ac si per vitrum brusans candela trapasset.
Unde novus paret mundus, nova vitaque gentis.
Compagni tutavia stupent, clamatque Fracassus:
«Doh, diavol, erit nunquid tibi tanta potestas
ut naturales possis voltare statutos?
Sicine tu pelagi fundamina pendis in altum?
Aut, velut aër, aquae per te gravitudine mancant?
Non, non, quid facimus? nimium tardata ruina est».
Respondet Boccalus: «Habes, maruffe, ragionem.
Sed quod mangemus nihil ultra portat asellus».
Cingar ait: «Fameo». Sequitur Moschinus: «Ut orbus
nil video». Centaurus item: «Mihi brontolat intus
panza fame». «Mangemus», ait Fracassus, «asellum».
Quo dicto, piat hunc pedibus, colloque tirato
strangolat antrattum, veluti massara galinam.
Scortigat huic gambas Cingar, Boccalus adoprat
Margutti dagam, dum spaccat pectora, dumque
ventre cavat trippas, rognones atque figatum.
Baldus azalino de saxis ense favillas
accipit in ferulam, festucos aggerat omnes
Hippol, et altandem Lyronus suscitat ignem.
Fert Philofornus aquam, nec non Giubertus in elmis,
diversosque lavant asini de corpore quartos,
qui partim lessus, partim mangiatur arostus,
et tandem saturi vadunt incontra palazzum.
Nec bene finierant andando trenta cavezzos,
en procul occurrit vecchius sciancatus, et una
it secum mulier vultu peregrina zoioso.
Gestant ambo manu bordones atque capellos,
parvaque dependet baculo de utroque tabella,
qua sua depicta est facto desgratia voto.
Immantellati breviter, cinctique fiaschis,
seque fadigatos monstrant longo esse camino,
quapropter, stratis umbrosa in valle gonellis,
membra solo buttant, forzasque sedendo raquistant.
Illuc conveniunt socii, pietate moventur:
namque viandantus cent'annos tempore monstrat,
cui reposare magis, quam circum ire bisognat.
Tum peregrina virens facie, tenerinaque multum
ad prigolum vadit ne sole scoletur eundo.
Blandidulos oculos in terram semper abassat,
quos aposta levat quandoque, tiratque saëttas,
deque balestranti vista dardeggiat acutas.
Praecurrens socios hanc primius Hippol adocchiat,
et iam sicut erat solitus veschiatur in illa.
Baldus amorevolo vecchium sembiante salutat.
Mox ait: «Unde venis, quo vadis, quod tibi nomen?»
Respondet: «Venio paradisi e partibus alti,
vadoque ad infernum, Pasquinus nomine dicor».
Baldus ait: «Quis te paradisum linquere fecit?
nonne bonum bravumque illic tu tempus habebas?
Cambius iste tuus malus est, lassare beatos,
ire ad damnatos, miror quae causa sit ista».
Respondet malvecchius: «Ego sum pratica mundi,
nec tegit indarnum mihi barba grisissima pectus.
Crede mihi experto, te stessum fallis, amice;
ingannatur homo, paradisum qui putat esse
deliciis plenum, allegrezzis atque solazzis.
Sunt cinquanta anni quod ego plantando tavernam
ostus eram Romae, tam toti cognitus urbi,
ut mea perpetuis ibi stet nomanza diebus,
meque patres statua decorarint, sicut usatur
de signalatis fieri, dignisque triumpho.
Non est poca tibi virtus, aquirere famam
talibus in rebus, quales gradire videbis
regibus et papis, mitris, rossisque berettis.
Quapropter studium tribus artibus omne trovavi:
arte coquinandi, buffonis, tum rofiani.
His ego pro meritis larghissima dona rochettis
saepe guadagnavi, multosque insemma placeros;
unde sciens hominum tantorum facta, prodezzas,
artes, virtutes, meritos et caetera vitae,
solus ego toto possum de his omnibus orbi
rendere bon contum, secretaque pandere genti.
Si praestanda fides sanctis est ulla prophetis,
credite Pasquino schietto savioque prophetae.
Quidquid ait Credo est, quam sancta Ecclesia cantat.
Iam mihi decrepito moriendi venerat hora,
pro me tota simul monstrabat Roma gramezzam.
Supplicat ad Patrem Sanctum: me voiat, onustum
bullis et brevibus, coelo mandare beato.
Collegium subito pro me papa ille radunat,
postque ragionamen varium, quod cive tamagno
sic sic perduto grandis iactura sequetur
cortesanorum iuvenum, cortesaque narum,
ecce mihi tandem datur indulgentia talis:
ante ussum coeli vadam plantare tavernam,
ut quando venient paradisi ad regna godentis,
supra suas mulas ben grassi, benque pafuti,
praelati Gesiae, sim praestus, simque paratus
hos mihi bon meritos pingui recetare taverna,
quae cameras habeat fornitas more todesco;
sed meus in Roma genius stet semper in una
marmoris effigie, qua non magis altra catatur
digna maraviliis, si sit pensata brigatis.
Nunc tibi sum maschius, nunc sum tibi foemina Romae,
nunc ego relligio, nunc sum victoria, nunc ve
sum tibi Pasquinus slancatus et absque mudanda,
fazzaque merdifluens privatur munere nasi.
Haec mihi contingit saxo desgratia, propter
civem Marphoium, cui cuncta archana paleso,
nosque ragionamus nisi non heroica miris
diversisque modis, neque deest facundia nobis,
quamvis abstulerint puerilia saxa loquelas.
Ergo super limen paradisi nostra tre annos
ostaria fuit modico celebrata guadagno.
Namque cadenazzis chiusae, stanghisque seratae
semper erant portae, nulloque intrante mufosae,
et sua taccarant gambati lintea ragni.
Passabant giorni vel sex tal volta vel octo,
nemo foresterus bandas veniebat ad illas.
Si tamen ullus erat tandem, qui accederet illuc,
vel zoppus, vel gobbus erat, vel lumine sguerzus,
vel cantans borsis coram latrone vodatis.
Nemo, qui scottum posset pagare tavernae,
qui vellet cameram, qui lectum, quique biavam:
quisque carens soldis, soliti dormire paiaris,
strazzati tunicis, cercantes, atque pecentes,
deque pitocatis implentes viscera tozzis.
Raro pontifices vidi, regesque, ducasque,
raro signores, marchesos, raro barones,
raro capellutos, mitratos, raro capuzzos,
qui mihi scudiferas possent aperire crumenas,
quique zafranatos vellent pagare capones,
splumatosque toros, dulces garbasque caraffas.
Hi sunt, qui riccas faciunt, pinguesque tavernas;
hi sunt, qui spendunt et possunt spendere scudos.
Procuratorem si quemquam forte videbam,
sive potestatem, advocatum, sive nodarum,
vix illud credens clamabam: "O grande miracol!
Hac ego pro causa sdegnatus ab inde scapavi,
sed tunc praecipue quando Demogorgon abbas,
cui brocoli, sardae, fighi, fava frantaque curae,
affuit in mula tam magra tamque stryata,
ut fiascos posses duris taccare galonis.
Non habuit marzum pro me sua borsa quatrinum,
quo vasum calidae posset pagare polentae,
accedit clausae paradisi denique portae,
qua pregat introrsum recipi, fierique beatus
cittadinus ibi, aut aliquo cantone locari.
At Petrus in colera miserum de limine sburlat,
mox ait: "Hinc abeas, destructio fava menadae,
non es, nec maium fueris dignatus Olympo,
donec apud chiericos madonna Simona manebit,
quam dum permittit mundo sic vivere Luscar,
nec tu, nec tua stirps poterunt intrare chidentrum.
Vade, nec ultra chioches portam, ne forte chiocheris".
Talia dum fierent, exibant extra seraium,
deque schola coeli guizzabant mille putini,
qui male vestiti, qui nudi, malque politi,
malque petenati, magri, tegnaque coperti,
intravere meam nullo prohibente tavernam.
"Oh", dixi, "troppa est praesumptio vestra, citelli".
"Nos angeletti sumus", aiunt: "trade merendam".
Quo dicto, coepere meas sbandare pignattas,
et mihi cassonem fresco de pane vorarunt,
tresque simul porcos, vaccam unam, trenta capones,
gallinas totidem, cum becco sex quoque capras,
octoque persuttos, plenumque saluminis urzum.
Quid plura? et gattas, asinum, mulamque magrazzam
mangiarunt, et plus post mangiamenta famebant,
unde nisi raptim scapolassem nudus ab illis,
meque, meamque simul cazzassent ventre fiolam.
Pensa mò post mortem quae consolatio restat!»
Talia mal vecchius dum chiachiarat, Hipol acostat
se se dongellae, vultque illam tollere secum.
Cingar ei scaltritus opem donare parecchiat,
qui tenet abbadam, scortam facit atque subocchiat
Falchettum: tandemque omnes favere sodali.
Id solum ignorat magni prudentia Baldi,
tempore qui simili vult castos esse barones.
En subito tremefit totum campagna per orbem,
disfantat vecchius se se ingannator ut umbra.
Obstupuerantque pedes Baldi, steterantque capilli,
quando repentina se volta repperit illic
solum solettum, neque coram vidit amicos.
Quid faciat, seu quo stampet vestigia, pensat,
mente Deum clamat, Serraphum voce domandat.
Denique Gelforeas meium putat esse masones
vadere, smarritos ubi forte catabit amicos.
Sed vix tardigradis cum passibus ire comenzat,
Pizzacapellettus procul obvius ecce ruebat,
qui super amblantem, stradiotti more, zanettum
currit, et altivolam giavarinam sustinet armo.
Baldus eum norat, vocat: «Heus, o Pizzacapelle,
angelus es nunquid Gabriel, qui forte novellas
portes zoiosas? Ubi stat spes nostra, Seraphus?»
Respondet: «Non, barro, novas may porto cativas.
En cape scondificam Serraphi munere petram.
Hanc optalamiam dicunt; hanc nemine vistus
ore ferens, intra stanzas ubi Gelfora praesul
vaccarum albergat, mandrasque governat earum.
Ille senex, qui se Pasquinum dixerat esse,
non est Pasquinus, verum Demogorgon ille,
qui solet ut cauda vivaces battere fadas,
atque stryas ipsas asinarum more cavalcat.
Teque, tuosque viros veniebat fallere, sed tu
solus es immunis tanta de fraude rimastus.
Compagni tolerant meritorum facta suorum,
quos tamen altandem cum tecum laetus habebis».
Dixerat, et subitus campagna sgombrat ab illa.
Baldus in ore petram claudit, neque cernitur usquam.
Versus Gelfoream se drizzat protinus aulam,
multas incontrat comitivas saepe stryarum,
per medium quarum subtilis ut umbra trapassat,
atque voluptatis causa tirat hic, tirat illic
guarnellos, calzosque menat, goffosque frequentat.
Pervenit ante fores palazzi semper apertas:
omnia sunt aurum, cornisia, limina, voltae.
Introit, armatumque videt lanzonibus agmen,
guardam reginae quod iudicat esse probatam.
«Gaude», Baldus ait, «mi brande, cibaberis esca
carnis, et aethereum guazzabis sanguine vultum».
Transit ad obcintum largo gyramine claustrum,
quod decorant circum centum cinquanta columnae.
Omnia splendificant auro, mirisque richezzis.
Aurum pillastri, frisi, capitella, peduzzi.
Quos Baldus mores trovat illic, quas ve bruturas,
quos bordelliacos actus, deshonestaque facta,
utile non posset scribi, si scribere vellem,
nam neque simplicibus sunt omnia danda palesa.
Ostia per gyrum camerarum plurima iusto
discompagnantur discrimine, semper aperta,
semper et andantum discursibus, et redeuntum
trita pedum, veluti patet esse palatia regum.
Cuncta sigillatim latitans vult cernere Baldus.
Se viat ad primam spatioso intramine portam,
de qua non pocam videt ire, redire brigatam.
Intus tic tocchant duri mortaria bronzi,
nam speciariae locus est et pharmapotechae.
Intro ascosus abit, vult omnia scire gradatim.
Obstupet innumeras ibi vecchias esse dunatas,
quae simul innumeros homines, magis imo striones
semper amaëstrant in rebus mille nefandis.
Sunt itali, greghi, spagnoles atque todeschi;
et ricchi et poveri, laici fratresque pretique,
matronae et monachae, tandem genus omne brigatae.
Solicitant varias basso cum murmure cosas.
Multaque conficiunt unguenta, cerumina, pastas,
unctos, impiastros, pilulas, confetta, cirottos.
