Quod ad conservationem amicitiae quattuor requiruntur, et quae. Ca. IV.
Tertio principaliter circa amicitiam consideranda est conservationis sagacitas, ut enim inter aliquos amicitia vera conservatur, quattuor requiruntur, scilicet permanentia in habitu, convenientia in affectu, residentia in convictu, confidentia seu correspondentia in effectu.
Primo ad conservationem verae amicitiae requiritur permanentia in habitu, scilicet in virtute, quod tali ratione ostendo: Manente causa manet effectus, sed causa vel obiectum verae amicitiae est virtus, quia nihil simpliciter est amabile, nisi bonum honestum, ergo manente virtute amicitia vera manet. Et confirmo hoc tali ratione: Actus verae amicitiae simpliciter est ligare et congregare, sed virtus sive bonum honestum, quod est bonum simpliciter, hoc facit, et non utile vel delectabile, quod sic probo: quia non est possibile, quod omnino liget vinculum, quod non est simpliciter ligans, sed utile vel delectabile secundum quid ligant, et non simpliciter, quia amicitia utilis et delectabilis generat concupiscentiam quandam, qua aliquis motum amoris, quo in alium fertur, reflectit ad seipsum, dum in illa amicitia tantum suam utilitatem vel delectationem quaerit, virtus autem seu bonum honestum est vinculum simpliciter ligans, eo quod motus verae amicitiae, quae scilicet est propter virtutem, sistit in amato, dum diligitur propter illud, quod vere est in ipso, id est propter virtutem, et non propter aliud, et ideo manente virtute in utroque amicorum vera inter eos amicitia conservatur.
Secundo ad conservationem verae amicitiae requiritur convenientia in affectu, cum enim amicorum sit unum cor, una anima vel unum velle et nolle, oportet, quod de eisdem gaudeant et contristentur, hoc autem provenit ex similitudine virtutis vel bonitatis, quae est inter bonum et bonum vel virtuosum, non autem inter bonum et optimum, nec inter bonum et malum, quia inter tales non est convenientia, quae est causa gaudii, et minus inter malum et malum, quia malitia non potest esse materia gaudii.
Tertio ad conservationem verae amicitiae requiritur residentia in convictu. Nam distantia bonitatis, dignitatis, localitatis impedit amicitiam. Cuius ratio est, quia convivere ad invicem conservat amicitiam, sed distantia istorum trium impedit convivere, quod patet de omnibus. Primo enim distantia virtutis inter aliquos, puta inter bonum et optimum, bonum et malum impedit ad invicem convivere, quia de eisdem non delectantur et contristantur. Et si arguis in oppositum, quia malus vel pravus quaerit convivere aliis, et convivit, et ita habet ad alios amicitiam, respondeo et dico, quod malus non habet amicitiam neque ad se, neque ad alterum, neque quaerit aliis convivere propter convivere illis, sed ut fugiat convivere secum, ut per hoc, quod aliis convivit, extra se ponatur. Secundo distantia dignitatis impedit amicitiam. Nam inter illos, qui sunt in supremo gradu virtutis vel dignitatis, et inter illos, qui sunt in infimo gradu, puta inter reges et viles vel ignobiles, inter optimos et sapientissimos et simplices vel indignos non potest esse amicitia. Cuius ratio est, quia aequalitas requiritur ad amicitiam, multa igitur inaequalitas et distantia virtutis inter eos impedit amicitiam, ex eo quod impedit actum amicitiae, qui est convivere et cooperari ad invicem. Tertio distantia localitatis impedit amicitiam. Nam separatio amicorum quoad locum et distantia amicitiam civilem solvit. Cuius ratio est, quia amicitia civilis, de qua Philosophus loquitur, perficitur in convivere et operatione ad invicem, hoc autem tollitur per distantiam locorum, ergo etc.
Ubi nota, quod separatio locorum aliquando est cum spe iteratae congregationis, vel sine spe. Primo enim cum separatio et distantia amicorum est cum spe iteratae congregationis, tunc impedit amicitiam quantum ad operationem tantum, sed non amicitiam quantum ad habitum. Cuius ratio est, qui spes vel intentio reversionis amici non per mittit deleri habitum prioris amicitiae supervenientibus aliis. Secundo vero cum separatio amicorum ab invicem est sine spe iteratae congregationis et cooperationis, dissolvit amicitiam. Cuius ratio est, quia detractis speciebus prioris amicitiae a sensibus et cogitatione, quae erant fomenta amicitiae, et iterum supervenientibus aliis phantasmatibus aliorum amicorum, ad quos convenit vivere, dissolvitur prior, tam quantum ad habitum, quam ad operationem exteriorem, unde et Philosophus dicit, quod nimia distantia amicitiae causat oblivionem.
Quarto et ultimo ad conservationem amicitiae requiritur correspondentia in effectu, nam amicitia non est ad seipsum, sed ad alterum, et ideo ad conservationem amicitiae oportet, quod unus amicorum impendat alteri, quae sunt de ratione amicitiae. Require infra *„de operibus amicitiae”*.
Sed forte ex hoc argues: Si amicitia est ad alterum et non ad seipsum, cum iustitia etiam sit ad alterum et non ad seipsum, ergo amicitia est iustitia. Respondeo et dico, quod tam amicitia, quam iustitia aequale respicit et in aequalitate consistit, sed alio et alio modo et ordine, quia aequalitas est ultimum in iustitia et primum in amicitia. Primo dico, quod aequalitas est ultimum in iustitia, quod probo, quia ad iustitiam pertinet inaequalia ad aequalitatem reducere, aequalitate autem exsistente cessat opus iustitiae, sed aequalitas est primum in amicitia. Est autem aequale triplex: aut secundum rei qualitatem, aut secundum proportionem, aut secundum reputationem. Prima aequalitas est secundum rei quantitatem, et haec attenditur vel servatur in iustitia commutativa et in amicitia utili et delectabili, ut scilicet quantum dedit, tantum ei retribuatur. Secunda aequalitas est secundum proportionem, quae attenditur in iustitia distributiva et in amicitia honesta, ut melior plus ametur, quam ametur minus bonus, et sic de aliis. Tertia aequalitas est secundum reputationem, et sic in multis recompensationibus amicorum est aequale secundum reputationem, ut verbi gratia cum superior amat inferiorem propter honorem, et inferior amat superiorem propter utile, ibi est aequalitas secundum reputationem, quia quantum inferior reputat lucrum tantum, superior reputat honorem.
Amicitia autem perfecta non civilis, sed spiritualis, scilicet charitatis propter distantiam locorum non solvitur, unde dicit Hieronymus in Prologo Bibliae, quod vera amicitia Christi glutino copulata, sicut non causatur praesentia corporali, ita non dissolvitur absentia corporali. Cuius ratio est, quia illa vera amicitia, quae est charitas, habet totam causam dilectionis, scilicet Christum, et etiam angelos, qui cooperantur nobis. Haec Aristoteles li. VIII. Ethicorum et beatus Thomas in scripto, quod fecit ibidem et Albertus in commento ibidem.
Quod amicus, qui est in bonis fortunis, debet amico suo, qui est in malis, tria facere. Ca. V.
Ad maiorem tamen evidentiam est sciendum, quod cum amicitia in bonis et in malis fortunis sit necessaria, ut patet supra *c. II.*, et ut amicitia omni tempore conservatur et perseveret, aliter se debet habere amicus, qui est in bonis fortunis, et beneficium tribuit, et aliter amicus, qui est in malis fortunis, et beneficium petit.
Amicus enim, qui est in bonis fortunis, tria debet facere amico suo, qui est in malis fortunis; primo enim debet prompte eum ad sua beneficia vocare, secundo debet sponte sua bona communicare, tertio debet tarde ei sua mala intimare.
Primo dico, quod amicus, qui est in bonis fortunis, debet amicum suum, qui est in malis fortunis, ad sua bona prompte et sollicite vocare. Cuius ratio est, quia cum unus amicorum sciat alium amicum suum de suis bonis gaudere et delectari, et hoc ei sit delectabile, oportet, quod cito vocet amicos suos ad suas bonas fortunas, ut eas amico suo communicet, oportet enim, quod bonus amicus et bonus homo cito benefaciat amico suo indigenti, unde Prover. III.: Ne dicas amico tuo: vade et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare,5 quod dicit: non solum benefac amico tuo indigenti, sed benefac cito, quia qui cito dat, bis dat. Seneca: Tantum demis gratiae, quantum addis more. Et Prover. VI.: Discurre, festina, suscita amicum tuum.6 Require expositionem huius infra *„Correptio” II. c.*
Secundo amicus, qui est in bonis fortunis, debet amico suo, qui est in malis fortunis, sponte bona sua communicare, nam amici est benefacere amicis, et maxime illis, qui sunt in necessitate, et qui non reputant conveniens seu dignum hoc requirere ab amico. Unde cum unus amicorum alteri indigenti benefaciat, non debet attendere, quod servitium requiratur ab eo, quia dum auxilium vel beneficium praestatur et confertur indigenti et non quaerenti, tunc beneficium fit magis honestius et delectabilius. Primo beneficium impensum et non quaesitum sit maius danti et recipienti, quia ille, qui beneficium dat sine requisitione alterius, maius facit beneficium, quam si requireretur ab eo. Secundo beneficium est honestius vel virtuosius vel melius, quia ille, qui dat sine requisitione, videtur magis sponte et liberaliter dare, et ille, qui recipit sine petitione, virtuose agit amicum suum nolens gravare. Tertio beneficium collatum et non quaesitum est delectabilius, eo quod dans magis delectatur ex seipso faciens opus virtutis, non rogatus, neque provocatus ab aliis, et recipiens beneficium minus verecundatur, cum non petit, quam quando petit.
Tertio amicus, qui est in bonis fortunis, si quae mala sibi eveniunt, amico suo debet tarde intimare, quod probo ratione, similitudine et auctoritate. Primo ratione, quia nullus vult esse causa tristitiae amico suo, unde tristabile est sibi, quod videt amicum contristatum propter se in suis infortuniis. Secundo probo hoc idem ex similitudine, quia videmus, quod illi, qui sunt virilis animi secundum naturam, perfecta virtute fugiunt, quod amici sint simul secum in tristitiis, et nisi tristitia sit ita magna, quod superexcedat vires suas, nullo modo sustinent, quod condoleant sibi, quia cum ipse sit plorativus, non delectatur in hoc, quod aliquis comploret sibi. Sed muliebres homines gaudent in hoc, ut per tristitiam simul sint angustati, et amant amicos ad hoc, quod condoleant sibi, sed tales non oportet imitari, sed magis virilem, qui est melior. Tertio hoc idem probo auctoritate et proverbio cuiusdam dicentis: Sufficit, quod ego meas infortunias patiar, et non oportet, quod amici mei hoc patiantur, neque sint participes mecum.
Secundo amicus, qui est in malis fortunis, et qui ab amico suo, qui est in bonis fortunis, auxilium vel beneficium petit, debet similiter tria facere; primo debet esse tardus in intimando, secundo verecundus in petendo, tertio discretus in vocando. Primo debet esse tardus in intimando vel denunciando sua mala amico suo. Cuius ratio, quia est oppositum in opposito et propositum in proposito. Sicut enim amicus bona sua amico suo debet sollicite intimare, ut eum delectet, sicut patet supra, ita debet mala sua tarde et remisse intimare amico suo, scilicet ne eum contristet, quilibet enim amicus bonus veretur tristare amicum suum. Secundo amicus, qui est in malis fortunis, debet esse verecundus in petendo auxilium ab amico suo, qui est in bonis fortunis. Cuius ratio est, quia quilibet debet amicum suum vereri, et sic cavere, ne in petendo reddat se onerosum et importunum amico suo. Tertio amicus, qui est in infortuniis, debet esse discretus in vocando amicum suum ad infortunia, et hoc duobus modis, scilicet ex parte infortunii, et ex parte amici. Primo ex parte infortunii, qui triplex est differentia infortuniorum. Est enim aliquod infortunium ita parvum, de quo homo per seipsum iuvari et liberari potest, et ad tale non debet vocare amicum suum, nam muliebre est, quod homo voce ostendit se nimis imbecillem, vacuum et virtute ita ignavum, qui in omnibus auxilium quaerit. Est etiam aliquod infortunium, quod excedit vires uniuscuiusque ita, quod non potest se de illo expedire, nec adiuvare, nec etiam per amicos suos, et tunc non oportet nec debet vocare amicos suos, eo quod non ponent se in angustia gratis. Est autem aliquod infortunium ita magnum, quod vires uniuscuiusque excedit, ita quod non potest se de illis expedire et iuvare, potest tamen adiuvari et liberari per duos aut plures, et tunc bene debet vocare amicum suum in auxilium suum. Secundo debet esse discretus ex parte amici, quem vocat; tunc enim debet vocare amicos suos ad infortunia sua, quando cum pauco eorum gravamine seu perturbatione possunt sibi praestare vel impendere magnum auxilium vel iuvamen. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. c. XIII. in fine capituli et beatus Thomas in scripto, quod fecit super libros Ethicorum et Abertus in commento ibidem, ubi in fine dicit, quod principalis conclusio illius capituli est, quod in omnibus praesentia amici est eligibilis, et oppositum, scilicet distantia amicorum ab invicem dissolvit amicitiam, ut patet capitulo praecedenti.
Quod ad rationem verae amicitiae quattuor requiruntur, quae in diffinitione eius ponuntur. Ca. VI.
Post praedicta de amicitia etiam circa amicitiam consideranda sunt tria, scilicet diffinitionis continentia integralis, dilectionis convenientia specialis, operationis evidentia virtualis.
Primo circa amicitiam est consideranda diffinitionis continentia integralis, nam ad rationem et integritatem verae amicitiae quattuor exiguntur, quae in eius diffinitione tanguntur, id est dilectio, redamatio, ostensio, intentio.
Primo ad perfectam amicitiam requiritur boni dilectio. Nam amor non est cuiuscumque obiecti, sed determinati obiecti, quod est bonum. Unusquisque enim videtur amare vel quod est bonum simpliciter, vel quod est bonum apparens, scilicet quod sibi videtur ut bonum, ut verbi gratia quaelibet potentia fertur in obiectum sibi proportionatum, sicut visus uniuscuiusque videt, quod sibi est visibile. Sic a simili amabile est aliquid duobus modis; vel simpliciter et secundum se, sicut illud, quod est simpliciter bonum, vel secundum quid, scilicet quod unicuique est amabile illud, quod sibi est bonum vel videtur bonum, nec est differentia inter esse bonum huic et apparere bonum huic, quantum est ad propositum. Cuius ratio est, quia cum amatur aliquid apparens bonum, amatur ut sibi bonum. Patet ergo, quod non est amabile quodcumque obiectum, sed solum exsistens bonum vel apparens bonum.
Secundo ad perfectam amicitiam requiritur redamatio, oportet enim ad rationem amicitiae, ut amans ametur, nam amicitia requirit quandam vicissitudinem seu communicationem amoris secundum proportionem, unde si aliquis amet aliquid et non redametur, erit amor, et non amicitia, ut verbi gratia licet homo amet vinum et inanimata, est amatio, et non amicitia, et hoc duplici ratione. Prima ratio est, quia vera amicitia habet redamationem, sed inanimata et irrationabilia redamare non possunt. Secunda ratio est, quia amicitia non respicit bonum proprium, sed alterius, oportet enim, quod amicus diligat et velit bonum amico gratia ipsius amici, et non propter seipsum; si autem aliquis propter seipsum et non propter alium aliquem diligit, talis non est benevolus ei, sed sibi ipsi, sicut cum homo amat unam vestem et huiusmodi. Et si aliquis arguat in oppositum, et dicat, quod homo vult bonum vini vel vestimenti, quia vult, quod conservetur, dico, quod ipse vult conservare vinum vel vestimenta non inquantum est bonum vini, sed inquantum est bonum sui ipsi, et hoc est contra rationem amicitiae et benevolentiae. Primo est contra amicitiae rationem, quae vult bonum amici non propter bonum amantis, sed propter bonum amati, ita quod ibi est amor concupiscentiae, et non amor amicitiae. Secundo talis amor est contra rationem benevolentiae, eo quod non est cum redamatione, nam benevolentia cum contrapasso, id est cum redamatione facit amicitiam.
Tertio ad rationem amicitiae requiritur ostensio vel manifestatio, oportet enim, quod sit inter amicos benevolentia mutua, non latens, sed patens et manifesta, ita quod amici non lateant se invicem, sed quod unus cognoscat alterum, et sciat se amari ab altero, quia multi sunt benevoli ad illos, quos numquam viderunt, inquantum aestimant se ’epieikes’, id est iustos vel utiles sibi. Tales ergo homines videntur esse benevoli ad invicem, eo quod inter eos est amor cum contrapasso, id est cum redamatione, non tamen possunt dici amici, cum lateant se ad invicem.
Quarto ad rationem amicitiae requiritur finis vel dilectionis intentio, scilicet quod amicorum intentio debet esse, ut se ad invicem diligant propter aliquod bonum vel apparens, vel propter honestum vel delectabile vel utile, eo quod non est amabile quodcumque, sed solum bonum exsistens vel apparens, ut patet in principio huius capituli, unde malum inquantum malum, non diligitur, sed inquantum apparet bonum. Ex his quattuor praemissis Philosophus concludit diffinitionem amicitiae dicens, quia amicitia est, per quam ipsi amici benevoli sunt ad invicem, et quod bona amici velit propter se, et quod hoc non lateat eos, et quod sit gratia alicuius finis, scilicet propter aliquid dictorum bonorum, scilicet propter bonum honestum, delectabile vel utile, unde talis est diffinitio amicitiae in abstracto ratione boni. Haec Aristoteles Ethicorum li. VIII. c. II. ibi: „Forte autem utique de his” etc., et beatus Thomas in scripto Ethicorum et Albertus in commento ibidem.
Quod multi sunt, qui volunt magis amari, quam amare. Ca. VII.
Secundo principaliter circa amicitiam consideranda est dilectionis vel amationis convenientia specialis. Multi enim videntur magis velle amari, quam amare, credentes, quod virtus amicitiae magis consistat in amari, quam in amare.
Primo dico, quod multi sunt, qui magis videntur velle amari, quam amare, quod dupliciter ostendo, scilicet signo et ratione. Primo probo dictum, scilicet quod multi volunt magis amari, quam amare, per signum, quia multi sunt amatores adulationis, amant enim aliqui, quod aliquis aduletur eis, sed adulator in rei veritate est amicus superexcessivus, quia amicorum non est adulari, vel adulando fingit se talem, scilicet quod magis amet, quam ametur, ergo etc. Secundo probo hoc dictum ratione sic: Amare videtur esse propinquum ei, quod est honorari, eo quod honor est quoddam testimonium de virtute eius et bonitate, qui honoratur, et similiter omne, quod amatur, vel est exsistens bonum, vel apparens bonum, et sic honorari et amari videntur ad invicem convenire ex parte boni, cum ergo honorari sit multum desideratum a multis, ergo manifestum est, quod tales volunt propter amari honorari.
Sed forte quaeres duas quaestiones. Prima quaestio est, quare aliqui volunt et desiderant honorari magis, quam honorare. Respondeo et dico, quod homines volunt honorari non propter ipsum honorem, sed propter aliquid aliud, et hoc propter duas causas vel rationes. Prima causa est propter spem percipiendae utilitatis, volunt enim aliqui a divitibus vel potentibus honorari, eo quod sperant se ex hoc adepturos aliquid, quo indigent. Secunda ratio, quare aliqui volunt honorari, est propter certam opinionem propriae bonitatis, sicut homines digni honore quaerunt honorari a iustis et sapientibus, ut iudicio ipsorum possint habere de sua vita certitudinem, ex hoc enim ipso, quod iusti vel virtuosi et sapientes honorant eos, videntur dicere eos esse bonos. Secunda quaestio est, quod istorum est melius et magis eligendum vel amari, vel honorari? Respondeo et dico, quod amari est melius et per consequens magis eligibile, [quam] honorari tali ratione: Illud, quod est secundum se eligibile, est melius, eo quod est eligibile propter aliud, sed amicitia est secundum se eligibilis, unde homines gaudent de hoc, quod amantur, etiam secundum seipsum, quia hoc ipsum, quod est habere amicos, videtur esse praecipuum inter omnia bona exteriora, honorari autem non quaerunt aliqui propter ipsum honorem, sed propter duas causas, ut patet, ergo etc.
Secundo principaliter dico, quod amicitiae virtus magis consistit in amare, quam amari, quod tripliciter probo.
Primo probo sex rationibus, quod magis est proprium amicitiae amare, quam amari. Primo ratione cognitionis sic: Nobilius et certius est scire, quam credere, sed quod amamus alios, scimus, quod autem amamur ab aliis, non scimus, sed credimus, ergo etc. Secundo hoc idem probo ratione actionis vel operationis sic: Nobilius est bene agere vel bene operari, quam bene pati, quod patet in diffinitione amicitiae, quia amicitia est, qua amicus est operativus eorum, quae bona putat amico suo non propter se, sed propter amicum suum, et est diffinitio amicitiae, quam Aristoteles ponit Ethicorum li. I. c. XI. Aliam diffinitionem require supra capitulo praecedenti; amari autem potius est bene pati, ergo etc. Tertio hoc idem probo ratione commendationis sic: Videmus enim, quod amici laudantur ex hoc, quod amant, et non ex eo, quod amantur, haec est enim laus amantium, ergo etc. Quarto probo hoc idem ratione virtutis et est confirmatio praecedentis sic: Unusquisque laudatur secundum propriam virtutem, sed virtus amicorum attenditur, secundum quod est amare, quod enim amamus alios, est propriae virtutis, sed quod amamur, est virtutis alienae, ergo etc. Quinto hoc idem probo ratione obligationis sic: Melius est, quod alii obligentur nobis, quam nos aliis, sed cum amamus alios, nobis alios obligamus, cum vero amamur, aliis obligamur, ergo etc. Sexto hoc idem probo ratione praemiationis sic: Illud, quo meremur et praemiamur, est melius eo, quo nec meremur, nec praemiamur, sed cum amamus, meremur nobis et praemiamur, cum autem amamur, alii merentur sibi et praemiantur, ergo etc.
Secundo hoc idem probo signi similitudine, scilicet ex signo amationis vel amoris matrum; nam matres, quarum est vehemens amor ad filios, magis gaudent et delectantur in hoc, quod ament filios, quam amentur ab eis. Quaedam enim matres dant filios nutricibus ad nutriendum, et scientes eos esse filios amant eos, non tamen multum quaerunt, nec curant, quod ab eis redamentur, sed hoc fieri non potest propter ignorantiam ipsorum, sed hoc videtur eis sufficere, si videant, quod bene agant et bene se habeant, et ita ipsae amant filios, quamvis ipsi non possint attribuere matri convenientem amorem propter ignorantiam, qua scilicet eas esse matres ignorant. Concludo igitur, quod amare magis pertinet ad amicitiam, quam amari tali ratione, quia illud magis pertinet ad amicitiam, unde amicus magis laudatur, sed amicus magis laudatur ex amare, ut patet supra, ergo etc., et ex hoc ostenditur imperfectio amicitiae eorum, qui amari volunt magis, quam amare. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. VIII. „Multi autem videntur” etc., et beatus Thomas in scripto Ethicorum et Albertus in commento ibidem per totum capitulum.
Tertio hoc idem probo auctoritate beati Augustini in li. De catechizandis rudibus sic dicentis: Nulla est maior invitatio ad amorem, quam praevenire amando amantem, et nimis durus est animus, qui sibi dilectionem volebat impendi, et nolebat rependere. Et Seneca VI. c. epistolae ad Lucilium7 sic ait: Si quaeris, quomodo sis facturus amicitiam vel amicum, monstrabo – inquit – tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius venefici carmine: si vis amari, ama. Et subdit causam dicens: Iucundius est amicum facere, quam habere, quemadmodum artifici iucundius est pingere, quam pinxisse. Ad maiorem tamen evidentiam est sciendum, quod amare et amari possunt dupliciter considerari, aut ex parte boni, aut ex parte vinculi, id est ex parte amabilis, aut ex parte amoris. Primo considerando amare et amari ex parte amabilis, tunc amari est potius vel nobilius, quam amare. Cuius ratio est, quia amabile inquantum huiusmodi est tantum bonum vel exsistens, vel apparens. Secundo modo considerando amare et amari ex parte vinculi, scilicet amoris vel amicitiae, tunc amare est potius vel nobilius, quam amari. Cuius ratio est, quia magis salvatur vinculum amicitiae vel amoris in eo, qui amat, quam in eo, qui amatur, quod etiam ex hoc apparet, quod superiores ex eo, quod sunt vel apparent superiores et superfactores in bono, magis reputant dignum amari, et minus habentes de indigentia, cum amare sit appetitus magis indigentis, minus habent de vinculo amoris vel amicitiae, unde minus reputant dignum amare. Haec Albertus in commento ibidem.
Dostları ilə paylaş: |