a. TOATE SUBIECTELE DE MAI JOS SUNT CU TITLU ORIENTATIV. BAREMELE AU FOST GÂNDITE STRICT CU REFERIRE LA ACESTESUBIECTE;
b. TIMP DE LUCRU: 2 ORE. SUBIECTUL I
Traduceţi cu dicţionarul următorul text:
Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium aduentibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim, sed classibus aduehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra, utque sic dixerim, aduersus Oceanus raris ab orbe nostro nauibus aditur.Quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta, Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit ? Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuistonem, deum terra editum, et filium Mannum, originem gentis conditoresque.