congrua esse queat, ex eo ostendi potest, quia
ex spiritu alente omnia, & mente se magno cor-
pore miscente, elici à Poëta potuit pro ijs,
quæ recensuit postremo loco, nobilia esse se-
mina, in quibus vigor, & origo cælestis, ut-
potè ab illo spiritu & mente prodeuntibus,
sicut & prodeunt hominum, pecudumque ge-
nus, vitæq́ue volantum &c. Vnde, inquit, scili-<-P>
@@0@
@@1@§. XI. Circa IV. Part. Tituli, Discursus Doctrin. 79
<-P>cet ex spiritu & mente. Inde ergo & semina
cum qualitatibus memoratis. In quo errores
non tolerandi admissi, sicut in alijs, de quibus
in enarratione illa Anchisiaca, ubi de anima-
rum transmigratione, errante apertè deprava-
to judicio, & sic caligante lumine rationis.
Licet P. Pontanus talia metaphoricè esse ac-
cipienda admoneat, quæ de ignea animæ na-
tura à Virgilio, & alijs proferuntur.
230. Iuxta quæ cælestem animæ rationa-Anima|quia ignea|sursum|concessura.
lis esse originem extra dubium est: quòd au-
tem ignea, commoda metaphora, admittendum
sanè, cùm ex eo id habeatur ut ejus affectus
sursum debeant emicare, sicut de igne ab Ovi-
dio dictum Metam. lib. 1.
Emicuit, summaq́ue locum sibi legit in arce.Ovidius.
Sursum corda clamat in Missa Sacerdos. Et cur
sic clamat? quia dicturus statim AngelicaSursum|corda cur|Sacerdos|moneat.
hymnodia compilata: Cum quibus & nostras vo-
ces ut admitti jubeas deprecamur, supplici confeßio-
ne dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
Deus Sabaoth: plena est omnis terra gloria ejus.
Quæ verba Seraphinorum sunt ex Isai. 6. v. 3.Isaiæ 6. v. 3|& 6.
& constat Seraphinos suo nomine ignem desi-
gnare: unde & ignis non triste ministerium, ut
aliàs citatus nuper Maro, sed lætum & glo-
riosum exequuntur. Et volavit ad me unus de Se-
raphim, & in manu ejus calculus, quem forcipe
tulerat de altari. Quia ergo trisagium decan-
tantes ignei sunt, & igneo adscripti ministe-
rio, igneos nos etiam Ecclesiæ sanctæ Spiritus
esse contendit, & cum illis trisagium pari-
ter personare: ideoq́ue & sursum habere
corda; sed tamen munda: ideò siqui-
dem pro munditia Prophetæ volat cum cal-
culo ignito Seraph: sic enim cum beatissimis
cantoribus poterit mundus labijs & corde di-
vinam repetere cantilenam. Et quidem cùmIsaiæ labia|cur non|aqua, sed|igne mun-|data.
supra cælos aquæ sint, sic multis in locis cla-
mante Scriptura. Et aquæ omnes, quæ super cælos
sunt &c. Psal. 148. v. 4. & alibi. Mirari juvat cur
ad Prophetæ labia purganda non sint illæ ad-
hibitæ, sed ignis sit applicatione peracta. Et
videtur equidem, ut alia non sint neganda my-
steria, ad id, quod diximus, referendum: Sera-
phini enim, cùm ignei sint, igni tractando ap-
tiores, qui ex nativa conditione sursum evo-
lat: & tales sibi comites divino illo in officio
exquirere, qui sursum habeant corda, & sine
violentia id ulla, qualem in aquis supra cælos
evectas posset aliquis suspicari. Vbi & consi-Hossana|cur addatur|trisagio.|Marci 11.|v. 10.|Matth. 21.|v. 9.
deratione dignum occurrit id, quod post præ-
fata Sacerdos verba subnectit: Hossana in Ex-
celsis, ex Marci Cap. 11. v. 10. cùm in Mat-
thæo sit, In altißimis. Cap. 21. v. 9. Videtur
enim apponi velut clausula præcedentium, &
unum ex illis canticum concinnari. Et cur ita?
Ideò utique ut indicio sit homines posse cum
Angelis laudes in cælo cantare: siquidem
Hossana hominum canticum est, & puerorumVers. 15.
præsertim: & pueros clamantes in templo, & di-
centes: Hossana filio David. Matth. suprà v. 15.
Quibus in clamoribus violentum nihil esse po-
tuit, unde in fine contentiosiùs cantitabant,
quando jam triumphalis fuerat strepitus abso-
lutus. Clamantes in templo. Ad hoc ergo cona-
tus noster dirigendus, ut de consuetudine fiat<-P>@@
<-P>natura; quod multis accidit, ut mihi perno-
tum, non sine difficultate à memoria cæle-
stium avocatis. O felices, in quibus & æternæ
felicitatis signum inter ea, quæ haberi in vita
mortali possunt, præclarissimum! Ut unum
hoc sufficere pro multis queat, quæ dici in
caussa præsenti possent, si non alia revoca-
rent.
231. In eodem num. col. 4. sic hac do causaVitandus|solœcismus|in Confessio-|ne.
pro Hac de caussa, scilicet Do pro De, Et an hic
aliquid, ex quo doctrinæ conferri possit au-
ctarium? De remissione peccatorum ageba-
tur, in cujus obtinendæ cura non est solœcis-
mus admiscendus. Committitur ille,
Quid ille.
Quoties malè verba cohærent,
Adjiciens, quæ sunt removenda, repellens
Quæ meritò adjicienda forent.
Igitur hac de caussa solœcismus est, quia Do
verbum accusativum exigit, non ablativum.
Qui ergo obtinere peccatorum remissionem
velit, debet se sincerè & humiliter accusare.
Ex cujus præcipuæ circũstantiæ defectu solet
indulgentia aut impediri penitùs, aut certè re-
tardari. Debet insuper nihil auferre, ubi pręser-
tim de confessione agitur, ne scilicet pudore
quis ignobili & exitioso ductus, id taceat, quod
deberet clarè & integrè judici conscientiæ suę
à Deo præstito propalare. Vbi non pauci ob
vitandam temporariam aliqualem confusio-
nem, æternæ non dubitant subjacere, pro quo
formidanda exempla succurrunt. Notissima
historia est Pharisæi & Publicani, de qua
Lucæ 18. Descendit hic justificatus in domumLucæ 18.|v. 14.
suam ab illo. v. 14. & unde hoc? quia verè &
integrè se accusavit, quod in Pharisæo desi-
deratum. Pro quo Divus Augustinus: Enarra-Ex Phari-|sæo & Pu-|blicano lu-|culenta|comproba-|tio.
tione 2. in Psal. 31. ita scribit circumscriptis
nonnullis: Ideò Publicanus non audebat oculos ad
cælum levare, quia se ipsum intuebatur, conscien-
tiam suam puniebat. v. 13. Ipse sibi judex erat ut
ille intercederet, (Deus) Ipse puniebat, ut ille li-D. Augusti-|nus.
beraret. Ipse accusabat, ut ille defenderet. Itaque,
fratres mei, erat & Pharisæus ille peccator. Sed
perversus & nesciens quò venisset, erat tamquàm
in statione medici curandus, & sana membra osten-
debat, vulnera tegebat. Deus ergo tegat vulnera,
non tu. Nam si tu tegere volueris erubescens, medi-
cus non curabit. Hæc ille: juxta quæ satis per-
spicuum evincitur Publicanũ & se accusasse ex
animo, & integrè, utpotè qui Pharisæo peni-
tus contrarius opponitur, qui rectè facta sua
singillatim, nullo dempto, depromebat, in
accusatione perfrigidus; & ita Publicanus ex
adverso stans non Deo solùm, sed hominibus
satagebat fieri manifesta: hoc enim & statio
à longè, & demissio oculorum, & percussio
pectoris indicabant. Non ergo vulnera erube-
scens tegebat, & sic à medico, & breviter, &Sacramen-|talis Con-|fessionis|præludium|in illis.
integrè persanatus. Vnde futuræ Sacramen-
talis Confessionis auspicia consignata, in qua
perfecta sanitas accusatione sincera & humili,
necnon integra, superata erubescentia compa-
ratur. Sic & vitandus moralis solœcismus àMoralis so-|lœcisinus.
Pharisæo commissus, in quo cum accusatione
malè verba cohæserunt, dum quæ erant remo-
venda, adjecit, bonorum scilicet operum jacta-
bundum compendium: & adjicienda repulit,<-P>
@@0@
@@1@80 Recognitio V. Epithalamij Christi.
<-P>humilem scilicet & sinceram peccatorum ac-
cusationem turpi pudore correptus, certa ani-
mi superbientis appendice. Tacuit unde profice-D. Augusti-|nus.
ret, non tacuit unde deficeret. Tacuit confeßionem,
clamavit præsumptionem. Tacui enim dixit, non
sum confessus. Ibi oportebat ut loqueretur: taceret
merita sua, clamaret peccata sua. Sic idem Doctor
sanctus circa verba illa citati Psalmi. v. 3. Quo-
niam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clama-Psal. 31.|v. 3.
rem tota die. Morbus equidem, quo exarescunt
ossa, immedicabilis est, quoniam ad intima
penetravit, præ diuturnitate. Et tales ij, qui in
Confessionum frequentia deficiunt, aut illas
perverso usu defrustrant, vix enim nisi per ex-
traordinariam Dei misericordiam emergunt,
unde & formidanda, ut dixi, exempla perdi-
tione animarum perpetua reliquerunt.
232. In eodem erroris loco aliunde etiamCirca no-|men Caussa,|ut scriben-|dum.
erratum videri alicui possit, ex eo scilicet quòd
causa uno tantùm S. formata reperiatur, cum
duplex habere debuisset. Sed quidem à me
tunc ita scriptum usum peritorum amplexo.
Quia tamen posteà deprehendi à modernis
Scriptoribus, & antiquitatis exactissimis ob-
servatoribus cum duplici S. conscriptam,
cœpi eos sequi, & in progressu scriptorum id
inviolabiliter observavi. Et cui non honorifi-
cum fuerit Justum Lipsium hac in caussa se-
qui, quem tot secuti? Scribanus, Cerda, Ma-
riana, Arriaga, Editor Instituti Societatis, Mo-
ronus, Tamajus, Andreas Christianus, Her-
mannus Hugo, Thomas Bonius, And. Pintus.
Quia tamen & periti & exacti etiam uno sunt
S. contenti, ut sint equidem per me licet, scrip-
tum ulteriùs uti jam cœpi, bona legentium
gratia, quibus visum mihi est etiam rei adeò
judicio multorum levis reddere rationem. Et
rerũ etiam levium curam habendam Scripto-
ribus non levis momenti negotiũ arbitror, quia
ex lapsibus hujusmodi solet circa majora fieri
conjectura à multis, quibus circa judicium
pro illis aut maturitas deficit, aut peritia. Et
citatus quidem Lipsius ita scribit in Centuria
singulari ad Germanos & Gallos. Epist. 31.Lipsius.
Quid ita? Quiáne ambio hæc talia? Quia φιλοπ-
μία (Ambitio) cor hoc poßidet? Non ita est, fa-
teor: nec communes aut populares laudes; sed nec
judicia, valde moror, à Pighio tamen aliquo ama-
ri, æstimari, laudari (candidè dicam) æstimo,
amo. Sic ille viro non mediocriter erudito. Ubi
non se valde morari populares aut judicia can-
didè profitetur. Dum autem Valde addidit, non
omnem judiciorum talium respectum exclusit:
quia revera excludendus penitus non est, in eo
præsertim, qui ad communem utilitatem scri-
bit, minimè obtinendā, si quod scribitur multis
non videatur placiturum; ex eo enim quod
non placet, quomodo possit utilitatis fructum
sibi Scriptor polliceri? Quod sapit, nutrit. Uti-
nam & hæc, & alia, in quibus non Stoica se-
veritate procedo, sed Deo placendi studio, cu-
jus & gloriæ milito, cujus si beneplacitum ar-
rideat, hoc ero superabundanti præmio con-
tentus, cetera ut ipsi libuerit stadium fortunæ
decurrant.
233. Num. 930. col. 2. Ordinandis pro Or-Ornamenta|pedum in
nandis. Et sensu quidem absurdo, ubi de lunu-<-P>@@
<-P>lis agebatur, quibus solebant pedes mulierumfeminis ho-|minum æ-|terna perdi-|tio.
exornari. Vbi non quidem ordo, sed sempiternus
horror inhabitat, dum multi cum Holoferne ad
libidinem accensi sempiternis horroribus sub-
jacuerunt: Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus.Iudith. 16.|v. 11.
Iudith. 16. v. 11. rapuerunt & animam sine or-
dine cruciandam: talis enim inordinatio ordi-
natissima Dei ordinatione permittitur; non
equidem ut ultra meritum torqueantur; cùm
sit receptum in Theologia dogma citra meri-
tum potiùs futuram pœnam: sed quia in car-Ordo in tar-|taro esse|nequit.
cere futuri, in quo nullus esse ordo poterit, sicut
in communibus est videre carceribus; in qui-
bus licet justa pœnarum sit servanda mensura;
locus ipse ordinem non admittit, sed est in eo
amara confusio, gemitibus, clamoribus, vin-
culorum stridore, graveolentia, quæ cum vin-
cti in magno numero sunt, non possunt huma-
na providentia profligari. Et quis carcer ut ille
tartareus, in quo, heu, innumerabilis torque-
tur multitudo? Carceris vividam descriptio-
nem exhibet Cassiodorus Lib. 11. Ep. 40. quam
dedimus in Amphitheatro. n. 901. & bene in-
cipit. Cella gemituum.
234. Num. 944. col. 3. Pactionem pro Pa-Pactio pro|Pastio, ut|stare queat.|Et quomodo|respectu glo-|riæ id ve-|rum ha-|beat.
stionem. Est autem pastio satis latinum nomen,
actionem pascendi, & etiam alimenta desi-
gnans. Sicut etiam pactio, qua plurium in rem
aliquam consensus, seu promissio mutua desi-
gnatur. Et quod ad veritatem rei attinet, stare
quidem pactio posset. Sermo enim ibi de glo-
ria, in qua Agnus, qui & Pastor, electos pas-
cit, juxta id, quod in Apocalyp. 7. v. 16. & 17.Apoc. 7. v.|16. & 17-
habetur, ubi quod recturus dicitur & deductu-
rus, ad pastum referendum juxta Græcam le-
ctionem. Quod equidem nihil aliud est quàm
pactionis cum eisdem initæ complementum.
Hinc illud D. Joannis Chrysostomi Sermone
de Martyribus Tomo 3. Considera pactum, con-D. Ioan.|Chrysost.
ditionem attende &c. pactum, quod spopondisti.
Et quando illud: Certè in Baptismi susceptio-
ne, in qua renuntiare se dicit illum susceptu-
rus Satanæ, & pompis ejus, cui statim promit-
titur vita æterna. Hoc est ergo, quod Agnus
& Pastor erga fideles abrenuntiatores exequi-
tur, dum regit eos, & deducit ad vitæ, æternæ
inquam, fontes aquarum, pactionis suæ fide-
lissimus executor. Ubi & nos Recognitioni 4.
Partis finem imponemus, de gloria agentes,
qui dudũ de inferni carcere pręlocuti. Sic equi-
dem oportet, ut inter medias hasce sortes, juxta
monitionem Propheticam dormiamus, Psal.Psal. 67.|v. 14.|Consideratio|inferni &|gloriæ utex-|ercenda.|Apoc. 6.|v. vlt.
67. v. 14. Si dormiatis inter medios cleros &c.
Pro quo & observatione dignum, ne ab Apoca-
lypsis loco recedamus, Sextum illius ita finiri
Caput: Venit dies magnus iræ ipsorum, & quis po-
terit stare? Iræ, inquam, sedentis in throno,
nec non & Agni. Et ab ira Agni. Sic ergo cùm
finiatur terribilis illa descriptio judicij, sequi-
tur statim Septimum Caput, in quo de Ele-
ctorum gloria, in quos non sedentis in throno
severitas evibratur, sed largiflua benignitas,
cum præmiorum opulentia pulcherrima: neque
Agni ira, sed mansuetudo munifica, & ita
Caput antithesi observanda concluditur sic: &
deducet eos ad vitæ fontes aquarum: & abstergetIbid. 7.|v. ult.
Deus ombnem lacrymam ab oculis eorum. Præcedat<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa V. Part. Tituli. 81
<-P>ergo inferni consideratio, subsequatur gloriæ.
Sic in die iræ erit qui stare possit, & multi
quidem erunt: nam tunc stabunt justi in magnaSap. 5. v. 1.
constantia. Sapient. 5. v. 1. O felicitatem! Quis
poterit stare? Interrogatio est? Respondetur
ergo: Stabunt justi. Neque utcumque stabunt,
sed in magna constantia, Id est, Immobili securi-
tate, & insuperabili fortitudine, cum magna lo-
quendi fiducia, juxta Dionysium Carthusianum
& alios. Ubi & antithesis præcedenti similis:
Capitis enim præcedentis finis ille: Et eruntIbid. v. ult.
gementes, & memoria illorum peribit. Venient in
cogitatione peccatorum suorum timidi: & tradu-
cent illos ex adverso iniquitates ipsorum. Meliora
Deus.
RECOGNITIO
SEXTA
Partis Quintæ Tituli,
§. I.
Circa discrimen Psalmi, Cantici & hymni,
de quo Sectione prima.
235. AGit de illo P. Fr. Gregorius Va-
lentianus in Hymnodia Sancto-Discrimen|ex P. Va-|lentiano.
rum Patrum in Apparætu, & §.
Quid Canticum, sic ait: Canticum
est vox cantantis in lætitia: Psalmus autem qui
cantatur ad psalterium: & hymnus significat læ-
titiam, & communiter sumitur in bonam partem.
Sic ille: qui §. sequenti affirmat vix apparere
in quo distinguantur. Cùm ergo vix appareat,
id quod præmiserat, non videtur sufficere ut
discrimen agnoscamus. Et quidem juxta expli-
cationem dictam Canticum & hymnus nullo
discrimine proponuntur: siquidem Canticum
dicitur vox cantantis in lætitia, & hymnus si-
gnificare lætitiam, cantantis inquam. Ut au-
tem explicationi nostræ congruat explicatio
dicta, juvat quod ex D. Augustino adducit il-Verba D.|Augustino|adscripta.
lius verbis, scilicet: Unde in Psalmo opera: in
hymno laus, in Cantico mentis exultatio intelli-
gitur. Sic ille citans Doctorem sanctum Lib. 9.
Confeßion. Cap. 6. & 7. & in Psal. 72. Cùm
enim Canticum præ Psalmo & Hymno men-
tis exultationem importet, stat ritè quod à
Nobis est de illo disceptatum, & non leviter
comprobatum, scilicet Canticum aliquid læ-
tius & festivius designare.
236. Sed verò apud D. Augustinum citataIllius non|esse ostendi-|tur, & quid|ex ipso erga|sacram har-|moniam|mirè affe-|cto.
verba locis designatis non extant. Et in Con-
fessionibus quidem delectatum se vehementer
affirmat, & cap. 6. sic locutus: Quantùm flevi in
hymnis & Canticis tuis, suavè sonantis Ecclesiæ tuæ
vocibus commotus acriter! Voces illæ influebant au-
ribus meis, & eliquabatur veritas tua in cor meum,
& ex ea æstuabat inde affectus pietatis, & curre-D. Augusti-|nus.
bant lacrymæ, & benè mihi erat cum eis. Caput
autem 7. sic claudit: & ideò plus flebam inter Cā-
tica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, & tan-
dem respirans, quantùm patet aura in domo fœnea.<-P>@@
<-P>Hæc Doctor sanctus, ex quibus aliquod qui-
dem discrimen inter hymnos & Cantica, qui-
bus ejus recreabatur spiritus, elici potest, non
tamen illud, quod est à præfato Scriptore tra-
ditum Augustiniana auctoritate. Visum estQualia fu-|tura in|Ecclesia|cantica.
autem verba sanctissimi Doctoris hoc exhibuis-
se loco, ut magno nobis documento sint,
animadversuris qualia sint cantica in Ecclesia
concrepanda: ea scilicet quæ movere ad pias
lacrymas possint, & devota suspiria, dum per
illa veritas ad cordis intima penetrat veluti ad
facilem haustum eliquata. Non sic certè, non
sic cantiunculæ illæ, quæ jam nimis invalue-
re, & vanæ potiùs, quàm piæ subserviunt vo-
luptati: neque pro ciendis lacrymis, sed risui
potiùs aptæ, ac profanam harmoniam imita-
tæ. Et quid ad hæc faciant Publicani ad tem-
plum cum illo venientes, de quo n. 241. ut sci-
licet peccata deplorent, tundant pectora, su-
spirent, gemant, & sic divinam sibi Majesta-
tem concilient, qua justificati suas in domos
meliores quàm venerant, revertantur?
237. Sed jam eumdem verbo exemploq́ueHymnus|quid.
incomparabilem Magistrum audiamus citato
ulteriùs in loco, scilicet in Psal. 72. ubi sic
loquitur: Hymni cantus sunt continentes laudetD. Augusti-|nus.
Dei. Si sit laus, & non sit Dei, non est hymnus. Si
sit & laus, & Dei laus, & non cantetur, non est
hymnus. Oportet ergo ut si sit hymnus, habeat hæc
tria; & laudem, & Dei, & canticum. Hæc ille.
Ubi neque illud apparet, quod ipsi præfatus
Scriptor attribuit, circa quod non est multùm
digladiandum, neque pio auctori acri censura
objiciendus defectus non pervisi fontis, &
Scriptorum, apud quos citationes invenit mi-
nùs attenta lustratio, & earum confusio. Stat
ergo juxta D. Augustinum hymnum esse Can-
ticum cum Dei laude: quod quidem illius
tempore ita asseri ab ipso potuit, quando pro
solius Dei laude hymni fuerant constituti: sed
cùm jam pridem hymni etiam in Sanctorum
laudem compositi, & usu Ecclesiæ recepti in-
Dostları ilə paylaş: |