De amicitia] Quod amicitia est quaedam virtus, et reducitur ad iustitiam. Ca. I



Yüklə 201,99 Kb.
səhifə1/6
tarix18.01.2019
ölçüsü201,99 Kb.
#100212
  1   2   3   4   5   6

[Pantheologia, tit. DE AMICITIA]

Quod amicitia est quaedam virtus, et reducitur ad iustitiam. Ca. I.

Circa amicitiam consideranda sunt tria, scilicet acquisitionis necessitas, amissionis temeritas, conservationis sagacitas.

Primo circa amicitiam consideranda est adeptionis vel acquisitionis necessitas. Est enim necessarium cuilibet amicitiam acquirere et habere propter quattuor rationes, scilicet propter virtutem, utilitatem, unitatem, communem necessitatem. Vel aliter: ratione virtutis habendae, utilitatis communicandae, unitatis vel pacis conservandae, communis necessitatis complendae vel supplendae.

Primo dico, quod acquirere et habere amicitiam est cuilibet necessarium ratione virtutis habendae, et formo sic rationem: Cuilibet est necessarium habere virtutem, eo quod virtus bonum facit habentem et actum eius, sed amicitia vel est quaedam virtus, vel reducitur ad virtutem, vel est cum virtute, quae tria sic probo: Primo quod amicitia est quaedam virtus moralis, sic probo: Virtus est, quae immediate secundum rationem consistit, sed in omni conversatione1 hominum tam in factis, quam in dictis oportet, quod quilibet ad unumquemque se habeat, sicut decet, et hoc facit amicitia sive affabilitas, quae tenet medium inter blanditorem et litigiosum, ergo amicitia est quaedam virtus. Secundo amicitia reducitur ad virtutem, quae est iustitia, quia sicut iustitia unicuique reddit aequale, ita amicitia cuilibet reddit proportionabile. Deficit tamen amicitia a ratione iustitiae, quia amicitia non habet plenam rationem debiti, sicut iustitia, ex qua aliquis obligatur, vel ex debito legali, ad cuius solutionem lex civilis cogit, vel ex debito alicuius suscepti beneficii, ad cuius recompensationem cogit lex naturalis, sed amicitia attendit debitum honestatis, quod magis est ex parte virtuosi, quam ex parte alterius, cum enim homo naturaliter sit animal sociale, sicut non potest vivere sine societate bene, nec in societate vivere sine amicitia, ita nec sine delectatione. Et ideo ex quodam debito naturali honestatis obligatur homo, ut aliis delectabiliter convivat, nisi propter causam aliquam sit necesse aliquando alios contristare, ut affabilitas facit. Require supra *„Adulatio I. ca.”*2 Tertio amicitia est cum virtute, sicut cum causa eius, inquantum virtus est causa amicitiae verae, quae facit tendere in alterum et amare eum propter honestum, quod est in illo, ergo ex his patet, quod sicut virtus omnibus est necessaria, ita etiam amicitia. Haec Thomas Secunda Secundae q. CXIV. ar. I. „Utrum amicitia, quae affabilitas dicitur, sit specialis virtus”, in corollario q. et ibidem ar. II. in corollario q. et in solutione I. argumenti.

Secundo acquirere et habere amicitiam est omnibus necessarium ratione utilitatis communicandae, et formo sic rationem: Si illud, quod est ex inclinatione naturali, est necessarium, multo magis illud, quod est ex assimilatione speciei, sed amicitia est secundum naturam generantis ad genitum, quod patet per beneficia, quae sunt amicitiae signa, non solum in hominibus, sed etiam in aliis animalibus vel volatilibus, quae ut manifeste apparet studium, longo tempore adhibent ad educationem vel nutritionem prolis, ergo maxime est necessaria amicitia illa, quae est hominum ad invicem propter similitudinem naturae speciei. Quod tripliciter probo, scilicet per locum a minori, ex convictu speciali et ex dicto communi. Primo probo hoc per locum a minori, scilicet per quoddam signum amicitiae, quod in omnibus hominibus naturaliter invenitur, scilicet familiaritatis et benevolentiae, quia si ad extraneos, de quibus minus videtur, impendimus naturaliter beneficia vel obsequia, quae sunt amicitiae signa, sicut quando ignoti et peregrini declinant a via recta, eos ab errore viae revocamus, et verum iter ostendimus, et reducimus, et quando cadunt, eos erigimus, ad ostendendum, quod omnis homo sit naturaliter familiaris et amicus omni homini, multo magis est amicitia naturalis inter eos, qui sunt unius gentis ad invicem, inquantum communicant in convictu, moribus et obsequiis, ergo etc. Secundo hoc idem probo ex convictu speciali, quia sicut in aliis animalibus est amicitia naturalis, ut apparet per signa amicitiae, quae sunt inter ea, puta quia similantur, quia conversantur, quia obsequuntur, eo quod generans tempus magnum et studium adhibet ad educationem geniti, quae vero sunt naturaliter bona, omnibus animalibus sunt necessaria, quale bonum est amicitia, ergo etc. Tertio hoc idem probo ex dicto communi. Nam amatores hominum laudamus quasi implentes et perficientes illud, quod homini est naturale, vel id, quod natura communis inclinat, scilicet amicitiam.

Tertio acquirere et habere amicitiam est necessarium ratione pacis conservandae, et formo sic rationem: Illud est necessarium acquirere et habere, quod est maxime civitatis et communitatis conservativum, et vitare eius oppositum, sed inter omnia amicitia est concordia unitatis et pacis conservativa, quod dupliciter probo, scilicet exemplo et ratione. Primo exemplo, quia legislatores magis student ad amicitiam inter cives conservandam, quam etiam ad iustitiam, quod patet ex hoc, quia legislatores quandoque iustitiam intermittunt, puta in poenis inferendis, ne amicitia excludatur, et ne dissensio oriatur, unde quia concordia amicitiae assimilatur, quam legislatores maxime appetunt, contentionem autem civium maxime expellunt quasi inimicam salutis civitatis, ideo amicitia maxime inter omnia est necessaria. Secundo probo hoc idem ratione, scilicet per comparationem ad iustitiam, quae videtur maxime necessaria, et formo sic rationem: Illud, quo habito non indigetur altero, sed econverso, magis est necessarium, sed amicitia habita quantum ad omnes non esset necessaria iustitia, qua habita adhuc esset quaerenda amicitia, quod sic probo, quia si aliqui sunt amici, in nullo indigent iustitia proprie dicta. Cuius ratio est, quia si aliqui vel omnes etiam civitatis sunt amici, omnia habent quasi communia, cum amicus quilibet sit alter ipse, non autem est amicitia ad seipsum, sed ad alterum, sed si sunt iusti, nihilominus indigent amicitia ad invicem, et ideo si iustitia est necessaria, multo plus amicitia, quae sine iustitia esse potest, ut patet.

Quarto amicitia est necessaria ratione necessitatis supplendae, et formo sic rationem: Illud necessarium est habere, quo necessitati et indigentiae omnium subvenitur, sed per amicitiam necessitati et indigentiae omnium subvenitur, ergo etc. Quod autem per amicitiam necessitati omnium subveniatur, probo ex sex generibus vel conditionibus hominum, quibus est utilis et necessaria amicitia, nam amicitia est necessaria et utilis et divitibus, pauperibus, iuvenibus, senibus, tribulatis et perfectis seu felicibus.

Primo dico, quod amicitia est utilis et necessaria divitibus quoad duo. Primo quoad communicationem bonorum, et formo sic rationem: Omne illud, sine quo nullus eligit vivere etiam habitis divitiis et potestatibus et omnibus necessariis ad vitam, est maxime necessarium, sed hoc est praecipue beneficium, quod dives et princeps vel potens impedit aliis, quia nulla est utilitas bonorum fortunae, si ex his aliquis nulli benefaciat, beneficium autem maxime et laudabilissime fit ad amicos, ergo amicitia quoad communicationem vel distributionem bonorum divitibus est necessaria. Secundo divitibus et potentibus amicitia est utilis et necessaria quoad conservationem bonorum, quia bona fortunae sine amicis conservari non possunt, quia fortuna quanto est maior, tanto est minus secura, quia plures habent insidiatores, et ideo quanto aliquis est in bonis exterioribus maior, tanto est instabilior, nisi contineatur, ut verbi gratia: Sicut enim maxima arbor indiget multis fulcimentis et radicibus ante praeparatis, et similter amici sunt sicut virtutes naturales conservantes aliquem in alto statu.

Secundo amicitia est pauperibus utilis et necessaria, quod tali ratione ostendo: Illud, ad quod aliquis confugit in infortuniis, maxime est necessarium, sed pauperes homines refugiunt ad amicos, eo quod aestimant amicos divites esse paupertatis eorum refugium singulare, ergo in omni fortuna vel infortunio necessarii et utiles sunt amici.

Tertio amicitia iuvenibus est necessaria. Cuius ratio est, quia cum in iuvenibus abundet pronitas ad peccandum propter concupiscentiam delectationum, quae sunt in eis, per amicos religantur et prohibentur a peccando.

Quarto amicitia est utilis et necessaria senibus. Cuius ratio est, quia illis, qui indigent reverentia, et carent naturali potentia, valet obsequium vel famulatus, sed senes sunt huiusmodi, nam senes propter reverentiam, quae eis debetur, et propter naturalem impotentiam et propter debilitatem corporis, ex qua deficiunt in suis actionibus, et patiuntur defectus multos, indigent amicitia ad complendum actiones suas, et ad subveniendum defectibus, quibus subduntur, ergo etc. Haec autem habentur plenius et diffusius per Aristotelem Ethicorum li. VIII. c. I. „Post haec autem de amicitia” etc. et beatus Thomas in libro, quem fecit super Ethicos ibidem et Albertus in scripto, quod recollegit beatus Thomas ab eo super illo li.

Quinto amicitia est utilis et necessaria tribulatis, eo quod homines, qui sunt in tristitia, alleviationem quandam sentiunt ex praesentia amicorum condolentium eis. Et hoc quantum ad duo, nam ex amici praesentia magnitudo tristitiae alleviatur, et dulcedo amicitiae augmentatur. Primum bonum, quod ex amici praesentia tribulato provenit, est, quia magnitudo vel gravedo tristitiae alleviatur, quod probo ex similitudine eorum, qui portant aliquod pondus grave. Sicut enim pondus grave, quod solum unus portat, alleviatur ex societate alterius onus secum ferendo, sic onus tristitiae melius fert unus amicus, si alius idem onus tristitiae secum ferat. Sed haec similitudo quantum ad aliquid, non est conveniens, et quantum ad aliquid, sic. Primo enim ista similitudo non est bona nec conveniens. Cuius ratio est, quia illius tristitiae onus, quam quis patitur, alius non assumit sibi partem, ut ex hac alterius tristitia minuatur. Secundo potest contingere, quod praedicta similitudo est conveniens quantum ad tristitiae causam, puta si aliquis tristatur ex damno, quod alter est passus, dum enim amicus partem damni subit, damnum alterius diminuitur, et per consequens tristitia. Secunda causa, quare ex amici praesentia tribulati tristitia alleviatur, est melior quantum ad ipsam tristitiam. Manifestum est enim, quod quaelibet delectatio superveniens tristitiam diminuit, amicus autem praesens et condolens delectationem ingerit amico suo duobus modis. Primo quia dum tribulatus intelligit et videt amicum suum praesentem et de sua tristitia condolentem, minuit dolor suus. Secundo quia amicus suum amicum afflictum vel tribulatum si potest, visione vel sermone et opere consolatur, propter quae tristitia eius mitigatur seu alleviatur.

Ubi nota, quod praesentia amici in infortuniis est mixta, scilicet delectabilis et contristabilis, vel inducens tribulationem et tristitiam, et hoc diversis respectibus, quod tali ratione ostendo: Quia similitudo est una qualitas in diversis subiectis, unde cum amicitia sit quaedam similitudo, est in ipsa amicitia considerare duo, scilicet id, quod est unionis, et illud, quod est diversitatis, quia ipse amicus est alter ipse, nam alter diversitatem dicit. Primo igitur quantum ad id, quod amicus est unum cum ipso, requiritur, quod eodem gaudeat et doleat, et sic tristitia amici praesentis mitigat tristitiam eius, qui est in infortuniis, inquantum demonstrat vinculum amicitiae, quod est maxime delectabile. Secundo praesentia est delectabilis, inquantum ille, qui est tribulatus, cognoscit, quod suus amicus est alter ipse exsistens extra talem tristitiam. Tertio praesentia amici compatientis est amico afflicto poenalis vel contristabilis, inquantum afflictus cognoscit, sentit et videt in suis infortuniis contristari amicum suum, eo quod quilibet bene dispositus refugit, quantum potest, esse causa tristitiae amicis suis. Haec Aristoteles Ethicorum li. IX. et beatus Thomas ibidem in scrip. c. XIII. „Utrum autem in bonis” in medio c. ibi: „Est enim etiam praesentia” et Albertus ibidem.

Sexto et ultimo amicitia est utilis perfectis, id est illis, qui sunt in summa, id est in perfecta aetate, quod tali ratione ostendo: Quocumque aliqui efficiuntur potentiores ad agendum in vita activa, et intelligendum in vita contemplativa, illud est necessarium ad vitam, sed amicitia est huiusmodi, ergo etc. Cuius ratio est, quia nullus quantumcumque perfectus et felix eligeret vivere solitarius, etiam si omnia alia bona haberet, eo quod homo naturaliter est animal politicum et sociale, aptus natus convivere aliis, et convenientius cum virtuosis et perfectis amicis, a quibus virtuosus dupliciter adiuvatur. Primo in actione vitae activae, dum illud, quod unus non potest, nec videt, alius potest agere, et cognoscit. Secundo in actione vitae contemplativae, dum enim homo indigeat quantum ad animam doctrina et disciplina, in his ab alio adiuvatur. Haec Aristoteles li. Ethicorum VIII. de amicitia et beatus Thomas in scripto ibidem li. VIII. c. I. „Post haec” etc. infra eodem c. ibi: „Similiter et illis, qui sunt in summo”, et Albertus in commento ibidem.


Utrum felix indigeat amicitia, et ad quid. Ca. II.

Ad maiorem evidentiam ultimae partis capituli praecedentis quaero hic unam quaestionem, scilicet utrum felix indigeat amicis. Et videtur, quod non, tali ratione: Quicumque sunt per se sibi sufficientes ex bonis, quae habent, non indigent amicitia aliorum, sed felix per se sufficientiam omnium bonorum habet, ergo non videtur indigere amicis. Secundo in oppositum arguo tali ratione: Habere amicos inter omnia exteriora bona est maximum bonum, ut dicitur in principio VIII. Ethicorum; si igitur felici, cui bona omnia tribuuntur, non dentur amici, tunc felici deerit maximum exteriorum bonorum, scilicet amicitia, quod est inconveniens et contra rationem felicitatis. Respondeo et dico, quod aut loquimur de felicitate caelestis patriae, aut de felicitate praesentis vitae. Primo enim si loquimur de perfecta felicitate, quae erit in patria, tunc aut loquimur de necessitate beatitudinis, aut de bene esse beatitudinis. Primo enim si loquimur de necessitate, tunc dico, quod societas amicorum non requiritur de necessiate ad beatitudinem patriae, quod dupliciter probo, scilicet ratione et auctoritate. Primo ratione sic: Ille, qui habet totam plenitudinem suae perfectionis in uno, non indiget alio, sed beatus in patria habet totam plenitudinem suae perfectionis in Deo, ergo etc. Secundo hoc idem probo auctoritate Sap. VIII.: Venerunt mihi omnia bona pariter cum ea,3 scilicet cum divina sapientia, quae in Dei clara contemplatione consistit. Unde Augustinus li. IV. super Genesim ad litteram dicit, quod creatura spiritualis ad hoc, ut sit beata, non nisi intinsecus adiuvatur aeternitate, veritate, charitate creatoris. Nam perfectio charitatis est essentialis beatitudini quantum ad dilectionem Dei, non autem quantum ad dilectionem proximi. Unde si esset una sola anima fruens Deo, beata esset non habens proximum, quem diligeret, sed supposito proximo sequitur dilectio eius ex perfecta dilectione Dei, unde quasi concomitanter se habet amicitia ad perfectam beatitudinem. Secundo vero si loquamur de bene esse, tunc dico, quod ad bene esse beatitudinis facit societas amicorum. Cuius ratio est, quia sicut beatitudo essentialis est, quam habet beatus apud Deum solum, ut patet per dicta, ita beatitudo accidentalis est, quam habet betaus apud alium beatum, unde Augustinus VIII. libro super Gen. dicit, quod creatura rationalis extrinsecus eo fortasse solo adiuvatur, quod et Deum et se invicem vident, et de sua societate in Deum gaudent. Et sub isto sensu loquitur Boethius in li. De consolatione dicens, quod nullius boni sine socio est perfecta possessio, scilicet quantum ad praemium accidentale. Si vero loquamur de felicitate imperfecta, qualis est felicitas praesentis vitae, tunc dico, quod felix aliquo modo non indiget amicis, et aliquo modo indiget. Cum enim sit amicitia secundum quid, puta amicitia, quae fundatur in utili et delectabili, et amicitia simpliciter, quae fundatur in honesto vel virtute, dico, quod felix non indiget amicitia utili vel delectabili. Primo dico, quod felix non indiget amicitia utili contra opinionem multorum, qui existimant illos amicos, qui sunt eis utiles in collatione exteriorum bonorum, quae sola homines populares cognoscunt. Quod enim talibus amicis, scilicet utilibus non idigeat felix, tali ratione ostendo: Cuicumque exsistunt omnia bona sufficienter, non indiget amicis ad utilitatem, sed felix est huiusmodi, ut patet per rationem in principio factam, ergo etc. Secundo dico, quod felix non indiget amicitia delectabili, quod tali ratione ostendo: Cuiuscumque vita est delectabilis, non indiget delectatione superinducta, sed vita felicis est delectabilis, quod patet, quia cum operatio sit causa delectationis, operatio felicis cum sit optima, est maxime delectabilis. Tertio dico, quod felix indiget amicitia virtuali et perfecta, quae fundatur super virtutem. Hoc autem probo quattuor rationibus, scilicet ratione status, actus, victus, affectus. Primo ratione status sic: Secundum Boethium felicitas seu beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, sed inter omnia bona exteriora amicitia est maximum bonum, ut patet supra, ergo ad complementum status felix indiget amicitia. Secundo hoc idem probo ratione actus sic: Praecipuo opere virtutis indiget felix, sed magis est benefacere, quam bene pati, et est opus virtutis et boni hominis, et adhuc benefacere amicis est simpliciter melius, ergo felix indiget amicis, quibus benefaciat, et a quo amici bene patiantur. Tertio hoc idem probo ratione convictus, et formo sic rationem: Illud bonum, quod est naturale, et sine quo nullus alia bona vellet obtinere, omnino inest felici, sed convivere est naturale homini, quia naturaliter est politicus propter communicationem operum, nec aliquis secundum se vivens unicus sine convictu eligit omnia bona alia, cum enim convivere amicis sit melius, quam quibuscumque aliis, ergo felix indiget amicis. Quarto hoc idem probo ratione effectus, et formo sic rationem: Quicumque delectatur in operibus bonis, indiget illis, in quibus maxime operationes bonas potest cognoscere, sed felix est huiusmodi, ergo indiget amicis, ut delectetur in honestis operationibus amicorum, quas magis cognoscit felix, quam suas, ergo etc. Ex hac ratione formo aliam rationem: Sicut ad felicitatem requiritur, quod felix delectetur in opere virtutis, et quia non possumus delectari nisi in eo, quod cognoscimus, magis autem possumus speculari proximos, quam nos ipsos et etiam actiones eorum, quam nostras, quia uniuscuiusque iudicium in propriis magis deficit propter privatum affectum, quem habet quilibet ad seipsum, ideo oportet, quod felici sint delectabiles operationes bonorum virorum, et contrariae contristabiles. Et probatur per exemplum de musico, quia sicut bonus musicus delectatur in bonis melodiis, et offenditur vel contristatur in malis, sic felix gaudet in bonis operibus amici, et in contrariis contristatur, ergo felix eget amicis praedictis, scilicet virtuosis. Quinto confirmo hoc idem tali ratione: Cum enim inter alia bona ad felicitatem delectatio requiratur, ut dicit Philosophus primo Ethicorum, oportet felicem delectabiliter vivere, sed ille, qui solitarie vivit, patitur gravem et melancholicam vitam, et ideo oportet, quod eius delectatio interrumpatur. Cuius ratio est, quia cum operatio sit delectationis causa, non est facile, quod homo exsistens solitarius continue operetur, sed hoc est facile, si cum amicis exsistat. Cuius ratio est, quia inter eos fit quaedam vicissitudo operum, dum ad seipsum bona operantur, et sic delectatio continuatur in operibus virtuosis.

Patet igitur ex praemissis, quod felix felicitate imperfecta, qualis est felicitas praesentis vitae, non indiget amicis propter utilitatem et propter delectabilitatem, quia haec duo sufficienter in seipso habet, sed indiget amicis virtuosis, et hoc propter quinque rationes. Prima est propter actum virtualem, quia benefacere amicis est actus virtuosus. Secunda est propter convictum naturalem, nam convivere amicis est delectabile. Tertia est propter affectum delectabilem, quia felix indiget, ut delectetur in operibus virtuosis amici. Quarta est propter aspectum spiritualem, scilicet ut inspiciens suos amicos bene facere delectetur. Quinta ratio est propter profectum salutarem, scilicet ut in benefaciendo amicorum consilio et auxilio adiuvetur. Concludit etiam Aristoteles ex praemissis dubitationem quandam, utrum scilicet homo indigeat amicis tam in bonis fortunis, quam in infortuniis. Et dicit, quod homo in utraque fortuna indiget amicis, sed differenter, quia infortunatus magis indiget amicis, qui ei benefaciant, fortunatus autem magis indiget amicis, quibus ipse benefaciat. Haec Aristoteles Ethicorum li. V. c. X. „Dubitabatur autem” et beatus Thomas in scripto ibidem in toto illo c. „Dubitabatur autem” etc. et Albertus in commento, quod fecit super li. Ethicorum praedicto c. et iterum beatus Thomas Prima Secundae q. IV. ar. VIII. „Utrum ad beatitudinem requiratur societas amicorum” argumento contra et in corollario q. et in solutione argumenti ibidem per totum.


Quod non habere amicum est malum quattuor modis, et quibus. Ca. III.

Secundo principaliter circa amicitiam consideranda est amissionis vel dissolutionis temeritas, nam stoliditas magna est amicitiam non habere aut acquisitam dissolvere. Cuius ratio est, quia cum amicitia inter omnia bona fortunae sit maximum bonum, ut patet capitulo praecedenti, non habere amicum vel separari ab amico est malum infortuitum, et hoc quattuor modis. Est enim malum miserabile, confusibile, labile, viduale. Primo esse sine amicis vel separari ab eis est malum miserabile. Cuius ratio est, quia sicut habere amicos et esse cum amicis est quid beatum, ita etiam sine amicis esse et separari ab eis est quid miserabile. Secundo esse sine amicis vel separari ab eis est quid confusibile. Cuius ratio est, quia sicut habere amicos est magnus honor vel gloria, ita carere amicis vel separari ab eis est magna confusio vel verecundia. Tertio esse sine amicis est quoddam debile et per consequens labile. Ratio est, quia unus amicorum iuvat, confortat et fortificat alium in speculando et operando, ut patet supra, igitur carere amicis est magna debilitas et labilitas. Unde Eccs. XIV.: Vae soli etc.4 Quarto esse sine amicis est viduale. Cuius ratio est, quia unus amicorum est quasi oculus alterius, et ideo sicut carens oculo dicitur orbatus vel viduatus, ita carens amico dicitur viduatus. Haec Philosophus Ethicorum li. II. c. XIV. „Quorum autem fortuna esse sine amicis et separari ab amicis consuetis”, unde Cassiodorus in quadam epistula dicit: Sine amicis omnis cogitatio esset taedium, omnis operatio labor, omnis terra peregrinatio, omnis vita tormentum, sine quorum solatio vivere esset mori.

Est autem sciendum, quod amicitia dissolvitur praecipue propter quattuor rationes, scilicet propter finis defectionem, amoris simulationem, criminis commissionem, virtutis perfectionem.

Primo enim dissolvitur amicitia propter finis defectionem. Cum enim omnis amicitia propter finem aliquem contrahatur, deficiente fine cessat et dissolvitur amicitia, et praecipue ad eos, qui sunt amici propter utile et delectabile. Cuius ratio est, quia cum quidam hoc, scilicet utile et delectabile diligant in personis, et non personas hominum propter seipsas, ideo deficiente utilitate vel delectatione rationabile est, quod deficiat amicitia.

Secunda ratio, quare solvitur amicitia, est propter amoris simulationem. Sunt enim plures differentiae amicitiae, scilicet amicitia utilis, delectabilis et honesta, unde potest contingere, quod non secundum unam speciem amicitiae aliqui sunt amici et existimantur esse, verbi gratia: Si aliqui sunt amici propter utile, et existimantur amici propter virtutem, tunc dissolvitur amicitia, quia fictio contrariatur amicitiae verae. Tamen in hoc casu ita est procedendum, quia si ille, qui ab alio se existimat amari propter virtutem, decipiatur ex seipso, ita quod ille, qui eum amat, nihil operetur ad huius deceptionem, puta quod nullum signum exprimat inhonestatis vel turpitudinis, ille, qui deceptus est, debet causari contra seipsum, id est accusare seipsum, puta quando signa inhonestatis exprimit, et non cavetur. Si autem simulatione illius deceptus fuerit, tunc iustum est, quod accuset decipientem multo magis, quam eos, qui corrumpunt numismata, inquantum peccatum decipientis est contra virtutem, quae honorabilior est, quam victus, unde qui falso simulant virtutem, maligniores sunt his, qui falsam monetam fingunt. Sed cum amicitia per experimentum fiat, videtur mihi, quod non possit haberi amicitia honesti ad aliquem, cuius operationes experti non sumus. Respondeo et dico, quod amicitia, quae est per experimentum, etiam perfectam amicitiam non habet, sed inchoationem quandam amicitiae, quae est ex benevolentia propter relationes aliorum vel ex concordia, quia videtur similis naturaliter in moribus, sicut apparet in differentibus actibus, unde quam cito occurrit contrarium, rescinditur amicitia talis.

Tertia ratio, quare dissolvitur amicitia, est propter criminis commissionem. Si enim aliquis acceptet ad suam amicitiam aliquem alium quasi bonum vel iustum, et postea fiat malum, ita quod eius malitia manifeste videatur, puta quod unus amicorum efficiatur malus alio permanente bono, tunc dissolvitur amicitia. Cuius ratio est, quia virtuoso non potest esse amabile bonum quodcumque, sed solum bonum honestum, unde cum omne amabile sit bonum, non oportet, nec est decens, quod aliquis virtuosus malum hominem amet, sicut non oportet assimilari pravo, amicus enim amico suo est similis, unde hic amicus bonum non consequeretur, si amicitiam conservaret ad eum, qui est malus, unde inter bonum et malum non potest esse amicitia, nec diu conservari, nisi ibi sit aliqua similitudo malitiae.

Nota tamen secundum Philosophum duo documenta circa dissolutionem amicitiae inter eum, qui factus est malus. Primum est, utrum statim, quando unus amicorum factus est malus, debeat solvi amicitia, vel exspectari per aliquod tempus. Et solvit dicens, quod ille, qui factus est malus, aut est incorrigibilis, aut corrigibilis; si est insa[na]bilis et propter abundantiam malitiae incorrigibilis, ita quod ad statum virtutis de facili reduci non potest, tunc a tali amicitia dissolvi debet. Si autem est sanabilis et ad statum virtutis reducibilis, est ei auxilium ferendum ad recuperandum bonos mores, magis, quam ad recuperandam substantiam vel pecuniam amissam, quanto virtus melior est et essentialior et propinquior amicitiae, quam pecunia. Secundum documentum est, qualiter debet se amicus bonus vel virtuosus habere post dissolutionem amicitiae a pravo, an scilicet familiarius ad eum se debeat habere, aut eum reputare, quasi numquam de praeterito fuisset amicus. Solvit dicens, quod quia oportet habere memoriam praeteritae consuetudinis et amicitiae, sicut existimamus, quod aliquis homo magis debeat exhibere et largiri amicis, quam extraneis, ita etiam his, qui in praeterito fuerunt amici, homo se magis debet exhibere propter praeteritam amicitiam, nisi in uno casu, scilicet quando abundans malitia et insanabilis in illo fuit causa dissolutionis praeteritae amicitiae, tunc enim quanto plus fuit amicus, tanto plus est existimandus ut hostis, et velut haereticus et publicanus detestandus est et vitandus.

Quarta ratio, quare inter aliquos dissolvitur amicitia, est propter virtutis perfectionem. Si unus amicorum permaneat in eodem statu virtutis, alius autem fiat multo excellentior in virtutibus, ita quod fiat virtutis magna differentia inter eos, tunc non est possibile, quod maneat amicitia inter tales, quod dupliciter probo, scilicet ratione et similitudine. Primo ratione sic: Convivere ad invicem est proprium amicorum, non possunt autem convivere ad invicem, nisi eadem eis placeant, et de eisdem gaudeant et tristentur; cum ergo propter distantiam virtutis et bonitatis non eadem placeant bono et optimo, ideo non possunt convivere ad invicem, et propter hoc amicitia inter eos remanere et conservari non potest. Secundo hoc idem probo similitudine, puta in amicitiis, quae fiunt ex pueritia. Si enim unus remaneat puer secundum mentem, alius autem fiat magnus vir, propter magnam distantiam eorum non poterit remanere amicitia inter eos, eo quod non gaudeant et contristentur in eisdem, neque possint ad invicem convivere, quod est proprium amicorum, ut patet supra, unde patet, quod ille, qui proficit in virtute et optimus, amicitiam non potest habere ad alium, qui non proficit, sed puer manet secundum mentem, quia sicut dicit Seneca: Ibi incipis fieri malus, ubi desinis velle fieri melior. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. c. „Habet autem dubitationem” etc., et beatus Thomas in scripto Ethicorum ibidem et Albertus in commento ibidem.


Yüklə 201,99 Kb.

Dostları ilə paylaş:
  1   2   3   4   5   6




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2022
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə