|
|
səhifə | 77/100 | tarix | 14.08.2018 | ölçüsü | 5,7 Mb. | | #70988 |
| MEretricis Turpitudo / siue venalis sit
siue non, peccatum est mor
tale. Et quoniam multas implicat criminum
maculas, dum omnium aut multorum libidini
patet (quoniam & adulterij & incestus &
sacrilegij reatus facile incurrit / preter fraudes extorsiones
quas exercent aut quibus consentiunt) earum penitentie re=
linquamus. Que quando euenerit, sit confessor prudens /
non curans discernere species a speciebus dictorum criminum:
ne se & illam in tentationem precipitet inutiliter. sat est enim
confuse tunc hec dici: vt declarauimus in commentarijs
tertie partis.
MJlitum Peccata peculiaria sunt tria.
Concutere pauperes: hoc est
extorquere vi vel metu ab eis/& ledere etiam
in persona quando. Calumniam inferre diui
tibus, imponendo illis ꝙ sunt factiosi / ꝙ sunt
rebelles / ꝙ sunt hostes &c. Et tertium quod est causa omniũ/
non contentari stipendijs suis: hinc. n. cōcussiones/hinc calũnie/
hinc prede/rapine &c.
¶ Preter hec autem tria / que a ioanne baptista didicimus
luc. iij. ponit aristoteles luxuriam: tanꝗ̈ gens militaris nata sit
ad carnis petulantiam. Implicantur quo hodie multi eorum
blasphemie vitio.
@@0@
@@1@Minari.
MJnari Actus est vindicatiuus:
& potest bene & male
fieri.
¶ Contingit autem in minis inueniri
quintupliciter peccatum. Primo ex
malo cōminato: si scilicet nō est iustũ.
Et tunc esset peccatum mortale: quia
iniustum ex suo genere est mortale.
nisi minimum quid sit. Secundo ex
ratione comminandi: si scilicet minatur non ratione iustitie vel
correctionis &c. sed ad vltionem. Et hoc tunc est mortale, quũ
voluntas vltionis vsadeo procedit / vt non curet siue iusta sit
siue non. Tertio ex mō: si nimis accenditur ira comminando.
Et hoc communiter est veniale. Quarto ex desistendo ab exe
quutione iustarum minarum/ presertim iuramento firmatarũ.
Et hic oportet discernere an mutatio aliqua suꝑuenerit/ ob quā
mine possint aut debeant remitti. mine. n. iuste intelliguntur &
sunt secundum presens demeritum: quia scilicet tunc qñ fiunt
mine / ille contra quem fiunt meretur illam punitionem. Et
propterea si ante punitionem mutatio aliqua superuenit (puta
quia penitentiam agit/aut petit veniam / aut alij bene meriti ra
tionabiliter intercedunt/aut melius est non punire ꝗ̈uis ille de=
mereatur) non peccatur remittendo minas. Repente inquit
deus loquar aduersus gentem, si penitentiā egerit gens illa / agā
& ego penitentiam super verbo quod loquutus sum. Et dauid
ĩurauit extincturum se nabal cum eius domo, & tamen preci=
bus abigail placatus remisit. Et hoc modo mater que iurauit
verberare filium vel famulam, postea ne quietam domus pacẽ
turbet non exequitur / tanꝗ̈ exequutio esset impeditiua melioris
boni. Et sic de similibus. Si autem omnia immutata sunt / exe=
quende sunt mine iuste: alioquin peccatum inconstantie est
negligentis iustitiam. Et iuxta naturam cause / de grauitate eius<-P>
@@0@
@@1@Misse celebrationis pctā. Mollicies. 177
<-P> iudicandum est si iurate non sunt: nam iuramentum in hoc
casu obligaret sub periurio ad exequutionem: vt in fra in verbo
periurium declarabitur. Quinto peccatur ex fictione: vt siquis
minatur solo verbo non animo exequendi quod dicit se factu=
rum. Et tunc committitur peccatum mendacij officiosi/ ad ter=
rendum vtiliter delinquentes.
MJsse Celebratio tot potest habere omissionis
peccata annexa quot sunt requisita ad
celebrationem misse. Et illa quidem que mani=
festa sunt omnibus ( puta ꝙ celebrans sit ieiu
nus/ꝙ adsint vestes sacre necessarie / ꝙ altare
consecratum saltem portatile, ꝙ calix / patena/ & alia hmōi)
transeunda puto Tacendum autem non est multorum crimẽ
valde intolerabile circa immundiciam corporalium & vestiũ
sacrarum/damnatam non solũ a canonico iure extra de custo.
eucha. sed etiam a naturali iure: quum dedecat immundicia
huiusmodi etiam prophanos: & illimet non vterentur sudario=
lis ita immundis/nec ad mensam.
Scire Quo decet celebrantes/ꝙ tota communio reputa
tur pro vno actu. Et propterea si particula aliqua
hostie inter sumendum ablutionem post partem ablutionis
assumptam sumitur / a ieiuno sumitur: quia mense reliquie
cum mensa cōputantur: vt latius disseruimus in nostro primo
quolibeto.
Si contingat quo inaduertenter aliquid omitti ex necessarijs
ad celebrationem / non est iudicandum mortale: quontam for
maliter & per se non est omissio voluntaria. nisi forte inaduer
tentia sit adeo culpabilis vt redeat omissio in naturam sui
criminis.
Dostları ilə paylaş: |
|
|