Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə72/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   68   69   70   71   72   73   74   75   ...   100
INtimiditas (qua homo non timet

pericula vite/integrita=

tis membrorum/ & bonorum temporalium,

qñ/vbi/cur/& sicut oportet) peccatum est con

trariũ fortitudini: quia cōtra rectam est rōnẽ.<-P>

@@0@

@@1@Jntrusio. Jnuidia.

<-P>¶ Est autem peccatum mortale/quando ex consensu deliberato

homo non timet, contra rectam rationem nocendo sibijpsi vel

proximo notabiliter: siue causetur animus hic impauidus ex

minore ꝗ̈ debeat amore proprie vite &c. siue ex elatione animi:

vt frequentius accidit hominibus putantibus vilis animi esse

timere & separare se a contentionibus / rixis / armis / &c.

Veniale autem peccatum hoc est/quando ex stultitia excusa=



bili procedit: scilicet quia quasi stolidus non perpendit pericula,

& ideo non ponderans non timet. Tanta posset esse stoliditas

ꝙ nullum esset peccatum. Est etiam veniale & propter imper

fectionem actus/vt si deest deliberatio (vt in primis motibus)

& propter imperfectionem materie: vt in paruis periculis seu

paruis rebus.

Aduerte hic tā pro hoc nō timẽdi pctō ꝗ̈ pro similibus pecca=



tis in defectu passionũ consistentibus, ꝙ quia passiones amoris/

timoris/tristitie/ire/audacie &c. indite sunt nobis ad ꝓsequendũ

nr̃a bona vel ad fugiendum mala, non sit tibi cure siquis quasi

stoicus ex naturali complexione aut vndecũ animum habeat

aut videatur habere sine passione timoris vel tristitie &c. si tñ

habet illam quantum ad effectum necessariũ: puta ꝙ prosequi{t$}

bona prosequenda/ fugit fugienda / cauet cauenda qñ/vbi/cur/

ficut &c. oportet: in hmōi. n. voluntarijs omissionibus consistit

peccatum/siue habeat passionem siue non.

INtrusio Crimen est canonicum: quo. s. aliꝗs

honorẽ ecclesiasticũ seu bñficiũ abs

canonica prouisione acquirit de facto. & intrusus est

& dicitur ꝗ̈diu sic tenet: & est in statu eterne damnationis.

INuidia (qua homo tristatur de prospe

ritate alterius similis seu equa=

lis. Vel sub alijs verbis/ qua hō trista{t$} de bono

alterius quasi diminuat propriam excellentiā)

peccatum est: quia trista{t$} quis de bono alieno/<-P>


@@0@

@@1@Jra. 157



<-P>de quo debet potius gaudere. Et est ex suo genere peccatum

mortale: quia contra charitatem/qua bonum proximorum dili

gere tenemur. Et proprie inuidia est quum aliquis dolet ꝙ alius

prosperetur/non propter aliud, sed propter hocsolum ꝙ ille pa℟

a se distans / bonum seu melius habet: apprehendit. n. inuidus

quasi illius bonum sit sue diminutio excellentie. Qui autem tri

statur de bono alterius propter aliquam conditionem adiunctā

(puta propter damnum inde sequens aut quia caret ipse / aut



quia indignus habet) non est inuidus. Et sunt tres: scilicet timi

dus/emulus & nemesius. de quibus in suis vide locis.

Et sicut contingit in alijs vitijs / ita hic intellige inuidiam ex



voluntatis consensu esse peccatum mortale. sine deliberatione

autem esse veniale: vt in motibus passionum imperfectis / &

similiter in rebus minimis.Nec inuenitur inuidiam humanā

habere plures species. Dico autem humanam propter inuidiam

fraterne gratie/qua quis tristatur de diuine gratie diffusioneseu

participatione: quoniam hec inter peccata contra deum est / &

ponitur peccatum in spiritumsanctum/& est grauissimũ.

IRa Passio est naturalis / qua appetimus

vindictam. Et si ratione reguletur/

non est peccatum: sed si a recta ratione exor

bitet peccatum est. Potest enim vindicta

iusta recte appeti/sicut etiam potest recte in=

fligi: vt quum pater aut prelatus irascitur

contra filij aut subditi delicta & punit.

Dupłr aũt discordare pōt a recta rōne. Prĩo ꝗ̈tũ ad vindictā



appetitā: quia. s. quispiā appetit vindictā iniustā. siue sit iniusta

secũdũ se: puta ꝗa appetit ꝙ ꝗs occida{t$} quũ nō merea{t$} mortẽ.

siue sit iniusta quantũ ad actorẽ: puta quia licet mereatur mor=

tem/non tamen ab homine priuato. siue sit iniusta quantum ad<-P>

@@0@

@@1@Jronia.

<-P>intentionem appetẽtis: quia licet ille mereatur mortem a iudice,

iste tamen appetit illam non vt iustam sed vt saciatiuam sui

animi. Et sic ira est peccatum mortale/quia contra charitatem.

Ita tamen ꝙ propter imperfectionem actus, vel ex parte irati/

quia non ex consensu rationis (vt contingit in passionibus añꝗ̈

vere consentiamus) vel ex parte vindicte / quia minima est

(vt contingit in punitionibus minimis, que si fierent quasi pro



nihilo haberentur) peccatum solummodo veniale intelligas/

sicut in ceteris vitijs humanis.Secundo potest a recta ratione

ira discordare quantum ad modum irascendi: puta quia nimis

ardenter intus quis irascitur / aut secundum exteriores motus

nimis excandescit. Et sic si excessiuus modus est nudus, pecca=

tum est veniale. Si autem huic excessui adiaccat aliquid contra

dilectionem dei vel proximi (vt blasphemia aut maledictio ex

animo) esset ex adiacenti mortali mortalis.

IRonia Apud morales vitium iactan

tie contrarium significat/sicut

auaricia contrariatur prodigalitati: ita ꝙ iro=

nia fingit minus de se ꝗ̈ sit / sicut per opposi

tum iactantia fingit de se maius ꝗ̈ sit.

Et quoniam ironia aut negat aliquid ma=



gnum in se quod quis in se recognoscit / aut affirmat de se ali=

quem defectum quem in se non recognoscit, ideo semper pecca

tum est: vtpote mendacij species. Et potest distingui ironia in

officiosam/iocosam & perniciosam. vt perniciosa/ que sola est

peccatum mortale/intelligatur illa ironia que contra charitatem

dei aut proximi tendit: vt quum quis ad decipiendum illa vti{t$}:

iuxta illud. est qui nequiter se humiliat/ & interiora eius plena

sunt dolo. Quum autem aliquis predicat se defectuosum vt

habeatur humilis/incurrit simul contraria vitia. & ironie/fin=

gendo defectus quos nō habet: & iactantie/fingendo humilitatẽ

qua caret. Et ꝗa hic ẽ eius finis, iō magis ẽ reus iactātie ꝗ̈ ironie.

@@0@

@@1@Jrregularitas. 158


IRregularitas Nō culpa sed pena

est. Nec spectās ad

confessores: quia pariter absoluuntur a peccatis

irregulares & non irregulares. Vnde pertran/

seundum censui, monendo confessorem ꝙ si ali

cubi peccatum clerici propter quod incurrisset irregularitatem

reseruatum reperit/dicat clerico ꝙ ipse de seipso rationẽ reddat:

ne oporteat confessorem reuoluere omnia iura ad videndũ oẽs

casus quibus incurritur irregularitas. Et sic in similibus (puta

in synodalibus & statutis municipalibus) seruare memento/

ne erres & te exoneres.

Scito Tamen irregularitatem non solum a laicis incurri

quando sine peccato (vt quũ iudex occidit ma=

leficum) verum cum clericus etiam male operando incurrit

irregularitatem non propterea peccat mortaliter. ita ꝙ actus ali=

quis habens annexam irregularitatem non inducit peccatũ mor

tale, siue exercens illum actum propterea reddatur inhabilis ad

exequutionem sui ordinis siue non: quia plus est facere illud

propter quod homo redditur inhabilis ad susceptionem sacra=

mentorum ꝗ̈ facere illud per quod inhabilitatur ad exequutio=

nem ordinis: quum suscipere sacramentum sit maius exequutio

ne ordinis/& sit magis de necessitate salutis. Sed primum non

inducit peccatum mortale: vt patet de excommunicatione mi=

nore: ergo nec secundum. Incurritur quippe excommunicatio

minor abs mortali peccato/ & tamen priuatur per eam homo

perceptione omnis sacramenti. Et simile est de suspensionis &

interdicti censuris iudicium propter eandem rationem.

Scito quo ꝙ appellatione irregularitatis homicidij volũtarij



non venit irregularitas propter occisionem hominum in bello

iusto aut iudicio iusto: quoniam vbi non interuenit bomicidiũ/

ibi non inuenitur irregularitas homicidij. constat autem ꝙ qñ

homo iuste occiditur non committitur homicidium: quoniam<-P>

@@0@

@@1@Judaiʒare. Judeoꝝ cōuersatio.

<-P>homicidium species est criminis: non enim significat occisionẽ

hominis qualemcun sed iniustam. ergo non est ibi irregulari

tas homicidij siue voluntarij siue inuoluntarij. Cum quo tamẽ

stat ꝙ interuenit in huiusmodi alia irregularitas: puta cause san

guinis vs ad mortem. Et hec ideo sint adiecta vt sciant priui=

legiati in dispensatione irregularium citra homicidium volun

tarium/posse se dispensare in omnibus casibus occisionis huma

ne in quibus non interuenit crimen homicidij. Nec sint decete=

ro propter hec soliciti ad petendum dispensationem a papa: quia

ipsi possunt dispensare.

Jrrisio Vide supra in verbo derisio.


Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   68   69   70   71   72   73   74   75   ...   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin