spatijs autem peculiaris est ratio sufficienter
explicata. Item si revera species dicerentur esse
in subjecto imaginario, id esset contra doctri-
nam Catholicam juxta quam sine subjecto exi-
stere pronunciatur. Imaginaria autem existen-
tia ineptè confingeretur, neque esset casui prę-
senti adaptabilis, in quo non dicimus Deum
imaginaria præsentia, sed vera in spatijs ima-
ginarijs existere, juxta congruam imaginarij
explicationem.
491. Redeo ad Thomam, qui in CorporeExplicatus|D. Thomas|ut non ad-|versetur.
citati Articuli de Christi ascensu sic locutus:
Nec est ibi aliqua potentia susceptiva alicujus cor-
poris, sed potentia illuc perveniendi est in Christo.
Hæc S. Doctor, ex quibus videtur colligi in
spatio imaginario illam non esse capacitatem,
de qua diximus, sic enim & potentia esset.
Sed verò id non urget, nam explicandus est
de potentia vera, reali, & physica pro conti-
nentia corporis Christi. Quod autem spatium
concedendum sit, ex adductis verbis constat,
dum dicitur: Sed potentia illuc perveniendi. Ergo
est ibi Illuc. Quid ergo illud? Si merum nihil?
ergo in nihilum pervenit, quod perinde est ac
non pervenisse, juxta modum arguentes, quem
adversantes usurpant. Commoda erga expli-
catio adhibenda est, ut stare posset Illuc, & istuc
& ibi, & alibi, ac aliæ loci varietates. Sed est
quod in antecedentibus verbis debeamus etiam
observare, sic enim illa: Vnde nihil prohibet,
corpus Christi esse extra totam continentiam cœle-
stium corporum, & non esse in loco continente: nec
tamen oportet quod extra cælum sit vacuum, quia
non est ibi locus. Sic ibi Doctor Sanctus, affir-
mans non esse locum supra cælum, & ideò
non esse vacuum, quia vacuum designat cor-
pus plenitudine carens, & loco sua inest ple-
nitudo, cùm juxta Aristotelem sit superficies
corporis continentis, & nihil tale supra cælum
est. Itaque cùm ait Non oportet, ita exponen-
dum est ut perinde sit ac si diceret: Licet supra
omnem corporum continentiam sit, & ita ubi
nullum est corpus, non ideò vacuum admit-
tendum est, quia non est ibi locus Aristotelicæ
considerationis. Sed cùm aliàs admittatur
Illuc, & consequenter aliæ differentiæ loci, vi-
detur locus admittendus alterius consideratio-
nis, quem non est Aristoteles assecutus. Sicut
idem Doctor sanctus ibidem tradit sic conclu-
dens: Quod autem Aristoteles probat. 1. de Cælo,D. Thomas.
quod extra cælum non est corpus, intelligendum est
de corporibus in solis naturalibus constitutis, ut per
probationes apparet. Sic ille. Et Aristoteles qui-
dem propter dictam rationem inficiatus est
vacuum extra universum, quia scilicet est na-
turalis incapacitas, ut corpore repleatur; quod
tamen admiserunt ex Philosophis non pauci,
ut videri potest apud P. Henao in Empyrologia
Lib. 3. Exercitat. 11. n. 36. ubi spatium imagina-P. Henao|modus di-|cendi circa|spatia ima-|ginaria non|admittitur.
riumexplicat per negationem superficiei, quæ
sit immobilis, per quam definitur locus, unde
adveniente corpore spatium imaginarium esse
desinit. Qui explicandi modus sua etiam diffi-<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Dei existentiam in spatijs imagin. 183
<-P>cultate laborat, neque est conformis explica-
tioni nostræ, licet existentiam Dei in illo affir-
met n. 40. Et quidem cùm talis existentia Deo
tribuatur in tali spatio, minimè aptum videtur
si dicamus, Deus est in carentia veri loci: per
quod minimè intelligitur ubinam esse dica-
tur, aut sit. Cùm aliàs auctor dictus spatium
imaginarium dicat esse locum extrinsecum,
in quo sit Empyreum. Est quidem in spatio
imaginario, dum non repletur, carentia veri &
positivi loci, quæ illo adveniente destruitur:
sed est prætereà spatium, quod adveniente pos-
sit repleri: Atqui non repletur carentia, sed
spatium, & ita à carentia debet ut quid distin-
ctum computari. Neque contra præfatum Au-
ctorem plura; sicut enim in Problematibus à
spiritu contradictionis calamum revocavimus,
ita & modò circa eadem volumus, quia non
tam contradicenti spiritu agimur, sed quæren-
dæ, illustrandæ, & defendendæ veritatis.
492. Guilielmus Herincx Tomo 1. Tract. 1.Modus di-|cendi P.|Herincx.
Disput. 5. Quæst. 3. negat Deum esse in spatijs
imaginarijs eo communi argumento, quia nihil
sunt; nihilominùs asserit, reipsa & actu extra
mundum esse, quia est in spatio, quod immen-
sitas sua formaliter extendit, cui immensum
spatium creatum potest coextendi. Itaque Deus
ratione suæ immensitatis existit modo tam illi-
mitato, ut possit esse indistans respectu omnis
entis in infinitum multiplicabilis extra mun-
dum absque aliqua sui mutatione: adeò ut
ubicumque imaginamur creaturam, extra hunc
mundum produci posse, ibi (quamquam impro-
priè dicatur ubi & ibi, cùm illi termini conno-
tant aliquid reale) Deus de facto sit, cum apti-
tudine coexistendi creaturæ ibi creabili: ita ut
ratio cur Deus extra mundum non sit alicubi,
vel in aliquo solùm sit defectus termini, cui
possit dici præsens, vel respectu cujus possit
dici esse alicubi: sive (ut loquitur D. Bona-
ventura. A. 37. p. 2. arti. 1. q. 3.) id non sit pro-
pter limitationem suam, sed loci defectionem.
Sic ille adducens pro Conclusione Smising, &
Patres Lessium, Suarez, & Præpositum, in
explicatione autem secutus specialiter P. Les-
sium, & ita in eo, in quo nostræ adversatur
sententiæ, similiter impugnandus. Et quidem
cùm ratione formalis extensionis sint spatia, in
quibus dicatur esse, quæ non impropria asse-
rantur, aliàs impropriè dicetur esse in seipso,
non videtur posse negari cum proprietate dici
Ibi. Deinde quòd respectu spatij distincti
etiam dici possit, ex eo ostenditur, quod di-
ctum n. præced. cum S. Thoma circa particulam
Illuc: nam Christus per motum illuc pervenit:
ergo terminus motus esse potest. Atqui hoc
non dicitur omninò impropriè & abusivè:
ergo. Prætereà cùm dicitur Deum esse ubi-
cumque, imaginari possumus Deum creaturam
posse producere, fatendum necessariò est nos
imaginatione tali non confingere ens aliquod
rationis sine fundamento, quia in eo Deus
producere creaturam nequit, ut est comper-
tum: ergo aliquod non fictum est, sed revera
actuale eo modo, quo ea, quæ ejusmodi esse
possunt, possunt existentiam habere, ut tene-
bræ, cœcitas, surditas, & similia. Tandem in-<-P>@@
<-P>ter partes illas spatij, in quibus imaginari pos-
sumus Deum posse creaturas producere, est
vera distantia: quod ex eo patet, quia potest
priùs perveniri ad unam quàm ad aliam per ve-
rum motum: Atqui in spatijs illis intra Deum
nihil tale admitti potest, quia omnia sunt una
simplicissima & indivisibilis entitas: sunt ergo
omnino distincta. Omitto alios dicendi mo-
dos, qui fortè apud alios occurrent, & vel im-
pugnari possent, vel ex ipsis doctrina à Nobis
stabilita fulciri, cùm satis pro illa esse possint,
quæ & in Problemate, & superiùs adducta,
paucioribusq́ue sint graves Scriptores con-
tenti, quos Nos indecorum non fuerit æmu-
lari.
§. III.
Circa æternitatem Dei, & tempus imagina-
rium, difficultates quædam expeditæ.
493. ÆTernitas per coexistentiam adQuid tem-|pus imagi-|narium|juxta P.|Izquierdum
tempus imaginarium communiter
explicatur: ideò investigare oportet quid tem-
pus imaginarium sit. Circa quod P. Izquierdus
Disput. 9. Quæst. 3. n. 104. remittens se ad dicta
Disput. 8. n. 39. & 40. docet non esse aliquid
reale & verum actui existens à parte rei, sed
esse extensionem quamdam successivam, seu
fluxum quemdam successivum ad instar mo-
tus, perpetuum, utrimque infinitum, carentem
scilicet principio & fine, invariabilem, incor-
ruptibilem, à Deo distinctum, & independen-
tem ab ipso Deo: & consistere in reali possi-
bilitate durationum successivè fluentium, serie
quadam continua à parte ante & à parte post
infinita: quæ possibilitas dicenda est capacitas
quædam realis omnium, quæ existere & dura-
re possunt, non realitate existentiæ, sed reali-
tate essentiæ quidditatis, seu possibilitatis, jux-
ta dicta de spatio imaginario, nu. 537. In quoEjus dicen-|di modus|unde appa-|reat diffici-|lis.
quidem non levis difficultas occurrit, sicut in
spatijs diximis. Et quidem res possibilis ab exi-
stente non distinguitur: nam id ex terminis
videtur constans: quod enim potuit esse, id
revera est, & quod est, idipsum est, quod esse
potuit. Si ergo reale tempus in tempore imagi-
nario est, erit in seipso: dicitur enim tempus
imaginarium invariabile, & incorruptibile, ac
proinde in eo existit, quidquid existit. Dein-
de, juxta probabilissimam sententiam duratio
non distinguitur realiter à re durante: ex quo
fiet, si præfatus dicendi modus admittendus sit,
idem de illis dicendum. Sed quia hæc indistin-
ctio negari potest, & negatur reipsa à multis,
aliter instruenda probatio, ex eo scilicet quòd
si realitas essentiæ sumatur pro necessaria con-
nexione prædicatorum essentialium, si res ex-
titura sit, hæc non consistit in fluxu, ut liquet,
& licet in qualibet instanti temporis imagi-
narij id verum habeat, non ideò est, quia in
tali fluxu consistat; sed quia quod verum est,
semper tale est, & ut tale potest cognosci &
enuntiari. Si autem sumatur pro essentia ipsa,
ut est ab existentia distincta, & diversum ha-
bet statum: id nequit admitti, quia de illa<-P>
@@0@
@@1@184 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>affirmari nequit quod de imaginario tempore
vidimus pronuntiatum, & præcipuè illud esse
independens à Deo: neque enim sola rerum
existentia, sed res ipsæ secundùm essentiam à
Deo sunt, ut est dogma fidei certum. Præter-
quàm quòd possibilitas durandi per tempus
non potest reddi pro ratione, cur dicenda sit in
tempore duratura: quia pro ratione redditur
capacitas, quæ aliud quid à possibilitate dicit,
siquidem nihil est capax sui ipsius. Item, du-
rans per tempus aliquod determinatum, nequit
dici durasse per infinitum tempus, etiam reali-
tate essentiæ entitativè sumptæ, & ut reipsa
existit secundùm propriam rationem, aliàs
fuisset prior seipsa. Tandem tempus imagina-
rium consideratur ut fluxus quidam perpetuus,
cui æternitas virtualiter coextenditur, & ita
ut unica duratio, cùm tamen possibilitates re-
rum successivarum sint infinitæ, unde & infi-
nita erunt imaginaria tempora. Et ut dicamus
omnia illa per modum unius considerari, con-
sideratio talis non congruit, quia sicut res exi-
stentes non constituunt unum tempus, nisi
quatenus sub una aliqua communi mensura
sunt, ut motus cæli communiter dicitur, unde
eodem aut diverso tempore esse dicuntur: ita
de ipsis ut possibilibus dicendum est, ut præter
possibilitatem essentiæ sub mensura sint ima-
ginarij temporis, ut distincti à possibilitate ge-
nere aliquo distinctionis.
Quid ergo imaginarium tempus? Non estAptior ex-|plicatio.
quidem facile illius proprium conceptum ex-
actè declarare. Videtur tamen certum non esse
purum imaginationis inventum, quia sicut de
spatio imaginario diximus in quocumque ima-
ginabili spatio Deus revera est, quomodocum-
que explicetur, ita & de temporali dici potest,
ut scilicet Deus per æternitatem eidem coexi-
stat. Itaque mundus creatus est tali reali pun-
cto, à quo cœpit annorum computatio: &
potuit illum creare puncto antecedenti, inter
quod & illud, in quo creatus est determina-
tum spatium fluxit respondens anno, mensi,
horæ aut plus, minusve. Quemadmodum si
Deus destrueret mundum, & post aliquod spa-
tium illum reproduceret, spatium hujusmodi
esset similiter mensurabile; ad eum modum,
quo si inter duo corpora poneretur vacuum,
distantia esset determinata, & mensurabilis
per passus, ulnas, aut palmos. Hinc etiam fit
ut si Deus creasset Angelos ante mundum cor-
poreum, quod plures ex antiquis voluerunt, in-
ter eorum creationem & productionem mundi
spatium determinatum effluxisset, cùm tamen
tempus non fuisset, quod cum motu cæli dici-
tur incœpisse, de extrinseca loquendo mensu-
ra. Videtur autem fluxus hujusmodi spatij non
adhærere rebus possibilibus, quasi earum du-
ratio, quia, ut nuper dicebamus, res per deter-
minatum durantes tempus non habuerunt flu-
xum æternum, licet potuerint in quolibet ima-
ginabili produci; unde consideratur ut quid per
se stans, neque est aggregatum omnium possi-
bilium durationum, quod & nuper dictum:
& in eo imaginarium potest dici, quod velut
positivum quid sine interruptione decurrens
apprehenditur, & per modũ substantiæ, & non<-P>@@
<-P>accidentis adfixi subjecto. Est autem ne-
gatio quædam per se stans, quæ à Deo re-
sultantia quadam necessaria fluxit, & fluit,
ficut de spatio imaginario dictum; negans
quidem verum tempus non subjectivè, sed
entitativè, unde & cum eo valens consi-
stere, & æquivalens aliquo modo positivo,
quatenus potest mensurari, sicut de spatio ima-
ginario propter similes cum positivo proprie-
tates aliquas dicebamus. Quem explicandi
modum qui non admiserit, meliorem proferat,
quem libenter admittemus.
494. Sed est circa illud, sicut & circa aliudSpecialis|difficultas|circa æter-|nitatem ob|successio-|nem.
quomodocumque explicatum non levis diffi-
cultas in sententia eorum, quam & ego in
Scholis Philosophicis sum amplexus, asseren-
tium res successivas ab æterno esse non po-
tuisse, quia æternitati repugnat prioritas &
posterioritas, sine quibus successiva nequeunt
ulla ratione constare. Imaginarium autem
tempus æternum asseritur, cùm dicatur infini-
tum à parte ante, & à parte post, scholarum
more loquendo. Neque enim dici potest pri-
mum illius punctum æternum fuisse, & inde
fluxum derivatum, quia necessarium fuisset
punctum illud fuisse æternum, unde non posset
partibus immediatis uniri, quas per æternum
spatium præcessisset: de illo loquendo ac si
verè positivum quid esset, quia ita loquendum
est, considerata genuina ejus, qualecumque
illud fuerit, fluxione. Si enim in ea non depre-
henditur quidquam contrarium æternitati, ne-
que rebus successivis in mundo videtur dene-
ganda. Cùm aliàs nequeat designari punctum,
in quo incœperit, quia quocumque signato,
fuit aliud & aliud prius, cui fuit æternitas co-
extensa per virtualem extensionem. Ad quod
quidem videtur dicendum tempus imagina-
rium æternum dici tantum syncathegoremati-
cè, quia ascendendo à tempore modò fluenti
versus initium, non poterit inveniri primum, ad
eum modũ, quo de æternitate à parte post phi-
losophamur: numquam autem inveniri in
æternitate poterit pars aliqua spatij, quæ fue-
rit æterna, quia successioni cathegorematicè
repugnat æternitas. Non est autem simile de
infinitate generationum, quam tradidit Aristo-
teles, quia ille in principijs erravit fidei, mun-
dum ab æterno constituens. Contra quem
etiam ex eo argui potest, quod cùm non neget
Deum esse mundi creatorem, licet latè crea-
tione sumpta, quia juxta ipsum ex nihilo nihil
fit, in qualibet rerum specie ad aliquam caus-
sam deveniendum est, quæ sit primum princi-
pium successionis, cùm Deus per se ipsum ad
illius individua non concurrat ut caussa par-
ticularis. Illa ergo prior caussa successionis
immediatè à Deo producta erit æterna, quan-
doquidem generationes dicuntur ab æterno, &
non erit æterna. Patet, Quia primum concedi
necessario debet juxta dicta de æterna succes-
sione. Secundum item, quia clauditur termi-
nis, generatione inquam & prima, & ultima,
quod est contra infiniti rationem hucusque
receptam, & Aristoteli ipsi conformis, quid-
quid nonnulli obstrepant, in Scholis Societa-
tis neutiquàm audiendi. Demonstrationem de<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Visio beatifica an naturalis esse queat. 185
<-P>caussis ut necessariò deveniendum sit ad
unam non productam, quæ sit Deus, doctè pro-
sequitur P. Izquierdus Disputat. 1. nu. 124. &
seqq. & supposito quod ad Deum devenien-
dum sit, unum aliquod sit individuum ab eo
solo producendum, ratio nostra procedit. Pos-
set etiam Deus plura individua producere, quę
se ipsa propagarent, & diversas familias diver-
sa successione fundarent: quo eventu eamdem
vim discursus haberet, cùm esset primum &
ultimum. Quomodo autem generatio hominis
æterna esse non possit, ostensum. n. 882.
§. IV.
Circa impoßibilitatem naturæ, cui naturalis
esse Visio beatifica queat.
495. SEctione 4. Problem. 1. statuta illa. Cir-P. Izquier-|dus quid|circa quæ-|stionem.
ca quod P. Izquierdus Disputat. 18.
Quæst. 14. Proposit. 1. statuit, si rationi standum
sit, probabile esse non repugnare: id quod per-
git ostendere solutione rationum, quæ pro
parte negante congeruntur. Proposit. 2. affir-
mat ratione auctoritatis non esse improbabi-
lem, quia plures & docti Theologi pro ea
stant ab eo adducti. N. 133. Proposit. 3. con-
cludit substantiam supernaturalem, cui dona
supernaturalia debita sint, probabiliter defen-
di posse ab impetu argumentorum, quibus im-
petitur, pro quo in sequentibus. Proposit. 4. asserit
absolutè esse probabile non repugnare sub-
stantiam supernatutalem, cui visio beatifica,
aut alia supernaturalia dona connaturalia sint.
Ubi respondens argumento P. Arriagæ, qui
pro impossibilitate arguit, ex eo quod nulla est
repugnantia in eo quod Deus habeat aliqua
accidentia, quæ nulli sint debita substantiæ:
ex quo infertur talem esse gratiam justifican-
tem & visionem beatam. Id negat, affirmat-
q́ue prætereà nullum esse acci ens posse, cui
non respondeat connaturale subjectum; quia
accidens est entis ens, & non tam pro se est,
quàm propter substantiam: & consentaneum
est rerum naturis, ut quodlibet accidens possi-
bile substantiæ possibili proportionetur, atque
eatenus naturale sit. Quæ quidem doctrinaIn verosimi-|le ostendi-|tur.
parùm verosimilis apparet. Et quidem P. Ar-
riaga ex eo urget, quia ex terminis videtur no-
tum, id ad divinam perfectionem spectare, ut
plura possit beneficia creaturis præstare, quàm
ipse creaturæ exigere queant. Item ut possit
Deus plura efficere ut Auctor supernaturalis,
quàm ut Auctor naturæ. Ad quem etiam mo-
dum nos argumentati n. 350. addentes ita id ad
Dei perfectionẽ spectare, ut semper agere pos-
sit supra ordinem naturæ proprium, & non tan-
tùm conferendo bona ordinis prædicti, licet
individuo indebita sint: non enim cuicumque
sunt debitæ divitiæ, sed quia ordinis naturalis
sunt, dum illas Deus providentia ordinaria tri-
buit, juxta naturæ ordinem operatur. Si ergo
supernaturalis substantia crearetur, cui debita
essent gratia, visio &c. ex eo fieret, quòd li-
cet Deus dona aliqua non debita conferret, or-
dinem illum supernaturalem aut gradum non<-P>@@
<-P>excederent, qui esset ipsi naturalis: cùm ta-
men Dei perfectio exigat ut semper supra na-
turam possit operari. Nec satisfacit doctus
Pater dum ait, Deum tunc accidentia superioris
naturæ in ordine supernaturali posse inferiori
conferre: superiori autem alia indebita defe-
ctu tituli, licet ipsi improportionata. Non in-
quam satisfacit, quia quod superiori naturæ
conferretur, cùm proportionatum asseratur,
intra gradum supernaturalem est, & ita Deus
non operatur juxta illum, cùm tamen, ut con-
tendimus, ad ejus perfectionem spectet posse
supra naturam semper operari. Unde & ad id
quod dicitur de accidentibus naturæ inferiori
collatis idem dicendum, siquidem neque tunc
Deus supra gradum supernaturalem operatur:
juxta illum enim stat ut substantiæ nobiliori-
bus, quàm exigant accidentibus decorentur:
ficut in ordine naturali supra illius gradum non
fit, quando aliqua accidentia nobilioris condi-
tionis, quàm substantia aliqua exigit, confe-
runtur: sic enim ferro ignis videmus additas
qualitates, & terrestre corpus in avibus eleva-
ri. Iam ex eo quod nullum sit supernaturale ac-Incon ve-|niens spe-|ciale.
cidens, quod naturale sibi non exigat subje-
ctum, ex eo improbandum, quod à Nobis di-
ctum n. 358. de lumine gloriæ, & idem est
de gratia sanctificante, esse scilicet extra na-
turale subjectum, unde & contra naturalem
inclinationem, & cum genere quodam violen-
tiæ, quod est incredibile: cùm aliàs violentia
Dostları ilə paylaş: |