perfectiorem supernaturales, quàm intellectus
inæquales cum luminibus gloriæ æqualibus.
Nam (præterquàm quòd mutuò supra vires na-
turales elevent ad producendum istum actum
supernaturalem: intellectus quidem lumen
gloriæ quoad vitalitatem, sed è contra lumen
gloriæ intellectum, quoad supernaturalitatem:
nec unum sit magis caussa adæquata ist iusmo-
di actus, quàm aliud) lumen gloriæ tam
est caussa connaturalis illius actus, quàm in-
tellectus perfectior & imperfectior sit suæ in-
tellectionis naturalis perfectioris & imperfe-Quod ne-|gatur.
ctioris caussa connaturalis. Verba sunt omnia
Auctoris, qui longas habet in usu frequenti pa-
rentheses. Cui fit satis negatione sequelæ. Et
ad probationem negatur pariter quod assumi-
tur, & ad id, quod additur, concedo paritatem.
Sed quid inde? Certè non video, cùm intel-
lectus respectu visionis caussa connaturalis non
sit. Licet autem lumen gloriæ non sit magis
caussa adæquata, est tamen elevans, & ad effe-
ctum hujusmodi elevatio potiùs attenditur,
juxta dicta in Problemate.
521. Objicit sibi deinde in hunc modum.Contrario|argumento|minimè ab|ipso fit satis.
Si intellectus ratione majoris perfectionis, cum
lumine gloriæ ut quatuor, v. g. producere pos-
set visionem supernaturalem ut quinque; quin-
tus gradus refundetur in vires naturales solius
intellectus, ac sic intellectus sibi relictus ali-
quid poterit in ordine ad gradum supernatu-
ralem: Sed consequens sapit Semipelagianis-
mum: ergo & illud ex quo sequitur. Ad quem
modum nos argumentati. Respondet autem
negando dari quintum visionis gradum, qui à
solo intellectu producatur, cùm tota visio ab
aggregato intellectus & luminis in suo genere
completè partialibus producatur totalitate ef-
fectus: nam uti lumen gloriæ ad supernaturali-
ratem elevat intellectum, ita intellectus elevat
lumen gloriæ ad vitalitatem: Sed verò respon-
sio hujusmodi non satisfacit. Nam aggregato
& lumini gloriæ nequit quintus gradus re-
spondere, quia cùm lumen gloriæ ut quatuor
sit, elevatio tantùm esse potest ut quatuor, &
sic illi correspondens operatio: ergo si datur
quintus, intellectui tantummodò respondebit.Intellectus|non elevat|lumen glo-|riæ ad vi-|talitatem.
Id autem quod in fine additur, satis peregrinum
in Theologia apparet, intellectum scilicet ele-
vare lumen gloriæ ad productionem superna-
turalitatis, ut sit reciproca elevatio. In quo &<-P>
@@0@
@@1@§. VI. De visionis æqualitat. perfectiore intell. &c. 195
<-P>aperta repugnantia involvitur, quod scilicet
supernaturale principium à naturali possit ele-
vari. Et hæc pro adducta responsione, quæ est
apud ipsum p. secunda.
522. In priori autem arguit retorquendoRetorti ar-|gumenti im-|becillitas.
argumentum hoc modo. Si intellectus ratione
suæ vitalitatis cum lumine gloriæ ut quatuor
v. g. producere possit visionem supernaturalem
ut vitalem, vitalitas actus supernaturalis in
vires naturales solius intellectus refundetur,
& non in lumen gloriæ, cùm vivens non sit:
ergo intellectus sibi relictus aliquid poterit in
ordine ad actum supernaturalem per Adversa-
rios identificatum: quod sapit Semipelagia-
nismum. Sed est satis infirma retortio: nego
enim vitalitatem supernaturalem in vires na-
turales refundi, cùm stare illa sine elevatione
queat. Et ubi contra hoc probatio? quod pro-
cedit juxta receptissimam sententiam, juxta
quam intellectus non concurrit ut caussa par-
tialis, sed ut instrumentalis. Iuxta aliam verò
etiam est argumenti infirmitas manifesta; cùm
solum evinci queat vitalitatem in intellectum
refundi, licet revera supernaturalis sit, quia
respectu illius alia caussa est, unde vitalitas su-
pernaturalis nequit dici soli intellectui respon-
dere. Videtur autem argumentum istud non
ex deprehenso in ipso aliquali pondere ab Au-
ctore vibratum, sed quasi vellicatum verbis il-
lis ab aliquo prolatis de sapore Semipelagianis-
mi, unde eisdem voluit terminis arguentem
lancinare. Nos ab hujusmodi acerbitatibus du-
cimus temperandum.
Sed notanda succurrit quædam AuctorisCitati Au-|ctoris im-|probanda|doctrina.
ejusdem doctrina in præsenti circa salvan-
dum Ecclesiæ dogma de æqualitate præmij pro
æqualitate meritorum; quod stare non posset
si habenti perfectiorem intellectũ major ea de
caussa gloria accresceret, quo argumento com-
muniter utuntur Auctores. Ait enim visionem
ut est gratia remuneratoris non dari nisi ob
merita, secus gratiam Creatoris: & talem esse
in præsenti illam, qua perfectior est: cùm to-
tum sit à gratia indivisibiliter, ab aggregato
inquam intellectus & luminis, cui est conna-
turalis, unde citra mira culum visio perfectior
impediri non posset. Quod quidem non vide-
tur sanæ doctrinæ conforme: nam gratia Crea-
toris ut talis, gratia est non superans naturæ
ordinem: ergo ratione illius nequit stare super-
naturalis effectus, & is præsertim, qui in ordine
gratiæ summus est, visio inquam beata. Præ-
tereà cùm visio dicatur secundùm se totam in-
divisibiliter ab aggregato procedere, quomodo
stare potest diversitas illa remuneratoris &
creatoris, & gratiæ ac beneficij naturalis? Prę-
terquā quòd si posito aggregato dicto impossi-
bile est non sequi effectum perfectiorem: ergo
perfectio necessariò est connexa cùm effectu,
& ita nequit ad ordinem naturæ, & respectum
Creationis pertinere.
523. Argui insuper potest contra eumdemEx alia|ejusdem ar-|guitur pro|asserto præ-|cipuo.
ex doctrina 39. ubi tradit juxta propriam illam
ipsius sententiam de visione increata unionem
illam ab intellectu productam ejusdem perfe-
ctionis esse quacumque intellectus posita per-
fectione: ergo & de visione pariter asseren-<-P>@@
<-P>dum. Nec satisfacit ex eo quòd dicatur unio-
nem hujusmodi non esse vitalem, quia etiam
sublato respectu vitalitatis potest esse major &
minor perfectio: sic enim unio hypostatica
respectu animæ Christi perfectior est unione
ad corpus. Unde instaurari argumentum potest
ex eo quòd intellectus agit ut caussa perfectior,
& ita debet effectus respondere perfectior.
Quòd si dicatur ut elevatus concurrere, id cer-
tè poterit Auctor argumento suo pariformiter
applicare. Præterquam quòd non videatur cur
unio illa, quatenus actus intellectus est, non
sit vitalis, cùm sit assecutio ultimi finis, ad
quem sicut per actus vitales tenditur, ita & per
illos obtinendus, in quo major perfectio inter-
venit, ut est rationabiliter discurrentibus ma-
nifestum.
524. Circa dicta in Problemate §. 4. deP. Izquierdi|nova philo-|sophia circa|actiones non|admissa.
unitate specifica visionum peculiarem habet
philosophandi modum P. Izquierdus Disput. 21.
Quæst. 2. dicens actiones non diversificari per
ordinem ad principia & objecta, sed ex diverso
modo tendendi, de quo in Pharo Disput. 16.
Quæst. 4. quem quidem non habent visiones:
quia dissimilitudinis nullum vel leve extat in-
dicium: omniaq́ue prædicata, quæ in illis in-
trinseca novimus, similia sunt; nimirum esse
cognitiones Dei in seipso, & creaturarum in
Deo intuitivas, judicativas, claras, certas &c.
Probat insuper, quia aliàs juxta perfectiores
intellectus perfectiora essent præmia, etiamsi
merita essent æqualia: quod est erroneum, cùm
sit certũ secundùm fidem pręmium gloriæ me-
ritis commensurandum esse. Sed quidem talis
philosophandi modus peregrinus in Scholis est,
& parùm verosimilis, quia de actione ut re-
spicit principium loquendo, est exercitium
virtutis, in qua continetur, & ita quodammo-
do ipsa virtus continens, ac proptereà per re-
spectum ad illam illius essentia mensuranda.
De objecto autem, quia est ipsum in fieri, si
factibile sit; si autem merè speculativum, est
illius similitudo, & ita etiam quodammodo
ipsum. Inconveniens autem, quod pro visioni-
bus proponitur, non admittitur, ut cōstat ex di-
ctis citato §. 4. Pro quo & Theologi probabiles
alias explicandi rationes adducunt, neque illis
pro inconvenienti illo vitando visum est ad no-
vam illam philosophiam provocare, ut neque
à principijs, neque ab objectis, aut ab eorum
aliquo speciem accipiant actiones. Ingenio
quidem & eruditione valet Auctor, & ut stet
dictis in Pharo, non senili opere, maturiora
opera pergit eisdem conformare. Et quidem
maturum Auctoris cum ingenij subtilitate ju-
dicium, non libenter sustinet modos philoso-
phandi à communi sensu deviantes, ut videre
licet citata Disputat. 21. Quæst. 5. n. 54. Ubi
quemdam dicendi modum impugnans P. Qui-
ros circa visionem prout attingit perpetuita-
tem, & ita videtur à Deo destrui non posse, sic
locutus: Hic tamen modus etiam est rejiciendus, pri-
mò quia philosophiam inducit alienam à communi.
Similia habet n. 56. Nec plura circa beatificam
visionem, cùm non sit animus novum texere
de illa Tractatum, sed nonnulla adjicere, quæ
stabilitis à Nobis possent liberũ & expeditum<-P>
@@0@
@@1@196 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>progressum impedire: unde neque omnia con-
vellere, quæ displicent, ut in Præfatione ad-
monui, tædet enim semper in pugna versari:
cùm non levis fructus laboris esse possit inge-
nij, invenisse. Et addidisse aliquid, quo res
divinæ & sacræ possint noviter, sed securè am-
pliùs illustrari. Sit ergo jam
§. VII.
Ex ratione substantiæ spiritualis quomodo
scientia legitimè deducatur.
525. DEduci quidem probatum Problem. 1.P. Bonæ-|Spei ut ob-|stet, & illius|fundamen-|ta.
Sectionis 5. Sed insurgit P. Bonæ-
Spei Tract. 1. Disputat. 8. Dub. 1. sic arguens:
Cognoscitivitas, intellectivitas, discursivitas &c.
neque ad rationem substantiæ præcisè sequi-
tur, ut patet ex substantijs inanimatis & ani-
matis non cognoscitivis, ut v. g. plantis: neque
ad rationem spiritualis, ut patet in gratia ha-
bituali, charactere, &c. neque ex ratione sub-
stantiæ & spiritualitatis simul: quia quod neu-
tra ratio seorsum habet inchoatè, inadæquatè
&c. neutra illud habere potest conjunctim
adæquatè: ut patet ex materia & forma acci-
dentali gratiæ habitualis, characteris, si illi
supernaturaliter, ut possunt, uniantur. Secundò
quia licet constet hominem esse intellectivum,
in ratione tamen naturali præcisè sistendo dif-
ficulter probatur habere animam spiritualem,
de quo ipse in libris de Anima. Tertiò. Quia esse
substantiam spiritualem ex conceptu suo for-
mali, aliud non est, quàm esse substantiam in-
extensam ut sit tota in toto loco, & tota in
qualibet parte ejusdem loci; quæ sicut in suo
conceptu formali non importat vivens, ita
multò minùs importat esse intellectivam, dis-
cursivam &c. ut patet in gratia, charactere &c.
sic extensis, & tamen non intellectivis, discur-
sivis &c. à quibus ad talem substantiam possi-
bilem bona est consequentia. Ad rationem
ergo D. Thomæ respondet negando conse-
quentiam, & ad sequelam ex illa distinguit
Assumptum: Quo substantia est immaterialior,
si simul sit intellectiva, ut homo, Angelus &c.
eo magis est cognoscitiva, quantùm ab enu-
meratione substantiarum, quas defacto esse
spirituales intellectivas per fidem cognoscimus.
Concedit Assumptum. Si sit substantia spiri-
tualis præcisè, quàm esse possibilem contendit,
negat Assumptum. Sic citatus Scriptor, sed pa-
rùm urgens.
526. Ad Primum ergo respondeo, & insto.Discussa|illa, & ad|1. responsio.
Nam licet neque ex præcisa ratione spiritus,
neque ex præcisa ratione substantiæ debeatur
cognitio, de qua agimus, etiamsi addatur ratio
viventis, potest esse debita substantiæ spiritua-
li. Neque generalis illa doctrina vera est de
necessaria convenientia inadęquata, in disjun-
ctis, ut conjunctim in aliquo haberi possit ratio
illa, de qua fuerit actum. Id enim non
ostenditur: exemplum de gratia unita sub-
stantiæ non est ad rem: siquidem juxta omnes
compositum ex substantia & accidente acci-<-P>@@
<-P>dentale est, quia attenditur unio, & denomi-
natio sequitur debiliorem partem, sicut con-
clusio. Immò etiam si extrema substantialia
sint. Ut in sententia ipsius Patris complexum
resultans ex intellectu, & visione Dei unita
ipsi, & eo mediante, Angelis, aut animæ, acci-
dentale est, etiamsi extrema substantialia sunt.
Quod verò ratio aliqua conveniens complexo
non debeat etiam inadæquatè disjunctis con-
venire manifestum est evidentibus exemplis.
Et in ipso quod Auctor inducit clarissimè ap-
paret. Nam ratio compositi accidentalis est in
conjuncto illo: cùm tamen ratio accidentis in
uno tantùm extremo sit. Prætereà in compo-
sito vivente ratio vitæ in materia prima non
est secundùm se spectata. Idem est de ratione
corruptibilis, cùm tamen materia ingenerabi-
lis & incorruptibilis sit, unde & de ratione ge-
niti idem dicendum, sicut de ratione discursivi
in homine, & sic de innumeris alijs.
527. Ad Secundum animam esse spiritua-Ad Secun-|dum.
lem licet difficulter probetur, ut ipse conten-
dit, secus sentientibus alijs, ex eo tantùm elici
poterit cognitionem non repugnare substantię
materiali: quod verò cognitio propria ratione
spiritualis substantiæ, dari sine cognitione pos-
sit, minimè inferri potest. Unde ex prædicta
ratione sumi argumentum contra sic arguen-
tem potest. Nam substantiæ materiali non re-
pugnat cognitio: ergo spirituali, tantopere
profectiori, quæcumque illa sit, minimè repu-
gnabit. Qui est discursus Divi Thomæ.
528. Ad Tertium, circa rationem spiritusAd Ter-|tium.
in quo illa consistat variæ sententiæ sunt.
Quidquid autem de illis sit, certum est dogma
in Ecclesia dari spirituales substantias, quas
Theologi omnes nobilissimas inter omnes re-
cognoscunt, nec per solum modum illum exi-
stendi in loco exponunt, unde & nobilissimum
modum cognoscendi illis attribuunt, & alijs
sunt dotibus ita præditæ, ut copiosissimam ex-
hibeant materiam Theologicæ tractationi.
Cùm ergo tales agnoscantur eo quòd spiritus
sint, sicut & anima ex philosophicis & Theo-
logicis principijs: meritò asseritur cognitio-
nem esse illis genuinam. Ubi & argui potest
ex gratia & charactere in argumento adductis,
retorquendo illud: nam gratia & character
ad substantiam intellectivam pertinent, licet
intellectivi perfectionem formaliter non con-
tineant. Substantia autem ad gradum intelle-
ctivum spectans, cùm alterius additamentum
non sit, perfectionem hujusmodi debet forma-
liter continere.
529. Iam quod ad D. Thomam attinet,D. Thomæ|auctoritati|nonfieri|satis ab|Auctore.
adducta responsio satis apparet inepta. Cùm
enim distinctione respondetur propositioni il-
li: Quò substantia est immaterialior, eò est magis
cognoscitiva, de facto admittitur propter homi-
nem & Angelum. Alterum autem membrum
distinctionis futurum hoc: De poßibili nego.
Ex quo sequitur de possibili non futuram ma-
gis recognoscitivam substantivam, etiamsi im-
materialior sit; quod evidenter constat esse
falsum. Cùm autem non ita disponatur, sed
absolutè negetur, D. Thomæ assertioni apertè
contraitur.
@@0@
@@1@§. VII. Circa Dei scientiam ex ratione spiritus. 197
530. Objicit sibi prætereà Patrem QuirosSicut nec|rationi docti|alterius|Scriptoris.
hic (scilicet Quæst. 14. Arti. 1.) ex eo arguen-
tem, quòd licet immaterialitas præcisè non sit
ratio cognoscitivi, ratione tamen perfectionis
id habet, quod explicari debet juxta dicta à
Nobis ad Tertium, & quia excessum dicit su-
per rem omnem materialem, qui sine gradu
intellectivi nequit intelligi. Ad quod re-
spondet omnimoda negatione, quia non ap-
paret cur inter vivens sensitivum, & vi-
vens intellectuale non sit possibile vivens
spirituale individuatum à parte rei, sicut ani-
mal nec rationale, nec irrationale. Sicut ne-
que probatur titulo perfectionis debere imma-
terialem sumi, ut ei intellectio debeatur. Sed
quidem P. Quiros discursus satis est verosimi-
lis, & ut dixi, conformis dictis n. 578. & qui-
dem excessus dictus ex eo evincitur, quia est
supra substantias cognoscitivas: ergo cùm ra-
tio spiritus eam habeat excellentiam, quam
arguit independentia à materia, & alia à No-
bis explicata, necessariò est illi tribuenda co-
gnitio, unde medium illud spirituale chymeri-
cum est, quidquid de alio monstro sit, quòd si
materiale penitus sit, non est ad rem; si spiri-
tuale, jam constat repugnare, si cognitio ipsi
denegetur: secus si concedatur modus alius
cognitionis ab eo diversus, qui proprius est spe-
ciei humanæ, de quo aliàs, id enim ad præsens
non confert institutum.
531. P. Ortega Controversia 3. Disputat. 1.P. Ortega ut|adversetur|infirmis|fundamen-|tis.
Quæst. 3. Certamine 1. rationem P. Quiros etiam
refellit; sicut & aliorum pro D. Thoma mili-
tantium, & Certam. 2. affirmat possibilem es-
se substantiam spiritualem, quæ non sit princi-
pium cognitionis: idq́ue probat, quia Deus
substantia spiritualis est, & tamen non est prin-
cipium intellectionis. Item Conceptus spiri-
tualitatis est metaphysicè distinctus à concep-
tu intellectivi: ergo dari potest sine illo. Quæ
quidem satis debilia sunt: nam Deus etiamsi
principium physicum intellectionis non sit,
est tamẽ in gradu supremo intellectivi, & ideò
idem cum sua intellectione, ex quo fit perfe-
ctionem dictam in nullo alio posse reperiri: sed
quòd cum minori necessaria sit in qualibet
spirituali substantia ex ratione prædicta
neutiquàm probatur. Et argumentum prædi-
ctum simile est huic: In Deo datur tendentia
intentionalis in objectum sine physico influ-
xu; ergo & in aliquo etiam extra Deum stare
potest. Item & illud: In Deo est potentia ge-
nerativa sine actione distincta: ergo &c. sicut
& istud: In Deo est subsistentia relativa con-
stituens personam: ergo & dari in creatis po-
terit. Et sic complura alia. Ad aliud nego con-
ceptum spiritualitatis in substantia spirituali
esse metaphysicè distinctum, cùm intelligi ne-
queat sine illo. Et ut demus aliquomodo distin-
gui, infertur, tamen per legitimas consequen-
tias juxta dicta. Videantur P. Antonius Perez
Disput. 3. Cap. 1. circa Arti. 1. citatæ quæstio. 14.
& P. Ribadeneira Tractatu de Scientia Disput.
1. Cap. 2. post citatos in Problemate editi. P.
Izquierdus resolutionem in alium locum re-
mittit nondum visum, Auctores referens hinc
inde sentientes. Tomo 2. Disputat. 23. n. 81. inter<-P>@@
<-P>quos P. Oviedum pro parte contraria Controv.
5. de Anima. pun. 6. ex dictis refellendum,
sicut & Joannem Pontium, quem adducit
Herincx Disput. 6. nu. 2. ex d. 5. nu. 1. nec vi-
detur improbare.
§. VIII.
Circa intellectum divinum an rationem ha-
beat actus primi, & potentiæ.
Ad Problema 2.
532. P. Bonæ-Spei Disputat. 8 Dub. 4. vixP. Bonæ-|Speiut|faveat.
discrepat à sentẽtia à Nobis stabilita,
negans ex parte objecti formalitatis cujuslibet
distinctionem, & veram rationem potentiæ,
quam tamen cum D. Thoma 1. p. q. 41. arti. 4.
ad. 3. secundùm modum intelligendi admittit.
Objicit autem sibi Patrem Derkennis 1. p.P. Derken-|nis argu-|mentum|adversantis
Disput. 8. Cap. 1. ubi regulam statuit circa ap-
plicationem nominis creaturis convenientis
respectu Dei. Videndum an in illius significato
exclusis omnibus imperfectionibus, remaneat
aliqua perfectio, quæ tunc erit Deo tribuenda,
sicut & nomen. Ex quo arguit pro intento
præsenti: Nam in significato nominis poten-
tiæ intellectivæ, ut elicitivæ, vel receptivæ,
post exclusas imperfectiones, non manet aliqua
perfectio propria illius significati: quia po-
tentia ut sic positivè excludit actum secundum,
nec solùm præscindit: Ergo &c. Ad quod qui-
dem satis confusè respondet post adducta quæ-
dam D. Augustini verba ex Lib. 2. ad Simpli-Vt respon-|deat P. Bo-|næ-Spei.
cianum Quæst. 2. Distinguit ergo sic Minorem :
Atqui in significato nominis potentiæ intellectivæ,
Dostları ilə paylaş: |