INhibemus Omnibus & singulis
sancte ro. ecclesie cardi=
nalibus qui pro tempore erunt/& eorum sacro
collegio, ne apostolica sede vacante predictis
(scilicet de romani pont. preter simoniam fa
cienda electione) contrauenire vel contra premissa vel aliquod
premissorum statuere/disponere/ordinare/vel aliquo modo fa=
cere seu attentare presumant quocun exquisito colore vel cā/
sub excōis late sententie pena: quā ipso facto incurrant. Et a qua
non nisi per romanum pont. canonice electum absolui possint,
nisi in mortis articulo. Iulius. ij. in extrauaganti/quum tam di=
uino. & fuit per lateranense concilium approbata.
Canonis Istius materia est simonia nō quecun/ sed
circa electionem pape. Et quo ad personas est
particularis: vtpote solos cardinales comprehendens. Quo ad
actiones vero numerat sex actiones. prima est contrauenire:
secunda statuere: tertia disponere: quarta ordinare: quinta aliquo
modo facere: sexta aliquo modo attentare. Et hec omnia intelli=
guntur sede vacante. Ita ꝙ si cardinales cōtra ordinata de pape
preter simoniam electione contraueniant aut statuant &c. sunt
excōicati. Et est papalis. Vbi nota ꝙ licet secundum antiqua
iura non potuisset excipi contra papam simoniace electũ (quia
quantũcun simoniacus erat verus papa) post hanc tamen
constitutionem papa simoniace electus nō est papa in veri tate.
Et cardinales sede vacante iurant se seruaturos hanc consti=
tutionem.
@@0@
@@1@Excōmunicatio.
¶ In eos qui ab ordinationibus/sententijs seu mandatis ro.
pon. ad futurum concilium appellant, aut fauorẽ/cōsilium/
auxiliumue ad hoc prestant &c. Ca. xxv.
sAne Olim fe. re. pius papa. ij. predecessor
noster de fratrum suorum sancte ro.
ecc. cardinalium cunctorum prelatorum / ac
diuini & humani iuris interpretum curiā ro.
sequentium in dieta seu congregatione man=
tuana existentium approbatione/matura prius & graui p̃missa
discussione, & de eorundem congregatorum vnanimi consilio
& assensu ac ex certa scientia prouocationes ad futurum conci
lium efficacissimis & palpabilibus rationibus tanꝗ̈ erroneas &
detestabiles damnauit: ac sub excommunicationis late sententie
& interdicti penis precepit, nequa persona cuiusuis dignitatis
siue etiam vniuersitas aut collegium quouis quesito colore ab
ordinationibus sententijs seu mandatis quibuscun suis & suc
cessorum suorum / appellationem huiusmodi interponere au=
deant. & contrafacientes vna cum fautoribus suis/ & consiliũ
auxiliumue prestantibus (siue tabelliones sint siue testes/siue
aduocati siue alij quicun) non solum penis & censuris pre=
dictis/sed etiam his que lese maiestatis & heretice prauitatis reis
imponuntur obnoxios esse statuit. ¶ Et in fra. Dictas penas &
earum quālibet oẽs illos ipso facto incurrere volumus (cuius=
cun conditionis existant & gradus prerogatiua prefulgeant)
qui in senatu/concilijs/parlamentis/cōgregationibus etiam syno
dalibus & prouincialibus vel alias quomodolibet tacite vel ex=
presse/voce vel scripto/per se vel alium/ cuiuscun timoris vel
reuerentie velamine vel pretensa excusatione & superioris
mandato non obstañ. decreuerint/ consuluerint seu deliberaue=
rint/vel aliorum dicta approbauerint/consilium aut vocem de=
derint vt ad futurum vniuersale concilium a nobis vel successo
ribusnostris romanis pont. contra predictam constitutionem<-P>
@@0@
@@1@Excōmunicatio. 76
<-P>appellare liceat possit vel debeat, dictas penas ad ipsos & eorum
quemlibet contrauenientem in premissis / tenore presentium ex/
tendentes & locũ habere declarātes omni ambiguitate cessante.
Iulius. ij. in extraua. suscepti regiminis.
Canonis Istius materia est sacrilegium contra sedis
apostolice primatum. Et quo ad personas est
vniuersalis. Quo ad actiones vero principales constitutio pij po
nit vnam tantum: scilicet appellationem ad futurum conciliũ
ab ordinationibus/sententijs seu mandatis ro. pont. sed accesso=
rias ponit tres: fauere/consulere/auxiliari. Extensio autem iulij
addit sex actiones principales: scilicet decernere/consulere/deli=
berare / approbare aliorum dicta/ consilium dare/vocem dare/
vt ad suturum concilium contra dictam constitutionem pij ap/
pellari liceat possit vel debeat. Et quelibet actio multiplica{t$} per
modos/tacite vel expresse/voce vel scripto/per se vel per alium.
Vbi nota primo ꝙ licet omnes iste actiones tanꝗ̈ accessorie fue
rint excommunicationi subiecte per constitutionem pij, nō erāt
tamen per constitutionem illam excōmunicationi subiecte tanꝗ̈
principales actiones. & propterea non erant isti dantes consiliũ
aut vocem verbo vel scripto / excommunicati nisi subsecuto
effectu (hoc est nisi subsecuta principali actione que est appel
lare ad futurum concilium) sed per adiunctam extensionem
iulij quilibet horum est excommunicatus statim vt dat vocem
seu consilium vt possit liceat seu debeat appellari/etiā si effectus
non subsequatur: quia sic disponit decretalis ista. alioquin frustra
esset extensio ista ad easdem actiones vt accessorias & concomi
tantes: quoniam iam per pium comprehense sic erant sub nomi
ne dantium consilium/auxilium vel fauorem. Nota secundo
differentiam inter consulentes ꝙ fiat hec appellatio/& consulen
tes ꝙ fieri possit aut liceat aut debeat hec appellatio. nam primi
non sunt excommunicati nisi sequatur appellatio, quia per pij
constitutionem excommunicantur vt cooperatores. Secundi<-P>
@@0@
@@1@Excōmunicatio.
<-P>autem sunt excommunicati ipso facto: vt patet per extensionem
iulij. Nec istius differentie querenda est alia causa / nisi quia
decretalis sic disponit: & pene non sunt extendende vltra pro=
prios casus.
¶ In literarum apostolicarum falsarios/ & ipsorum fau=
tores. Ca. xxvi.
Dostları ilə paylaş: |