Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə11/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   7   8   9   10   11   12   13   14   ...   100
COgitationis peccata quin modis

inueniuntur. Primo

dum mens vana aliqua cogitatione occupatur.

Et est peccatum veniale: vt patet.

Secundo quum consentitur absolute in pctm̃



aliquod perpetrandum aut placet perpetratum. Et tunc constat

esse mortale/si peccatum patratum aut patrandum est mortale:

& similiter esse veniale/si peccatum faciendum aut factum est

veniale.

Tertio/quando conditionaliter consentitur in peccatum: puta



si abs infamia/periculo &c. possem, furarer aut raperẽ mille

aureos. aut si possem volare/occiderem talem &c. & sic de alijs

conditionalibus. Et interuenit peccatum in istis consensibus con

ditionatis tam mortale ꝗ̈ veniale sicut in consensu absolute: hoc

est ꝙ si operatio in consequente significata in quā conditionaliter

consentitur est peccatum mortale, consensus ille cōditionalis est

quo peccatum mortale, & si est peccatum veniale / consensus

quo erit venialis. Et ratio est: quia licet conditionalis nihil po=

nat in esse, ponit tamen in appetitu rōnali (qualis est voluntas)

affectum volendi peccatum illud. Nec impedimentum peccato<-P>

@@0@

@@1@Cogitationis peccata. Collusio.

<-P>affert voluntas non peccandi, sed conditio non existens. Nec re

fert an conditio interposita sit possibilis vel impossibilis: non mi

nus. n. peccat mortaliter qui vellet destruere paradisum si posset/

ꝗ̈ qui absolute cupit paradisi destructionem. Excusarentur autẽ

a mortali hmōi conditionales consensus / si conditio interposita

tolleret ab actione volita rationem peccati: puta siquis diceret.

ego si non esset peccatum/occiderem/raperẽ &c. vel si deus pre=

ciperet/occiderẽ &c. quia tunc voluntatis consensus freno rōnis

a peccato retrahitur.

Quarto/quando consentitur conditionaliter in opus nō malũ/



sed sibi illicitum propter suum statum aut votum: puta si reli=

giosus appetat ducere vxorem si esset liber: & similiter quum

quis post votum ieiunij vellet non ieiunare si esset liber: & sic

de alijs. In huiusmodi. n. peccatum veniale cōmuniter interue=

nit propter remissam voluntatem ab inchoato bono. Et ad hunc

peccandi modum spectat, quum quis consentit ꝙ si ingressurus

esset religionem non ingrederetur / ex quo tamen professus est

intendit seruare eam: manifeste siquidem apparet remissio vo=

luntatis a feruore prius habito, quia tamen consensus in fra limi

tes liberi temporis consistit / mortale peccatum non interuenit.

Et scito omnes conditionales secundum hunc modum / &



multo magis secundum precedentem modum/esse opera & ten

tationes fatuas & diaboli: nam diabolicum est/quenꝗ̈ in tenta=

tionem se aut alium precipitare, si esset si fuisset/facerẽ dicerem

&c. ad nihil. n. hec ducunt nisi ad peccatum.

Quinto/quando in cogitando interuenit delectatio morosa.



De qua vide in fra in verbo delectatio.

COllusio (hoc est inter actorem & reũ

latens & fraudulenta conuen

tio) est manifeste pctm̃ in vtro: quia vter

colludens fraudi consentit. Et est pctm̃ mortale,

pro quanto inique contra debitā tendit iustitiā.

@@0@

@@1@Columbariũ hr̃e. Cōio sacr̃alis. 24


COlumbarium Habere/vel cōtra

municipalia statu

ta disponentia certam terre mensuram oportere

ibi habere eum qui columbariũ tenet / vel vbi

statutum nullum est contra eo℟ qui damnifi=

cantur querelas, pctm̃ est/nisiex cōsuetudine aut p̃scriptiōe legi

tima ius hoc hẽat. Et a mortali pctō nō excusa{t$} / si notabile in=

fert damnũ alteri. quod prudẽtie que circa singularia versatur/

relinquitur iudicandũ, attento loco/pastu/multitudine &c.

COmmunio Qua sacr̃m eucharistie

sumi{t$}, ex ꝑte sumentis

exigit quattuor/sine quibus peccat cōmunicās.

Primum est vt sit mundus a pctō mortali: hoc

est vt secundum suam conscientiā/p̃missa dili=

genti contritione & confessione / credat se mundum a peccato

mortali. Et sine cōtritione quidẽ mortalis peccati cogniti cōicans/

peccat mortaliter: quia indigne sumit, ac per hoc reus est corpo=

ris dñi. inquit. n. apostolus. probet seip̃m homo, & sic de pane

illo edat: qui. n. manducat indigne/reus erit corporis dñi.Sine

confessione autem/si rōnabilis subest cā non confitendi, excusa{t$}

cōmunicans: quia preceptũ de confessione p̃mittenda cōioni/non

est de iure diuino nec de iure positiuo: quum nullibi inueniatur/

nisi semel in anno. Si autem cōmoditas adest cōfitendi/ & hñs

cōscientiā peccati mortalis differre vult cōfessionẽ & nihilomi=

nus cōicare/quia oportet ip̃m cum alijs cōicare aut oportet ip̃m

celebrare, peccare videtur valde grauiter: quia minus digne vo

luntarius accedit: vtpote ad ecclesiastice vnionis sacramentum

sine ecclesiastica reconciliatione abs rationabili excusatione ac

cedens. Non damno tñ ip̃m peccati mortalis / ꝑꝑ rōnem dictā.

Secundũ est/vt sit ieiunus ieiunio nature: hoc est ꝙ a media



nocte nihil sumpserit per modũ cibi vel potus. ita ꝙ nō solũ de

bet eẽ ieiunus a cibo & potu cōi, sed ab oĩbus ẽt medicinalibus<-P>

@@0@

@@1@Cōmunio sacramentalis.

<-P>que per os sumuntur.Si autem sciens & aduertens aliquis

non ieiunus cōmunicauerit/mortis articulo dumtaxat excepto,

mortaliter peccat: vt cōmuniter tenetur. Dixi autem sciens, non

propter ignorantiam iuris de ieiunio cōmunicandi / quum hoc

ab omnibus sciatur: sed propter ignorātiam qua fallitur aliquis

putans se esse ieiunum quum vere non sit ieiunus. Contingit. n.

aliquos bonos viros credere ꝙ sumpta aliqua re aromatica

(puta cinamomo vel nucemuscata/vel aliquo eiusmodi) non



sit fractum ieiunium, propterea forte quia non frangitur ex his

ieiunium ecclesie. Immo a fidedignis accepi quendam bonum

sacerdotem multo tempore pro reuerentia sacramenti preacce=

pisse nucẽmuscatam / vt bonum odorem stomachi eucharistie

prepararet. Sciebat ille ꝙ oportebat ieiunum cōmunicare, sed

nesciebat se non esse ieiunum post sumptam nucemmuscatam

pro reuerentia sacramenti/nesciens distinguere inter ieiunium

ecclesie & ieiunium nature. Excusatur ille a pctō mortali cōtra

ius positiuum: quia plus nesciebat in sua simplicitate gradiens/

& arbitrans se scire quod omnes sciunt, scilicet ꝙ ieiuni tantũ

debent cōmunicare: & propterea non erat solicitus de fuganda

ignorantia illa.Dixi aduertens: quia si contingat aliquẽ scien

tem omnia/post sirupum sumptum cōmunicare/nō recolendo

de sumpta potione, excusa{t$} a mortali violatione iuris positiui:

non. n. voluntarie cōmunicauit non ieiunus / qui ex obliuione

huiusmodi cōmunicauit. Nec sunt tam arcte positiui iuris vin=

cula interpretanda, vt inuoluntarias & quas nullo pacto sciens

& prudens vir bone cōscientie ageret operationes / imputemus

ad mortem eternam ex obliuione aut simplicitate transgredienti

materialiter tantum ius positiuum: vt in vtro casu & simili=

bus contingit.Dixi quo per modum cibi aut potus/ad diffe

rentiam eorum que trahũtur seu descendunt ad stomachũ per

modum saliue: vt sunt reliquie cibi inter dentes remanẽtes / &

alia hmōi. Hec. n. nō violant ieiuniũ nature/sicut nec saliua.

@@0@

@@1@Cōmunio sacramentalis. 25

Tertium est tempus. De quo tria dicenda occurrunt: scilicet



quantum ad etatem/quantum ad pasca/ quantum ad mortis ar

ticulum. Etas peccantis si non communicet/est quum ad annos

discretionis peruenerit: vt patet in ca. omnis vtrius sexus de pe.

& re. Et habetur cōmuniter pro peccato mortali hmōi omissio.

Aduerte tamen hic / ꝙ consuetudo optima legum interpres/



distinguit inter annum discretionis ad confitendum & annum

discretionis ad cōicandum: quasi ad cōfitendum quelibet discre

tio sufficiat, ad cōmunicādum autem exigatur discretio deuota

& reuerentialis. Nam parentes curam puerorum & puella℟

gerentes/ad confitendum paruulos decem annorum cogũt, ad

cōmunionem autem cōiter non mittunt nisi post plures annos.

Et licet preceptum ecclesie ad ipsos pueros dirigatur: quia tamen

etas illa medijs parentibus iuris precepta suscipit, ideo pueri qui

ex parentum iudicio annum discretionis determinandum ex=

pectant, quo ad communionem/ non sunt rei precepti violati si

non communicant etiam in quartodecimo aut quintodecimo

anno: inferiora. n. per media / diuina prouidentia gubernat &

gubernanda disposuit. Deberet tamen puer si tante prudentie

est / deberent & parentes eius quum dubitant / confessorem

pueri consulere si videtur ei ꝙ ad communionem sit discretus.

Excusantur quo parentes a violatione ecclesiastici precepti/si

ob reuerentiam sacramenti seruant consuetudinem patrie vbi

consueuerunt tardius pueri ad communionem admitti quia vi

dentur non debitam reuerẽtiam deuotionem habere. Et ratio

excusans est: quia lex ista quo ad hoc / non est ibi consensu

vtentium comprobata, & prelati sciunt & non reprehendunt.

Tenetur igitur omnis vtrius sexus quum ad annos discre=



tionis peruenerit/communicare semel in anno, hoc est in pasca.

Et quantum ad hoc preceptum spectat/intelligitur pasca du=

rare duabus hebdomadis: vt eugenius quartus declarauit. ita ꝙ

cōmunicans in hebdomadasctāvel in hebdomada pasce aut in<-P>

@@0@

@@1@Cōmunio sacramentalis.

<-P>dñica immediate sequente/satisfacit precepto ecclesie. Pōt tñ de

consilio proprij sacerdotis/ex rōnabili cā differre ad tp̃s aliquod

hmōi cōionẽ: vt in decretali patet. Omissio aũt cōionis pascalis/

pctm̃ mortale est ꝑꝑ ecclesie p̃ceptũ contemptũ.Vtrũ aũt in

mortis articulo teneatur fidelis quis cōicare, in dubium nō est

vertendũ: qm̃ consuetudo ecclesie hoc mandat. & proculdubio

peccat qui sine rōnabili cā abs viatico recedit. Si tñ cōtemptus

desit, nō video rōnẽ peccati mortalis in hmōi omissione/ex quo

pascalem cōionem impleuit. Nec video ẽt rōnem dubitandi de

pctō mortali: qm̃ viaticũ vt sic nō est necessitatis sacr̃m ex eccłie

precepto/quia non inuenitur, aut ex natura viatici/ quũ sine illo

pñia sufficiat/sicut sine extrema vnctione: est. n. necessariũ via=

ticũ sicut equus ad iter/& non sicut nauis ad transeundũ mare.

Quartum est reuerentia & deuotio. Et reuerentia quidẽ con



sideranda ac seruanda est/vt nec post pollutionẽ nocturnā nec

post coitum coniugalem cōicet quis illo die. Nā nisi ex rōnabili

cā eodem die aliquis cōicaret, peccaret/venialiter tñ: quia nō de=

bitā exhiberet sacr̃o reuerentiā. Et multo magis peccāt/qui post

continuata pctā mortalia hodie conteruntur & confitentur/&

cras cōicant. Pa℟ siquidem curare se monstrant de disponenda

mente ad tantum sacr̃m, qui quasi repente de assueta cibatione

animi ex mundo & carne in vnionem chr̃i per modũ cibi pre

sumunt accedere, quasi spũalis gustus statim sit aeꝗsitus ab eis:

nō tñ peccāt mortaliter. Simili quo pctō inuoluũtur/ꝗ omittũt

contritionẽ venialiũ, ex quibus actualis feruor seu deuotio im=

peditur: quia non se parant vt debent ad hoc sacr̃m. Reuerẽtia

quo corporalis adesse debet: vt scilicet genuflexus cōicet qui nō

celebrat: & postea non statim expuat/nec statim comedat. De=

uotio vero actualis exigitur quo ad aliquid de necessitate, scilicet

quo ad appetitum hmōi sacramẽti: oportet. n. vel tunc appetere

vel prius appetisse suscipientem hoc sacr̃m. Dico aũt prius ap

petisse/propter superuenientem egritudinem: puta dementiam/<-P>

@@0@



@@1@Cōmunionis minister. 26

<-P>aut phrenesim/aut insensibilitatem cum periculo mortis: nam

mentis compotes debẽt actualiter appetere. Et hec dicimus quo

ad ecclesiā. Corā deo aũt tenentur mentis cōpotes ad deuotionẽ

actualẽ/nō ꝑ solam voluntatem cōicandi, sed ꝑ meditationem

& voluntatẽ pascendi animā suā de christo: hoc est de morte

christi/de vita chr̃i/de imitatione chr̃i/de humilitate/patientia/

constantia/charitate &c. chr̃i: quia si deuotio actualis nō procu

ratur, non se parat homo quantum in se est ad hoc sacramentũ

vt debet: quia nō se parat ad actualiter masticandum spirituali

masticatione cibum anime qui corpus christi est.

Cōmunio Ex parte ministri multis potest peccatis in

uolui. Et primo si ipse qui dat sacramentũ

non sit sacerdos curatus/aut ab eo vel superiore licentiam hñs.

Oportet. n. nisi necessitatis articulo vrgente (in quo diaconus

& de lñia ep̃i vel pbr̃i supplere pōt: vt hr̃ di. xciii. in ca. pñte. &

sine lñia/illis absentibus: vt in ca. diacones/eadẽ. xciii. di.) mini=

strantem esse sacerdotem: vt in ca. peruenit de conse. di. ii. &

curam illius habentem vel de illius licentia: vt in clemen. reli=

giosi de priuile. Cōmunicans autem alienum parochianum/

peccat/ius violans, nisi sub ratihabitionis spe hoc faciat. Et si re

ligiosus est/excōicatus esset: de quo tñ vt in fra inter excōes hẽs/

sentias. An aũt a seip̃o extra sacrificium misse liceat sacerdoti

sumere eucharistiā, licet sancitũ legisse nō meminerim/puto in

necessitatis articulo licere: vt sisacerdos sit peste laborans vbi alij

timent ei appropinquare, qui tamen ei deferrent corpus christi

ad locum propinquũ.Secundo. si vbi nō est consuetũ/p̃sumit

dare eucharistiā sub vtra spẽ: peccaret siquidẽ & mortaliter/

rōne contemptiue presumptionis.Tertio si pueris añ discretio

nis annos/aut a natiuitate amẽtibus/aut indignis, vt sunt excōi

cati/interdicti/in publico pctō exñtes (quales sunt meretrices/

lenones/in cōcubinatu morātes/publici vsurarij/pugnātes ĩ duel

lo: & alij hmōi) eucharistiā tribuat sciens. Infantes. n. & nati<-P>

@@0@

@@1@Cōcubinatꝰ. Cōcussio. Cōfessio.

<-P>amentes non sunt digni: quia nunꝗ̈ fuit in eis deuotio: & pro=

pterea peccatum interueniret. Et nisi sic fieret ꝙ a contemptu tā

explicite ꝗ̈ implicite excusaretur, mortale esset. In reliquis vero

dictis peccatum mortale manifeste interuenit / consentiendo &

cooperando vt eucharistia ab indignis sumatur, immo sanctũ

dando canibus.Quarto si eucharistiā det in loco interdicto:

quia contra prohibitionem ecclesie. Aduerte tamen/ ꝙ qñcun

& vbicun & quibuscũ potest dari sacr̃m penitentie, potest

etiā dari si in articulo mortis est/viaticum: quia pro eodẽ com=

putari decernit ius. de pe. & re. ca. quod in te. Debet tamẽ prius

prouideri scandalo: vt scilicet publicetur cũ opere dimissum cō=

cubinatum/aut vsurā/&c. alioquin scandali pctō offendit popu

lum sacerdos dans eucharistiā.Quinto si det/irreuerentiam

exhibentibus sacr̃o: vt sunt phrenetici/ expuentes &c. esset. n. sa

crilegij peccatũ, & sibi/nō illi extra se constituto imputandum.

Sexto si infirmis viaticũ, & his quibus debet/sacr̃m hoc mini



strare omisit: raro. n. hec abs peccato eueniunt negligentie.


Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   7   8   9   10   11   12   13   14   ...   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin