BEstialitas In moralibus / est genus
vitij plusquam humani. Et
multis materijs cōmunis est/in quibus efficitur
homo sicut bestia, vel in conuer sando / vel in
comedendo/vel in coitu/ vel in persequẽdo seu
occidendo. Et constat propterea semper esse pctm̃, si tamẽ mẽtis
compos sit. Et cōmuniter est mortalissimum, nisi propter imper
fectionem actus: vt siquis ambulet manibus & pedibus. bestia
litas. n. hec venialis est, turpissima tamen/nisi ioci gratia fiat.
BLasphemia Peccatũ mortale gra=
uissimum est: quia est
contra deum. Et cōsistit in dicendo aliꝗd quod
deo non conuenit: puta deum esse iniustũ. Vel
negando aliquid quod deo cōuenit: puta deum
non curare de nostris. Vel attribuendo quod deo soli conuenit/
creature: puta ꝙ diabolus est omnipotens/aut ꝙ fatum regit
omnia. vel deo aut sanctis iniuriam irrogando: puta maledictus
sit &c. Et ad hunc modũ reducitur blasphemia irrogantiũ in
iuriam deo aut sanctis, dum indignati resonant membra eorũ
pudenda/siue que habent siue que non habent.
¶ Et scias / ꝙ licet blasphemia multos habeat gradus (dum
grauior est contra deum ꝗ̈ contra beatam virginem, & hec
grauior ꝗ̈ contra sanctos. & rursus grauior est que ex affectu<-P>
@@0@
@@1@Calumnia. Cambia.
<-P>detestatiuo dei aut sanctorũ/ꝗ̈ que ex passiōe extranea aut mala
consuetudine: quasi non sit virilis animi qui loquitur sine blas=
phemia: vt videtur apud multos inoleuisse) omnes tamen sunt
eiusdem speciei. Nec vnꝗ̈ excusatur quis a mortali/ si sit mentis
compos/nisi inaduertentia esset in causa: hoc est si ex lapsu lin=
gue protulit verbum blasphemum/non aduertendo sensum ver
borum, ita ꝙ si aduertisset/ certus est ꝙ non dixisset: tunc. n. fuit
blasphemia non formaliter/sed materialiter tm̃. Scito quo/
ꝙ dicere ad sanguinem dei vel ad corpus dei / siue inuocando
per modum iurantis/siue resonando in rixa aut turbatione con=
tra aliquem, non est blasphemia: quoniā postꝗ̈ verbũ caro factũ
est/deus habet & corpus & sanguinem: & non dr̃ per modũ
iniuriātis/ꝗ̈uis irreuerenter/quum secundo modo dr̃. Et propte
rea peccatum est graue, non tamen mortale: quia non cōtra sed
preter deum est, & tanto grauius quanto frequentius.
CAlumnia (hoc est falsa & maliciosa
impositio criminis) pecca=
tum est in proximum: quod non sola penitentia
abluitur, sed oportet satisfacere offenso ꝓximo.
Si aũt ex errore imponit quis falso alicui crimen
calumnie quidem vitium formaliter non incurrit/sed materia=
liter. & tenetur tam ad penitentiam peccati / ꝗ̈ ad satis faciendũ
offenso & leso: quoniam in culpa fuit errando. Non. n. debebat
assertiue proferre id in quo errasse se postea comperit: & incau
tus preceps fuit, asserendo illud quod non constat esse verum
in preiudicium presertim proximi.
CAmbiorum genera sunt quattuor.
Quedā vera & rea=
lia, quibus moneta in vno loco ac tempore re=
cipitur/ & alio loco ac tempore redditur/prout
in loco redditionis tempore restitutionis marca
auri valet. Et in his nullum est peccatum/cessante omni dolo &<-P>
@@0@
@@1@Casus reseruati. 21
<-P>fraude. Veruntamen quum hec ad prolixius tempus fiunt aut
protrahuntur/vt ex distantiori tempore plus lucri habeatur, ad
vsuram declinant: quia dum temporis quo pecunia occupata te
netur ratio habetur, ad eum vsure modum digreditur quo tem
pus vendi dicitur. Quedam vero sunt non vera/ sed palliata/
& solo nomine cambia: quibus indigens rome pecunia/accipit
pecuniam restituendam non lugduni/ sed rome iuxta valorem
cambiorum lugduni in sequenti feria: seu quouis alio mō fictio
cambij fiat. Et hec sunt manifeste iniqua: quum vere sit ibi con
tractus mutui cum tali interesse. Quedam vero sunt quibus
pecunia rome data/ per lr̃as cambij soluitur alibi. Et hec sunt li
cita / si seruato solito moderato tñ lucro numulariorum fiunt.
Quedā demũ sunt cambia ad minutũ: puta quũ pro ducato
dantur decem argentei aut econtra. Et in his moderatum quo
lucrum non damnatur/iuxta diuersa℟ patriarũ cōsuetudinem.
Dostları ilə paylaş: |