menti dicitur, visum ibidem quomodo sit acci-
piendum, & cum proportione ad rem, de qua
occurrit occasio, habenda consideratio. Ad be-
nedicendum enim Amictum caussa gravis mo-
menti est, & gravis necessitas, convenientior
illius usus præ alio, ob majorem decentiam, &
licet in Corporalibus majus aliquid veneratio-
nis appareat, in illis promptior est futura facul-
tas, ut indecentia vitetur, quæ in ipsis frequen-
tiùs oculos intuentium offendit, & tanti Sa-
cramenti est injuria majestati.
§. VIII.
Circa Privilegia pro Sacramento Pœnitentia.
Ad Caput 11. & 16. Annotat. 22. 27.
& seqq. & 289. & seqq.
1180. MUlta ad hujusmodi Sacramentum
spectantia in Auctarij Tomis occur-
rent, unde hoc loco pauciora, & sit illud prius,
@@0@
@@1@418 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
Circa potestatem Episcoporum pro absolutio-
ne ab hæresi.
REsidere in illis pro occulta nec purè men-Illis compe-|tere ut ne-|get P. Car-|denas.
tali tenent plures à Nobis adducti n. 327
nec improbatum illud penitus, sed probabili-
tas cum Cardinali Lugo admissa, quidquid
Diana n. præced. citatus pronuntiarit, de quo
& Parte 7. Resolut. 23. Contra quod tamen
insurgit P. Cardenas Tract. 1. Disput. 9. nu. 450.
ubi ita scribit: Fuit olim probabilis opinio, quæ do-
cuit non revocari in Bulla Cœnæ potestatem absol-
vendi à casibus occultis, quam Tridentina Synodus
conceßit Episcopis: illam enim docent viginti Au-
ctores magni nominis apud P. Thomam Sanchez
Lib. 2. Sum. cap. 11. nu. 27. ubi pro ea proponit
rationes non vulgares: & tamen Alexander VII.
definit illam esse scandalosam, & non toleratam à
Sacra Congregatione Cardinalium: & consequen-
ter, cùm implicet contradictionem, propositionem
practicè probabilem pro foro interno esse scandalo-
sam, illa quidem omittit probabilitatem. Sic doctusDamnatio|Alex. VII.|ut videatur|pro eo stare.
Pater ad Propositionem Tertiam inter pro-
scriptas ab Alexandro alludens tenoris se-
quentis: Sententia asserens Bullam Cœnæ solùm
prohibere absolutionem hæresis, & aliorum crimi-
num quando publica sunt, & id non derogare facul-
tati Tridentini, in qua de occultis criminibus sermo
est anno 1629. die 28. Iulij in Consistorio S. Con-
gregationis Eminentißimorum Cardinalium visa,
& tolerata est. Sed hoc quidem non videturSed contra-|rium osten-|ditur.
sententiæ præfatæ probabilitatem penitus de-
traxisse, quandoquidem in Propositione solùm
damnetur falsitas ex eo quòd Sacræ Congre-
gationi attribuatur, quod minimè constat ac-
cidisse, visam scilicet & toleratam sententiam,
in quo & scandalum admiscetur, cùm ex tole-
rantia Sacræ Congregationis conentur sic as-
serentes auctoritatem illi conciliare, ex quo
gravia possent inconvenientia suboriri. De
qualificanda ergo sententia, circa quam talis
assertio versabatur, à Pontifice actum, nullum
evidens indicium apparet, neque sine illo gra-
vis ea est ipsius defensoribus inurenda nota,
cùm & plures, & magni nominis sint, cùm
habeamus aliàs doctissimum, & prudentissi-
mum Alexandrum ægerrimè tulisse Gallica-
nas censuras contra opiniones ab Amadæo
Guimenio suo in volumine congestas, ut con-
stat ex Bulla præliminari ipsius. Et quidem
cùm Decretum odiosum sit, non debet ultra
id, quod verba præ se ferunt, ampliari. Hinc
est ut licet absolutio peccati hæresis purè men-
talis reservari possit, quod ferè omnes Docto-
res fateri affirmat P. Sancius suprà Cap. 8. nu. 4.
nihilominùs in Bulla Cœnæ non reservatur, ut
est communissima eorumdem resolutio apud
ipsum Patrem n. 2. quia processus Cœnæ re-
servationem quoad mentalem hæresim non
exprimit, sed solam pœnam excommuni ca-
tionis externis actibus congruentem. Item re-
servatio pro peccato non est in ordine ad ani-
mæ interius forum, unde remota excommuni-
catione à quovis Sacerdote legitimè approba-
to potest hæreticus etiam externus absolvi,<-P>@@
<-P>cùm manifestum sit absolutionem potuisse re-
servari. Et fortè majus fundamentum extare
pro reservatione videri alicui posset, quàm pro
extentione Decreti Alexandri VII. in quo id,
quod dicebatur, non amplius deprehenditur
indicatum.
1181. Et ante Alexandrum DecretumEx Decreto|Vrbani|VIII. ar-|guitur,
aliud extitisse Urbani VIII. constat ex Bulla
an. 1631. die 5. Novembris, in quo statuit ut
Decreta quæcumque Pontificia ad negotium
fidei pertinentia Regulares omnes, nullis ob-
stantibus privilegijs, comprehendant, ubi ta-
men de Episcopis nihil. Ex quo videtur fieri in
eo, quod ex Decreto Concilij illis competit,
noluisse cum præfatis pariter comprehensos.
Et quidem si hoc tantopere judicatur conve-
niens, cur non id expressè à Sede Apostolica
definitum, cùm sine difficultate ulla id fieri
ante annos plurimos potuisset? Neque ex eo
quòd in Bulla ipsa Cœnæ dicatur, Etiam Epis-
copali vel alia majori dignitate præditis, aperta
est derogatio, in puncto quæstionis, ut vult Bordo-
nus Tomo 1. Cap. 12. nu. 42. Non enim ita aper-
ta pro occultis, quæ tot ac tantis sapientissimis
Scriptoribus minimè est talis, cùm & ipsi es-
sent perspicacissimi, judicata. Immò neque
ipsi talis penitus visa est, cùm contrariam
probabilem arbitretur, probabiliorem eam,
quam sequitur, arbitratus. Et Dominus qui-
dem Barbosa in Collectaneis ad Concilium
Tridentinum Seßion. 24. Cap. 6. supra viginti
Scriptores adducit pro Episcoporum asserta
potestate, & licet pro negata plurimos, ex illis
tamen vix est, qui oppositæ sententiæ proba-
bilitatem audeat inficiari. Videndus nu. 52. &
ego quidem eatenus pro sententiæ prædictæ
probabilitate milito, quatenus video in Indijs
posse illam utilissimè ad praxim advocari, esse-
q́ue in illa remedium satis opportunum, ut
multorum valde gravatis medeatur: licet aliun-
de etiam posse illud suppetere ex dictis in prę-
senti Capite, & Additionibus innotescat.
De neceßitate Episcopalis Approbationis.
1182. STatuta illa non semel, pro qua &P. Herincx|ut stet pro|necissitate|approbatio-|nis.
& stant P. Herincx Tomo 4. Tract. 4.
Disput. 5. nu. 43. ubi ita scribit: Itaque in praxi
tenendum ut quilibet curet approbationem obtinere
ab Ordinario domicilij, & dum in alia diœcesi ver-
satur, eam similiter à Diœcesano obtineat, si ibiVide in|Additioni-|bus n. 262.|& Tomo|1. Auctarij|Parte 2. 3.|& 4.|pro quibus|Index|Verb. Ap-|probatio.
Confeßiones subditorum ipsius excipere velit, præ-
sertim quando Episcopi id exigunt. Quidquid enim
sit de primæva mente Tridentini, aut verbis illius,
videmus Ecclesiæ sensum & praxim eò planè ver-
gere. Sic ille, qui juxta dicta ab ipso Versu ante-
cedenti non est accipiendus de necessitate ap-
probationis in alia diœcesi pro audiendis con-
fessionibus subditorum Diœcesani, à quo ap-
probatus est, si domicilium non mutavit. Con-
tra quem arguit P. Bonæ-Spei Tomo 6. Disput.Vt contra|eum arguas|P. Bonæ-|Spei.
11. nu. 24. & 35. licet ipse etiam pro necessi-
tate stet, eo quòd cum P. Dicastillo Disput. 9.
Dub. 9. vim Decreti Sacræ Congregationis
pro necessitate hujusmodi stantis non urgere
censeat, eo quòd de illo authenticè non con-<-P>
@@0@
@@1@§. VIII. Circa Privilegia pro Sacram. Pœnitentiæ. 419
<-P>stet. In quo quidem non immeritò procedit,
ut enim sic statuat, ut vidimus, nullum funda-
mentum profert, ratione cujus Regularium
privilegia revocata penitus videantur: quia
neque Declarationes Cardinalium authenti-
cè proponuntur, neque Bulla Urbani VIII.
circa necessitatem approbationis edita suffi-
cienter publicata fuit, de quo ille n. 39. quæ
neque publicata juxta legitimam formam pro
revocatione allegari potest, cùm juxta illam
sola approbationis necessitas declaretur, quod
unius Diœcesani attestatione salvatur, unde
nobiles post illam Scriptores majorem minimè
necessariam censuerunt, de quo ibidem. Unde
ergo elicita revocatio? Inde quidem, quia cùm
in fine præfati n. 39. sic habeat: & ita quidem hiEx Decreto|Innocentij|X. debile|pro ipso|fundamen-|tum.
respondent. statim nu. 40. in hunc loquitur mo-
dum: Verùm hujusmodi Responsio nullatenus qua-
drat novißimæ Decisioni Cardinalium datæ in ju-
dicio contradictorio, & confirmatæ per Breve Apo-
stolicum Innocentij X. in qua deciditur, Regulares
in una Diœcesi ab Episcopo approbatos nequaquàm
posse in alia Diœcesi Confeßiones audire sine appro-
batione Episcopi diœcesani. Vnde etiamsi verba
Tridentini alium sensum paterentur apparet tamen
alia mens Pontificum, qui velle possunt ut ipsa tali
sensu accipiantur, & observentur. Hæc ille, qui
tamen in his, quæ subdit infirmare illa com-
peritur, sic enim inquit: Vt proinde nulla restare
videatur tergiversatio, nisi fortè recurratur ad de-
fectum promulgationis, quæ à prioribus Doctoribus
requiritur ad hoc ut interpretatio authentica sensus
dubij seu controversi obliget ad legem in sensu de-
terminato observandam. Sic Auctor, cujus, ut
dixi, resolutio dum sic loquitur, infirmatur,
quia Breve præfatum Innocentij non est inQuia non|detrahit|probabilita-|tem.
Belgij partibus promulgatum, ut cum Lezana
testatur P. Bonæ-Spei citato n. 35. id quod & de
alijs potest quampluribus affirmari, præter alia,
quæ dici verosimiliter possunt, de quibus
idem P. Bonæ-Spei nu. 42. & seqq. & Nos
aliàs.
1183. Quod ergo de sensu Ecclesiæ &Funda-|mentum|ejusdem in-|validum.
praxi eò vergente profertur, piè quidem &
prudenter dictum erunt qui dicant multi, sed
nihilominùs dum pro eo firmius aliquid non
adducit, venerationi habebunt consilium, sed
quod improbabile non ostenditur, immò pro
quo non levia probabilitatis argumenta con-
geruntur, non refugient ad praxim amplexari,
sicut in multis hujusmodi accidit, quæ proba-
bilia cùm sint, juxta praxim moderatio à pru-
dentibus inculcatur. Unde & post omnia dicta
ita tenet Mag. Joannes Antonius Baco, &
cum eo Fr. Thomas de Riera in Summa Præ-
ceptorum Decalogi & Ecclesiæ Disp. 36. Cap. 10.
ubi ita scribit Latinus redditus: Confessor eli-Mag. Baco|ut dissen-|tiat.
gendus tempore Iubilæi aut per Bullam Cruciatæ
debet esse approbatus ab Ordinario. Et sufficit quòd
approbatus sit ab aliquo Ordinario, ut poßit eligi in
Vniverso mundo, & à casibus reservatis absolvi.
Nonnullis Cardinalium Declarationibus, quæ contra
hoc afferuntur respondetur, dum authenticæ non
ostenduntur, non esse obediendum ipsis; & etiam
non loqui de Confessario electo per privilegium
Pontificis, sicut in Iubilæo & Bulla Cruciatæ. Hæc
ille: non esse autem solum testatur ipse P.<-P>@@
<-P>Herincx citato nu. 39. cujus illa sunt verba: SedSicut plures|alij.
(ut omittatur quòd Bulla hæc nondum sit publicata
in his locis) post eam nobiles Scriptores sciente Ec-
clesia hanc sententiam publicis scriptis mandarunt.
Sic ille.
1184. Et ipse etiam P. Bonæ-Spei id se inP. Bonæ-|Spei ut|sententiam|mutaverit.
Scholis uti probabile dictasse affirmat nu. 33.
Sed post maturiorem considerationem aliter
judicasse, ex profundiore Decreti Concilij
Tridentini perpensione. Pro quo & præmise-
rat nu. 25. non sibi placere communem illam
responsionem circa Decreta, ex eo non admis-
sa, quòd authenticè non constet, circa quod
sic ait: Sed quòd videamus illas (Declarationes)
ab Eminentißimo Lugone, Lezana, & alijs magnæ
fidei viris, & quidem Romæ, post Vrbanum citari,
sufficere debet: ne alioqui in Scholis omnes paßim
habere debeamus suspectas. Hæc ille satis pruden-
ter, in quibus Bullæ Urbani, de qua dictum,
multum videtur deferre, quia juxta sensum ne-
cessariæ approbationis, quam Recentiores in-
ficiabantur Scriptores nonnulli, accepta est, &
ad praxim applicata. Habet autem n 8. expres-
sius aliquid, de quo & à Nobis dictum aliàs,
damnationem scilicet Alexandri VII. Propo-
sitionis sequentis: Regulares Ordinum Mendi-
cantium semel approbati ab uno Episcopo ad Con-
feßiones audiendas in sua Diœcesi, habentur pro
approbatis in alijs Diœcesibus, nec nova Episcopo-
rum indigent approbatione. Circa quam sic sub-
ditur: Est falsa, & animarum saluti perniciosa.
Cui adeò manifestæ Pontificiæ Decisioni illud
tantummodò posse opponi videtur obstacu-
lum, non scilicet esse legitimè promulgatam,
cùm ad Andegavensem Episcopum fuerit so-
lùm cum alijs directa, ut constat ex Epistola
ad ipsum apud citatum scriptorem n. 17. QuiQuid tan-|dem circa|resolutio-|nem.
tamen memor dictaminis sui, de quo nuper, ut
non expediat ad defectum authenticarum at-
testationum, quando moralis habetur Decreto-
rum Sacrorum certitudo, provocare. Declara-
tionem prædictam libenter amplectitur, & ex
ea necessitatem approbationis, ut in ea conti-
netur probat n. 34. sicut & decreto Innocentij
X. licet n. 43. asserat pro Resolutionis circa
id probatione nolle se præfato Decreto uti pro
quo nu. 46, & 47. reddit rationem. Vult ergo
& non vult, non quidem piger, sed solertissimi
vir ingenij, humano ductus, sed non damna-
bili prorsus respectu. Cùm ergo eligat, quæ
ad dictam controversiam spectant intacta re-
linquere, ne aut Catholicam Majestatem, à qua
est revocatorium Decretum impetratum, aut
Pontificiam auctoritatem offendat, videtur
Declarationis Alexandri cum ipsius Censura
vim penitus ineluctabilem, & arctissimè pre-
mentem agnoscere: si enim illa talis est, quo-
modò potest id, quod est ab ipso damnatum,
in tactum relinqui? Nisi dicatur illam peculia-
ria privilegia non excludere, & de illo tantùm
à se agi, circa quod fuerat sub Innocentio
concertatio, & ita suspensionem illam judicij
non ad generalem doctrinam, sed ad Indicam
controversiam pertinere. Sed cùm pro generali
Decisionem Innocentij adducat, ut vidimus,
minùs id videtur consequenter dictum: unde
Lezanæ resolutio magis consentanea apparet,<-P>
@@0@
@@1@420 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>ut sententia, quam ille pro Societate defendit,
non videatur penitus improbata. Sed habemusVrgentior|Clementis|X. Decisio.
præter dicta necessitatem approbationis itera-
tæ juxta Diœcesium diversitatem inducentia,
noviorem & urgentiorem Decisionem Cle-
mentis X. de qua Tomo 2. Auctarij, in quo nonParte 8.|Sect. 52.
solùm pro subditis Episcopi, à quo non est ap-
probatus, distinctam approbationem necessa-
riam esse statuit, si in diversa diœcesi quomo-
documque versetur, sed etiam pro subditis ejus,
à quo approbatus est, si in illa accidat concur-
risse. Cùm tamen Diana Parte 3. Tract. 4. Re-
solutione 144. ita contrarium proponat, ut asse-
rat circa illud non dubitare Doctores, de quo
& Parte 10. Tract. 14. Resolut. 39. Tractat. 14.Opportu-|num pro|Religiosis|monitum.
Quas quidem adeò strictas Decisiones vereor
ne Religiosorum quorumdam abusus extorse-
rint, aut affectatus plusquàm oporteat exemp-
tionis prætextus, quo Prælatos offendant, qui
proculdubio eos suis potiri & gaudere privile-
gijs sinent, quibus abundè sunt à liberalitate
Pontificia cumulati, si ipsos modesto & offi-
cioso agendi modo studeant demerere. Casus
tamen esse possunt, in quibus oporteat robusta
defensio, in quibus tamen Religiosa non est
deserenda modestia, neque ex defensionis
modo exacerbandi eorum animi, ut reditus ad
amicitiæ portum post litium tempestatem de-
beat desperari.
Circa Casus Episcopis reservatos.
1185. DIctum de illis Tomo 1. AuctarijPro reser-|vatis Epis-|copis abso-|lutio unde|liceat.
Par. 3. Sect. 10. & Parte 4. Sect. 9.
Tomo 2. Parte 8. nu. 660. circa Bullam Cle-
mentis X. pro quo & stat Decretum Alexandri
VII. apud P. Bonæ-Spei, de qua ille nu. 8. si-
mul cum adducto nu. præced. & tenore hujus-
modi Censuræ: Est falsa, auctoritati Episcopo-
rum, & Sedis. Apostolicæ injuriosa. Nihilominùs
pro Indijs facultatem absolvendi Regularibus
competere citato loco probatum, eo quòd pro
absolutione à casibus Bullæ Cœnæ competat
virtute peculiarium concessionum, de quibus
dictum nu. 300. Capitis præsentis, & alijs con-
sequenter adjectis Vicennario temporum cur-
su, cùm modò Clementis IX. concessio decur-
rat. Sed potest contra resolutionem dictam ar-
gui ex Declaratione Cardinalium, quam ad-
ducit P. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. re-Obstare|videtur|Declaratio|S. Congre-|gationis.
gul. q. 61. art. 13. tenoris sequentis: Sacra Con-
gregatio perquisita, an per Bullas ordinarias, in
quibus conceditur facultas absolvendi à casibus Sedi
Apostolicæ reservatis, comprehendantur etiam ca-
sus reservati Episcopis & Prælatis Religiosorum,
fuit responsum, quod non, nisi fiat specialis mentio.
Sic S. Congregatio. Juxta quod ex concessio-
ne absolutionis pro reservatis Sedi Apostolicæ
videtur non deduci legitimè stare illam pro
Episcopis reservatis. Sed quidem DeclarationiContra-|rium osten-|ditur.
prædictæ id potest objici, quod multis alijs,
scilicet authenticè de illa non constare, licet
Alfonsus Casarrubius Verb. Absolutio quo ad sæ-
culares pag. 81. & Tit. Casus reservati pag. 150.
& 151. illam cum alijs adducens testetur ha-
beri in Catechesi Neapolitana fol. 283. Id enim<-P>@@
<-P>ad faciendam plenariam fidem non sufficit,
juxta Decretum Urbani VIII. Deinde in illa
non est sermo de amplissima concessione, sed
de Bullis Ordinarijs. Quòd autem stante con-
cessione casuum Bullæ Cœnæ Episcopales
censeantur comprehensi, ex Declaratione ad-
juncta præcedenti apud eumdem elici potest
non obscurè, sic enim ibi Vers. ult. Iterùm etiamEx Decla-|ratione alia|roboratum.
dubitanti (Alfonso Hispano Cajetæ Episcopo)
quid per Bullam Sanctißimi nominis IESV, in
qua specialiter habetur, quòd Confessarij poßint
absolvere Confratres à casibus Episcopo reservatis,
Illustrißimus Cardinalis Carafa nomine totius
Congregationis respondit, neque per illam Bullam
fieri posse, nisi tantùm ratione Iubilæi plenißimi in-
dicti à Summo Pontifice cum potestate absolvendi à
quibuscumque casibus, etiam in Bulla Domini con-
tentis. Hæc ibi. Juxta quæ cum concessione
pro casibus Bullæ Cœnæ Episcopales veniunt,
eo quòd summa illa concessio sit.
1186. Hinc est virtute Bullæ CruciatæVirtute|Cruciatæ ut|liceat.
posse ab illis absolvi, ut affirmat P. Bonæ-Spei
suprà Disput. 10. nu. 26. adducens priorem di-
ctam Declarationem, & alia ex Compendio
doctrinæ Christianæ Magistri à S. Thoma.
Aliter respondet citatus Fr. Emmanuel, ex eo
scilicet quòd post declarationem dictam à Gre-
gorio XIII. pro absolutione hujusmodi Socie-
tati Jesu est confirmata cum innovatione fa-
cultas, pro quo citat Compendium, Verb. Ab-
solutio §. 1. Quod quidem ita est. Quia tamen
opponi potest fuisse vivæ vocis Oraculum, in-
stantia est obvia, quia gratia talis tantùm ha-
buit vim declarationis in ipsius exordio, licet
Dostları ilə paylaş: |