VJndicatio Duplex inuenitur. Prima
que exercetur per principẽ
seu iudicem contra malos. Et hec est opus iusti=
tie sanctum. Altera est que fit seu appetitur ab
homine priuato. Et hec licet possit esse iusta, fre=
quentissime tamen est mala/& quātum ad affectum & quan
tum ad exercitium. Nam quantum ad opus / vindicare se vel
alios / est illicitum cuilibet priuato, nisi quo ad actionem de=
fen siuam/qua vim vi repellere licet cũ moderamine inculpate
tutele: quia punire est actio habentis potestatem super eum qui
punitur: ac per hoc est illicitum immo vsurpatum si a non hñte
super illum potestatem vindicta fiat.
Quantũ vero ad appetitũ/nullũ est pctm̃ appetere vindictā/
hoc est iustā punitionẽ: quia hoc est appetere iustitiā: & scriptũ
est. letabi{t$} iustus quũ viderit vindictā. Sed cā appetendi / pctm̃
ingerere pōt: vt si ex odio/ex saciandi animi mei gratia vindictā
affectem. Est igi{t$} in appetitu vindicte pctm̃/tum siquis vult ꝑ
seipsum facere vindictam, tum si ex malo animo contra homi=
nem vult per iudicem vindictam fieri. Oportet. n. hoc fieri &
appeti cum dilectione hominum & odio vitiorum / pro bono
iustitie/pro bono pacis / vt alij non audeant contra bonos insur=
gere/& ne impunitas delictorum pariat incentiua vitio℟: sic. n.
licet non solum appetere sed querere per officium iudicis vin=
dictam illorum qui se vel alios offenderunt.
@@0@
@@1@Virginum consecratio.
VJrginum Cōsecratio illicita
redditur si in veri
tate virgo non est que consecratur.
Nec excusatur ex hoc ꝙ occulta est
virginitatis amissio / & scandalũ esset
si non consecraretur: quia insacramen
talibus ecclesie actionibus non debet
interuenire fictio / sicut nec in sacra=
mentis. Et quia fictio ista qua vt virgo se ingerit consecrationi
que virgo non est/iniuriosa est sacramentalibus ecclesie, pec=
catum est mortale ex suo genere.
¶ De remedio autem a multis dato occulte violatis virginibus
consecrandis ad euitandum scandalum/ scilicet vt nomen virgi
nitatis in nomen castitatis aut continentie mutetur. Dicendum
videtur ꝙ vanum est: quia si officium consecrationis virginũ
perspiciatur, apparebit ꝙ aut oportet virginem consecrare per
illud officium/aut illud omittere: sicut per officium quo conse=
cratur episcopus/oportet episcopum consecrari. & similia. Nec
puto doctorem aliquem qui officium huiusmodi viderit / hoc
consuluisse: sed solummodo ꝙ alique cerimonie illius officij &
alique illius orationes / mutato virginitatis nomine in nomen
castitatis / fieri vel dici possunt: vt vel sic appareat illam benedici
ad vitandum scandalum: quod a ratione alienũ non est. Sed
aduerte ꝙ virginitas sumitur in proposito vt est nomen status.
ita ꝙ sufficit ad consecrationem ꝙ sit virgo secundum carnis
integritatem. Tum quia ecclesia vtitur nominibus vt plures
vtuntur: virginitas autem communi vsu est nomen status: vt
patet ex vsu. Et in euangelio virgines distinguuntur in fatuas
& prudentes. & paulus virgines distingui in castas & non
castas denotat, dum dicit despondi vos vni viro virginẽ castam
exhibere. Et confirmatur: quia aliter ecclesia daret occasionem
fallendi. nam & mulieres & puelle cum toto mundo vocant<-P>
@@0@
@@1@Visitatio. Vnctio extrema. Votum. 231
<-P>virgines que carnis retinent integritatem. & propterea si aliud
ꝗ̈ hoc ecclesia exigeret quum ponit a puellis consecrandis si vir=
gines sunt, falli oportet ecclesiam. & tamen puelle non decipiũt
ecclesiam dicentes se esse virgines ꝗ̈diu carnis retinent integri=
tatem: quia hoc intelligunt per esse virginem. Et confirmatur ad
huc: quia in pontificali romano postꝗ̈ dictum est ꝙ pontifex di=
ligenter inquirat ante consecrationem de etate. xxv. annorum &
proposito seruandi virginitatẽ/subiungitur. & insuper seorsum
cum qualibet consecranda/de vita & conscientia & carnis inte
gritate. Vbi clare patet explicari quid per virginitatem intelligat
pontifex inquirens/scilicet carnis integritatem. Et hec sint dicta:
ne putet quis puellas integras carne/mente autem & negligen/
tia seu complacentia pollutionum delectabilium corruptas / a
consecratione repellendas esse quia irreparabiliter perdiderunt
virginitatis virtutem. possunt. n. consecrari: quia sunt vere virgi=
nes secundum statum/licet non secundum virtutem.
Dostları ilə paylaş: |