PRecipitatio (qua homo ad similitu
dinem precipitationis lo
calis secundum actus interiores animi preceps
ruit) peccatum est consilio contrarium. Matu=
ritas enim consilij gradatim procedit ex memo=
ria preteritorum/intelligẽtia presentium / auscultatione aliorum/
circunspectione obuiantium &c. preceps aũt omissis huiusmodi
statim concludit/deliberat/ facit: & propterea peccat contra pru
dentiam. Quando autem mortaliter & quando venialiter/ex
materia discernitur. Si. n. precipitatio hmōi ꝑniciosa est/vtpote
contra precepta, mortalis est. si autem preter/venialis est: vt in
alijs peccatis prudentie oppositis contingit.
PRedicatorum Pctā peculiaria
sunt sex. Pri=
mum est sine authoritate predicare. oportet
enim vel ex pastorali officio vel superioris
authoritate predicare, iuxta apostoli senten=
tiā/& iura in ca. excōicamus extra de here.
Et quia hoc sub pena excōis interdici{t$}/ad mortale pctm̃ spectat.<-P>
@@0@
@@1@Predicatorum pctā. 193
<-P>¶ Secundum est indigne predicare: hoc est in peccato mortali
sibi noto incontrito. iuxta illud. peccatori dixit deus / quare tu
enarras iustitias meas & assumis testamentum meum per os
tuum. Et hoc mortale videtur: quia iniuria fit predicationi a
christo institute, euacuans quantum in se est authoritatem pre=
dicatorum christi / quasi verbo & non facto predicatores fue/
rint instituti velut declamatores quidam. Vnde & in predicto
psalmo subditur. existimasti inique ꝙ ero tui similis: scilicet di=
cens bona & non faciens bona. Et hoc intellige & in eo qui
sic indigne predicat vt predicatione tanꝗ̈ declamatione abuta{t$}
(quoniam hic directe iniuriatur officio predicationis christi)
& in contemnente. Qui autem predicat indignus non vt predi
cet indignus / sed vellet predicare mundus licet per accidens ex
humana passione/incuria & huiusmodi indignus predicet, ꝗ̈uis
peccet (quia non se exhibet dei talem ministrum qualis esse
debet) mortale tamen peccatum non video: quia predicare non
est secundum se actus alicuius sacramenti. Et licet predicans
non furandum predicet contra seipsum si furto maculatus est,
nouam tamen inde damnationem non incurrit / plusꝗ̈ adulter
iudex condemnans alterum adulterum: quem non dubito excu
sari a nouo peccato mortali.
¶ Tertium est mendacia predicare. Et hoc constat esse peccatũ
mortale grauissimum: quoniam euacuat quantum in se est vni
uersam ecclesie authoritatem ac christi fidem per predicationẽ
propagatam. Siue mendacium dicatur contra doctrinam fidei
aut morum/ siue circa gesta sanctorum aut miracula aut pro=
phetias, siue quodcũ aliud quod ad docendum/ instruendum/
persuadendum/mouendum auditorem tanꝗ̈ verbum dei pre=
dicatur: quia quicquid a predicatore vt sic dicitur / oportet esse
verum. & si est incertum/debet dici vt incertum: & sic non
receditur a vero/dum ita dicitur vt scitur. Sed si dubium predi
catur vt certum/hoc est assertiue, peccatum est mortale eadem<-P>
@@0@
@@1@Predicatorum pctā.
<-P>ratione qua mendacium. Quod si is qui predicat/impertinẽtia
inserat, non peccat mortaliter mentiendo, nisi forte ratione scan
dali: sicut nec iudex de impertinentibus ad iudicium mentiens
peccat mortaliter/ꝗ̈uis sedens pro tribunali illa mendacia dicat.
¶ Quartum est predicare inutilia: vt speculatiuas questiones/
& leges ciuiles/poetas vulgares vel latinos / philosophos/gesta
romanorum/& similia. hoc. n. est abuti predicationis officio/
dicente christo predicare euangelium: sunt. n. huiusmodi predi=
cationes solo nomine. Et propterea si aduertenter in his excedi=
tur/grauissimum peccatum incurritur: immo tanꝗ̈ falsarij sunt
apud deum, adulterantes predicationis officium / annunciantes
in persona christi & ecclesie que nec christus nec ecclesia sibi
commisit predicanda.
¶ Quintum est affectus mercenarius, siue pecunie/siue laudis
humane/glorie/&c. Et ad hoc si oculus dexter predicatoris spe
ctaret, peccatum esset manifeste. mortale quidem si finis vltimus
in huiusmodi poneretur/aut si affectus pecunie in effectum pro
cederet simonie vendendo predicationem. Veniale autẽ si vane
propter gloriam aut spem questuarie elemosyne predicaretur:
receperunt. n. mercedem suam.
Si autem oculo sinistro (hoc est non principaliter sed accesso
rie) hec expetuntur, mensuret seipsum apud se predicator quid
plus sibi displicet/minui auditores aut animarum fructum / de
quo est magis solicitus si fructuose an si gratiose auditur. Et sic
cognoscet quanta rectitudine vel peruersitate affectus tenetur,
ac per hoc quantum peccat: quia quanto magis sinister oculus
ipsum solicitat ꝗ̈ dexter / tanto magis sibimet homo mentitur,
tribuens sinistro oculo illud in quo dextri solicitudo superatur.
Ad hoc autem caput spectant quecun gesticulationes/canti=
lene & hmōi fiunt vt placeant hominibus.
¶ Sextum est immiscere predicationi facetas fabellas dele=
ctandi gratia. Quod beatus ambro, reprehendit: quia non debẽs<-P>
@@0@
@@1@Prescriptio. Presumptio. 194
<-P>in tam graui actione de rebus tam arduis qualia sunt diuina
verba/immisceri iocosa & ridicula. Communiter autem est
hoc veniale, cauendum tamen ob reuerentiam diuini verbi.
Prelatorum Peculiaria pctā vide in verbo ep̃us.
Dostları ilə paylaş: |