Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə64/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   60   61   62   63   64   65   66   67   ...   100
FAmā Propriam falso ereptā negligere, tunc est

pctm̃ quũ alijs hoc nocet seu nocere time=

tur: nam fama ꝑꝑ alios nobis necessaria est. Et in tali

casu dicit aug. qui confidens conscientie negligit famam/crude

lis est: quia aliorum animas occidit/vel blasphemantium viam

dei audita bonorum infamia/vel imitantium malũ quod factũ

putant excusando se super reputatos bonos. Verum iuxta occur

rentis necessitatis casus & facultatem prouidendi/iudicandum

est in singularibus de peccato hoc: nam quando melius proui

detur proximis cum hilari patientia tolerando infamias nostras

ꝗ̈ obsistendo. Nec tunc negligit quis famam propriam, sed

optimam curam habet eius / offerendo illam deo. Vnde nisi

charitas proximi impellat, melius toleratur infamia ꝗ̈ pro fama

laboretur.

@@0@

@@1@Festorum violatio.


FEstos Dies in honorem dei sanctificatos

violare/peccatum est sacrilegij: ꝗa

ĩniurr$unclear fit tꝑi sacro quātũ ad illud ad q sancti

ficatum est. Et quia sanctificatũ tp̃s festiuũ est

ad exteriorem cultum exhibendum deo / & positiue vacando

diuinis / & negatiue abstinendo ab omni opere seruili / & qui=

busdam alijs per ecclesiam adiunctis extra de ferijs, idcirco pec

catum violationis festorum trifariam committitur. vel omitten

do diuina pro tunc precepta/vel faciendo opus seruile/ vel com

mittendo aliquid prohibitorum fieri in festo.

Et quantum ad primum/quia sola missa communiter est in



precepto, ideo sine rationabili causa omittere missam in festo/

peccatum mortale reputatur. Et hic esto prudens / admittendo

pro ration abili causa omne motiuum rationi humane consenta

neum/etiam si non fuerit vrgens: quoniam deficiente contẽptu/

& subsistente ratione que illius conditionis personas libenter ad

missam euntes inducere videtur ad omissionẽ misse in tali casu,

non incurritur peccatum mortale. ꝗ̈uis si minus sufficiens est

ratio/peccetur venialiter. Et vniuersaliter sic est / quando quis

bona fide putat se excusari ab auditione misse / & ideo omittit

illam. Et simile est si preter intentionem ex aliqua negligentiola

missa omittitur. Et omnium ratio est: quia non formaliter agi{t$}

contra preceptum: nec vsadeo materialiter interuenit trans/

gressio vt redeat peccatum in naturam sue forme. Verbigratia.

rationabilis causa omittendi missam/est occupari in seruitio in

firmorum/custodire ea que custodia indigent/ quando oportet

alterum omittere: potius. n. omittenda est missa ꝗ̈ seruitium in=

firmorum / ꝗ̈ custodia rerum. Hinc. n. excusantur puelle non

euntes ad missam/quia sic est consuetum & sic iubent matres.

& mulieres per mensem luctus / & per purificationem post

partum abstinentes iuxta consuetudinem patrie a missa: & sic

de similibus. Ex hoc autem ꝙ solus exterior cultus cadit sub<-P>

@@0@

@@1@Festorum violatio. 121

<-P>hoc precepto, non continetur sub hoc precepto contritio peccato

rum/nec vitatio aliorum peccatorum. Et propterea circunstātia

festi diei non est circunstantia necessaria aliorum peccatorum

commissorum in festo, nisi fiant in contemptum festi. Minus

autem sufficiens sed rationem sapiens ratio est/matutinum iter

in festo abs vrgente necessitate aggredi vt cũsocijs ꝗs eat tunc

euntibus: putans enim propterea se excusari / contra preceptum

non agit, ꝗ̈uis male faciat.

Intelligitur autem missa in festo precepta christifidelibus vt



intersint sacrificio misse. intersint autem corpore & mente: hoc

est animo vacandi deo durante missa. Et propterea siquis cor/

poraliter presens sit misse/sed mentem aduertenter a missa diuer

tat ad alia, non satisfacit precepto misse: quoniam ita ibi est ac si

voluntarie ibi dormiret: paria nan sunt longe a missa fieri per

voluntarium somnum/& per voluntariam diuersionem men

tis ad alia. Vnde sicut obligatus ad horas canonicas / non satis=

facit si ex proposito mentem ad alia diuertat ab officio, ita obli=

gatus ad missam/non satisfacit si a missa mentem ad alia aduer

tenter distrahit notabiliter: modicum enim pro nihilo reputa{t$}.

Vtrum autem audiatur vel non / vtrum sit missa propria vel

non, sub precepto non cadit.Et ꝗ̈uis dum sacerdos non audi=

tur/aut non intelligitur / vel secreta dicit, liceat aliquam spon=

taneam orationem dicere ad habẽdam mentem deo vacantem

tempore sacrificij durante: non tamen videtur vsqua tutum

prima facie, in missa de precepto/dicere preceptas horas cano=

nicas/ aut iniunctam penitẽtiam/seu orationem ex voto debitā:

quia duo diuini cultus debiti/debent vt duo exolui/& non con

fundi sub vno tempore & vna actione. Si tamen de facto op=

positum quis fecerit, non damno illum: quia licet forte malefe

cerit, satisfecit tamen precepto vtri quātum ad vitandum pec

catum mortale omissionis vtrius/ex eo ꝙ idem tẽpus cōpatitur

vtrun simul persolui: dum solo interiore actu/misse possumus<-P>

@@0@

@@1@Jn festo prohibita.

<-P>attendere, aut quia secreta dicuntur, aut quia non auditur seu

non intelligitur sacerdos. Dixi autem forte malefecerit: quia

non oportet persoluentem in fra tempus misse precepte alias de

precepto quo orationes peccare: sed tunc tantum quum impe=

dimentum prestatur debite attentioni ad missam. Videmus. n.

abs vllo scrupulo sacerdotem ipsum qui celebrat, dum chorus

cantat/dicere cum ministris horam aliquam canonicam/ex eo

ꝙ dixit totum quod chorus cantat: quasi tempus illud ei vacet,

licet in veritate sit tempus misse. Et similiter dum sonant orga=

na/potest ab omnibus fieri eadem ratione semper militante: ꝗa

scilicet non impeditur debita misse attentio, sed vnus diuinus

cultus alterum compatitur.

Quo ad secundum vero/quia solum opus seruile seruilitate



non mystica sed corporali (quod solum comprehendit exterio

ra opera seruis propria, ad que scilicet seruos deputatos habe=

mus) intelligitur ad literam, ideo exercere in festo opera serui

lia/peccatum mortale est.Quod vt clarius percipias/ scito ex

teriora opera trifariam distingui. Quedā. n. sunt ex suo genere

seruilia. & hec sunt propria seruis: vt opera mechanica/arare/

fodere/suere/&c. Quedam vero sunt ex suo genere libera: vt

artium liberalium exercitia: vt pulsare instrumenta musica/

disserere/scribere/&c. Quedam vero sunt cōmunia liberis &

seruis: vt itinerari/curam sui agere / &c.Sola prima sunt in

festo prohibita. Reliqua sunt licita: & intantum licita / vt etiā

ipsa opera seruilia qñ transeunt in cōia fiant licita. Transeũt aũt

in cōia dupłr. Vel rōne necessitatis: ꝗa. s. occurrit necessitas eorũ

ad salutẽ corporis mei vel proximi: vt sunt opera preparantium

medicinalia/& seruitia infirmorum/& hmōi. Vel rōne damni

vitandi: vt quia segetes sunt in periculo / aut hostes timentur,

oportet laborare: & similia. quilibet. n. siue seruus siue liber tene

tur sue & proximi saluti consulere / & damnum vitare.

