COnfirmationis Sacr̃m (quod
chrisma voca=
tur) negligẽs acciꝑe / peccat: ꝗa debet esse sibi
solicitus de sacr̃o cōmuni omnibus chr̃ianis ad
robur fidei a chr̃o instituto. Non peccat tñ mor
taliter si desit contemptus: quia sacramentum hoc nec est necessi
tatis absolute nec ex exactione ecclesie.
@@0@
@@1@Coniuratio. Consciẽtia. Contẽptus.
COniuratio Que & conspiratio dici
tur (qua plures fide sibi
inuicem prestita cōueniunt ad malum aliquod
patrandum/vel ad se tuendum contra publicā
potestatem/vel ad nō parendũ in aliquo) cōiter
est peccatũ mortale & scandalosum: quia cōiter est contra bonũ
publicum vel alicuius priuati, licet rarius hoc videa{t$} accidere.
COnscientia Etiam erronea obligat,
intantum ꝙ si conscien=
tia alicuius haberet ꝙ spuere in ecclesia esset
peccatum mortale/ & tñ contra perseuerantem
talem conscientiam spueret in ecclesia, peccaret
mortaliter: quia quantum in se est/consentiret in peccatum mor
tale formaliter. Et similiter si conscientia dictat ꝙ est veniale/
& tamen facit, peccat venialiter: quia quantum est ex parte sui/
consentit in peccatum veniale formaliter. Deponat autem hmōi
erroneam conscientiam/ex se vel aliorum cōsilio: & sic libere
operetur vt alij operantur.
COntemptus Dupliciter in morali
bus sumitur. Primo
vt est peccatum: quo scilicet aliquis spernit pro=
ximum. Et vt est causa peccati: prout dicitur
vnus peccare ex cōtemptu/ alius ex infirmitate/
alius ex ignorantia. Et primo quidem modo si proprie & for
maliter intelligatur/ est peccatum mortale ex suo genere: quia
est actus iniuriosus proximo/ledens quantum in se est notabili=
ter proximum. Contemnere. n. proximum / importat affectum
deprimentem proximum a sua estimabilitate: opponitur siquidẽ
contemptus proximi/estimationi illius. Et quantum bonum est
homini estimari/tantum malum ei infert contemni. constat aũt
hominẽ a multo℟ cōsequutione bono℟ impediri ex hoc ꝙ despi
citur, & multum se sentire offensum quicun sentit se despici:<-P>
@@0@
@@1@Contemptus. 40
<-P>testantur hoc ire/rixe/pugne/scismata/bella/& innumera mala
que homo committit ex hoc ꝙ despici non suffert. Quia igitur
notabilis proximo irrogatur iniuria ex hoc ꝙ despicitur, patet ꝙ
contemptus proximi est peccatum mortale/ formaliter loquen=
do, hoc est ex intentione contemnendi: nullus enim formaliter
contemnit proximum / nisi qui spernit proximum vt spernat
proximum: sicut nullus detrahit formaliter/nisi qui detrahit vt
detrahat: & nullus contumeliam formaliter dicit/ nisi qui dicit
vt contumelietur: & sic de alijs. Qui vero despicit proximum
non vt spernat, materialiter tantum contemnit. Nec peccat mor
taliter, nisi notabiliter offendatur proximus: tunc enim redit
actus in naturam sue forme: sicut in detractione & simi=
libus accidit. Est quo proximi contemptus peccatum ve=
niale propter imperfectionem actus / vel ex parte imperfecti
actus spernendi: vt contingit in primis motibus. vel ex parte rei
in qua spernitur / quia minima est: quia parum pro nihilo
reputatur. Et si paululum subsistes, videbis peccatum hoc
materialiter sumptum / valde commune esse humano generi:
vtpote a superbia procedens, a qua nisi speciali priuilegio nullus
expers videtur.
Contemptus autem secundo modo (hoc est vt connumera{t$}
specialis causa peccati/distincta contra infirmitatem &c.) est
nolle subijci cui oportet subijci. Et hoc quo formaliter intel=
lectum / ex suo genere peccatum mortale est. peccatum qui=
dem / quia contra rectam rationem est. mortale vero: quia
contra dilectionem dei vel proximi est/ nolle subijci cui opor=
tet subijci. Nam contra dilectionem dei est / nolle subijci deo/
seu preceptis & mandatis & consilijs eius quibus oportet
subijci: & contra dilectionem proximi est, si oportet illi
subijci / nolle ei hoc debitum exhibere quod est subijci illi.
Et propterea ex contemptu peccare / formaliter loquendo
est peccare mortaliter. Vnde dicere verbum ociosum<-P>
@@0@
@@1@Contemptus.
<-P>ex cōntemptu/est mortale peccatum. Immo nolle sequi consilia
christi (puta nolle ingredi religionem ex contemptu consilij
chr̃i) est peccatũ mortale: hoc. n. nihil aliud est ꝗ̈ nolle subijci
christi consilijs vt cōsilijs: quod tamen est de necessitate salutis.
quāuis adimplere consilia christi/sit non necessitatis sed ꝑfectio
nis. Et dicere verbum ociosum ex contemptu /est dicere verbũ
ociosum vt faciat contra legem dei que inhibet verbum ocio=
sum. Hec autem maxima peccata raro accidunt nisi pessime di
spositis seu habituatis, intantum vt ex odio legum & legislato℟
operentur: contemptus. n. formaliter contra superioritatem legis
vel legislatoris directe tendit.
¶ Aduerte hic duas distinctiones. Prima est inter consolationẽ
& subiectionem. Propter quam puella indignata parata $unclear se
vestire puerũ, que dicente matre/indue puerũ/non vult vestire
illum ne mater habeat consolationem de bene induto puero, nō
peccat ex contemptu/sed ex indignatione. nec indignatio ducit
illam ad contemptum: quia illa non eligit non subijci, sed non
consolari. Nec preterit mandatum vt non obediat/sed vt nō con
soletur. Et simile est de similibus iudicium. Secunda est inter
contemptum simpliciter vel secundum quid. Propter quā sub/
ditus qui dicente prelato claude hostium/vt non faciat verbum
prelati in hoc tamen minimo / paratus absolute obedire omittit
claudere ostium, non peccat mortaliter: quia non contemnit sim
pliciter sed secundum quid mandatum prelati: hoc est quia non
preterit illius mandatum vt faciat contra illius mandatum ab=
solute, sed cum hac additione in minimo. Ita ꝙ li minimum
minuit rationem mandati, ac per hoc minuit rationem contem
ptus: vt tanquam imperfectus actus non sit contemptus simpli=
citer, ac per hoc nec peccatum mortale. Et ex hoc capite verifica
tur/ꝙ peccare venialiter ex contemptu in fra limites venialis/nō
est peccatum mortale: hoc. n. est ex contemptu secundum quid
peccare venialiter. Quum enim simpliciter & absolute quis<-P>
@@0@
@@1@Contentio. Contritio. 41
<-P>contemnit mandatum / non modificat illud ex minimo opere.
Et econtra quũ quis ex hoc ꝙ de minimo agitur in contemptũ
tendit, non ruit in contemptũ/sed sustentatur affectus a minimo
tanꝗ̈ non contemnat: sicut in minimo furto sustentatur accipiẽs
occulte minimum tanꝗ̈ non furetur.
Dostları ilə paylaş: |