Quod non est possibile aliquem superfluos habere amicos, sed pauci sufficiunt in qualibet specie amicitiae. Ca. XI.
Secundo principaliter circa amicitiam consideranda est multitudo deficiens. Non enim est possibile aliquem multos, id est superfluos amicos habere, eo quod pauci amici sufficiunt, quod probo in qualibet specie amicitiae. Et est triplex species amationis vel amicitiae. Una est, qua amatur aliquid propter bonum utile, alia, qua amatur aliquid propter bonum delectabile, quae duo sunt bona secundum quid. Alia est, qua amatur aliquid propter bonum honestum, quod est bonum simpliciter, ut dicit Philosophus Ethicorum li. VIII. c. III. „Differunt autem haec” et beatus Thomas in scripto ibidem.
Primo enim in amicitia, quae est propter utile, non est possibile, quod aliquis superfluus sit amicus, quod triplici ratione probo, scilicet propter defectum recompensationis, propter impedimentum virtualis operationis, propter aspectum vel excessum obligationis. Prima ratio, quare non est possibile habere multos amicos, est propter defectum recompensationis, quia si homo habeat superfluam multitudinem amicorum propter utilitatem, quibus recipit obsequia, oportet etiam, quod econverso multis obsequatur, sed hoc est valde laboriosum, quia non sufficit tempus vitae his, qui volunt haec agere. Secunda ratio est propter impedimentum virtualis operationis vel propriae sollicitudinis, quia cum homo multos amicos acquirit propter sui utilitatem, ipsi amici superflui ipsum distrahunt et impediunt a propria sollicitudine, quae consistit in operatione virtutis, quia dum homo superflue intendit negotiis aliorum, consequens est, quod non possit debitam curam gerere de seipso. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. c. XII. „Utrum igitur quam plurimos amicos” et beatus Thomas in scripto ibidem. Tertia ratio est propter excessum vel aspectum obligationis, quia saepe videmus, quod aliqui abstinent ab accipiendo aliena propter hoc, quod timent, ne oporteat eos dare vel reddere, quasi non sit facile, ut ipsi ea dent, quae sunt eorum, et ideo placet eis, quod neque dent, neque accipiant. Haec Philosophus ubi supra li. IV. c. IV. „Quae quidem igitur prodigalitatis” etc. in medio et beatus Thomas in scripto ibidem. Patet igitur ex praedictis, quod non est opus vel necessarium homini habere plures amicos utiles.
Sed forte argues in oppositum, scilicet quod in amicitia, quae est propter utile, homo potest habere plures amicos tali ratione: Ex pluribus cooperantibus provenit maior utilitas, sed amici utiles cooperantur ad utilitatem, ergo quanto plures erunt amici, tanto maior utilitas erit, et per consequens amicitia, quae super utilitate fundatur. Respondeo et dico, quod in amicitia, quae est propter utilitatem, est considerare duo, scilicet radicem utilitatis et virtutem dilectionis. Primo ergo si consideramus radicem vel finem talis dilectionis, scilicet utilitatem, tunc quia maior utilitas consurgit magis ex multis, quam ex paucis, ut patet per rationem, maior amicitia est ad multos, quam ad paucos. Secundo vero si consideremus virtutem dilectionis, tunc amicus ex quadam honestate trahitur, ut amico retribuat, alioquin si plus laborat, et non plus reddetur sibi de lucro, esset accusatio et dissolutio amicitiae, et quia hoc non convenit facere ad multos sine taedio et gravamine, ideo ut amicitia, quae est propter utile, sit permanens, oportet eam ad paucos esse. Haec Albertus in quaestione, quam fecit ibidem.