Quo ad tertium/quum ab ecclesia quattuor inueniantur in<-P>




@@0@

@@1@Jn festo prohibita. 122



<-P>festo prohibita que opera seruilia non sunt (scilicet fieri primo

mercatum/ secundo placitum / tertio iudicium ad mortem vel

penam/quarto iuramentũ nisi pro pace vel alia necessitate: vt pa

tet in ca. oẽs/extra de ferijs) secũdũ ac tertiũ intātum inhiben{t$},

vt nō solũ iudicialis strepitus cōquiescat / nisi necessitas vrgeat

aut pietas suadeat, sed tam processus habitus ꝗ̈ snĩa promulgata

annulletur in ca. conquestus.Vt autem singula clarificentur

con fessoribus/aduertendum est mercati nomine duo posse in=

telligi. Primo nũdinas que semel aut bis in anno alicubi iuxta

diuersarum patriarum mores fiunt, seu quasi nundinas q̃ vul=

gariter dñr mercato: q̃ semel aut bis aut etiā ter in hebdomada

alicubi fiunt, dũ rustici etc. ad fo℟ deferũt oua/pullos/fructus/

vinũ etc. ad vẽdẽdũ. Scđo actũ mercādi: hoc est emẽdi et vẽdẽ

di.Et si ꝗdẽ nundine intelligan{t$}, ius hoc cōtraria cōsuetudine

preualente / nullibi forte locum habet. Et quia prelati iamdiu

viderunt & vident nec reprehendunt, pro abrogato haberi pōt

vbi sic fit. Si vero quod vocatur mercatus intelligatur iuxta

vulgare expressum, a consuetudine approbatur: & vbi quan=

tum memini vidisse/ mercatus ꝗ die festo occurrit / in alte=

rum trans fertur diem. Si autem actus mercandi intelligatur,

& sub actu mercandi / omnis actus vendendi / locandi / con=

ducendi etc. tunc grano salis eget: quoniam consuetudo po=

puli christiani in multis oppositum habet. Panis. n. vinum/

herbe / fructus / carnes & reliqua huiusmodi ad minutum

(hoc est pro vsu illius diei) passim emũtur & venduntur vbi



inueniuntur. Nec est dubium licite fieri quodlibet horum &

similium, nisi episcopus aliquid horum prohibeat aut repre=

hendat / vel per totum diem festum / vel vs ad certam

horam puta vesperarum: quod laudabile est fieri vbi obediẽtia

speratur. Et hinc habes quid de tabernarijs/ hospitibus / lanijs/

piczicarolis/& similibus iudicare debes: scilicet iuxta consue=

tudinem non reprehensam a prelatis.

@@0@

@@1@Jn festo licita.

Placiti nomine iudiciales lites intelligũtur. Que duobus sunt



tantum casibus concesse in festo. vel vrgente necessitate/vel sua

dente pietate. Et hinc excusantur iudices rurales ius dicentes ru

sticis iuxta patriarum aliquarum consuetudines: pietatis enim

causa hoc fit/ne pauperes perdant diurnum laborem necessa=

rium eis ad victum. & eadem ratione causis miserabilium per

sonarum intendere licet. Vrget quando ad hoc necessitas: vt

quia haberi postea non potest testis aut iudex &c.

Iudicium ad mortem vel ad penam, nisi in fragranti cri=



mine repertus statim puniendus ob necessitatem sit: quia time{t$}

ne impediatur iustitia si detinetur. vel quia latronum augmen=

tum hoc exigit. vel quia temporis/puta belli / conditio hoc re=

quirit. Hoc enim quod pro reuerentia festi institutum est, non

debet contra recte rationis iudicium dilationem vetantis milita

re: quoniam spiritussanctus est spiritus sapientie / intellectus/

scientie & consilij.

Iuramentum demum in festo prohibitum intelligo iudiciale:



nisi pro pace aut necessitate: que recte rationi relinquitur iudi=

cunda.

Sunt autem Quin circa hoc preceptum diligen=

ter consideranda, ne preceps detur sen

tentia de peccato mortali.Primum est cōmune huic & alijs

preceptis, vt perspiciatur si formaliter (hoc est ex intentione)

commisit vel omisit ꝗs vt festũ violaret/seu non curans ꝙ vio=

let festum: nam hoc est peccatum mortale ex suo genere, fiue

id quod committitur sit opus seruile/siue ab ecclesia prohibitũ.

Si vero nec intentio fuit violandi festum/nec tam affectus fuit

commissioni aut omissioni vt non curauerit implicite de viola=

tione festi (rediret enim tunc actus in naturam sue speciei)

non incurritur peccatum mortale: quia non proprie fit contra

preceptum. Potest tamen grauius & minus graue & leuius in

buiusmodi interuenire veniale peccatũ iuxta excessus modũ/<-P>

@@0@

@@1@Jn festo licita. 123

<-P>consideratis/persona/notitia/ratione/ & reliꝗs singularibus cir=

cunstantijs. Et hinc cxcusantur a peccato mortali infinite com=

missiones & omissiones / quasi bona fide non credendo agere

contra preceptum patrate.

Secundum quo cōe / est modicum pro nihilo reputari. ita



ꝙ propter imperfectionem actus (hoc est violationis festi)

non reputatur violatio: sicut propter imperfectionẽ nocumenti/

ledere proximũ in minimo/veniale est: vt patet in furto/detra=

ctione/& cōtumelia. Et hinc excusan{t$} a mortali/ pa℟ laboran

tes, vel suendo/tondendo/vel reparando aliquid &c. et simili=

ter emẽtes aut vendentes rem vnam minimum tempus in hoc

occupando. & similiter qui modicum quid misse omittunt.

Qui vero cōicato sacerdote/a missa recedũt nō expectata bene=

dictione, peccant abs dubio. nō tñ mortaliter: quia nō omittitur

pars notabilis: doctrina siꝗdẽ & sacrificiũ misse iam cōpletũ est.

Tertium est/ꝙ ex causis sex excusantur oꝑa in festo illicita.



Primo ex diuino cultu. Hinc. n. licita fiunt opera per se ordina=

ta ad cultum diuinum, que scilicet sunt partes diuini cultus: vt

gestare cruces/statuas sanctorum in processionibus. & quesunt

preparatoria quasi simultanea cum diuino cultu: vt pulsare

campanas. Et que debuerunt prius preparari, si tamen tunc su=

persunt agenda: vt mundare & ornare templum / conficere

hostias pro missis. Hec enim debent ante festum fieri, sed si ex

rationabili causa non potuerint fieri/possunt in festo fieri. Dixi

autem per se ordinata: quia opera seruilia que accidentaliter or

dinari possunt ad cultum diuinum (vt fodere terram / colere

agros/edificare domos/& huiusmodi) non fiunt licita ex hoc

ꝙ fiunt propter ecclesiam: vt consuetudo christiani populi testa=

tur/& ratio exigit: quoniam hec quia impediunt diuinum cul

tum prohibita sunt. Quod si alicubi necessitas paupercule eccle

sie hoc facit licitum de consensu episcopi/non damno. non ta=

men extendendum consulas: quum ipsi ecclesie seruitores &<-P>

@@0@

@@1@Jn festo licita.

<-P>rustici teneantur nō minus ꝗ̈ alij ab operibus seruilibus in festo

abstinere: & si ipsi tenẽtur seruare/quomodo alijs licet propter

ĩpsas ecclesias non seruare:

Secundo ex pietate. Et hinc licita sunt in festo iudicialia: vt



decre. dicit: pro miserabilibus enim personis noluit ecclesia

hec prohibere. Vnde & tolerantur iudices in villis ius rusticis

dicentes causa pietatis/quia alijs diebus non possunt sine damno

conueniri. & similia.De pietatis vero operibus/cũ supradicta

distinctione dicito opera per se pietatis semper esse licita: vt sepe

lire mortuum/seruire infirmo/& huiusmodi. Seruilia autem

opera que accidentaliter possunt ad pietatem ordinari / nequaꝗ̈

ex pietatis ratione fiunt in festo licita, nisi necessitas exposcat.

tum quia in iure non conceditur: sicut opus iudiciale, quod esset

in festo licitum nisi ecclesia prohibuisset / quia non est seruile.

tum quia opus religionis (quale est obseruare festum) non

est pretermittendum occupando se in seruilibus propter pieta/

tem cessante necessitate. Et ideo ex hoc capite non dicas ꝙ refice

re pontes & vias &c. licitum sit in festo propter pietatem. Et

confirmatur / quia hec non sunt licita propter consanguineos:

ad quos vna eadem pietas est. Noli tamen damnare hec fa=

cientes simplici corde / arbitrantes obsequium se prestare deo:

quia aliunde illis subueniri potest, scilicet ex consuetudine/vel

authoritate maiorum/vel ex necessitate.

Tertio ex necessitate. Et hec habet multos ramos: scilicet ne=



cessitatem proprij corporis/necessitatem corporis proximi/neces=

sitatem vitandi imminentis damni tam in rebus proprijs ꝗ̈ pro=

ximorum/& demum necessitatẽ publice vtilitatis. Ex his enim

excusantur in primis non solum iudicialia (vt decre. expresse

docet dicens / nisi necessitas vrgeat) sed etiam opera quecun

ad subueniẽdum infirmo oportuna/minutorum/aromatariorũ/

tonsorum/& breuiter omnium. Hinc quando & lanij tepore

estiuo vel continuorum festorum / & similiter multores &<-P>

@@0@

@@1@Jn festo licita. 124

<-P>pistores superueniente multitudine egentium pane / & similes

excusantur. Hinc sub hasta vendere in castellis authoritate pu=

blica/ne damnum incurrant domini rerum, excusa{t$} / quia alijs

diebus nō cōparẽt emptores occupati agriculture. Hinc bellare,

fossas/aggeres/propugnacula facere quādo/ succurrere ruine,

tollere fruges ab alluuione/ab igne/ab incursionibus/ & similia

operari, ferrare equos in itinere/continuare muliones iter, excu

san{t$}. Et similiter artifices eorum que continuatā exigunt operā

(vt decoctio laterum/saponum/calcis/ & similia) pñt operas



suas in festis continuare. Et similiter qui sunt adeo indigentes/

vt nisi laborent in festis non possunt se suos filios sustentare,

magna vrgen{t$} necessitate ad laborādũ in festo. & iō excusan{t$}/

audita tñ missa/secreto laborando ob vitandũ scandalũ. Prece

pta siꝗdẽ ecclesie/secundum id quod in pluribus inueni{t$} intelli

genda sunt ligare: cōmuniter aũt homines cōibus ecclesie festis

seruatis/ ꝓuidere sibi suis pñt. sed vbi aut tot sunt multiplicata

festa/aut tanta vrget necessitas / vt non possit quis illa seruando

sibi suis prouidere, cessat legis vinculum. nisi quis dicat ꝙ

tenetur ille mendicare: quod est stultum.De violentia

autem coactis ad laborandum in festo / distinguendum est:

quoniam si violentia infertur ideo vt iniuria fiat festis, non

est parendum / sed potius est moriendum. nam sicut tenetur

quis mori potius ꝗ̈ loco sacro iniuriam facere, ita tenetur

quo mori potius ꝗ̈ tempori sacro iniuriam in ferre: vtrun

enim sacrilegij crimen est. Vñ machabei potius mori e/egerũt ꝗ̈

carnes porcinas comedere/quia ad hoc cogebantur vt cōtra legẽ

facerẽt: tũc. n. vrget chr̃i cōminatio/ꝗ meos sermones erubuerit

coram hominibus &c. Si vero infertur violentia non ꝑꝑ festi

iniuriam/sed propter exactionẽ oꝑis, & nisi serui/ famuli/sub

diti aut quicun sic compulsi pareant / imminet eis damnum

magnum in persona vel rebus, tunc ex necessitate imminentis<-P>

@@0@

@@1@Jn festo licita.

<-P>dāni vitandi/possunt audita si possunt missa laborare.Necessi

tas demum publice vtilitatis rationabiliter excusat labores illos

qui nisi abs discretione dierum fierent, magnum respublica

sentiret incommodum. In quo genere sunt cursores / qui non

ob priuatum damnum sibi aut alteri imminens vitandum/sed

quia ars sua est omni tempore illam exercent semper parati.

Hos. n. aut oportet damnare/aut ex hoc ꝙ publica vtilitas hmōi

exigit artem excusare non solum a labore/ sed etiam ab omissio

ne misse, in quam frequẽter incurrere hos oportet. Et quoniam

non damnantur alie licite artes que festorum violationem indu

cunt (vt nauigatiua/& quecun continuum exercitium plus=

ꝗ̈ sex dierum inducunt) rationi consentaneum est vt ars cur

sorum/siue peditum siue equitum/ valde vtilis reipub. excuset

dantes illi operam/& inde viuentes: precipue quia non spectat

ad eos querere quanta & qualis est necessitas eundi, nec hoc

est consuetum querere. Vnde hos & similes ex necessitate publi

ca excusa: ita ꝙ ex confuetudine scita & non reprehensa a prela

tis excusatio compleatur.

Quarto ex occurfu lucri transitorij. Indulsit enim ecclesia

(vt patet in ca. licet. de ferijs) vt allecia que quodam tempore

transeunt/capere liceat in festo. Et pari ratione non solum alios

pisces transitorios, sed quomodolibet repente occurrat transito=

rium aliquod lucrum / aggredi licitum est: tanꝗ̈ huiusmodi

lucrum cessans damnum reputetur. Sed memento moderami

nis subiuncti: vt scilicet circũpositis ecclesiis & christi pauperi

bus honesta lucri portio detur.

Quinto ex hoc ꝙ corporale opus est spiritualis actus exerci



tium. Et hinc scribere ad docendum / vel discendum/vel ad

significandum alteri (vt fit per literas) consilium dare verbo

vel scripto, & legere in scolis non solum theologiam / sed philo

sophiam/& quācun aliam licitam scientiam, & concilia ac

electiones facere/studere, & reliqua que mentis opera ita sunt/<-P>

@@0@

@@1@Jn festo licita. 125

<-P>vt non ad exteriorem perficiendam materiam sint (vt artium

mechanicarum exercitia materiam perficiũt/ formando lignũ/

ferrum/lanam/ linum &c.) proculdubio licita sunt in festo:

quoniam nihil horum est seruile opus, nec inter prohibita ab

ecclesia computatur. Immo ex hoc capite excusari videntur hi

qui diebus festis picturis inspiciendis vacant discendo & retra

hendo/non vt pingant sed vt discant: & archimagistri qui desi

gnant in charta quomodo aliquid sit fabricandum ad instruen

dum aliquem de futuro opere. Hec. n. spiritualis potius est exer

citatio, non operis mechanici/sed doctrine & discipline.

Sexto ex consuetudine christiani populi generali aut speciali



in aliqua patria/scita, & non solum tolerata/sed nō reprehensa

ab episcopis seu prelatis. Hinc enim coquorum/tabernariorum/

hospitum/nautarum in fluminibus / vendentium & ementiũ

ad minutum comestibilia / conducentium equos aut operarios

pro die crastina/nundinarum/itinerũ exercitia/& similia con

sueta excusantur. Et merito: quia sicut consuetudo potest facere

de licito opere illicitum quantum ad tempus, ita econtrario pōt

de alias illicito in festo efficere licitum.

Quartum est: ne fallaris / iudicare volens opus licitum vel



illicitum in die festo ex hoc ꝙ fit vel non fit mercenarie: quo=

niam omne opus quod licitum aut ex se aut ex necessitatis

articulo aut consuetudine & hmōi in festo est, si venale est pōt

mercenarie in festo fieri. nec per hoc redditur seruile: vt in com

mentarijs super secundasecunde. q. exxij. diffuse declarauimus,

vbi latius de festorum obseruatione disseruimus.

Quintum est: ꝙ licet cum abstinentia a seruilibus / solius



misse cultus sufficiat in festo ad euitandum mortale peccatum,

tenentur tamen fideles diem expendere in diuinis laudibus/sal

tem eundo ad predicationem & ad vesperas. Vnde qui festos

dies post missam vane consumunt ludendo / iocando / ociose

vagando aut venando/ spectaculis intendendo / & hmōi, licet<-P>

@@0@

@@1@Festa precepta. Filij pctā.

<-P>ex ipsis operibus / vtpote non seruilibus/mortale non incurrant,

ex omissione tamen diuini cultus ad quem festa instituta sunt/

grauiter peccant: quia non reddunt que sunt dei deo. & quia

quantum in se est / ridiculo exponunt christiana festa: iuxta

illud. viderunt eam hostes/& deriserunt sabbata eius. Et hoc pre

cipue tangit viros graues & maiores & dominos: ceteri nan

eos imitantur.

Que sint Festa ab omni christiano populo seruanda/

ex consuetudine discerne. Nam certa quidem

sunt omnium dierum dominicorum/natalis/ circuncisionis/epi

phanie / resurrectionis cum duobus diebus sequentibus / ascen

sionis domini/ac penthecostes cũ duobus sequentibus diebus/

& corporis christi: quattuor solennitatum beate marie semper

virginis/purificationis/annunciationis/assumptionis & natiui=

tatis: natiuitatis ioannis baptiste/duodecim apostolorum quo ad

festa principalia (quod dicimus propter festa eorũsecundaria:

vt cathedra petri/& similia) martyrum duorum stephani &

laurentij / & festiuitatis omnium sanctorum / & inuentionis

sancte crucis. De festis vero sanctorũ angelorũ/& precipue in

septembris fine, de sancto martino/siluestro ac innocentibus/&

similiter de dedicatione ecclesie/& quibuscun alijs/pōt confor

mare se quis consuetudini patrie. Quod ideo dixerim: quia nō

videntur predicta vbi seruari, ꝗ̈uis precepta dicantur.

Circa Principium & finem festorum/ patrie consuetudo

seruetur. Ita vt licet cōiter festũ celebre{t$} de vespera

in vesperam: si tñ ars aliqua (puta sutoria aut tonsoria) con=

sueuit a media nocte in mediā noctẽ celebrare, seruari pōt hmōi

cōsuetudo: hr̃. n. pro approbata pr̃ie cōsuetudine quantũ ad illas

artes q̃ sic cōsueuerũt abs p̃lato℟ rep̃hensione celebrare festa.


Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   60   61   62   63   64   65   66   67   ...   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin