, & in commentarijs secunde

secunde tractatum / vbi de dilectione inimicorum agitur.

OFficiorum Secularium venalitas licet

speculatiue loquendo sit lici

ta (quia venditio & emptio habet materiam

vendibilem) vt tamen ad communem huma=

ni generis morem contrahitur, turpis ac perni

ciosa reipublice non parum est: quoniam viri digni reputant

indignum/vt quod sue virtuti debetur pecunia emant. & indi=

gni communiter habent officia vbi sunt venalia. Tollitur &

ratio studiorum bonorum & virtutum / ex eo ꝙ non nisi pecu

nia habentur officia. Et oportet vt non virtuosi sed pecuniosi

ibi inueniantur vbi pecuniosi honorantur: immo honorant se

ipsos emendo officia honorabilia. Preterea qui prius emit offi=

cium / quum non emerit nisi vt lucretur, oportet vt vendat

actus officij & plerun iustitie / & inhumanus sit in gratijs,

tanꝗ̈ ius habeat vendendi & que sunt iustitie & que sunt

gratie / quia prius emit. Testatur magistra rerum experientia

ruinam publicam vbi officia sunt venalia.Et quia actiones

humane iudicande sunt secundum quod in pluribus inueni=

tur, ideo huiusmodi venalitates vt abhominabiles extermi=

nande sunt.

OPinio Tripliciter est illicita. Primo ex

eo ꝙ voluntaria. nam in omni

genere scibilium voluntaria est illicita: quia

non ex eo ꝙ magis placet, sed ex eo ꝙ rationa

bilior est / non ex voluntate sed ratione am=

plectenda est opinio. Et hinc errant sectarum

emulatores, opiniones sue secte sequentes non vt rationi ma=

gis consentaneas / sed quia nati sunt aut nutriti in secta il=

lius doctrine.Secundo ex non relatione ad suam regu=

lam: omnis enim opinio examinanda est ad suam regulam,<-P>

@@0@

@@1@Opinione vti vt regula operum.

<-P>Et quia in his que sunt fidei & morum / regula est sacra scri=

ptura exposita ab ecclesia catholica, non excusatur aliquis a

quantuncun rationabili opinione in huiusmodi/si suspecta est

communi ecclesie seu apostolice sedi. Et hinc damnantur cre=

dentes hereticorum & antiquorum & nouorum / adherentes

doctrinis reprobatis aut suspectis saltem apud sedem apostoli=

cam.Tertio ex modo, dũ nimis firmiter inheretur opinioni/

& asseritur vt certum at indubitatum quod tamen est in fra

latitudinem opinabilium. Et hinc sepe erratur ex nimio affectu

ad nostra / & minore ꝗ̈ opus fuerit examine / resolutione ac

iudicio, dum probabilia accipiuntur vt demonstrata.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   76   77   78   79   80   81   82   83   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə