te dejectum, non est cur non possit convenien-
ter usurpari. Et ut illuddesit, alia certè sunt, ex
quibus potest probabilitas præfundari.
§. V.
De Privilegijs circa Baptismum.
Ad Cap. 8.
1151. CIrca Baptismum præter dicta citato
in Capite, multa à Nobis dicta alibi,Circa Bap-|tismum ubi|actum|aliàs.
suprà inquam in Appendice de Trinitate, & in
Auctarijs præsertim Tomo 2. Parte 6. Sect. 5. & 6.
& locis alijs, quæ dabit Index, sicut & circa se-
quentia, sicut & Tomo 3. neque modò occurrit
quidquam, quod nos cogat diutiùs immorari:
quandoquidem hoc loco de privilegijs tantùm
circa Baptismum sermo sit, nec nobis incum-
bat de illo exacta tractatio; licet quod ad In-
dos, & Neophytos alios spectat, nostræ non
possit solicitudini denegari. In quo quidem
plus negotij facessit quod ad Æthiopes spectat,
quàm quod ad Indos, circa priores enim fre-Circa Æ-|thiopes pro|illo difficul-|tas.
quentiores difficultates occurrunt, an scilicet
baptizati sint. Ex quibus illa non parva. Qui
enim in Terrę Firmæ portubus baptizantur, ut
signum aliquod accepti Baptismi præ se ferant,
solent icnnculis sanctis ad collum appensis or-
nari. Sed quidem nonnulli ex istis interrogati
de Baptismo, licet aquam sibi in caput asper-
sam memorentur, quod & sint qui testentur
alij, de Sacramento necessarium non videntur
formasse conceptum, licet & nomen ipsis im-
positum, & rogati an Christiani sint, annuant
perlibenter. Ubi quidem verosimile est validè
baptizatos, si circa ministerium illud Sacerdo-
tes omni exceptione majores institerunt. Li-
cet autem sic baptizati nequeant postea suscep-
ti Sacramenti exactam reddere rationem, id
quidem eorum est incapacitati tribuendum,
qui eorum obliti, quæ erga ipsos docti ministri
peregerunt. Quod ex eo etiam accidit, quia
pro susceptione non adeò plena in illis notitia
requiritur, & comprehensio concurrentium
mysteriorum, ut non facilè potuerit ea, quæ
instilata est, ad alia conversis barbaricis cogi-
tationibus, avolare. Non ergo videntur in cir-
cumstantijs dictis sub conditione baptizandi,
quia validæ susceptionis est moralis certitudo.
Quòd si quis, ad quem ea spectat cura, circa
incapacitatem magis instructus dubium depo-
nere nequeat, poterit iteratam sub conditione
ablutionem adhibere. Circa quod video ali-
quos nimium quantùm liberales, ut cum qua-
cumque dubij umbra ad rebaptizationem ac-
currant.
1152. Nuper obijt matrona nobilis pro-Temerè ad-|hibita re-|baptizatio.
vectæ ætatis, & parentum Christianorum, at-<-P>@@
<-P>que eximiè talium filia, de quorum diligentia
circa rem momenti tanti nulla poterat esse su-
spicio. Quia tamen morti proxima, nondum
moriebatur, & morti aliquod subesse videbatur
obstaculum, id non sine mysterio accidere non
solùm ad hæc promptæ mulieres, sed & aliqui,
in quibus pro maturiori consilio obligatio ma-
jor, ineptè judicarunt, idq́ue ad Baptismi defe-
ctum retulerunt, unde & baptizata illa, & quia
non diu post à vivis abijt, suspicio roborata.
Ubi quidem temerè actum dubitari nequit.
Quòd si dubij quidquam irrationalis intercur-
rit, sine Baptismo potuit morituræ securitas
accurari, excitando ipsam ad actus contritio-
nis, & amoris Dei super omnia, pro quibus
illa capacissimo vigebat ingenio, & piosissimo
erga Deũ, & Deiparam affectu. Circa quod ita
scribit Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Re-Mag. Aca-|cius de Ve-|lasco,
sol. 89. n. 5. Aunque tenga uno grandes sospechas,
si est à bautizado, y esto le cause grandes congojas, no
se puede bautizar secretamente sub conditione
aviendo nacido entre Christianos, que para esto son
menester evidentißimos argumentos, como dice el
Concilio Tridentino Seßion. 7. n. 9. Aßi lo sienten
comunmente los Dotores. Sic ille citans in mar-
gine Sotum, Villalobos, & P. Suarez. Circa
quæ in primis citatio Concilij Tridentini
prorsus aberrat, nihil enim tale in Seßione dicta,
in qua, sicut neque in alijs, per numeros non
proceditur. Benè verum est in Canone 9. de
Baptismo, Confirmatione & Ordine definiri
non posse reiterari, quia imprimunt characte-
rem. Scriptores autem alij pro eo stant, neque
id mirum, cùm sit aperta Innocentij Tertij
Decisio in Cap. ult. de Presbytero non baptizato,Cap. Ve-|niens ult.|de Presb.|non baptiz.
ubi sic locutus: & certè de illo qui natus de Chri-
stianis parentibus, & inter Christianos est fideliter
conversatus, tam violenter præsumitur quòd fuerit
baptizatus, ut hæc præsumptio pro certitudine sit
habenda, donec evidentißimis forsitan argumentis
contrarium probaretur. Sic Pontifex. Quibus
non obstantibus, si probabilis conjectura sub-
sit, reiterandum esse baptismum affirmat P.
Suarez Tomo 3. in 3. P. Disp. 22. Sect. 2. in fine:
quem sequuntur alij, pro quo & eum ac alios
citans videri potest P. Palaus Parte 4. Tract. 19.
Disput. Vnica. Puncto 13. nu. 8. Quomodo au-
tem id stare queat cum Pontificis decisione
evidentissima argumenta requirentis, non ex-
plicant, potest tamen convenienter explicari,
si dicamus quamlibet probabilem, & ideò gra-
vem & solidam conjecturam post exactam di-
ligentiam adhibitam, esse evidentissimum ar-
gumentum pro Baptismatis incerta susceptio-
ne; qua stante suscipiendus sub conditione
est: quidquid nonnulli circa obligationem
sub mortali reluctentur, cùm dicant sufficere
tali probabilem sui Baptismi susceptionem:Putans pro-|babiliter|tantùm se|baptizatum|an ultra|teneatur.|P. Palaus.
contra quem dicendi modum, de quo & Nos
alibi, videri potest P. Palaus suprà n. 11. bonis
rationibus usus, circa quarum efficaciam non
oportet decertare. Quod contritionem habere
talis possit difficile ipsi videtur. Sed stante per-
suasione in ipso de obligationis defectu, cur id
nequeat cum contritione componi? Si enim
obstaret, ideò esset, quia obligationi sub mor-
tali non fieret satis: Atqui ille ita sibi persua-<-P>
@@0@
@@1@§. V. De Privilegijs circa Baptismum. 407
<-P>sus obligationem talem probabiliter non ag-
noscit: ergo neque extat obstaculum contri-
tioni. Si addatur cōtritionem includere saltem
virtualiter amorem Dei super omnia, nec vi-
deri quomodò stare amor talis possit in eo, qui
certus de Baptismo cùm non sit, ejus recusat
susceptionem, cùm in eo casu potuerit valida
non esse susceptio, & ita ipse in statu peccati
saltem originalis consistere: Responderi pos-
set in hujusmodi homine non futurum Dei
amorẽ super omnia cum omni ejus perfectio-
ne, benè tamen cum necessaria, eo quòd à
nobis tantùm exigatur, ut propter nullam rem
mundi eum mortaliter offendamus; quem qui-
dem affectum habere is, de quo agimus, valet
quin obstet id, quod de statu peccati dicitur,
cùm ipse existimet rationabiliter se in eo non
existere: si in eo fortè deceptionem patiatur,
subintrat contritio ad originalis depulsionem,
sicut & ad lethalium, si fortè adsint, aliorum.
In quo quidem suo modo est Baptismus in vo-
to, taliter enim affectus redditur per contritio-
nem, ut si baptizatus non esset, ad Baptismum
statim properaret, aut commodam nactus oc-
casionem. Sed de his satis.
1153. Ante annos aliquot Angli quidamCirca Bap-|tismum hæ-|reticorum, &|necessitate|iterationis|in conversis.
piratæ apprehensi, ex quibus in publica custo-
dia detentis unus miserè obijt pertinax in erro-
ribus Anglicanis: alij Catholicam sunt Reli-
gionem amplexi, & dubitatum an deberent
iterùm baptizari. Circa quod eorum est atte-
stationi fides adhibita asserentium se esse ritè
baptizatos, & in Baptismo apud Anglos eam-
dem, quæ apud Catholicos, in materia & for-
ma haberi rationem. Et quidem hoc tempore
hæreticos omnes aquam esse pro Baptismo ne-
cessariam constanter affirmare, tradit Cardi-
nalis Bellarminus Lib. 1. de Baptismo Cap. 4.
Circa formam etiam non errare testatur Fr.
Angelus Petriaca à Sonnino in Turri David,Er. Ange-|lus, Petria-|ca.
seu Disputationibus contra hujus temporis hæreticos,
Lib. 8. Disput. 1. circa principium. Vers. Quan-
tùm ad formam. Ubi tamen addit errare circa
necessitatem illius, quia Lutherus, Zuinglius,
& Brentius dicunt sufficere, si Baptismus in
nomine Domini ministretur: & Zuinglius ac
Buccerus absolutè necessitatem Baptismi eate-
nus negant, quatenus judicant solùm esse si-
gnum seu sigillum justificationis, quæ tantùm
per actum fidei habetur: vel externum signum
nullum dicens ordinem ad regnum cælorum.
Licet ergo in materia & forma non errent
quantùm ad praxim, quia certis utuntur, in
illarum applicatione errant, unde videntur ve-
rum Baptismi Sacramentum minimè ministra-
re. Licet enim in Concilio Tridentino sic ha-
beatur citata Sessione 7. Canone 4. Si quisConcilium|Tridentin.
dixerit Baptismum, qui etiam datur ab hæreticis
in nomine Patris, & Filij, & Spiritus Sancti, cum
intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse
verum Baptismum, anathema sit. Licet inquam
sic habeatur: prædicti tamen non habent in-
tentionem faciendi quod facit Ecclesia: quan-
doquidem hæc Baptismum conferre intendit
ut Sacramentum necessarium ad salutem, &
habens ordinem ad regnum cælorum, cum
necessaria forma à Christo instituta, & uti<-P>@@
<-P>necessaria adhibenda. Quo pacto asserunt
communiter Theologi, si in forma Baptismi
addatur aliquid, quod necessarium reputetur,
ut in nomine Deiparæ, aut quid simile, Bap-
tismum esse invalidum, eo quòd admisceatur
error circa substantiam Sacramenti, sitq́ue id
contra intentionem Christi, & consequenter
Ecclesiæ.
1154. Pro cujus explicatione ita scribit P.P. VasqueZ|ut explicer$unclear|necessariam|intentionem|in hæretico.
Vasquez Tomo 2. in 3. p. Disput. 138. n. 66.
& 67. Substantia Sacramenti non pendet ex fide
Ministri. Tum etiam quia licet quis putet falsum
esse id, quod facit Ecclesia, & nullius momenti, po-
test velle illud administrare, & facere tamquàm
cæremoniam ipsius Ecclesiæ, quidquid inde sequatur:
neque enim ad substantiam Sacramenti pertinet in-
tentio effectus ipsius: & ita licet Minister putet
Sacramentum nullius effectus esse, illud ministra-
re poterit intentione ea, quam necessariam esse
diximus, & quamvis Arrianus non credat myste-
rium Trinitatis verum, sicut etiam non credit Gen-
tilis, tamen si verba formæ, quibus utitur Ecclesia,
proferat cum intentione illa universali faciendi
quod facit Ecclesia, Sacramentum conficiet. Nam
sicut is, qui nescit quid verbis illis significetur, si
ea proferat cum prædicta intentione, Sacramentum
conficit, ita etiam qui non credit, id, quod verbis
illis significatur, habere potest intentionem in uni-
versum, & Sacramentum conficere, etiamsi actu
oppositum credat, quia cum opposito errore illa in-
tentio esse potest. Sic ille, qui magis in particulari
intentionem exponit nu. 32. & 33. ad quem
se refert Cardinalis Lugo Disputat. 8. de Sacra-Et Cardi-|nalis Lugo.
mentis n. 36. & P. Dicastillus Tomo 1. de Sacram.
Tract. 1. Disp. 3. n. 77. Sed quidem aliud est velle
aliquomodo facere quod facit Ecclesia, & mo-
dum illum intentionis in universum habe-
re, ac velle absolutè facere contrarium. Un-
de ipse Pater num. 35. Sic præmiserat: ExP. Vasquez</you>
his tamen Auctoribus Ricardus addere vide-
tur tamquàm necessariam intentionem finis, hoc
est, intentionem effectus Sacramenti, quem se-
quitur etiam Gabriel: rectè tamen id expli-
cat: nempe ut necessaria sit intentio non expressa
circa effectum Sacramenti, sed implicita saltem,
quia videlicet necessaria est intentio circa res &
verba, non tantùm ut sunt res naturales, sed quate-
nus sunt signa instituta: id quod clarius diximus
nos suprà: videlicet quatenus est cæremonia quædam
alicujus gentis aut nationis; in hac enim expressa
intentione, virtute etiam continetur intentio effe-
ctus ipsius Sacramenti. Hæc doctus Pater, qui
immediatè cum Scoto ait in intentione mi-
nistrandi Baptismũ, non tantùm ut res natura-
lis est, sed ut est cæremonia quædam religiosa,
includi aliam, faciendi quidem hominem Chri-
stianum, & justifi eum. Juxta quæ docti
Scriptoris, quæ & aliorum sunt communia as-
serta, satis videtur compertum intentionem
illam hæreticorum, de qua suprà, non posse
cum necessaria ad confectionem Sacramenti
componi: quandoquidem est illi apertè con-
traria: nihil enim de fine aut effectu Baptismi
intendunt ab Ecclesia intentum, sed quod dixi-
mus cum Scriptore citato.
Pro quo & Cardinalis Lugo suprà contraQuid Car-|dinalis|Lugo.
Scribonium Minoritam asserentem nullam<-P>
@@0@
@@1@408 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>aliam requiri intentionem faciendi quod facit
Ecclesia, quàm quòd velit quis facere actum
illum externum abluendi & loquendi prout ex-
teriùs fit ab Ecclesia, seriò & non solùm io-
candi gratia, contra quem & alios viros doctos
illi coætaneos. de quibus n 14. arguit in sequen-
tibus, & n. 15. affirmat hæreticos nullam pror-
sus intentionem exegisse faciendi, quod facit
Ecclesia, & nu. 19. ita scribit: Secundum argu-
mentum, quod desumitur ex definitionibus Conci-
liorum suprà adductis, urget etiam contra prædi-
ctam sententiam. Requirunt enim ad valorem Sa-
cramenti intentionem faciendi quod facit Ecclesia,
quæ intentio non habetur ab eo, qui non intendit
conferre verum Sacramentum. Sic ille, quibus
dici nihil clariùs potuit.
1155. Pater Arriaga Tomo 7. Disput. 19.Quid P.|Arriaga.
n. 17. modum proponit conciliandi duas vo-
Iuntates oppositas in hæretico præsupposita
sententia sua, iuxta quam velle facere, quod
facit Ecclesia, est idem ac velle facere, quod
intendit Christus in Sacramentorum institu-
tione, ait ergo cum illa compati oppositum ex
ignorantia, nolendi scilicet facere quod Chri-
stus fecit, & consequenter Ecclesia, & prio-
rem illam prævalere, & sic concludit: Si ergo
illam secundam voluntatem ita corrigant, & quasi
dicant: Quidquid de mea opinione sit, volo facere
id omne quod voluit Christus, conficient Sacramen-
tum: si autem id non dicant, sed purè puta, Volo
conficere Sacramentum non caussativum gratiæ,
tunc haud dubiè nihil efficient, ut advertit benè
Suarez, casu quo hæreticus Calvinista diceret: Volo
Eucharistiam conficere, quæ non sit nisi repræsenta-
tio Corporis Christi. Sic ille: qui in eo dicendi
modo, & voluntatum, seu intentionum com-
possibilitate, secutus est P. Suariũ Disp. 13. Sect.
2. circa finem Vers. Superest ut respondeamus,Quid P.|Suarez, ex|quo ille.
quem erit operæ pretium sic loquentem exce-
pisse: In qua re primùm omnium observandum
est, an tanta sit contrarietas voluntatum, ut omni-
no destruetur intentio faciendi Sacramentum tam
in particulari, quàm in generali, seu confusè: nam
si talis sit contrarietas, non fiet Sacramentum, quia
tollitur intentio necessaria. Exemplum esse potest
si minister ita intendat facere Sacramentum: quale
ipse existimat ex falsa & erronea opinione: ut nullo
modo velit facere illud, quale Ecclesia intendit:
etiamsi contingat ipsum decipi, & Ecclesiæ intentio-
nem esse conformem institutioni Christi: ut si hære-
ticus Calvinista hoc modo velit efficere talem Eu-
charistiam, qua sit signum Corporis Christi, non
quæ sit verum Corpus Christi. Hic autem modus in-
tentionis vix haberi potest moraliter loquendo, re-
quirit enim nimiam quamdam reflexionem actuum
ex odio, aut maxima quadam pertinacia profectum.
Hæc & alia Doctor Eximius pro ampliori
explicatione illarum voluntatum: qui ad odium
& pertinaciam cùm referat voluntatem illam
minimè faciendi, quod facit Ecclesia, non est
cur illam ut moraliter fore impossibilem arbi-
tretur, qui contra Schisma Anglicanum scri-
bens, illius gentis odium erga Romanam Ec-
clesiam, & ingentem pertinaciam, non potuit
non habere perspectam, licet quæ modò ex ipso
dedimus lucubrationem aliam constet præivis-Circa u-|trumque|illatio.
se. Ex quibus, & datis etiam ex P. Arriaga<-P>@@
<-P>constat Baptismum dictum saltem de valore
valde suspectum relinqui. Et ut de actibus, qui
pro eo possunt concurrere, juxta discursum Do-
ctoris Eximij loquamur: ille, ratione cujus esse
validus Baptismus posset, est ab eodem designa-
tus: Nisi fortè Ecclesia Romana sit institutioni
Christi conformior. Sic enim explicanda con-
fusa illa & generalis intentio. Atqui quod ex-
pressè intenditur est non facere Sacramentum:
& voluntas illa dicto modo explicata, valde
longè ab ijs est, quia nusquàm de illa mentio;
nihilq́ue magis ab eorum persuasione alienum,
quàm ut se decipi suspicentur. In nobis qui-
dem dum fidei mysterijs præbemus assensum,
minimè locus esse potest restrictioni illi: Nisi
fortè decipiamur. Atqui illi ita erroribus adhæ-
rent, ut nos inviolabili veritati, & ut aliqui for-
sitan sint dicto modo se gerentes, quinam illi
sint nescimus, unde Baptismi incertitudo re-
sultat, & consequenter iterationis necessitas,
ubi & verosimilius est generaliter loquendo,
quidquid, ut dixi, in speciali de quibusdam sit,
neque verò probabilem haberi posse de illius
valore conceptum.
1156. Pro quo & audiendus P. Bonæ-SpeiP. Bonæ-|Spei om-|nium cla-|rissimè affir-|mans.
Tomo 6. Tract. 2. Disput. 2. nu. 82. & 83. ubi sic
habet: Petes 2. an baptizati ab hæreticis sint sub
conditione rebaptizandi? Respondeo affirmativè,
saltem pro ea provincia in qua constat tales hæreti-
cos sæpè invalidè baptizare: vel quia intentione,
materia, aut forma legitima non utuntur: vel quia
uno abluente alter in cathedra formam profert. Ita
Sylvius conformiter ad Synodum principalem Me-
chliniensem. Vnde miror P. Herincx hîc Disput 6.
nu. 44. sine scrupulo dicere: Neque ego scrupulum
soleo movere conversis ad sidem, videlicet ut bapti-
zati ab hæreticis, rebaptizentur: Cum citat Pasto-
rale Mechliniense recognitum anno 1624. In quoSynodus|Mechli-|niensis.
titulo de Sacramento Baptismi §. de forma sic legi-
tur: & quia nostri temporis hæretici, pro insatiabi-
li suo in Ecclesiam odio, Sacramentorum formas
plerumque invertunt, materiam contemnunt, aut
legitimam intentionem non habent (eo liberius quòd
opinione Calvinistica Baptismus fidelium non sit
necessarius) meritò Baptismus ab eis collatus de nul-
litate suspectus haberi debet. Proinde ab eis bapti-
zati, sub conditione rebaptizentur. Quod unicum
ipsi sufficere debet ad movendum scrupulum conversis
ad fidem, ut baptizati ab hæreticis rebaptizentur,
nisi constet, quòd hæretici, à quibus baptizati sunt,
circa Baptismum non malè sentiant, nec invalidè
baptizasse sint reperti: tunc enim ne quidem sub
conditione rebaptizandi sunt, quia de fide est illos
validè baptizare posse. Hæc ille.
1157. Circa quod P. Ægidius Tomo de Sa-Quid P.|Coninck.
cramentis Quæst. 66. n. 96. ita scribit: Simili ra-
ratione quidam olim in Belgio sub conditione rebap-
tizabant omnes baptizatos ab hæreticis, quia cre-
debant esse dubiũ an ipsi ritè baptizassent. Et ratio
Dostları ilə paylaş: |