ut elicitivæ &c. post exclusas imperfectiones, non
manet aliqua perfectio se tenens ex parte objecti
& realis propria illius significati, nego Minorem:
se tenens ex parte nostri intellectus & intentiona-
lis transeat Minor: sed hinc nihil imperfectionis
in Deo, nam totum in intellectum nostrum refundi-
tur. Sic ille. Sensus videtur esse, exclusis im-
perfectionibus manere aliquid quod revera sit
in Deo, sed non prout significatur tamquàm
formalitas aliqua. Iuxta quæ quod significaturInstantia|contra re-|sponsionem.
nomine potentiæ est revera ipsa divina intel-
lectio, quæ in se est actus purus. Nam ex parte
objecti nihil aliud est, ut idem loquitur n 24.
Sed est statim obvia instantia: Quia nomen
potentiæ intellectivæ non significat actum
puræ intellectionis. Neque recurri potest ad
actum cognitionis sic apprehendentis & judi-
cantis ex imperfectione sua, quia si judicat esse
potentiam, quod revera non est, falsò judicat,
& ita non attingit objecti realitatem VideturAptior alia.
ergo clariùs dicendum exclusis imperfectioni-
bus manere aliquid perfectionis quod possit
Deo attribui nomine potentiæ non veræ, &
physicæ, sed secundùm quod est magis aut
minus cognoscibilis, minimè apprehendendo
veram rationem potentiæ, & multò minùs ju-
dicando, ex eo quòd intellectus creatus est, quo
formaliter substantia redditur intellectiva; id
quod & in divina intellectione accidit, qua
formaliter Deus constituitur in gradu intelle-
ctivo. Quod cùm concipitur, intellectio ipsa<-P>
@@0@
@@1@198 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>concipitur, sed non ita expressè, unde ad mo-
dum potentiæ concipitur, ob similitudinem
illam in ratione constituendi formaliter intel-
lectivum. Itaque damus P. Derkennis non
manere in potentiâ intellectiva elicitiva post
exclusas imperfectiones in nomine potentiæ
aliquid quod veram potentiam arguat: manere
tamen conceptum illum constituendi formali-
ter in gradu intellectivo, quod potest nomine
potentiæ aliqualiter designari.
533. P. Izquierdus Disput. 23. Quæst. 2.P. Izquierdi|Propositio-|nes adver-|sæ.
magis Nobis pręsenti in negotio novitates in-
ducens adversatur, ait enim sic Proposit. 1. Pe-
tentia intellectiva, sive intellectus per modum actus
primi, revera reperitur in Deo, sine potentia ta-
men realiter formaliter productiva aut receptiva
intellectionis. 2. Potentia intellectiva Dei forma-
litas est, ratione nostra distincta ab alio conceptu
reali, qui in substantia Dei reperitur, subjecti po-
tentis intelligere, & actu intelligentis. 3. Concep-
tus intellectivi in Deo principium est à parte rei
virtualiter, æquivalenter, seu eminentialiter pro-
ductivum intellectionis liberæ seu contingentis ip-
sius Dei. 4. Conceptus intellectivi in Deo etiam est
principium à parte rei virtualiter productivum in-
tellectionis necessariæ ipsius Dei. Addit tres alias
circa speciem impressam, habitum, & memo-
riam, juxta ea, quæ à Nobis tradita, unde non
est opus illas suis verbis exhibere. Iuxta dicta
autem non solùm vitam intentionalem in Deo
statuit, sed physicam per realem actuum pro-
ductionem, id quod n. 53. specialiùs exprimit,
& probat, quia vivens perfectiùs ac pleniùs
vivere censendum est, quod non solùm vitam
intentionalem, sed etiam physicam exerceat.
Cumq́ue productio realis formalis Deo ne-
queat attribui ob multas, quas fert secum im-
perfectiones, tribuenda est utique realis vir-
tualis, quæ ab omni prorsus imperfectione de-
fœcata est: præstat enim quoad æquivalentiam
munia veræ & formalis productionis, cùm
verè productio non sit: atque ita commoda
productionis formalis sine ejus incommodis
secum fert. Sic ille loquitur.
534. Sed loquatur ut velit doctus PaterNon pro-|bantur; &|improban-|tur.
ingenio indulgens, Nobis enim standum dictis,
& vera potentia neganda, sicut & principium,
licet enim multa congerat ut Propositiones
suas firmet, fateor mei tenuitatem ingenij, dum
in illis nihil, quod urgeat, deprehendo. Et qui-
dem ex dictis nuper præstat arguere, dum ait:
Munia veræ productionis (quam formalem vocat
ut oppositam virtuali) cùm verè productio non
sit. Ergo cùm verè productio non sit, neque
vera erit potentia, neque principium respectu
illius. Consequentia est manifesta. Neque
enim dici potest esse veram potentiam virtua-
tualem. Id enim involvit implicationem: nam
illud virtualis est limitatio in adjecto, ex quo
evincitur non posse dici absolutè talem: sicut
in virtuali productione constat; cùm enim non
sit vera productio, limitatio adiecti illam non
extrahit à propria sua absoluta ratione. Quod
urgeo. Nam Deus non habet potentiam vir-
tualem ad illud, quod si habere posset, esset in
illo maxima, immò & minima imperfectio: Id
quod evidenter constat in prædicato infructibi-<-P>@@
<-P>lis; non enim habet potentiam virtualem ut
seipsum facere possit, quia id maxima imper-
fectio esset. Atqui imperfectio etiam magna
esset, si ejus intellectus esset potentia formali-
ter productiva: ergo respectu illius non habet
potentiam virtualem. Idem est de prædicato
immutabilis: non enim habet virtualem po-
tentiam ad mutationem, quia si revera illam
haberet, esset in illo imperfectio manifesta.
Neque dici potest potentiam virtualem tan-
tùm concedi respectu actuum, qui verè esse in
Deo possunt. Non enim ex eo vis rationis eli-
ditur: Quia cum ipsa respondetur conclusio-
ne, & vitium incurritur petitionis principij. Id
enim est quod cōtendimus, in ordine scilicet ad
prędictos actus non dari veram potentiā, quia
ex illius positione maxima in Deo imperfectio
sequeretur. Neque hoc tollit quin aliqualis ra-
tio potentiæ, de qua n. 582. admitti possit: illa
enim non est per virtualem illam æquivalen-
tiam, respectu eorum, quæ Deo repugnant,
sed juxta modum ibidem explicatum.
535. Arguo insuper. Nam ex præfata vir-Valida pro-|batio.
tualis potentiæ doctrina probari potest non re-
pugnare Deo productionem formalem respe-
ctu intellectionis. Ideò enim repugnare dici-
tur, quia imperfectionem involvit: Atqui ab-
solvi ab illa potest interventu dictæ virtualis
potentiæ: Ergo non repugnat. Major admit-
titur, & Minor ostenditur: Nam sicut dicitur
ratione virtutis hujusmodi identitatem æqui-
valere distinctioni, ita & dici potest distinctio
non æquivalere unitati, & ita dici intellectio-
nem & intellectum esse virtualiter unum: quia
ad omnia munia identificationis inter se æqui-
valentia continent. Neque recurri potest ad
imperfectionem, quam distinctio importat:
quia illa absolutè non repugnat in divinis, ut
est de fide in Personis, in absolutis autem im-
perfectionem absorberi beneficio virtualis
principij, quia cùm distinctio æquivaleat per-
fectioni identitatis, in illa etiam perfectio re-
peritur. Quòd si dicatur identitatem esse à
Concilijs definitam, dici poterit, locuta de
identitate, quæ salvari potest ratione æquiva-
lentiæ virtualis. Quod si dicatur novos istos
esse in Theologia terminos: id quidem & dici
contra modum præfatum philosophandi pote-
rit, quia non minorem illi inducunt novitatem.
Concilia enim cùm in distinctionem tradunt,
etiam veram potentiam & principium remo-
vent, & hoc distinctione illa virtualis & for-
malis potentiæ & principij, sicut & productio-
nis sufficienter salvari reputatur.
536. Pergo & urgeo. Divinitas non gene-Alia ex di-|vinitate non|generante.
rat, ut est in Theologia certum: Atqui suppo-
sita vera potentia virtuali, id stare posset: Ergo
non est admittenda. Minorem probo: Nam
ratio cur stare generatio nequeat, est indistin-
ctio realis inter principium & terminum: At-
qui hoc non obstat, ut probo. Quia dici potest
in divinitate esse potentiam virtualem æqui-
valentem distinctioni principij & termini. Si
dicatur propositionem dictam judicio Ecclesiæ
reprobatam. Contra est. Nam dici potest id
intelligendum de formali generatione. Si au-
tem contendatur debere intelligi etiam de<-P>
@@0@
@@1@§. VIII. Intellectus in Deo an potentia &c. 199
<-P>virtuali. Instandum cur id ita sit. Neque alia
reddi ratio poterit, nisi quia realis identitas
etiam virtualem generationem excludit. Ex
quo habemus intentum. Et eodem modo ex-
plodenda responsio, si dicatur definitionem ge-
nerationis non posse convenienter applicari,
quod scilicet sit origo viventis à vivente à
principio conjuncto in similitudinem naturæ.
Siquidem ratione virtualis potentiæ etiam ad-
mittitur origo vitalis, & principium: & nihil
magis conjunctum, quàm quod per identita-
tem conjungitur, ut omnes explicant in hujus
profunditate mysterij, in quo neque identitas
similitudini obstat, quomodocumque illa ve-
niat declaranda. Standum ergo principio illi
fixo de necessaria distinctione generaliter cùm
de productione agitur, applicando.
537. Id autem quod de vita physica dice-Circa vitam|Dei physi-|cam non|cohærentia|doctrinæ.
batur necessariò tribuenda Deo, non video
quomodo possit cōponi cum eo, quod præfatus
Scriptor habet n. 32. ubi ait actum intelligen-
di in suo conceptu nullam involvere caussali-
tatem sive actum caussandi, etsi actus vitalis
sit: quia non est actus vitæ physicæ, sed tan-
tùm vitæ intentionalis, præcisè ut est actus
intelligendi, seu percipiendi objectum. Ubi
forsan dicetur rationem vitæ physicæ habere
quatenus est productio, sive formalis, sive vir-
tualis. Nam absolutè negatur esse actum vitæ
physicæ, unde neque ratione productionis esse
actus vitæ physicæ potest. Deinde vita physica
& intentionalis diversæ supponuntur, unde
actus unius non debent sphæram alterius usur-
pare, & inter se illi commisceri; unde neque
ratione productionis stat eos physicæ vitæ pro-
prios compellare. Hinc factum Recentiores
quosdam Scriptores negare conceptum præci-
sum vitæ, quia intentionalis, cum non physica
nullum habet prædicatum commune cum vita
physica. Quod licet ego non penitus probem,
sicut neque communis Scriptorum sensus; in
eo tamen quòd actus utriusque vitæ impermi-
xti sint, omnes videntur convenire. Item. Ad-
missa caussalitate virtuali nequit conceptus hu-Quædam|non verosi-|milis im-|probata|doctrina.
jusmodi actus intelligi, nisi involvens objecti
perceptionem; per ordinem enim ad illam ex-
plicatur potentia virtualis. Quid enim aliud est
nisi potentia ad producendam intellectionem:
intellectio formaliter est perceptio objecti:
Ergo de primo ad ultimum erit potentia ad
perceptionem. Neque aptè intelligi potest di-
stinctio illa producendi intellectionem, & po-
tentia intelligendi: quod ex eo fundatur, quia
in specie impressa datur potentia producendi,
& tamen nō datur potentia intelligendi. Quod
quidem non urget, quia species non est subje-
ctum aptum natum intellectionis, sicut est in-
tellectus. Unde intellectum posse producere
intellectionem, idem est ac posse sibi ipsi con-
ferre effectum formalem intelligendi, sicut
potentia ad calorem producendum formaliter
est potentia ad reddendum calidum subjectum
illius receptivum.
538. Et prædictum quidem dicendi modumModus|alius dicen-|di Recen-|tiorum|Scriptorum.
impugnat P. Ortega Controv. 2. Disp. 2. Quæst. 3
præsertim Certam. 4. ubi contra Patrem Arru-
bal, qui primus illius videtur Auctor, & Recen-<-P>@@
<-P>tiores alios, in quibus fortè P. Izquierdus, dum
publicus esset Compluti Professor. Et ipse qui-
dem Quæst. 4. Certam. 2. modum alium, cujus
se videtur inventorem agnoscere, uti probabi-
lem proponit: sed qui in summæ difficultatis
articulo debeat ab omnibus usurpari. Ait ergo
intellectionis in Deo dari veram potentiam &
principium re ipsa, quia est vera operatio juxta
Aristotelis doctrinam 1. Ethicor. Cap. 8. unde &
veram potentiam & principium operans debet
habere, quia operatio non est operatio suiip-
sius. Sed cùm sit operatio intentionalis, non
est necessarium ut ratione illius aliquid produ-
catur, sed ut percipiat objectum, id quod in
voluntate suo modo est etiam accipiendum.
Quòd autem possit dari vera operatio respectu
principij realiter non distincti, ex origine acti-
va in divinis habetur perspicuum, quæ à vera
potentia generativa & principio est, sine reali
tamen distinctione. Et licet id stare non posset,
nisi esset terminus realiter distinctus, quia est
origo activa: in operatione tamen purè inten-
tionali aliter se res habet, ob rationem dictam.
Contra quem dicendi modum, qui est etiamEfficaciter|exploditur.
Patris Quiros Disput. 35. n. 16. & seqq. licet
præfatus Auctor non ita ab ipso exactè expli-
catum significet, ea militant quæ à Nobis di-
cta Sect. 2. Problem. 2. §. 4. Et quidem cùm
explicari res difficilis accuratur, magis videtur
implicari, nec posse verum influxum & pro-
ductionem vitari. Nam cùm dicitur actus pri-
mus, non significatur prioritas utcumque etiam
cum virtute radicali: sic enim omnia attributa
præcedit metaphysicè natura, nec tamen actus
primus respectu illorum dicitur, etiamsi eo-
rum radix metaphysicè sit: & intellectus idem
habet respectu voluntatis. Amplius ergo ali-
quid eo loquendi modo designatur. Atque il-
lud nihil esse aliud potest præter influxum,
actionem, caussalitatem, aut productionem;
Ergo in Deo si concedatur vera ratio actus
primi, tale aliquid concedendum est, cùm aliàs
expressè admittatur vera potentia, & reale
principium. Unde & argui ex origine activa
potest, cujus exemplum adducitur. Nam
ibi vera actio & productio est, non obstan-
te identitate: ergo tale aliquid ab ipsis debet
admitti.
539. Et urgeo rogans quo genere conse-Instantia|urgens.
quentiæ intellectio divina principium suum &
veram potentiam subsequatur? Dicitur qui-
dem intellectionem sola posse receptione sal-
vari, si à Deo expressa species infundatur, in
qua intellectio creata consistit, & ita ex con-
conceptu suo non dicere actionem, neque in-
fluxum effectivum, aut activum. Sed contra
est. Nam licet hoc demus miraculosè loquẽdo,
connaturali tamen modo operandi attento
semper verus influxus intercedit: Ergo in Deo
connaturalissimè operante ille etiam debet ad-
mitti, quandoquidem vera in eo potentia, &
reale principium admittitur, sive intellectio
formaliter in specie expressa, sive in illius acti-
va expressione inadæquatè constituatur, aut
quocumque alio modo ipsam concernat. De-
inde, Actus nihil est nisi exercitium potentiæ:
ergo illam non utcumque, sed ut tale subsequi-<-P>
@@0@
@@1@200 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>tur: Atqui exercitium potentiæ per actionem
est, si potentia sit activa, & per receptionem,
si passiva. Sed in Deo posita potentia vera &
reali principio non est solum exercitium
passivum, ut videtur manifestum: ergo acti-
vum. Quod ex doctrina Aristotelis, de qua n.
præced. ab Auctoribus prædictis decantata, ve-
nit etiam apertè comprobandum, siquidem vi-
tam Dei in operatione constituit, quæ ad men-
tem spectat. Et eo quidem ipso, quod passivum
aliquid proferatur, activum designari debet, à
quo descendat passio. Cumq́ue in Deo nullum
esse aliud possit præter ipsum, illud erit passivæ
denominationis, & effectus, quasi formalis
activum principium, quæ videntur quidem in-
dubitabiles consequentiæ. Circa quod nolo
nonnullos alios dicendi modos impugnandos
assumere, contentus propriam stabilisse sen-
tentiam, & oppositas procedendi vias, quæ esse
videntur pręcipuæ, efficaciter refellisse. P. Rho-
des Disputat. 2. Quæst. 2. Sect. 1. cum Aureolo,
P. Herice, ac alijs, de quibus citatis locis, om-
nem actum primum improbat, minimè à No-
bis impugnandus in præsenti, quia modum
explicandi nostrum non videtur directè refel-
lisse, & in substantia convenimus.
Et ea, quæ generaliter circa scientiam divi-Pro scientia|libera ac|potentia.
nam sunt dicta, liberæ, seu contingenti pari-
ter applicanda, cùm nihil positivum addat,
juxta dicta Problem. 1. Sectionis 7. §. 2. Vide-
tur autem respectu illius facilius intelligi quo-
modo esse actus primus possit, cùm major ali-
quo modo distinctio inter primum & secun-
dum elucescat. Nihilominùs potentia realis,
& principium, ob rationem dictam removen-
da: quamvis nomen actus primi & secundi
non ita videantur rejiciendum, cùm esse pri-
mus sine secundo possit quoad illius comple-
mentum. Pro quo hæc satis.
§. IX.
Deus quomodo se in creaturis, aut ex
creaturis poßit cognoscere.
Ad Problema 5. Sect. 5.
540. DIctum ibi Deum se cognoscere inCognitio-|nem ab-|stractivam|ut neget Deo|P. Izquier-|dus.
creaturis, quod cùm admittat &
probet P. Izquierdus Disputat. 24. Quæst. 9. sta-
tuit tamen Proposit. 2. neutiquam se abstractivè
cognoscere, sed intuitivè, & ut est in se: Cùm
autem particulam Nullatenus, addat, omnem
removet abstractionis modum; cùm tamen
Nos illum fuerimus amplexi, quod & tenet P.
Bonæ-Spei Disput. 9. Dub. 1. loquens de cogni-
tione, qua cognoscit cognitionem creatam de
seipso. Probat autem quia cognitio Dei debet
esse perfectissima, & ita comprehensiva, quod
non habet abstractiva. Sed certè ratio ista non
concludit intentum, admisso enim quòd con-
prehensiva esse debeat, negatur abstractivam
perfectissimam in suo genere comprehensivam
esse non posse, quia potest illi definitio com-
prehensionis penitus adaptari, quæ scilicet ta-
lis est, ut nihil lateat cognoscentem: quod qui-<-P>@@
<-P>dem ratione cognitionis abstractivæ obtineri
potest, & prætereà si dicatur cognitionem de-
bere esse talem, ut adæquet cognoscibilitatem
ob ecti; abstractiva in Deo talis esse potest,
in eodem enim gradu cum ipso est, & divini
divina. Neque dici potest Dei cognoscibilita-
tem exigete cognitionem penitus intuitivam
ob suam infinitam perfectionem, & ita quæ ta-
lis non est, ipsi non adæquari, & proptereà
non esse comprehensionem. Nam est evidens
instantia in casu ipso, in quo sumus. Nam Dei
cognoscibilitas ob perfectionem infinitam exi-
git, ut objectum divinum directè & primariò
cognoscatur: Atqui cùm cognoscitur Deus in
creaturis, non est objectum directum & pri-
marium: ergo non poterit esse comprehensio,
quomodocumque illa explicetur. Et quid ad
hæc? Videat illud, qui sic arguit, & solutio-
nem suo adaptet argumento. Nihil certè dici
opportunius potest, nisi quod dummodò co-
gnitio sit divina, satis videtur cognoscibilita-
tem intensivè adæquare, quidquid de diversis
modis cognitionis sit, qui verosimiliter à Do-
ctoribus admittuntur.
541. Habet prætereà duplicem aliam Pro-Circa cogni-|tionem Dei|in cognitione|etiam falli-|bili de seip-|so, quid Au-|ctor idem.
positionem, in quarum priori statuit Deum se
agnoscere intuitivè in quacumque cognitione
infallibili de seipso, sive sit fides, sive scientia,
ob connexionem cum illo ut caussa, & etiam
ut objecto, in quo parum difficultatis est. In
altera affirmat Deum nulla ratione se cognos-
cere in cognitione fallibili de seipso, titulo
respectus, quem talis cognitio ut ad objectum
habet. Tametsi hujusmodi cognitionem co-
gnoscere non possit, nisi seipsum ut terminum
prædicti respectus apprehendat simpliciter. In
quo videtur id de cognitione opinionis assere-
re, quod tamen à Nobis admissum, & tenet
etiam P Bonæ-Spei: quidquid P. Derkennis
apud ipsum videatur reluctari. Cùm autem ait
non cognoscere titulo connexionis, quam co-
gnitio habet per respectum ad objectum, non
videtur penitus cognitionem excludere ex alijs
titulis, & præcipuè titulo physici effectus; ut
objectum autem proptereà negat, quia cùm
sit medium fallibile, non est accommodatum
ad movendũ circa infallibilem veritatem, licet
non possit cognosci sine illius apprehensione.
Ubi distingui potest de opinione attingẽte ve-
ritatẽ, & non attingente. Et de priori adhuc sub-
distingui an mediũ, quod ab aliquo assumitur,
fallibile sit; sæpè enim opiniones veras non ve-
ris fundamentis comprobamus, aut ex se infal-
libiles, licet non ut tale cognoscatur. Et in hoc
casu, non videtur denegandum medium esse
Dostları ilə paylaş: |