nicantibus: nisi fortè illis præcisè sine quo privilegiũ
privilegiato foret inutile. Probatur 1. 2. & 3. ut ibi
ubi declaratio Leonis X. ex Lezana. Pergit, &
sic Resol. 2. Dico 2. Si privilegia realia. V. g. Patri
Petro Carmelitæ, ut Carmelitæ concessa, censentur
concessa omnibus alijs communicantibus. Si verò,
Patri Petro Carmelitæ ut Carmelitarum Generali,
Provinciali, Priori &c. omnibus communicantium
(corrige Communicantibus) Generalibus, Provin-
cialibus, Prioribus &c. concessa censentur, modò
idem motivum perseveret. Probatur 1. pars. Quia
cùm alij Carmelitæ non sint ab illius communica-
tione exclusi, sed sub isto nomine ad illam conclusi,
& ipsi non distinguantur à suo Ordine, tale privi-
legium rectè censetur toti Ordini Carmelitarum
factum: Atqui privilegia toti Ordini Carmelita-
rum facta, censentur etiam omnibus alijs communi-
cantibus facta, ut patet ex dictis: ergo &c. Proba-
tur 2. pars: Quia Mendicantium Generales, Pro-
vinciales, Priores &c. habent istam inter se privi-
legiorum communicationem, ut patet ex Bulla 18.
quæ similiter ex dictis nullo jure efficaciter prohiben-
tur: ergo admitti potest, saltem ubi idem motivum
perseverat. Hæc ille, addens nu. 57. nomen
Carmelitæ (& idem est de Religiosis alijs) esse
nomen fictæ personæ, & ita significare rem à
persona distinctam. Et in dubio extendi debe-
re privilegium, nisi sit contra jus commune,
aut tertij.
1135. Circa quæ quidem, quod ad privatiEfficaciter|improbatus.
concessionem attinet, etiam sub nomine Car-
melitæ aut alio, id videtur efficaciter militare,
quod habet ipse n. 52. contra extensionem sub
nomine tantùm personali: Quia alioqui totum
jus commune, & regularis observantia corrueret ob
frequentißimas in illis cum particularibus necessa-
rias dispensationes, quæ ad omnes statim extende-
rentur. Sic ille arguit. Atqui idem futurum sive
privilegium sub solo tantùm personali nomi-
ne, sive addita Religionis qualitate, comper-
tissimum esse quis non videat? Cùm etiam
pro declaratione stet quod ex Leone X. addu-<-P>@@
<-P>citur, ostendi oportebat ubi ille distinctio-
nem illam adhibuerit, quod equidem minimè
poterit à sic sentiente præstari. Deinde cùm
addat ille ut vidimus, Saltem ubi idem motivum
perseverat. Evidentissimum est motivum con-
cessionis peculiaris esse in uno Carmelita pos-
se, quod non in omnibus, neque in pluribus, &
fortè neque in paucis occurrat: ergo ne-
quit rationabiliter extendi. Et id quod
cum particula saltem videtur quodammodò li-
mitare, absolutè profert, & explicat num. 47.
de ijs loquens, in quibus majus esse poterat
pro communicationis amplitudine fundamen-
tum. Neque illud, quod pro se affert, videturDisiectum|fundamen-|tum.
urgere: licet enim in concessione privilegij
alij non exclusi videantur, quia non expressi;
re tamen vera ex modo concessionis censentur
exclusi, cùm personalis sit, & juridicam exclu-
sionem importet juxta dicta n. 112. Quod au-
tem dicitur Carmelitam privilegiatum modo
dicto non distingui à suo Ordine, non est ita
ut asseritur, quia distinguitur ut pars à toto.
Ex eo autem quòd formalis conceptus Religio-
nis in eo reperiatur, quia formaliter Religiosus
dicitur ab illius formali conceptu, satis frivo-
lum desumitur argumentum: sic enim & dici
posset privilegium concessum Patri Petro ad
omnes homines extendi; quia in omnibus ea-
dem est natura, licet in P. Petro per individua-
lem differentiam contracta; quo pacto etiam
ratio Religionis suam habet contractionem.
Quòd si etiam hujus tituli habenda esset ratio,
quod de motivo dicitur, momenti esset nullius,
deficiente enim illo, perstat formalis ratio Re-
ligionis. In privilegijs autem concessis Præla-Quid circa|Prælatos.
tis, sua est etiam adhibenda consideratio; nam
& personalia esse possunt, & ex motivis, cir-
cumstantijs, ac modo concessionis eorum est
conditio dignoscenda.
Circa Privilegia pro Festis.
1136. NVm. 140. typographicus error oc-Circa Festæ|SS. Ordinis|S. Dominici,|occasione|erroris typo-|graphici &|generalem|communi-|cationem|pro Mendi-|cantibus.
currit, ex quo clausulæ sensus vi-
detur claudicare: sic enim ibi: Quanta ergo
Sanctis ad communicationem concurrentibus eo-
rum, quæ pro Festo S. Didaci concessa sunt, cui eo-
rum debeat concedi, si non suffragatur antiquitas,
dubium prorsus negotium est. Ubi quidem Quanta
pro Quatuor positum. De quatuor enim San-
ctis ex Ordine Prædicatorum erat sermo; sci-
licet Hyacintho, Raymundo, Vincentio Fer-
rerio, & Antonino. Et difficultas, cui eorum
esset adscribendum quo Fr. Emmanuel Rode-
dericus, D. Hyacintho attribuerat, ut scilicet
pro ejus Festo id haberetur, quod pro D. Di-
daci Festo fuerat à Sixto V. & Clemente VIII.
concessum, quandoquidem SS. Vincentij &
Antonini antiquiora erant Festa, utpotè, qui
Canonizationis honore ante alios decorati. Et
videtur quidem D. Vincentius debuisse præfer-
ri, quem mirum est à Pontifice prætermissum.
Ubi & addendi jam S. Ludovicus Bertrandus,
& S. Rosa Virgo Peruviana, ex tertio Ordine
Pœnitentiæ, sicut Diva Catharina Senensis,
quin & Sanctissimus geminato titulo Pius,<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa communicationem in Festis &c. 401
<-P>licet nondum supremo Canonizationis cultu
sublimis, quandoquidem Beatificationis potest
esse sufficiens, ut dictum n. 146. & probatum
SS. Martyrum Marroquiensium exemplo, ubi
quòd respectu aliarum Religionum similis sit
admittenda Festorum cum suis prærogativis
extensio.
1137. Et id quidem præter citatos ibidemVt faveat|P. Bonæ-|Spei.
tenet P. Bonæ-Spei citata Disputat. 11. num.
58. ubi præmissa concessione Julij Secundi,
de qua suprà, ita scribit: Vnde quidam docent,
quòd sicut Indulgentiæ plenariæ conceduntur sæ-
cularibus visitantibus Ecclesias Dominicanorum
in Festo S. Dominici, Petri Martyris, Cathari-
næ Senensis, & alijs, ita sunt communican-
da Ordini Carmelitarum V. g. in Festis S. Eliæ,
S. Alberti, S. Teresiæ, vel alijs à Superioribus deter-
minandis, ut certiùs & maturiùs procedat hujus-
modi communicatio. Ita P. Vrbanus ab Ascensione
suæ Theologiæ moralis Tract. 2 regula 10. Ex qui-
bus & præcedentibus liquet Mendicantes communi-
care in Indulgentia Communionis generalis PP. So-
cietatis concessa, si in Bulla non sit particula com-
municationis exclusiva. Hæc ille, qui circa id,Quid circa|Iubilæum|communio-|nis genera-|lis.
quod ait de Communione generali, prudenter
se gessit, dum limitationem addidit ex tantis
exclusivæ particulæ, quæ revera extat, dum in
concessione sæculares tantùm adduntur Eccle-
siæ, delicentia Ordinariorum, ac illarum Re-
ctorum, pro quo P. Quintanadueñas Tom. 1.
Singularium in Appendice Tract. 1. Dubio 8. n. 10
Quamquàm ut extendi ad Ecclesias Regula-
rium possit, non sit fortè defuturus assertor, ex
eo quòd pro sæcularibus opus expressione erat,
cùm pro Regularibus certa extensio videretur.
Sed est id parùm verosimile: unde cùm sit sa-
tis frequens accessus Patrum Missionariorum
ad oppida, in quibus Regularium Ecclesiæ
sunt, in quibus posset Communionis habere
frequentia, annuentibus Prælatis, nihil tale
voluere Pontifices, quia si voluissent, expres-
sissent, cùm de communicatione circa hoc sit
etiam certum neutiquam meminisse, cùm non
sit illa pro Regularibus omnibus generalis,
sintq́ue etiam circa illam non leves difficul-
tates.
1138. Pergit citatus Scriptor & de Com-Quid circa|Indulgen-|tias pro Fe-|stis Auctor|idem.
municatione Indulgentiarum pro Festis inqui-
rens, sic respondet nu. 60. Respondeo rem esse sa-
tis dubiam, quia ex una parte id expreßè concedit
Leo X. apud Casarrubium in Compendio. V. Com-
municatio, his verbis: Leo X. motu proprioLeo X.
communicavit, & de novo concessit Ordini
Prædicatorum (& sic de alijs) omnes, & sin-
gulas gratias, concessiones, Indulgentias, pec-
catorum remissiones, prærogativas, favores,
immunitates, exemptiones, facultates, privi-
legia, & indulta tam spiritualia, quàm tempo-
ralia, qualiacumque illa sint, quæ Minorum,
Eremitarum S. Augustini, Carmelitarum &c.
Ordinibus concessa sunt, aut in posterùm cōce-
dentur. Ex altera autem parte non usus universa-
lis istiusmodi privilegij satis significat omnes com-
municantes isti privilegio, ceßisse, & cedere: &
meritò, ne alioqui cum summa Indulgentiarum
confusione, jurgijs, & scandalis 4. Mendicantes in
suis templis Communionem generalem, Sacrum<-P>@@
<-P>Scapulare, Chordam S. Francisci, Rosarium, &
Corrigiam S. Augustini, æquè publicent, & conse-
quenter etiam PP. Societatis, qui eodem jure Com-
munionem generalem sibi reservant, quo nos v. g.
sacrum Scapulare, eodemq́ue jure illud à nobis ad
se transferrent, quo ipsorum Communionem genera-
lem ad nos transferri vellemus. Hæc doctus Pa-
ter. Qui tamen n. sequenti, ita scribit: Adde ta-
men Indulgentias uni Ecclesiæ alicujus Ordinis con-
cessas quoad sæculares, hoc ipso alijs ejusdem Ordi-
nis Ecclesijs & Oratorijs censeri concessas, juxta
Privilegium Clementis VII. apud Peyrinum Tomo
1. privilegiorum, Constitut. 7. his verbis eiusdem
Clem VII. Omnia & singula privilegia immunita-Privilegium|Clem. VII.
tes, Indulgentias, exemptiones, & indulta, uni, aut
pluribus domibus Ordinis huiusmodi specialiter
concessa, ad omnes & singulas ipsius Ordinis do-
mos de novo susceptas, & suscipiendas, auctoritate
Apostolica per præsentes de novo extendimus & am-
pliamus. Sic ille, ubi de Minimorum Patrum
Religione concessio procedit. Circa quæ id,
quod de cessione privilegij dicitur, difficile
quidem est, & si illam usus præ se fert confu-
sionem, quam ipse affirmat, nullo modo Pon-
tifices eidem annuissent; cùm tamen pru-
dentem illum futurum fuerint arbitrati. Et qui-
dem adducta exempla non id, quod ipse con-
tendit, evincunt. Quod enim ad Communio-
nem generalem spectat jam vidimus locum ha-
bere non posse, neque Indulgentias adeò du-
bias (si quis circa id contenderet) licet publi-
care. Scapulare cùm Carmelitarum proprium
sit, & ut tale divinis revelationibus auctora-
tum; quis illis detrahere, nisi valde impruden-
ter, audeat? Sicut & Rosarium PP. Domini-
canis, & Augustinianis Corrigiam? Quod au-
tem in Festo alicujus sancti, pro quo non est
specialis Indulgentia concessa, ea, quæ per
communicationem obvenire potest, publicetur,
quamjurgijs obnoxiam pariat confusionem? EtInstantia|efficax.
quidem ex privilegio adducto, & admisso, nul-
lum tale resultat incommodum, cujus tamen
admissione id, quod improbatum fuerat, vide-
tur approbatum. Si enim Indulgentiæ pro una
Ecclesia concessæ ad omnes extendantur, &
sic gratia est omni Religioni communis, id
quidem & omnibus Religionibus communica-
tionis privilegium habentibus est conceden-
dum. Tunc sic extentio hujusmodi adeò ma-
gna proptereà conceditur, quia respectu illius
nulla apparet confusio: Ergo & respectu com-
municationis in alia Religione admittenda
est, quando sine confusione stare potest, ut sæ-
pissimè potest accidere, unde & ab Auctore
præfato necessariò admittendum. Tunc ultra.
Communicatio privilegij est absoluta, ergo
nequit fieri in ea divisio, ut communicentur
quæ confusionem parere non possunt, & quæ
secus removeantur. Patet illatio: nam in tali
modo concessionis major esset confusio, &
nullum est privilegium, in quo ratione abusus
non possit esse confusio: illud ergo Prælato-
rum est prudentiæ relinquendum, qui sibi ca-
vebunt, ne propter abusum privilegij usus peni-
tus detrahatur.
1139. Proptereà P. Herincx Tomo 2. Tract.P. Herincx|ut penitus|suffragetur.
3. Disput. 4. nu. 79. post adductam F. Emma-<-P>
@@0@
@@1@402 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>nuelis doctrinam, de qua suprà, & ipsi assen-
tientes Hieronymum Rodericium, de quo &
Nos, & etiam Marchantium, ita subdit: Estq́ue
notißimum in praxi, præsertim hîc in Belgio. Immò
est clarißimum ex Bullis Pontificum, in quibus con-
ceditur communicatio privilegiorum, & nomina-
tim exprimuntur Indulgentiæ, ac peccatorum re-
mißiones, prout exprimit Sixtus IV. Bulla 33.
(quæ Mare magnum Prædicatorum) n. 52. & Iulius
Secundus Bulla 19. & Leo X. Bulla 30. & Adria-
nus VI. Bulla 4. & Clemens VII. Bulla 2. & Pius
V. Bulla 5. Intellige cum proportione respectiva,
juxta Declarationem Iulij Secundi Bulla 18. citata
nu. præced. Vt proinde non satis mirari poßim adeò
peregrinum in privilegijs Regularium esse Anto-
ninum Diana, virum alioquin in quavis praxi fa-
miliarem & doctißimum in Parte 9. Tractat. 2.
Resolut. 20. quòd præfatā opinionem dicat prorsus
rejiciendam, & abhorrentem esse à praxi, admira-
bundus interrogans: Quis igitur unquam cogita-
vit quod virtute Iubilei, (id est, plenariæ Indul-
gentiæ) conceßi in die S. Bonaventuræ, lucren-
tur Fideles illud in die S. Hyacinthi (vel potiùs S.
Thomæ Aquinatis) in Ordine Prædicatorum? Hæc
ille ijs conformia quæ à Nobis dicta circa Au-
ctores solis exclamationibus & admirationibus
arguentes. Qui & cùm addat in Belgio com-
municationem hujusmodi vigere, minimè pro-
bandum indicat id, quod de confusione, &
cessione privilegij ob vitandam illam vidi-
mus Patrem Bonæ-Spei, Belgam etiam pro-
tulisse.
Circa Privilegia habentia peculiarem limi-
tationem.
1140. DE illis Difficult. 4. & 5. Circa quæCitatus|Auctor ut|obstet, con-|tra quem|agitur, circa|modum|specialem in|Societate.
citatus P. Herincx suprà n. 80. non
obstare illam affirmat, & probat ex eo quod
P. Suarez testatur Lib. 8. de legibus Cap. 17. n. 6.
restrictionem scilicet additā à Gregorio XIII.
in privilegijs Societatis post illorum absolutam
concessionem. Quo fundamento & alij simi-
liter censuerunt, ut vidimus n. 149. Sed mihi
videtur prorsus errare, de limitatione agendo,
quæ pro Societate à Gregorio XIII. præstitu-
ta est, ut Generalis sit necessaria licentia ad il-
lorum usum, quod & adducta Difficult. 5. con-
vincunt, & ex se in contrario usu apparet in-
toleranda difformitas: ut scilicet Religiosus
gravis Societatis nequeat privilegij alicujus,
v. g. Benedictionis sacrarum vestium, aut pa-
ramentorum, usum habere, quem tamen ha-
beat Religiosus juvenis alterius Religionis cui
non est directè concessum. Et generaliter
quòd plus liceat communicanti, quàm illi, cui
est gratia primariò & principaliter impartita.
Præterquam quòd licet restrictio facta fuerit
post privilegiorum concessionem, non est ta-
men asserendum absolutam illam fuisse, cui
modus deficit à concedente subnexus, aut po-
tiùs conditio. Sic enim in omnibus sanctioni-
bus sacris & civilibus accidit, sicut & in dis-
positionibus ultimarum voluntatum, (ut est
apud Juris utriusque conscios inconcussum) ut
absoluta dicatur dispositio quando omne id ha-<-P>@@
<-P>bet, quod est ex mente disponentis adjicien-
dum. Pro quo Instit. de contrahenda empt. &
vendit. & C. de fid. instrum. l. Contractus. Et
ipsum nomen absolutum id apertè præ se fert,
est enim idem ac perfectum.
1141. De restrictione autem alia, quandoDe concessis|cum parti-|culis taxa-|tivis.
additur particula taxativa, quæ videtur directè
communicationem removere, ut vobis tantùm,
dumtaxat, solis &c. aliter videtur sentire cita-
tus Scriptor n. 75. & eum referens P. Bonæ-
Spei n. 47. absolutè loquendo, non verò sic se
habentibus ut modò habent, ob privilegia Re-
ligionibus multis concessa post limitationem
præfatam in concessis Societati, præsertim
Congregationi reformatæ S. Bernardi Ordinis
Cisterciensis apud Fr. Emmanuelem in Bulla-
rio, & est 3. Gregorij XIV. ubi post plenissi-
mam communicationem, sic subditur: NonPrivilegium|Greg. XIV.
obstantibus privilegijs sub quibuscumque tenoribus
obtentis, ac cum quibusvis etiam annullativis,
mentis attestativis, & etiam communicationis pro-
hibitivis, alijsque efficacioribus, & insolitis clau-
sulis. Sic ibi. Quod videtur equidem non pa-
rùm urgere. Sed inprimis non se extendit ad
privilegia posteà cum restrictione concessa,
juxta eorumdem Scriptorum mentem, & alio-
rũ, de quibus Nos n. 149. Deinde ex prædicta
adeò ampla concessione id tantùm habetur, ut
nullum privilegium, in quo sit limitata con-
cessio, (ut scilicet nequeat alteri communica-
ri,) respectu dictæ Congregationis incommu-
nicabile censeatur. Id autem valde diversum
est ab eo, quod sententia contraria contendit,
quæ non solùm communicationem admitten-
dam esse ait, sed restrictionem in privilegio
contentam penitus respuendam. Ex illa ergo
concessione id minimè habetur, de quo n. præ-
ced. cùm tantùm communicatio indulgeatur,
sed privilegiorum, quæ debeant suo cum one-
re pertransire. Prætereà cùm concessio talis
adeò sit obvia in Bullario præfato, ubi illam
legi, est promptum, mirum profectò est Docto-
res negantes communicationem, stante parti-
cula taxativa, nullum in ea pro assertione sua
obstaculum invenisse. Neque dici potest ejus
non meminisse, quia nec legerunt: nam P.
Suarez, quem secuti alij citato Cap. 17. n. 8. Fr.
Emmanuelẽ pro parte adversa citat Quæst. 55.
Arti. 17. ubi ille Concessione præfata adducta,
inde suam probare nititur positionem. Viden-
tur ergo existimasse in ea nihil, quod urgere
posset, inveniri, ut ex ea scilicet generalis pos-
set communicatio non obstante particula re-
stringente, fundari.
1142. Et quod ad Societatem attinet, spe-Notandus|Bullarum|concursus.
cialissimum aliquid occurrit, præfatum scilicet
Gregorium XIV. Constitutione sua die 4. Ka-
lend. Iulij 1591. privilegia Societatis confir-
masse urgentissimis clausulis, qui & eorum
communicationem prohibuit verbis illis: Pra-Greg. XIV.|concessio pro|Societate.
sentis autem Constitutionis & gratiæ communica-
tionem omnibus alijs, qui sua privilegia cum ipsa
Societate copiosè participant, participareq́ue pote-
runt, quomodolibet in futurum fieri omnino prohibe-
mus. Sic ibi. Eodem autem anno & die Con-
stitutio præfata pro Congregatione D. Ber-
nardi in Hispania ab eodem Pontifice prodijt,<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa communicat. Privilegiorum. 403
<-P>ut ex Data constat. Ex quo manifestè habetur
nullam alteri esse contrariam, atque adeò Con-
stitutionem pro Societate suo in robore perma-
nere, ut scilicet ejus privilegia nulli alteri Re-
ligioni debeant communicata censeri, nisi sub
terminis ibidem expressis. Quia verò Religio-
nibus incommodare in hac parte, sicut neque
aliàs, à nostri est animi sinceritate penitus
alienum, quidquid de Societate sit, quod de
probabilitate dictum n. 151. libenter approba-
mus. Quia verò nu. 152. ita scriptum: Neque
enim Societas privilegium aliquod habet, ut ejus
privilegia non debeant concessa censeri, nisi de illis
fiat mentio expreßa. Quod quidem nuper positis
videtur esse contrarium: id quidem ita acci-
piendum, ut Constitutio Gregorij de privile-
Dostları ilə paylaş: |