nem virtualem & eminentialem, quæ genus
aliquod distinctionis importat, & ad puram
negationem tandem revocatur. Ut autem id
mirum videri non debeat præstat audire P.
Ribadeneiram Disput. 16. citata nu. 51. ubi itaP. Ribade-|neira.
scribit: Nonnulli ex nostris Magistris Salmantinis,
& quidem optimæ notæ, ingenijq̃ue præstantis cen-
sent maximam hujus mysterij difficultatem mitiga-
ri, constitutis ex parte actibus liberis Dei per quas-
dam carentias, in quas tota contingentia ipsorum
revocatur. Sic ille, explicans statim modum di-
cendi prædictorum, qui ad hoc revocatur, ut
licèt in Deo sit modo quidquid positivè consti-
tuit actum nolitionis creandi mundum, effe-
ctum suum formalem non conferet, quia pro
eo necessaria est carentia volitionis, quæ effe-
ctum suum formalem præstat, quia caret sub-
jectum nolitione. Post hæc sic ille n. 54. HæcIdem.
sententia quamvis pulchra, & ingeniosa sit, & pro
tanta difficultate superanda non videatur parvipen-
denda, mihi non probatur propter eadem ferè mo-
tiva, quibus sententiam proximè rejectam deserui.
Vt enim illa sententia verißimis entibus physicis
nomen moralitatum indit, ita hæc vocat prædicata
negativa. Hæc ille & alia satis urgentia. Ea ta-
men modũ dicendi nostrũ non videntur attin-
gere; unde ad illa nō oportet respondere. Sicut
neque ad illa, quæ habet P. Izquierdus Disput.
31. n. 269. & seqq. circa modum dictum. Quæ
verò ex n. 167. & 168. magis ad rem viden-
tur facere; ex dictis in Problemate diluenda.
Habemus ergo ex dictis Magistros optimæ no-
tæ, ingenijq́ue præstantis, in ea esse sententia
ut censeant arcanum divinum actuum libero-
rum per negationes pulchrè & ingeniosè posse
declarari, nec eorum discurrendi modum par-
vipendendum esse; licèt non placeat dicto Pa-
tri, quia censet doctrinam de carentijs nō con-
venienter applicari: Atqui juxta modum ex-
plicandi nostrum convenienter applicatur, ut
ostendimus: ergo & patrocinium à præfatis<-P>
@@0@
@@1@§. XVIII. Circa actus Dei liberos. 229
<-P>sibi adsciscit Auctoribus, & inoffenso potest
decurrere pede, cùm nihil contra illum, quod
urgeat, objiciatur.
653. Contra illum autem, & alios ex præ-Objectio ex|P. Esparza.
dictis militat illud P. Esparzæ contendentis,
Deum ad exercitium libertatis à nullo extra
se posse dependere, Quæst. 22. citata, Arti. 19.
sic subdens: Quæ quidem res eo est indignior, quo
vilius, magisq̃ue propinquum nihilo est, quo indi-
get Deus, & indignius rursus est, si dicatur, abu-
sivè tantùm esse ens, id, quo Divinitas indiget, &
tamen non abusivè, sed propriè est distinctum
realiter à Deo, seu non identificatum reali-
ter cum eodem; nec abusivè, sed propriè verifi-
cat de se, & per seipsum intrinsecè, hoc ipsum esse
abusivum. Hæc ille, quæ contra conceptus ne-
gativos videntur militare.
654. Sed quidem discursus talis non est ra-Fit illi satis|doctrina|commoda.
tioni consentaneus, nam quo Deus minùs indi-
get, eo ipsius excellentia major comprobatur,
qualis esset, si ad exercitium libertatis ente ali-
quo intra se magni pretij & ponderis indige-
ret. Necessarium autem aliquid esse, non est
eo indigere; indiget enim is, cui necessaria
desunt, neque illa in sua habet potestate, quod
dici de Deo nequit: sicut ad constituendum
meritum in homine, necessarius est hominis
ipsius concursus, quo Deus indigere non di-
citur, quia ut meritum in illo constituat sum-
ma gaudet potestate movens illius arbitrium
convenienti & infallibili motione. Sic etiam
multis opus est illi carentijs, quibus deficien-
tibus non esset Deus, ut de multis constat at-
tributis, licet sint, qui solùm carentiam affir-
ment in modo loquendi, cùm revera positivæ
rationes sint; sintq́ue alij, qui nullam inter
negationes, & ea quæ afficiunt, distinctionem
agnoscant; sed verò contrarius sensus commu-
nis & Aristotelicus est, juxta dicta nu. 858.
& ut de alijs id affirmari possit, in præsenti ali-
ter asserendum, ut mysterium divinæ libertatis
possit convenienter explicari. Videantur dicta
n. 648. Omitto alia, quia neque omnia quæ
apud Scriptores occurrunt, commemoranda
aut refellenda sunt, dicta enim in Problemate,
& hoc etiam loco, plura profectò sunt, quàm
apud plures Scriptores studiosus lector inveniet.
655. Ubi miranda aliquorum sinceritas,
qui hoc tempore, in quo difficultas præsens
adeò gravat ingenia, ita suis in scriptis quasi
insensibiles in ejus discussione procedunt, ut
contenti dixisse autum liberum addere conno-
tationem, ea, sine ampliori explicatione in-
culcata, satis fecisse difficultati se penitus ar-Circa P.|Philippum|à SS. Trini-|tate.
bitrantur. Sic aliqui, à quorum stylo non mul-
tùm abscedit P. Philippus à Sma. Trinitate
Tomo 1. Tract. 1. Disputat. 13. Dub. 2. In quo
sic se habet responsio ad Primum: Dicendum
quòd talis denominatio est realis & intrinseca; &
provenit à forma intrinseca, quæ est entitas actus
necessarij, non præcisè, sed ut connotat objectum
creatum volitum, ut quid posterius. Sic prosequi-
tur de connotatione locutus. Tunc sic. Con-
notatio est denominatio realis & intrinseca:
hæc potest deficere: ergo & aliquid Deo in-
trinsecum. Major ostenditur ex concessis: Nam
denominatio intrinseca dicitur sumi ab actu<-P>@@
<-P>necessario ut connotante: ergo connotatio in-
trinseca est. Evidens est consequentia, nam
denominatio intrinseca ab eo, quod intrinse-
cum non est, nequit provenire. Deinde. Con-
notatio potest deficere, ut semel iterumq́ue
pronuntiat: ergo aliquid intrinsecum potest
deficere, quod negat ille. Connotatio ergo &
dicitur, & replicatur, & inexplicata relinqui-
tur. Doctus tamen est Auctor, & ex ijs, qui se
legitimos arbitrantur Thomistas, quod si ita
est, ipsi felix, faustumq́ue sit. Et nos sub eadem
fide vivimus, quod etiam nobis felix, faustum-
q́ue speramus. Sed qui plus videant, videt ille,
qui omnia videt, & ita etiam sincerum erga
familiæ Ducem affectum.
§. XIX.
Circa æternitatem divinorum decreto-
rum.
656. ADstruximus illum Problem. 11. pa-Actum Dei|in tempore|ut tueatur|p. Quiros.
riter ostendentes actum, quem se-
mel Deus habuit, non posse non per totam
æternitatem conservare, & ita odium erga
peccatorem, qui posteà justificatus est, & in
æternum Dei visione fruiturus. De quo &
Problem. 2. §. 13. Circa quod P. Quiros Disput.
61. Sect. 5. conatur ostendere odium dictũ non
posse stare cum vera amicitia Dei, & sic arguit:
Quia si Deus modò habet actum odij inimica-
bilis: ergo & nunc est verus inimicus. Ex quo
& sequitur non esse verum amicum, quia ve-
rus amicus non est, qui veram amicitiam non
servat. Et ita quidem in hominibus accidit, ut
non debeamus de Deo aliter judicare. Urge-
tur. Nam, è contra Deus numquam exer-
cuisset veram & sinceram amicitiam cum Iu-
da, cùm haberet jam consilium & intentionem
inferendi illi maximum malum damnationis.
Nec dici potest odium non esse in ordine ad
hoc Nunc, sed pro præterito. Nam actus talis
simpliciter est in Deo, & de præsenti non de-
nominat ullo modo: neque enim de Deo so-
lùm negatur esse inimicum pro Nunc, sed etiam
negatur esse inimicum pro præsenti tempore
negationis: aliàs maneret Deus memor inju-
riæ. Ergo potest in Deo stare volitio quin de-
nominet.
657. Quod argumentum urget P. Riba-Quid P. Ri-|badeneira.
deneira Disput. 20. n. 26. & eidem succumbit,
cùm tamen n. 20. modum ostendat, quo possit
stare æternitas actuum prædictorum: Quia
videlicet potest Deus ab æterno velle liberè
quòd tali tempore Petrus incipiat esse justus,
& quòd eodem tempore divinus amor incipiat
denominare Deum diligentem amicabiliter
Petrum propter eam justitiam: Item permit-
tere liberè quòd tali tempore sit peccatum,
quo Petrus amittat justitiam: ac tandem per-
mittere, quòd divinus affectus denominare in-
cipiat Deum tali tempore prosequentem odio
inimicabili Petrum. Quod brevius dici potuit:
posse scilicet Deum ab æterno velle diligere
in tempore, & permisso peccato odio habere.
Ex quo quidem non habetur amorem &<-P>
@@0@
@@1@230 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>odium fuisse ab æterno, & ita ex ea parte sen-
tentia temporalitatem adstruens possibilem
minimè mitigatur.
658. Sed quidem standum dictis, quia ad-Responsio|exacta &|doctrinalis.
ducta non plus urgent: neque ex humana ami-
citia solidum desumitur argumentum, quia in
homine nequeunt actus contrarij consistere,
qui diverso tempore extiterunt, eo quod ejus
capacitas non ambiat omnia tempora, ut con-
servare possit ac debeat semper, quod aliquan-
do aut amore & odio est prosecutus. Item ju-
betur deponere odium, & neque habere illud
ob motivum præteritum sic: odio habeo ini-
micum pro tempore, quo inimicus fui, quia sic
etiam peccatum est. Quòd si demus posse
odium non peccaminosum dari, illud succe-
dente amicitia pertransijt. Quod si sub consi-
deratione præteriti status eum faciat sibi præ-
sentem, & odium renovet, id quidem contra
leges amicitiæ est, quia illa oblivionem inju-
riarum exigit, & sic se gerens periculosè expo-
nit amicitiam dissolvendi. In Deo autem nihil
tale accidit, qui semel habitum affectum, etsi
non deponat circa præcedentem statum, secu-
rissimus erit amator. Unde dici potest absolu-
tè odio non habere, quia licet affectum odij
quoad entitatem retineat: eo ipso quòd gra-
tiam justificantem confert, & ad statum ami-
citiæ elevat, moralem sibi adsciscit oblivio-
nem. Unde est illud Isaiæ 43. v. 25. Ego sum,Isai. 43.|v. 25.
ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me,
& peccatorum tuorum non recordabor. Quia scili-
bet ita se geret erga eum, qui peccasset, acsi
penitus ejus fuisset peccata oblitus. Pro quo
& illud Michææ 7. v. 19. Revertatur, & mise-Michææ 7.|v. 19.
rebitur nostri, dimittet iniquitates nostras & pro-
jiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
Quæ sic projiciuntur, longissimè ab oculis re-
moventur. Et ita Deus erga dimissa peccata se
gerere ore Prophetæ significat, ut licet non
possit non ea dispicere, erga illa tamen ita se
habet ac si minimè conspicentur.
659. P. Ribadeneira positionem suamP. Suarez|pro parte|adversa ad-|ductus.
Eximij Doctoris auctoritate stabilire conatur,
& ita scribit n. 18. Antequàm solutionem ex-
plicem, ea videtur colligi ex Doctore Eximio
supra (scilicet Disput. 30. Metaphysicæ Sect. 9.P. Ribade-|neira.
n. 59. (Corrige 60.) in medio illis verbis: Alio
modo accidere potest veritas (corrige varietas)
circa rem decretam pro diversis temporibus: ut
v. g. si Deus hodie diligat Petrum, cras non dili-
gat. Et hæc varietas non infert mutationem in
Deo, quia sine mutatione vel inconstantia
animi potest uno tempore diligi, & non alio.
Maximè quando id fit sine ulla novitate ex
parte amantis, qui simul utrumque decrevit,
scilicet & pro tali tempore amare, & pro tali
non amare, & utrumque ex sufficiente caussa
& ratione. Vbi expende primò; Fatetur EximiusSed non in-|tegra fide.
Doctor Deum hodie diligere Petrum, & cras non
diligere &c. Sed quidem valde alienum à men-
te Eximij Doctoris est permanentiam semel
habiti actus denegare, & in eo admitti posse
varietatem. Unde post præfata verba ita sub-
dit: Ita verò se gerit Deus volens rerum varieta-
tem sine ulla varietate in ipso, quia nec habet nova
decreta, nec mutat antiqua; sed singula pro suis<-P>@@
<-P>temporibus ex æternitate amat, disponit, aut per-
mittit, & in eo, quod semel proposuit, perpetuò
perseverat. Id quod Lib. 2. de Attributis negativis
Cap. 3. n. 4. recognoscit, ubi illud resolutorium
ejus effatum: Vnde quod Deus non poßit: vel pro-
positum liberum mutare, vel in tempore aliquid de
novo velle, certißimum est.
660. Quod ergo de amore hodierno Petri,Notanda|doctrina.
& non crastino, ab eo dictum, non ideo est
quòd amor hodiernus cras non perseveret, quia
æternus est, sed quia cùm non sit pro hodie &
cras ejus motivum, modus loquendi ad præ-
sentem statum limitatur, & ita dici potest
quod cras non diliget, qui diligit hodie, si cras
sit futurum peccatum, pro quo odium merea-
tur. Itaque secundùm statum motivorum mo-
dus loquendi decurrit, ac si in Deo affectus
alij minimè residerent. Aliàs non posset suffi-
cienter respectus ad varios status declarari.
Habent se enim affectus ad alium statum per-
tinentes quasi per accidens, ex eo scilicet quod
Deus immutabilis sit, non ex præcisa ratione
amicabilis aut inimicabilis affectus. Sicut
Deus solùm dicitur Creator ratione Omnipo-
tentiæ exercitæ; & tamen in creatura neces-
sariò inveniuntur participationes aliarum per-
fectionum, sine quibus esse nequeunt. Et qui-
dem nullus ante citatum Scriptorem in P. Sua-
rez pro asserto illo non benè in scholis recep-
to tale reperit fundamentum. Quod etsi suffi-
ciens existimassem, non dubitassem hujusmo-
di placito sensum benignum applicare. Pro
vero autem, & penitus amplectendo videri po-
test P. Izquierdus Disput. 31. Quæst. 6. qui PP.
Quiros & Ribadeneiræ meminit, sicut & P.
Gasparis Hurtadi, non autem P. Amici, sicut
nec P. Bonæ-Spei, quem fortè non vidit.
Neque difficultatem propositam attigit, sed
aliam ex ratione æternitatis, de qua in
Problemate, circa quam subtiliter de more
discurrit.
§. XX.
Circa puram omißionem in Deo.
661. NOn esse possibilem probavimus cumP. Izquiar-|dus ut ar-|guat pro|pura omis-|sione.
communi ferè omnium Theologo-
rum sententia Problem. 4. Sed insurgunt Re-
centiores nonnulli oppositum sentientes, ex
quibus P. Izquierdus Disputat. 31. Quæst. 5.
plures pro eo adducens rationes, quarum
Prima est desumpta ex quadam doctrinaPrima.
sua de duabus libertatibus necessarijs, quando
datur libertas contrarietatis. Quæ quidem ut
in alijs possit sustineri, in Deo non habet lo-
cum ob rationes, quæ à Doctoribus adducun-
tur, pro quo & Nos.
Secunda potest sumi ex ijs, quæ circa prio-Secunda.
rem habet. Nam si voluntas non potest imme-
diatè omittere, ut omittat medio uno actu
alium suam destruat libertatem: quia sic unus
actus erit requisitum potentiæ proximæ ad
operandum, qua carebit quotiescumque no-
luerit operari. Sed quando voluntas elicit vo-
litionem, nolitione caret: ergo & potentia<-P>
@@0@
@@1@§. XX. In Deo an pura omissio. 231
<-P>proxima, & sic etiam libertate. Ad quod non
est difficilis responsio, negamus enim unum
actum, ut reipsa existentem esse rationem
omissionis, aut constituere potentiam proxi-
mam, neque video unde id possit uti necessa-
rium statui ab ijs, qui impossibilem judicant
puram omissionem. Ut ergo ponatur omissio
non pura, actus quidem necessarius est, sed
non per modum actus primi, sed formæ,
aut quasi formæ, cujus veluti actus secun-
dus est.
662. Tertia ex perfectissimo dominio di-Tertia cum|notanda|doctrina.
vinæ libertatis, quæ à nullo extra Deum ob-
jecto potest necessitari: ergo neque ad inter-
nos actus, quia hoc etiam ad perfectionem do-
minij spectat. Ad quam dato Assumpto, quod
& negari posset propter amorem necessarium
creaturarum possibilium, quæ necessitas non
tam ab ipsis provenit, quàm ab affluentia di-
vinæ bonitatis. Negatur Consequentia, quia
in primo non importatur honestas divinarum
operationum, sicut in secundo: in quo non est
læsio dominij, quia illud non se extendit ad
illa, quæ sunt Deo necessaria, ut patet in actu
amoris erga seipsum: & ad hæc reducitur ho-
nestas moralis divinis debita operationibus.
Sicut ex eo quòd Deus aliquid ab æterno ve-
lit, non est contra ipsius dominium non posse
illum suspendere, quia id à necessaria immuta-
bilitatis perfectione descendit.
663. Quarta, Quia Deus esset connexusQuarta.
cum disiuncto, quod est absurdum. Id quod
negatione dissolvitur, juxta probabilissimam
sententiam de connexione Dei cum creaturis,
& circa dicta de disiuncto pro explicatione
actuum liberorum Problem. 2. §. 13. Habet
etiam Auctor retorsionem ex eo quòd negari
nequeat Deum necessitari ad disiunctum de
quovis esse possibili, ut vel illud velit produ-
cere, aut omittere productionem, inter quæ
non datur medium. Ad quod quidem non fa-
cilem captu adhibet responsionem, vel quæ
plenè satisfaciat, si tandem labore adhibito ca-
piatur.
Quinta, Omne objectum creatum ob limi-Quinta.
tatam bonitatem impotens est quamlibet ad
sui prosecutionem trahere voluntatem: Ergo
multo magis divinam. Si dicatur Deum non
necessitari ab objectis, sed ex ipsius volunta-
tis perfectione. Ad id nihil respondet in spe-
ciali, sed tantùm quod falsitas Assumpti ex
dictis & dicendis constabit. Illum ergo circa
dicenda expectemus, qui juxta dicta nihil,
quod satisfacere possit, ingessit. Responsio-
nem subjungit aliam de actuum perfectione,
à qua proveniat necessitas, contra quam etiam
promittit depulsionem. Modò sit satis prima
responsio, de qua & nuper: ex eo enim quòd
divina voluntas perfectissima in esse morali sit,
est illi debitus modus operandi propter Deum
tamquàm propter finem, unde non sola omis-
sione, in qua respectus talis non apparet.
664. Sexta, Deus eumdem effectum èxSexta.
uno motivo volitum, ex alijs pluribus efficaci-
ter velle potuit, quas volitiones omisit, & non
per actus positivos circa illas, siquidem nullam
de tali effectu habet, aut habere potest effica-<-P>@@
<-P>cem nolitionem, à qua tales omissiones eva-
dant non puræ. Idem est de omissione
actuum, quos habere potuit Deus, nec tamen
habet, circa multa objecta conditionata. Ad
quæ dicendum respectu omnium illorum mo-
tivorum dari omissionem non puram, quia
Deus ob speciale motivum decernens, eo actu
omnia illa excludit, unde non est opus alijs, ne-
que id vel apparenter probatur. Quod ad con-
ditionata attinet, omissiones circa illa non est
cur puræ dicendæ sint, quia cùm circa ali-
qua decernat, & non circa alia, in eo ra-
tionabiliter se gerit, & ita honesto motivo
adhibito.
Septima, Plures volitiones directæ Dei perSeptima.
imperium reflexum possunt imperari, & non
imperantur: ergo saltem respectu illarum dan-
tur puræ omissiones. Pro Assumpti probatione
remittit se ad Disput. 34. Quæst. 10. & ibi ex eo
probat quod multitudo imperiorum utilis esse
non potest, immò videtur futilis, ut volo velle,
velle, cum repetitione plurium velle, dare Pe-
tro librum, quæ sunt multiplicata imperia qua-
rumdam volitionum respectu aliarum: quo in
genere dari quidem circa volitionem aliquale
imperium potest, quo illa in finem aliquem
dirigatur, ut volo amare, ut amore amorem
provocem. Ad quod respondetur, cùm imperia
multiplicata talia sint, circa illa locum non ha-
bent omissiones, de quibus agimus. Circa alia
verò negantur illæ, ob rationem dictam, quia
Deus in illis, sicut & in alijs honesto modo
se gerit, & propter aliquam rationabilem ra-
tionem ita se gerit: cujus oppositum non pro-
batur.
665. Octava. Sumpta collectione om-Octava.
nium actuum liberorum, quos Deus habet de
facto, vel potuit aliquem adjicere, aut detra-
here, vel non. Si primum: ergo Deus puras
omissiones habet de facto, sicut etiam eorum
actuum, quos ab ea collectione potuit detra-
here. Secundum autem dici nequit, quia sicut
Dostları ilə paylaş: |