MOllicies Triplex est / & semper mala. Pro
quanto nan est defectus oppositus
perseuerantie (quo scilicet homo adeo est deditus<-P>
@@0@
@@1@Monach. ⁊ monia. pctā. Mulie. pctā.
<-P>delectationibus vt non solum a contristantibus sed a tollentibus
delectationem abducatur vt viam virtutis deserat) manifeste
peccatum est: quum sit contra rectam rationem. Potest autẽ
esse & mortale & veniale iuxta materiam. Nam siquis ita est
mollis animo/ vt cedat omittendo necessaria ad salutem aut in
currendo cōtraria saluti, peccat mortaliter. Si autem nihil com=
mittit aut omittit contra salutem / sed preter illam, peccat ve=
nialiter.
¶ Pro quanto vero mollicies est vitium infimum contra natu
ram (scilicet solius pollutionis voluntarie) peccatum est mor
tale: vt patet. Et similiter pro quanto est crimen contra naturam
quo mas pati{t$} vt mulier (vt glo. interlinearis exponit. i. ad cor.
vi. vbi molles excludun{t$} a regno dei) pctm̃ est nefandũ.
MOnachorum Et monialium pctā
propria, ipsi ex suis/
regula/statutis ac cōsuetudinibus scientes discu
tiant. Circa dotem tñ earum que recipiun{t$} in
moniales/vide in verbo excōicatio. ca. lxxiij.
¶ Circa clausuram illis indictam a iure/ si nunꝗ̈ fuit acceptata/
& episcopi sic semper gubernarunt dando eis licentiā exeundi,
excusantur: quoniam iura non recepta tanto tempore / infirma
sunt. Nec sufficit esse scripta & inserta in corpore iuris / & esse
rationabilia.
MVlieris Peculiaria peccata quatenus ad
sexum spectant/non egent spe=
ciali tractatu: quia proportionaliter sunt commu
nia eis & maribus non solum naturalia carnis
peccata, sed etiam que contra naturam sunt vs
ad molliciem inclusiue. Peccata autem concernentia ornatũ/
in verbo ornatus tractabuntur.
Que aũt Ex positiuo & diuino iure sunt eis peccata quia
prohibita/multa dicuntur: puta ꝙ nō tondean<-P>
@@0@
@@1@Mulierum pctā. 178
<-P>tur/ꝙ non vtantur veste virili/ꝙ non predicent aut doceant pu
blice/ꝙ non tangant sacra vasa & pallas/ ꝙ non deferant incẽ=
sum circa altare / ꝙ non benedicant / ꝙ nullum ordinis actum
exerceant.
¶ Sed aduerte/ꝙ horum quedam sunt omnino mulieri illicita:
vt actus ordinum, quia mulier est ex natura irregularis. & si=
militer publice predicare aut docere ea que sunt fidei: quoniam
hec ab apostolis interdicta rationabiliter sunt. Cum quo tamen
stat ꝙ possunt suas subditas prelate in suis capitulis instruere
exhortari &c. vt consueuerunt: quoniam hoc nō est docere ec=
clesiam. Sed ad quasdam particulares personas restringitur hu
iusmodi doctrina: que magis materna instructio & exhortatio
vocanda est, sicut mater naturalis instruere potest & debet
filias suas.
Quedam autem horum intelligenda sunt nō vt sonant. nam
tonderi/nullum est peccatum, nisi pro superstitione aut aliqua
alia mala ratione fieret. nec aliter intelligitur a iure prohibitum:
vt patet diligenter intuenti di. xxx. & ca. vxoratus de conuer.
coniuga. ibi enim & de superstitionibus hereticorum agitur &
expresse dicitur quasi resoluens ius subiectionis: vbi notat actum
fieri pro superba religionis libertate. Hic autem tonsurare im=
portat mulierem quasi virum tondere in religiosum: vt pluries
legitur olim factum. hoc est enim quod lex prohibet: prout etiā
in statutis religiosorum prohibitum sub eisdem verbis inueni=
tur. Veste autem virili vti mulierem/ contra bonos mores est
& scādalosum. & ideo intolerabile est, nisi solatij causa quan
do fiat vel necessitas exposcat. Sacra autem scriptura & ius
canonicum hoc prohibent vt non superstitiose fiat.
¶ De sacris autem alijs actibus crediderim ego posse consuetu=
dinem antiquam tolerari: nam alicubi moniales in vesperis cũ
cappa serica altare thurificāt intra clausam ecclesiā suā/in qua
sole moniales sunt. Et hoc si ab hoc vsu abduci nō possunt: quũ<-P>
@@0@
@@1@Murmura. Mutilatio. Necromātia.
<-P>a tempore sother pape mandatum sit episcopis italie vt hanc
pestem curent di xxiij. ca. sacratas / & adhuc duret. male qui=
dem, sed non perniciose/si contemptus desit. Prelate tamen
que benedicunt in professione vestes profitentiũ in nullo errant.
Et que lauant corporales pallas postꝗ̈ certe sunt ꝙ nulla est par
ticula sacramenti in eis / & sunt aliqualiter ablute, merentur
vitam eternam: nam causa videtur rationabilis / quia ratione
maioris mundicie hoc fit.
MVrmuratio Vt ad vitiosos actus
transfertur/ peccatũ
est coincidens cum detractione: ꝗ̈uis minus
significetur murmurationis nomine: quia
magis soni ꝗ̈ vocis peccatũ significat. Vnde
sonum querule impatiẽtie murmur vocare
solemus: quasi multum pressus aut pulsus homo sonet. Et tamẽ
secundum rem detrahitur illi contra quem murmuratur, tanꝗ̈
iniuste aut irrationabiliter &c. se habuerit vel habeat.
Dostları ilə paylaş: |