Mille serant, reserant scatolas, voltantque, revoltant,
urceolosque tegunt, retegunt, solvuntque, resolvunt
vasa triacarum, bozas, magnosque bocalos.
Pars mensurat aquas varia de sorte bilanzis,
pars chioccat pavidas crebris pistonibus herbas,
taxum, cambrossen, squillas, aconita, cicutas;
electuariis pars implet bissola nigris,
compositis noctu quintae sub lampade lunae,
de spuma rospi, de ladri carne picati,
de pulmone asini, de virdi pelle ranocchi,
de lue matricis, de argenti sulphure vivi,
deque cadaveribus violenta morte peremptis,
de sudore lupi rabiosi, deque sagina
viperea, de felle upupae, de lacte cerastae.
Praeterea fingunt miscentque sacrata prophanis:
pascalis caerae candelas, chrismatis unctum,
baptismique salem, multasque insemma novellas,
quas praeti dant saepe mali poltronibus istis.
Quas uti componant, fors fors describere possem;
sed dubito ne, dum errores reprendere vellem,
errorum fierem praeceptor, meque thomistae
dignum censerent mitra, Christique cavallo,
ac asini, de more briae, mihi cauda daretur.
Talia pro magno nec haberent forte lavoro,
namque oratores, physicos, strologosque, poëtas,
fratres et praetos, et qui dant iura brigatis
omnibus in zobiis ad cursum vadere trovant.
Sed quia rispetto cedit drittezza rasonis,
atque solent grossi pisces mangiare minutos,
disventuratae quaedam solummodo vecchiae
sunt, quae supra asinos plaebi spetacula fiunt,
sunt, quae nobilium culpis velamina tendunt,
sunt, quae sparagnant claris incendia femnis.
Baldus it ascosus, consyderat omnia, versat,
inscriptasque legit scatolas, urzosque notatos.
Non nisi mortiferum passim legit esse venenum.
Librazzos aperit, vel apertos lectitat omnes.
Non nisi letales consyderat esse recettas,
scilicet: ut pueri faturentur odore marassi,
quomodo stuprandi causa dormitio fitur,
uxorisque suae vir fusos noscere tortos
possit et in facto proprio retrovare ribaldam;
quomodo formosae cogantur amare puellae,
sinceraeque harum mentes per forza tirentur;
quomodo non pregnet cum drizzat foemina cornas,
quomodo si pregnat fantinum pisset abortum,
quomodo vix natum corrumpant fascina puttum,
quoque modo siccent odiati membra mariti;
quomodo de birlo mentem, de corpore vitam
brutta stryazza cavet puero teneraeque puellae.
Foetentes ibi sunt, inquam, vecchiaeque beghinae,
quae vadunt redeuntque, ferunt referuntque novellas:
scilicet urzettos, scatolas et multifacendas.
Has sequitur Baldus, vultque omnia tangere visu.
Est locus alter ibi, ter centum brachia longus,
bis centum largus, centumque sofitta levatur.
Hic amaëstrantur partim, partimque maëstrant
tot streghae quot arena micas, quot sylva Bacani
dat foias, quot Puia nigras parit arida muscas.
Sunt ibi scarcossae, sdentatae, et lumine sguerzae
pinzocarae, mediaeque sores, quas Gelfora doctas
esse pedantrices statuit, satrapasque senati.
Quae pedagogarum de more galantiter artem
dispensare sciunt, dantes praecepta stryandi,
atque per unguentos operandi multifacendas.
Qualiter hae furiant, moveantque tonitrua coeli,
ut segetes, vignasque simul tempesta ruinet:
qualiter huc lunam tirent per forza deorsum,
qualiter et stellae schegnent reflectere gambas,
qualiter et detrum voltent cava flumina spallas,
deque mari ad proprios referant carneria fontes,
qualiter in formas diversas corpora mutent,
inque lupos voltent homines, ursosque, canesque,
seque met in gattas, in monas, inque civettas,
augurium quae triste canant per tecta casarum;
qualiter et praetos doceant faturare comadres,
atque malos fratres mulas equitare diabli.
Nunc hic, nunc illic Baldus praecepta stryarum
audit, et advertens si quam cognoscat in illis,
Cingaris uxorem mirat, Bertamque magistras
esse puellarum: traxit quasi turbidus ensem,
at circumspiciens ibi multas esse madonnas,
nobilium uxores hominum, pluresque papessas,
mucchiachias Sathanae, se prostituisse diablis,
bassavit coleram, tacuit, latuitque libenter,
confortumque piat secum, semetque reprendit:
velle per un nihilum cotalas prendere gattas.
Namque videt chiarum: quod, quas hic esse putamus
Harsilias, illic Thaydarum squadra trovantur.
Sed laudavit eas, quae furta coprire sciebant.
Semiremissa quidem culpa est quam coltra covertat.
Tecta nitent aurum, muri, pavimenta, cadreghae,
strataque coltrinis variis, lectique parantur
argento, raso, samito, canzante, veluto.
Conspicit hic iuvenes circum scherzare puellas,
leggiadros motu, bellos, facieque galantos,
stringatos, agiles, semper saltare vedutos:
quos Baldus cernens cito iudicat esse diablos,
humanum vestisse caput, moresque virorum.
Quas gestent auri vestas, brettasque veluti,
praetereo, et calzas ostri, rensique camisas;
quin etiam petras pretiosas pono dacantum,
muschium, perfumos, zibetti vascula, namphas.
Sentit et ad nasum storacis, aquaeve rosadae
spiramenta, quibus sbrofatur saepe palazzus.
Florida porfidicos ornant spalleria muros,
in quibus adfixi dant specchi lumina circum.
Illic meschinae stant se doniare puellae,
imponuntque genis, fronti, colloque biaccas,
atque coralinos faciunt parere labrettos,
increspantque comas ferro, ciliique tosantur,
streppantur ve pili, strazzis stuppaque dedentrum
ingrossant humeros, slargantque ad pectora mammas,
ut, quam pensamus sembianzam Palladis esse,
sit saccus paiae, vel forma sit illa puvoni,
qui discazzandos ad osellos ponitur hortis.
Pono da banda Iyras, flautos, atque organa, cetrhas,
scambiettos, danzas guantos de Spagna, morescas,
et ballum qui fit cum torza cumque capello.
Ipsa voluptati praestat maga Gelfora tantae,
quae super auratam stat salae in fronte cadregam.
Talia dum crespo considerat ore baronus,
ecce cadenatum grandi rumore Bocalum
huc strassinari, calzis pugnisque domari
prospicit a vulgo sguataro, turpique canaia.
Undique, guardandi causa, populazzus adibat;
undique concurrunt, poverumque offendere cercant.
Spingitur ante thronum reginae calzibus, urtis,
pugnadis, goffis, schiaffis persona Bocali,
qui cridat et chiamat, perdonum saepe rechiedit,
inque fededium giurat fecisse nientum.
Gelfora capturae causam tumefacta domandat.
Respondetur ei: quod pessimus iste giotonus
intrarat furtim propter robbare cucinam,
et iam fardellum de caso, deque botiro,
fecerat, inde duos guataros bastone gratarat,
nec quod scriptus erat regalis servitor aulae,
nec quod sallarium bruttus manigoldus habebat,
nec qua venisset banda parlare volebat.
Gelfora sdegnoso voltat sembiante visaggium,
et pariter spudans veluti stomacata, locuta est:
«Hinc via, hinc, oybo, procul hunc menate gaioffum.
Hinc cito, quae indusia? me mastinazzus amorbat.
O quam poca fuit discretio vestra, balordi!
Vos ne meis oculis hanc praesentasse carognam?
Ite viam, rozzamque eius voltate figuram».
Protinus hoc iussu streppatur ab inde tapinus,
totaque turba retro seguitat «Day dayque» frequentat.
Extrorsum trahitur, suffertque in corpore bottas,
quales non asini comportat schena pigrazzi.
Baldus apena tenet se se: bis, terque, quaterque
spadonis manicum propter sfodrare cavarat.
Pur tamen alquantum patitur pro cernere finem,
ut qui diversas optat cognoscere provas.
Denique nescio quo Boccalus tingitur uncto.
Ecce statim longas paulatim stendit orecchias,
mostazzumque procul mandans quasi toccat arenam.
Brachia deventant gambae, quae quattuor extant.
Tandem tota pilos vestit persona bretinos,
efficiturque asinus, is qui fuit ante Bocalus.