Secundo dico, quod in amicitia, quae est propter delectabile, impossibile est plurimos, id est superfluos amicos habere, immo ad talem delectationem habendam pauci amici sufficiunt. Hoc autem tripliciter probo, scilicet exemplo, experimento et ex proverbio. Primo exemplo salis, nam sal ad condimentum propter delectationem ponitur et quaeritur in cibo, et tamen si sal parum sit, sufficit; sic a simili pauci amici sufficiunt homini ad delectationem, ut cum eis ad aliquod tempus recreetur et delectetur. Secundo hoc idem experimento probo. Experimento enim probatur, quia secundum amorem libidinosum unus homo non amat intenso amore plures mulieres, sed unam vel paucas tantum, eo quod intensus amor non potest haberi nisi ad unum tantum vel ad valde paucos. Tertio hoc idem probo ex communi proverbio. Nam proverbialiter dicitur, quod duo simul convivunt et simul intendunt. Sed forte argues in oppositum, scilicet quod in amicitia, quae est propter delectabile, quam plures possunt esse amici tali ratione: Delectabilia, super quae amicitia talis fundatur, sunt multa et diversa, cum ergo talia non inveniantur in uno, sed in diversis et multis, videtur, quod unus talem amicitiam, scilicet delectabilem possit habere ad multos. Respondeo et dico, quod in amicitia delectabili uterque amicorum exspectat delectationem ab alio, maxime si sit inter aequales, quorum est simpliciter amicitia, non autem convenit uni multis in conveniendo familiariter se delectabilem exhibere, et ideo si multos quaereret delectantes, cum secum non posset illis aequa reddere, sequeretur dissolutio amicitiae. Et ideo necessarium est, quod etiam talis amicitia sit ad paucos, quia multitudo etiam impediret delectationem, dum unus non possit alteri multum vacare abstractus a multis. Et quamvis sint multa delectabilia, tamen quia non convenit, quod unus aequaliter ad omnes delectationes sit aptus, eo quod quidam magis delectantur in uno, quam in alio, ideo quilibet quaerit illum, in quo delectetur, habere amicum, et sic patet responsio ad argumentum.
Tertio dico, quod in amicitia, quae est propter virtutem, non est possibile, quod amicitia habeatur ad plures, sed ad unum tantum vel ad valde paucos. Hoc autem probo triplici ratione, scilicet superabundantiae, complacentiae, experientiae. Primo ratione superabundantiae, et formo sic rationem: Amor superabundans non est natus fieri et haberi ad multos, sed ad unum tantum, ut patet per exemplum in amore venereo, secundum quem non convenit, quod unus homo simul multas mulieres superabundanter amet, sed amicitia, quae est propter virtutem, est superabundans et perfecta, ergo amicitia bonorum non potest haberi ad multos. Secundo hoc idem probo ratione complacentiae, quae est talis: Secundum perfectam amicitiam amici valde invicem placent, sed non est facile, quod simul eidem multi valde placeant, quia pauci inveniuntur, in quibus non inveniatur aliquid, quod uni displiceat, et dum ei placet unus, displicet alius, quod non potest in perfecta amicitia inveniri. Et confirmo hoc alia ratione sic: Amicus debet congaudere et condolere amico, sed si habet multos, contingit unum illorum esse in gaudio, sicut in nuptiis, et alterum in tristitia, sicut in morte filii, ergo oportebit simul gaudere et contristari, quod est impossibile, et ideo vel est impossibile, vel difficile ad multos amicitiam propter virtutem habere. Tertio hoc idem probo ratione longae experientiae. Nam amicitia, quae est propter virtutem, indiget multa experientia, quae non potest haberi sine multa assuetudine et longo tempore, ad hoc, ut non se lateat, sed invicem se cognoscant, et hoc est valde difficile, unde proverbialiter dicitur, quod non convenit, quod aliqui invicem se cognoscant, nisi simul comedant mensuram salis. Quarto hoc idem confirmo ex dicto communi, quia illi, qui amici multorum videntur esse, non virtuosi, sed placentarii vel adulatores vocantur, nec tales sunt veri amici, eo quod dum omnibus volunt esse familiares, nulli diu convivunt, sed pertranseunt, nec alicui speciali veraciter amicantur.
Sed forte argues in oppositum, scilicet quod secundum amicitiam, quae est propter virtutem, unus potest esse amicus multorum tali ratione: Multiplicata causa multiplicatur effectus; sed virtus, quae est causa amicitiae, multiplicatur in multis, quod patet, quia virtus est in multis, ergo secundum talem amicitiam unus potest habere amicos multos. Respondeo et dico, quod cum vera amicitia uniat hoc modo affectus duorum, quod amicus sit alter ipse, ut patet supra, oportet, quod affectus per superabundantiam feratur in verum amicum, semper autem affectus, secundum quod in plures fertur, debilitatur et tepidior fit, sicut patet in amore paterno, quia totus affectus patris secundum impetum amoris fertur in filium unigenitum, quando autem in multos fertur, attenuatur, et ideo amicitia talis, scilicet perfecta non potest esse ad multos. Ad argumentum in oppositum respondeo et dico, quod amicitia non sequitur tantum virtutem, sed etiam multa alia, scilicet notitiam, experientiam, commanentiam, convenientiam in affectibus et communicationem in operibus et huiusmodi, quae non convenit ad plures habere.
Secundo ad idem argues sic: Charitas est perfectior, quam amicitia civilis, sed charitas est ad multos, ergo et amicitia huiusmodi. Respondeo et dico, quod charitas magis assimilatur benevolentiae, cum sit etiam ad non redamantes, quam amicitiae, et sic non est inconveniens, quod ipsa charitas extendatur ad multos, quod de amicitia dici non potest. Sed forte quaeres, quantus debet esse numerus amicorum. Respondeo et dico, quod sicut est de quantitate alimentorum et de quantitate hominum civitatum, ita est de quantitate numerali amicorum. Sicut enim quantitas cibi scitur et determinatur ex quantitate indigentiae, puta quod scita et determinata quantitate indigentiae cibi, scitur, quantum de cibo sumi debet, sic scita indigentia amicorum scitur, quantus debet esse numerus amicorum. Similiter sicut numerus hominum civitatum in speciali non est determinatus, puta quod constet ex decem hominibus, quia tunc iam non videtur civitas, vel constet ex centum hominum milibus, quia tunc prae multitudine non erit civitas, sed quaedam regio, sed est hominum numerus civitatis determinatus in communi, puta quod numerus hominum tantus debet esse, quantus congruit ad vivendum vel ad sufficientiam eorum, quae ad vitam spectant; sic numerus amicorum in communi est determinatus, scilicet quod tot possunt esse amici, quot potest affectus distribui, sed in speciali non est determinatus, quia quidam sunt siccae complexionis et habent fortes et manentes impressiones, unde non possunt affectum suum multis distribuere, ut gaudeant uni et condoleant alteri, quidam vero alii sunt humidae complexionis, qui ex eo quod habent impressiones nimis manentes, possunt affectum suum melius aliis distribuere. Tamen hoc est universaliter verum, quod oportet habere amicos paucos, ut patet ex supradictis. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. VI. „In severis autem et senibus” etc., infra eodam capitulo ibidem „Multis autem esse amicum” etc., et iterum ibidem c. XII. li. IX. „Utrum igitur quam plurimos amicos” etc., et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento et in quaestionibus ibidem. Et quia non est possibile secundum omnem speciem amicitiae habere amicos quam plures (ut patet), ideo amemus unum, scilicet Deum, in quo praedicta omnia continentur, et a quo tota nostra perfectio derivatur. Require infra *„Charitas”*, scilicet de modo et ordine amandi Deum.
Quod amicitia, quae est propter delectabile, excellit amicitiam, quae est propter utile. Ca. XII.
Tertio principaliter circa amicitiam consideranda est celsitudo praeeminens. Nam amicitia, quae est propter delectabile, excellit amicitiam, quae est propter utile, et amicitia, quae est propter virtutem, excellit duas alias amicitias, scilicet illam, quae est propter utile, et illam, quae est propter delectabile, et est potior vel nobilior illis. Quod probo quattuor rationibus, scilicet ratione aequalitatis, liberalitatis, felicitatis, contrarietatis. Primo ratione aequalitatis, et formo sic rationem: Ubi est maior aequalitas, ibi est verior, maior et potior amicitia, quod patet, quia amicitia vel est quaedam aequalitas, vel in quadam aequalitate consistit, sed maior aequalitas consistit in amicitia delectabili (quia gaudent ad invicem et in eisdem), quam in amicitia utili, ergo etc. Secundo hoc idem probo ratione liberalitatis, et formo sic rationem: Verae amicitiae est, quod sit liberalis, et non negotiativa, ergo amicitia quanto magis est liberalis, tanto verior et nobilior est, sed amicitia, quae est delectabilis, magis est liberalis, quam utilis, eo quod illa est negotiatorum et mercenariorum, ergo etc. Tertio hoc idem probo ratione felicitatis, et formo rationem sic: Illud, quod magis accedit ad actum beati, est dignius vel nobilius, sed amicitia delectabilis magis accedit ad actum beati, quia beati indigent delectabili quasi forma essentiali beatitudinis, ergo etc. Ubi nota, quod delectatio requiritur ad beatitudinem, non quod ipsa delectatio sit ipsa beatitudo, sed consequitur ad beatitudinem quasi forma completiva et perfectiva beatitudinis. Est enim delectatio sequens beatitudinem vel actum beatitudinis, scilicet visionem Dei, et est delectatio, quae est perfectio beatitudinis, quia delectatio perficit operationem, ut quidam finis superveniens, velut in iuvenibus supervenit pulchritudo, quae iuventutem decorat, ut dicitur X. Ethicorum. Haec beatus Thomas IV. scripto Sententiarum dist. XLIX. de beatitudine ar. I. q. II. in solutione II. argumenti et ibidem ar. II. q. II. in solutione III. argumenti. Quarto hoc idem probo ratione suae contrarietatis, et formo sic rationem: Illud, cuius contrarium magis impedit convivere, quod maxime est amabile, magis accedit ad veram et perfectam amicitiam, sed triste, quod est contrarium delectabili, maxime impedit convivere, quia licet per paucum tempus possit aliquis bene dispositus sustinere triste, tamen continue nullus, etiam si esset sibi bonum et utile, ergo cum delectatio sit pluribus et melioribus necessaria, quia etiam beatis, non autem amicitia utilis, ergo etc. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. VI. „In severis autem” etc. infra eodem ibi: „Horum autem videtur magis amicitia, quae est propter delectabile” et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.
Quod amicitia, quae est propter virtutem, excellit duas alias species amicitiae. Ca. XIII.
Secundo dico, quod amicitia, quae est propter bonum honestatis seu propter virtutem, excellit duas alias amicitias, scilicet illam, quae est propter utile, et illam, quae est propter delectabile, et hoc triplici ratione, scilicet quia ipsa est vehementior vel intensior, perfectior et permanentior.
Primo dico, quod amicitia, quae est propter virtutem, excellit alias, eo quod est vehementior et intensior aliis, quod tali ratione ostendo: Illud, quod est per se bonum, est potius et nobilius, eo quod est per accidens bonum, sed illi, qui sunt similes in virtute, diligunt se invicem et volunt sibi invicem bona secundum seipsos, scilicet quantum sunt boni, sunt autem boni secundum seipsos, quod patet, quia virtus est quaedam perfectio faciens hominem bonum et opus eius, ergo sequitur, quod tali amicitia, quae scilicet est propter virtutem, amici se maxime diligant. Secundo hoc idem confirmo tali ratione: Per se bona et per se delectabilia maxime sunt delectabilia et amabilia, sed maxime amabilium est optima et maxima amicitia, ergo etc. Tertio hoc idem confirmo alia ratione sic: Illa est maxima amicitia, in qua nihil invenitur contrarium amicitiae, sed talis est amicitia, quae est propter virtutem, quod sic ostendo: Nam in amicitia, quae est propter virtutem, sunt tria maxima bona. Primum est, quod unus amicorum non diligit alium propter aliquid aliud, sed propter seipsum, puta quod est virtuosus, virtus autem principalis causa vel ratio est amandi. Secundum est, quod in tali amicitia unus amicorum non invenit in alio aliquid vitiosum, nec aliquid iniustum, sed omnia, quae ad veram amicitiam reputantur digna. Tertium est, quod talis amicitia, scilicet quae est propter virtutem, non possunt amici ad invicem fieri nisi boni.
