Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə26/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   22   23   24   25   26   27   28   29   ...   100
ERubescentia Pro quāto verecun=

diā de bono impor=

tat/peccatum est: quia actus timoris cadit super

materia repugnante: non. n. timendũ est bonũ.

Et est quando veniale: vt quum quis eru=



bescit voluntarie orationi vacare propter societatem. Quādo<-P>

@@0@

@@1@Euagatio mentis. Excōicatio.

<-P>autem mortale: vt quum erubescit confiteri peccatum suũ mor

tale/aut confiteri christũ &c. iuxta illud. qui me erubuerit corā

hominibus/hũc & filius hominis erubescet coram angelis dei.

Discerne ergo erubescentiam mortalem a veniali ex materia.

nam siquis erubescit de necessarijs ad salutẽ/peccat mortaliter:

si autem de alijs/venialis communiter est.

EVagatio Mentis ex suo noĩe a recta

rone declinat, & ꝑꝑea pctm̃

est. Sed si nuda est/ venialis est. Si autẽ ad

illicitas materias exeat, iuxta illarum naturas

iudicanda est: ita ꝙ si ad venereas delectatio/

nes declinat/ex venereorum regulis iudicatur. & sic de alijs. Et

hec intellige de mentis euagatione secundũ se: nam de ipsamet

vt coniuncta misse / orationi/et alijs que attenta mente tenetur

homo persoluere/aliud est iudicium propter iniuriam annexā:

vt in fra patebit.

EXcōis Tam maioris ꝗ̈ mino=

ris notitia necessaria ac

sufficiens confessori/in quattuor consi

stit. Primo in cafibus quibus est quis

excommunicatus: vt sciat discernere

an penitens sit excōicatus. Secundo in

casibus quibus excōmunicatus peccat

propterea quia excōmunicatus dicit/

facit aut suscipit aliquid: vt sciat peccata quibus inuoluitur quis

postꝗ̈ est excōmunicatus. Tertio in casibus quibus alios peccare

contingit occasionaliter ex altero excōmunicato: hec. n. peccata

confessor discernere non potest/nisi nouerit excōis efficaciam in

eos qui excōmunicati non sunt. Quarto in qualitate vinculi an

fit affectum reseruatione: vt hinc discernatur qui ab hoc & qui

ab illo sint absoluẽdi.Et propterea de vtra excōmunicatione<-P>

@@0@

@@1@Excōmunicatio. 58

<-P>hec quattuor dicentur, prius de maiore/deinde de minore: ita tñ

vt primum & quartum simul locentur / & in singulis verba

in sententia posita referantur, apposita vbi opus videbitur decla

ratione. Hec. n. cum supradictis de absolutione/ & in fra dicẽdis

de precepto, sufficere credimus confessori.

Ante omnia Autem circa intellectum excommu=

nicationum / siue a iure siue a iudice

sint/prenotanda sunt duo. Primum/in excommunicatione qua

libet duo inueniri: scilicet personam que excommunicatur/&

actionem pro qua excommunicatur.Et personas quidem ad

quas se extendit excommunicatio / facile est discernere, perspi

ciendo an comprehendat omnes / an aliquos vel aliquem.

Discernere autem actiones non tam facile est. Oportet siqui=



dem actionem considerare & ex parte termini & ex parte

agentis: & scire ꝙ ex parte termini actio excommunicationi

subiecta/intelligitur consummata. ita ꝙ regulariter loquendo

nisi actio illa sit consummata / nō est locus excommunicationi.

Verbi gratia si excommunicatur quicun occiderit christianũ,

quantuncun aliquis animo occidendi mille vulnera letalia

christiano inflixerit/nisi mors sequatur non erit excommunica

tus: quia non est christiani occisio consummata. Vnde quan=

tũcun conetur aliquis percutere clericum lancea / sagittis /

lapidibus, nisi lancee aut sagitte aut lapidis ictus pertingat

ad clerici personam / non incurrit excommunicationem latam

contra percutientes clericos: quia manus violente iniectio

non est consummata: consummatur enim tactione ipsius

clerici / & non aliter. Et sic de alijs. Ex parte autem agen=

tis a quo egreditur actio / exigitur ꝙ sit agens eliciens seu exer=

cens illam actionem. ita ꝙ si excommunicatur occidens chri=

stianum, excommunicatus est qui occidit/non autem ille qui

mandauit occidere. Et ratio est: quia in iure non dicuntur vere

agere nisi illi qui faciunt (hoc est exercent seu exequuntur)<-P>

@@0@

@@1@Excōmunicatio.

<-P>actionem illam que excōicationi subijcitur: consulens autẽ aut

mandans/solum dicitur interpretatiue facere. In cuius signum

quando canonum conditor vult comprehendere non solum fa

cientes sed cooperantes/extendit apponendo quando / & qui/

cun dederit consilium auxilium vel fauorem. quando &

quicun mandauerit. quando & qui fuerit mediator. Ex his

enim & similibus appositionibus significatur ꝙ nisi appositio=

nes huiusmodi fierent/soli facientes essent excommunicati. &

propterea oportet lectorem & confessorem esse cautum, ne sit

preceps ad iudicandum cooperatores excommunicatos. Legat di

ligenter igitur verba textus seu sententie, & videat quas actio=

nes excommunicat: & solos facientes illas actiones iudicet ex=

cōmunicatos, nisi sint etiam excommunicati dantes consilium/

auxilium/ fauorẽ &c.Nec obstat dictis excōmunicatio iuris

cōmunis contra participantes in crimine criminoso cum excom

municatis: quia illa loquitur de participio cum iam excommu/

nicato, ita ꝙ presupponit iam excommunicatum: vt in fra in

loco suo declarabitur.

Secundum / ꝙ actiones cooperatorie dupliciter excōmunica=



tioni subijciuntur. Primo per modum extensionis seu coopera

tionis: vt quum excommunicantur inijcientes manus violentas

in clericum, & omnes qui ad hoc dederint mandatum/ consi=

lium/auxilium/ fauorem &c. Et sic quantũcun aliquis man

det/consulat/auxilietur/ faueat, si non sequitur effectus (scilicet

violente manus in clericum) non incurritur excōmunicatio:

quia actiones iste sic non excōmunicantur/nisi quatenus coope=

ratorie sunt: non sunt autem quatenus cooperatorie cōsummate

nisi terminentur ad opus principale excommunicatum, scilicet

iniectionem manus in clericum. Et sic de similibus intellige.

Alio modo per modum proprie actionis: vt quum excommuni

catur religiosus dicens aliquid vt retrahat audientes a solutione

debitarum ecclesijs decimarum: non. n. exigitur vt illud dicere<-P>

@@0@

@@1@Exco. in hereticos. 59

<-P>consummetur ad effectum retractionis asolutione decimarum,

vt scilicet ex illo dicere audiens retrahatur a solutione. Sed con=

summatum est in hocipso ꝙ dicere illud fit cum tali intentione:

quia tale dicere excōmunicationi subijcitur per modum cuius=

dam actionis secundum se, & non ꝑ modum extensionis seu

cooperationis. Fuisset autem per modum extensionis / si canon

excōmunicaret principaliter non soluentes decimas/& accesso=

rie dicentes ad retrahendum. Et sic de similibus intellige.

His igitur p̃missis seruanda sunt quattuor promissa, incipiẽdo



ab excōicationibus latis contra repugnantia fidei christi.


Contra hereticos.

In hereticos, & fautores/receptatores ac defensores eo℟. ca. i.




Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   22   23   24   25   26   27   28   29   ...   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin