DJuinatio Pro quanto significat inde
bitam vsurpationem cogni=
tionis futurorum euentuum/ vel preteritorum
aut presentium occultorum, peccatum est: quia
contra rectam rationẽ est. Et est ex suo genere
mortale/pro quanto demoniaco innititur auxilio. Contingit
tamen frequenter esse veniale propter imperfectionem actus.
Vel quia actus demoniacus non est secundum se / nec ex inten
tione tacita vel expressa exercentis illum: vt contingit in multis
vanis, puta libro fortune/ ominibus &c. Vel quia non putatur
actus demoniacus. vt contingit multis in quibus sola vanitatis
deformitas apparet: puta in apertione librorum / & similibus
que ex fortuna seu casu creduntur. Pro generali siquidem re
gula habendum est/ꝙ vbi nulla interuenit demonis inuocatio<-P>
@@0@
@@1@Doctoratus insufficientis. 51
<-P>nec explicita nec tacita/& non est mala intentio, non incurritur
mortale pctm̃. Excluditur aũt tacita demonis inuocatio, quando
nulla re aut verbo quis vtitur vt instituta ab aliqua secreta cā.
quod tunc fieret quādo quis vteretur aliqua re aut verbo / quasi
habente virtutem ad effectum aliquem ad quem constat nec
naturalem nec diuinam habere virtutem. Tũc enim tacite con
sentit in demoniacum auxilium: quia ad virtutem illius ta=
cite recurrit / dum sic vtitur re aut verbo illo. Vbi quo
tacita interuenit demonis inuocatio, si cognita aut credita aut
dubia est / peccatum est mortale: vt patet. Si vero ignota est/
& cum hoc si crederetur esse non fieret, non est mortale pec=
catum: quia proprie loquendo non inuocat iste demonẽ tacite/
nisi materialiter & inuoluntarie: quod non facit hominẽ sociũ
demoniorum. Et iuxta has regulas iudica etiam sortes.
DOctorem Fieri aut facere insufficien
tem notabiliter/peccatũ est:
quia actus voluntarius caret debita sibi mate=
ria: & quia iniuria per hoc fit omnibus qui=
bus ille propter doctoratum preponitur/& quo
ad honorem & quo ad locum. Ex his tamen quia non nota=
biliter alij inde leduntur (non multum enim videntur homi
nes estimare hoc) non video pctm̃ mortale. Sed gratia materie
videtur peccatum mortale/si de medicine vel theologie docto=
ratu sit sermo: quia est factum perniciosum quantum est ex
se: quoniam eoipso ꝙ aliquis constituit aliquem doctorem in me
dicina, approbat & proponit illum vniuerso mundo in me=
dicum: doctorare enim est approbare publice scientiam in
illa facultate. Et propterea quantum est in se, publicat / te/
statur & approbat coram omnibus ꝙ ad illum vt medicum
omnes pro sanitate cōfugere pñt: ac ꝑ hoc mendaciũ ꝑniciosum
facto cōmittit, exponendo periculo vite corporalis &c. omnes<-P>
@@0@
@@1@Dolus.
<-P>recurrentes ad illum ignorantem. Et simile est de doctore in
theologia/qui est velut medicus animarum: approbatur nan
ꝙ omnes ad illum vt ad doctorem theologie recurrere possunt.
Et sic non solum populares/sed pbr̃i habentes curam animarũ
confidunt de sciẽtia illius magistri (& inde deciduntur erronee
casus con scientie/inde docentur falsa/&c.) et dicunt pro autho
ritate/magister in theologia dixit: &c. Quia ergo quātum in
se est/in periculum corporum vel animarum agitur/ & datur
opera rei illicite constituendo insufficientem doctorem, ideo per
niciosum factum hic inuenitur: sicut esset perniciosum menda=
cium/testificari populo ꝙ hic est sufficiens ad medendum / &
ille ad instruendum animam.
De doctoratu vero in alijs materijs non apparet simile pericu
lum. Nam de doctoratu in artibus/nulli videtur imminere peri
culum. De doctoratu vero in iure/raro vide{t$} periculum: quia
nisi aliter scia tur esse doctus / nō facile credit quis illi suā cām,
medicum autem quum infirmus audit/ propter ingentem sani=
tatis spem & miseriam infirmitatis / statim rogat. Et rursus in
causis ciuilibus potest adhiberi remedium si aduocatus errauit:
sed in causa egritudinis agitur de vita aut sanitate irreparabili
&c. Graue tamen peccatum incurritur in iuris doctoratu
huiusmodi. Et quāuis mortale non definiā, non tamen omnino
excuso a mortali: quia quantum in se est/periculo exponit clien
tulos.
DOlus (Hoc est astutie exequutio / siue
per verba siue per facta / ad deci/
piendum ordinata (peccatum est / vere pru=
dentie contrarium. Et iuxta subiectam mate=
riam potest esse mortale vel veniale, sicut de/
ceptio ad quam astutia machinatur. Si enim intẽditur deceptio
perniciosa/ est peccatum mortale: si vero officiosa aut iocosa/
est peccatum veniale.
@@0@
@@1@Duellum. 52
Dostları ilə paylaş: |