Ex quidus tribus concluditur, quod amicitia, quae est propter virtutem, sit maxima, eo quod ibi omnis amandi ratio invenitur, et ideo ipsa est intimior aliis amicitiis, eo quod in ipsis inveniantur et sunt tria opposita supradictis. Primum est, quod in aliis amicitiis principaliter amatur utilitas vel delectatio nomine amici. Secundum est, quod in talibus amicitiis unus in alio invenit multa vitiosa et mala. Tertium est, quod in tali amicitia, quae est propter utile vel delectabile, homines, cuiuscumque conditionis exsistant, possunt sibi ad invicem amicari, scilicet mali malis et boni malis et econverso, et propter haec tria eorum amicitia non est maxima.
Secundo principaliter amicitia, quae est propter virtutem, excellit alias amicitias, eo quod ipsa est perfectior aliis, et formo sic rationem: Illud est perfectum, cui nihil deest, hoc enim spectat ad rationem perfecti, ut patet per Philosophum in III. Physicorum, sed amicitiae, quae est propter virtutem, nihil deest, aliae autem amicitiae habent in se defectus quam plures, ut patet supra immediate, ergo amicitia, quae est propter virtutem, est perfectior aliis. Quod autem amicitiae, quae est propter virtutem, nihil desit, tali ratione ostendo: Illa amicitia, in qua coniunguntur omnes rationes amandi et quae omnia, quae sunt in aliis amicitiis, comprehendit, non habet defectum aliquem, sed amicitia, quae est propter virtutem, est huiusmodi, quod patet de his duobus: Primo, quia in amicitia, quae est propter virtutem, coniunguntur omnes rationes amandi, eo quod bona honesta, in quibus talis amicitia fundatur, et bona simpliciter et bona delectabilia et bona utilia. Secundo, quia amicitia, quae est propter virtutem, omnes alias amicitias comprehendit, quia illi, qui sunt virtuosi, sunt etiam simpliciter boni et utiles et delectabiles sibi invicem. Sicut enim virtuoso sunt actiones propriae, quae sunt secundum virtutem delectabiles, eo quod sunt secundum rationem rectam, ita actiones amicorum suorum virtuosorum sunt ei delectabiles, eo quod actiones, quae sunt alterius, sunt similes propriis. Sic ergo manifestum est, quod amicitia virtuosa non solum habet in se bonitatem, sed etiam delectationem et utilitatem, ergo est perfectior aliis.
Tertio amicitia, quae est propter virtutem, excellit alias amicitias, eo quod est permanentior aliis, quod probo ex quattuor, scilicet ex eo quod invenitur, ex eo quod diligitur, ex eo quod includitur, ex eo quod creditur. Primo probo ex eo quod invenitur, quia in amicitia, quae est propter virtutem, iniustum vel vitiosum non reperitur, scilicet contrarium amicitiae, quod cognoscitur experientia et assuetudine longa. Secundo hoc idem probo ex eo quod diligitur, quia virtuosus propter se tantum inquantum est virtuosus, diligitur, et non propter aliquid aliud. Tertio hoc idem probo ex eo quod includitur, quia amicitia, quae est propter virtutem, includit etiam omnes alias amicitias, et per consequens omnia, quae ad veram et perfectam amicitiam requiruntur. Quarto hoc idem probo ex eo quod creditur, quia homo non credit de facili alteri dicenti malum de amico suo, quem multo tempore est expertus, et praecipue quia virtuosus non movetur ad diligendum ex passione, ut iuvenes, sed ex electione, ergo ex his quattuor patet, quod amicitia, quae est propter virtutem, est permanentior aliis et sic potior, aliae amicitiae de facili dissolvuntur propter defectum istorum quattuor.
Et quia amicitia, quae est propter virtutem, sic est excellens, ideo est rara, quod probo duplici ratione, tum ex parte13 subiecti, tum ex parte experimenti. Prima ratio est ex parte subiecti, eo quod talis amicitia non est nisi in virtuosis, sed tales sunt pauci propter difficultatem attingendi medium rationis, ut dicitur II. Ethicorum. Secunda ratio est ex parte experimenti et consuetudinis, quod patet quia ad hoc, quod sit vera amicitia, oportet, quod sciat unus de altero, quod perfecte diligat ipsum, quia oportet esse redamationem non latentem, sed hoc non potest fieri, nisi prius comedant multum de sale, ut dicitur proverbialiter, unde oportet, quod unus experiatur fidem et mores alterius et in prosperis et in adversis, et ante hoc non debet acceptari ad amicitiam, sed hoc est rarum, ergo etc. Haec Aristoteles Ethicorum li. VIII. c. III. „Differunt autem haec” etc. et ibidem c. IV. „Quae autem propter delectabile” etc. et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.
Quod triplex est species amicitiae, sicut triplex est species boni. Ca. XIV.
Circa amicitiam praeter illa, quae dicta sunt superius, consideranda sunt tria, scilicet varietas distinctionis, causalitas conquestionis, facilitas dissolutionis.
Primo circa amicitiam consideranda est varietas distinctionis. Cum enim ratio amabilis inquantum est amabile, non sit nisi bonum, ut patet supra per diffinitionem amicitiae, ideo secundum divisionem vel distinctionem boni est distinctio amoris vel amicitiae. Bonum autem dividitur in bonum simpliciter et bonum delectabile et bonum utile, non sicut in tres species ex aequo dividentes aliquod genus, sed per modos sicut est divisio analogi in perfectum et minus perfectum, unde sicut est triplex bonum, scilicet bonum simpliciter, quod est bonum honestum, et bonum secundum quid, scilicet bonum delectabile vel utile, ita est triplex spiritus amationis vel amicitiae, eo quod omne, quod amatur, amatur vel propter bonum honestum, vel propter bonum delectabile, vel propter bonum utile, tamen est differentia, quia qui amant aliquem propter virtutem, amant ipsum secundum quod ipse est, puta quod bonus vel virtuosus, sed illi, qui se amant propter delectationem vel utilitatem, non amant propter se, sed propter delectabile vel utile, quod eis provenit, unde tales non amant amicum secundum quod in se est, sed secundum quod accidit ei, scilicet secundum quod est utilis vel delectabilis, unde patet, quod amicitia, quae est propter virtutem, est per se, amicitia autem, quae est propter delectabile vel utile, non est propter se, sed propter aliud, sicut patet supra. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. III. „Differunt autem haec” etc. et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.
Secundo circa amicitiam consideranda est causalitas conquestionis et dissolutionis amicitiae. Cum enim triplex sit species amicitiae, scilicet honesti, utilis et delectabilis, ut quaelibet earum dividatur per aequale et inaequale, id est superexcellens, cum contingat in virtute unum esse aequalem alteri, et iterum unum esse meliorem altero, et similiter in delectabili et utili, oportet, quod ubi sunt amicitiae aequales, quod aequalia omnia reddantur ab amicis ad invicem secundum rem, sed in amicis inaequalibus oportet, quod reddantur secundum proportionem, alias fiunt accusationes seu conquestiones vel querelae in amicitia et dissolutio, hae autem querelae vel questiones non fiunt in amicitia, quae est propter virtutem, nec in amicitia, quae est propter delectabile, sed maxime in amicitia, quae est propter utile, quod de singulis probo.
Primo enim in amicitia, quae est propter virtutem, querelae vel accusationes non fiunt. Cuius ratio est, quia illi, qui non sunt amici propter virtutem, prompti sunt ad hoc, quod sibi invicem benefaciant, haec enim est operatio amicitiae, quae est propter virtutem, bene operari ad amicum, et cum ita sit, quod uterque ad hoc intendit, ut obsequatur amico, non potest contingere, quod ex tali amicitia ex hoc, scilicet ex mutua obsecutione proveniant accusationes et pugnae. Cuius ratio est, quia nullus vult contristare eum, qui se amat et sibi benefacit, sed si sit gratus ille, qui recipit beneficium, studet ad retribuendum per aliquod beneficium conveniens et honestum, quod scilicet non excedit facultatem amici.
Secundo in amicitia, quae est propter delectabile, non est locus conquestionis vel querelae. Cuius ratio est, quia si uterque quod quaerit, habet in mutua societate, scilicet delectationem, quia gaudet in hoc, quod alteri commoratur, non habet, unde accuset alium, unde nullus est locus querelae, cum unus amicorum habet hoc, quod quaerit ab alio, scilicet delectationem in convivendo. Ridiculum est enim, quod unus eorum accuset alium, qui ei in convivendo delectationem non exhibet, cum in sua potestate habeat cum illo commorari et ab eo posse discedere, quando vult.
Tertio in amicitia, quae est propter utile, maxime fiunt conquestiones et querelae, quod dupliciter ostendo, scilicet in generali et in speciali. Primo in generali, quia illi, qui utuntur se ad invicem ad utilitatem, maxime de se invicem conqueruntur, et unus accusat alium, quod patet, quia illi, qui recipiunt servitium ab alio, aestimant, quod minus recipiant, quam eis conveniat, et ideo conqueruntur, quod non tanta recipiunt, quantis indigent, praesertim cum non tantorum, sed etiam maiorum sunt digni. Econtrario autem benefactores conqueruntur dicentes, quod non possunt ad tanta danda sufficere, quantum indigent, qui beneficium ab eis recipiunt, vel etiam quod amplius benefaciant, quam mereantur percipientes. Secundo hoc idem probo in speciali. Ubi nota, quod sicut duplex est iustum: quoddam non scriptum, sed inditum, scilicet naturale vel morale secundum consuetudinem patriae, et quoddam scriptum, quod est legale, ita duplex est utilitas, quam in amicitiis consequi oportet. Una est moralis, quando unus utilitatem exhibet alteri sine pacto, sperans tamen retributionem secundum veram consuetudinem et bonam amicorum et patriae, et haec utilitas respondet iusto non scripto. Alia vero utilitas est legalis, scilicet quando unus exhibet utilitatem alteri, secundum quod est lege statutum. In hac ergo amicitia, quae est propter utile, maxime fiunt accusationes, quando non secundum idem fit commutatio vel recompensatio utilitatis, puta cum unus exhibet utilitatem alteri secundum exigentiam legis, alter vero requirit eam secundum exigentiam bonorum morum, et sic fit dissolutio amicitiae.
Hoc autem probo per exemplum tam in utilitate legali, quam in utilitate morali. Et primo quantum ad utilitatem legalem, nam utilitas legalis est duplex. Quaedam enim est, quae statim cum pacto utriusque habet commutationem, quae est omnino formalis, scilicet per modum emptionis et venditionis, quae est ex manu in manum, scilicet cum aliquis statim accipit, quod ei promittitur pro impenso obsequio, et in hac certum est, quid reddendum est, unde determinatum est, quid pro quo debeat dari, et sic non est dubium. Alia vero utilitas legalis est, quae quamvis habeat pactum, tamen habet temporis dilationem, et haec est liberalior, inquantum habet quandam amicabilem dilationem, unde etiam apud quosdam inter tales, qui se sic exspectant, non fiunt pacta secundum formam iuris, sed aestimant, quod unus debet operari ad alterum sicut ad amicum, si fideles sunt in commutationibus, quod si non fit, in tali amicitia fit accusatio et conquestio et amicitiae dissolutio. Ubi nota, quod per dilationem aut intendit aliquid recipere ultra sortem, et tunc non est amicus, sed usurarius, aut tantum beneficium facere amico in dilatione, quod non faciunt usurarii.
Secundo ostendo hoc idem quantum ad utilitatem moralem. Nam utilitas moralis est, quae non obligat alium per pacta, ut in conventionibus, quae fiunt ex condicto, sed sicut consuevit amico aliquid gratis dari, ita unus dat alii sine pacto foris expresso, ac si amico vere daret, sed tamen quantum ad intentionem ille, qui dat, dignum reputat, ut aliquid reportet aequale vel etiam maius, ut si non esset gratis dans, sed accommodans, unde tunc si non fiat commutatio vel recompensatio utilitatis, ut scilicet qui accepit, solvat aequale vel maius, ille, qui dedit, accusabit recipientem, et sic amicitia dissolvitur. Ratio autem, quare aliqui in mutuando amico pactum non exprimunt, et tamen fructus vel lucri recompensationem intendunt, est, quia plures vel omnes unum volunt et approbant, scilicet quae sunt honesta, et tamen in suis actibus vel mutuis aliud exigunt, scilicet quae sunt in eis utilia, ut verbi gratia: quod enim aliquis serviat et benefaciat alteri non ea intentione, ut beneficii restitutionem vel recompensationem recipiat, est honestum, quia alteri benefacere gratis est bonum honestum, et ideo ut homines sint aliis accepti, volunt videri hoc modo benefacere, scilicet quasi gratis dantes non exprimentes recompensationem beneficii pretio, sed quod aliquis ex beneficio collato beneficia recipiat, est utile, et ideo homines eligunt recompensationem impensi beneficii, quantumcumque aliud exterius praetendant. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. XIII. „Trinis itaque exsistentibus” etc. et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.
Tertio principaliter circa amicitiae utilis conservationem consideranda est quantitas recompensationis, ut enim in amicitia, quae est propter utile, vitentur querelae et per consequens non fiat dissolutio, oportet, quod fiat recompensatio. Ad cuius evidentiam nota duo. Primum est, quod a principio, antequam homo beneficium recipiat, duo debet attendere, scilicet hominem, a quo beneficium recipiat, et rem, in qua beneficium recipit. Primo debet attendere hominem, a quo beneficium recipit, utrum scilicet ab amico gratis dante, vel ab eo, qui retributionem quaerit. Si enim beneficium recipit ab homine, qui retributionem quaerit, tunc quia non recipit beneficium a vero amico, neque ab homine, qui beneficium contulit propter ipsum, cui datum est, sed propter utilitatem inde speratam, debet retribuere, si potest, secundum dignitatem eorum, quae accepit, et non debet sibi facere amicum, qui non vult sibi esse amicus. Si vero recipit beneficium ab amico gratis dante, tunc debet retribuere secundum gratiam sibi factam vel secundum affectum amici benefacientis.
Sed contra: Si recipit beneficium ab aliquo amico, cum amici sit gratis dare, videtur, quod recipiens beneficium ad reddendum non teneatur. Respondeo et dico, quod non recipit ab amico simpliciter, sed a tali amico, qui restitutionem quaerit, et ideo debet recompensare simpliciter, si potest. Secundum est, utrum quantitas recompensationis debeat fieri secundum utilitatem, quam aliquis eo beneficio sibi impenso est consecutus, vel secundum quantitatem beneficii, quod alter impendit. Ratio autem huius dubitationis oritur ex controversia talium amicorum, quia illi, qui recipiunt beneficia intendentes et volentes attenuare ipsa, dicunt se talia recepisse a suis benefactoribus, quae parva erant illis ad dandum, et quae illi poterant ab aliis de facili recipere. Econtrario autem benefactores sua beneficia magnificare volentes dicunt se contulisse maxima, quae habebant, et qualia non poterant ab aliis recipere, et quod dederunt eis tempore necessitatis. Ut igitur inter amicos cesset omnis controversia et querela, ne amicitia dissolvatur, dico, quod aliter debet mensurari quantitas recompensationis in amicitia, quae est propter utile, et aliter in amicitia, quae est propter virtutem. Primo enim in amicitia, quae est propter utile, debet quantitas redditionis vel recompensationis mensurari et accipi secundum quantitatem utilitatis, quam ille, qui beneficium percepit, est consecutus, tantum enim fuit adiutorium benefactoris, quantum recipiens ille fuit adiutus, et ideo tantum debet reddere, quantum accepit de adiutorio, et si plus fiat, melius est, ut ille, qui accepit beneficium, tantum prosit benefactori, quantum benefactor profuit sibi, scilicet ut reddat benefactori non solum decem talenta, quae accepit, ex quibus lucratus est centum, sed addat dimidium lucri, et ideo debet tantum adiutorium reddere, quantum accepit, vel plus, et hoc est melius. Secundo in amicitia, quae est propter virtutem, licet non sint accusationes, ut patet capitulo praecedenti, debet tamen in ea recompensationis mensura vel quantitas fieri per electionem operantis, quae est principale in virtutibus, id est secundum voluntatem eius, qui beneficium contulit, etiam si parvum aut nullum sibi auxilium ex hoc est aliquis consecutus, ut scilicet ex tanto affectu recompensetur vel recompenset ille, qui recipit, ex quanto ille fecit. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. XIII. „Ternis itaque exsistentibus amicis” etc. infra eodem capitulo ibi: „Petenti autem retribuendum est secundum dignitatem eorum, quae passus est et sponte”, et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.
Dostları ilə paylaş: |