Iam non «oyme» cridat, tantum pronuntiat «a a».
Cursitat huc, illuc, bastonibus undique toccus;
vult trare non solitos, pro se deffendere, calzos,
sed cadit et duros piat ille cadendo tramazzos.
Se stupet in semet, mirans non esse Bocalum,
ast asini bustum, quo non bertinior alter
raggiat in Arcadia, dum portat grana molino,
dumque revolteggiat sibi tosto in pulvere schenam.
Nunc strassinatur per caudam, nunc per orecchias,
excutiturque aspris pulver de pelle tracagnis.
Baldus at oltraggium tandem non sustinet illud,
scorzat de fodro saturandum sanguine brandum,
irruit in caecam lapidis virtute catervam,
ac velut undicolas falco secat ungue folengas,
sic Baldus miseram distemperat ense fameiam.
Quisque sibi membrum, seu brazzum, sive galonem
spiccari sentit, nec ferrum cernitur ullum.
Deserit extemplo gens haec malnata Bocalum,
atque per albergum latitans fugit huc, fugit illuc.
Fama novellatrix reginae accepit orecchias,
quae transmutavit fazzas in mille colores.
Pensitat esse magum, seu Coclen, sive Seraphum,
quos sibi mortales semper provat esse nemigos,
introit a cameris aliis penetrale remotum,
exercere solet magicos ubi porca susurros.
Baldus at interea solus straviaverat omnes,
deque cadaveribus compleverat atria multis.
Manserat in tuttum clauster de gente vodatus,
quae se per stanzas ficcando seraverat ussos.
Baldus it, atque asinum vult secum trare Bocalum,
quem stimulo pungens solitum pronuntiat «ari»:
«Ari la, rozza, pru, sta». Sic dicens, factus agaso,
extra fores claustri cogit trottare somarum.
Bestia Boccalus nescit quis retro goiolet,
nec comprendit adhuc qualis molinarus agrezzet,
saepe caput voltat si factum cernere possit,
nempe videt stimulum, sed non videt ille biolcum.
Ut procul astarunt, trat Baldus ab ore petrellam,
cum qua per gentes prius invisibilis ibat,
atque suam charo faciem scovertat asello,
qui, licet exterius beretina pelle tegatur,
signorile tamen Baldi quum praespicit actum,
protinus alzatis se gambis rizzat, ut ille
rumpere qui voiat cum mula virginitatem.
Brachia dat Baldi collo, musoque bavoso,
discretus velut est asinus, dat basia bocchae.
Non potuit Baldus non magnum rumpere risum,
quando tanta sibi tunc machina venit adossum;
attamen, ut cunctis erat ille benignior altris,
qui cortesiae causa discommoda nescit,
saepeque vilificat se met gentilis ad omnes,
sustinet amplexus atque oscula foeda Bocali,
et quater eiusdem per se desgratia fleta est.
Postea, de sociis si sciret forte coëllum,
chiedit, at ille asini cum bocca raggiat et urlat,
nec brancare potest Baldus quid ragget et urlet.
Ergo dum lingua, manibus quoque, dicere nescit,
annuit almancum, scossisque moteggiat orecchis:
ut Baldus, sese quo praeparat ire, sequatur.
Baldus it a tergo, plantasque observat aselli.
Non procul ecce iterum venit obvia pulchra puella,
quam modo cum secum falsus Pasquinus habebat.
Ipsa quidem tunc sex animalia fune ligarat:
taurum, aprum, Iyncem, simiam, vulpemque, cavallum,
retroque tirabat, posita feritate, tot agnos.
At propius Baldo venienti quando propinquant,
protinus incipiunt calzis et cornibus atque
morsibus obniti, cercantes rumpere cordas.
Miratur Baldus, remanensque interrogat illam:
quae sua vel virtus, vel fraus animalia vincat.
Nil maga respondet, sed nectit in arbore funem,
contraque baronem turpis meretricula currit.
«Mecum (si sapias)» dicebat, «splendide barro,
mecum balneolos venies intrare paratos.
Utere me liber, formosula, respice, quam sum.
Candidulas habeo genulas, rubeosque labrettos.
Fessulus es, nec ego minus exto lassula, mecum
Dostları ilə paylaş: |