Quod quattuor sunt signa vel opera verae amicitiae. Ca. VIII.
Tertio principaliter circa amicitiam consideranda est operationis evidentia virtualis. Nam amicus secundum affectum amicitiae est quasi alius ipse, scilicet quia amicus afficitur ad amicum sicut ad seipsum, unde amicabilia amicitiae opera, quibus aliquis ad amicum utitur, et secundum quae determinantur, videntur processisse ex his, quae sunt hominis ad seipsum vel ex eo, quod homo se habet ad seipsum, si enim agit eadem homo ad amicum, quae ageret ad seipsum, tunc amicus illius est. Sunt autem quattuor signa vel opera specialia amicitiae verae, et quae amicus agit ad suum amicum. Primum est cordialis dilectio. Secundum est socialis convictio. Tertium est liberalis satisfactio. Quartum est generalis conventio vel conformatio.
Primum signum vel opus verae amicitiae est cordialis dilectio. Sicut enim amicus virtuosus et verus maxime diligit bonum suum, quod patet, quia maxime vult seipsum vivere et se conservari in esse praecipue quantum ad illam partem, cui inest sapientia, scilicet quantum ad partem intellectivam. Cuius ratio est, quia unusquisque vult sibi ipsi bonum, virtuoso autem est bonum suum esse, scilicet quod sit virtuosus, ideo debet diligere bonum amici sui, hoc est bonum velle amici sui, quod est velle suum amicum vivere et conservari in esse, non quidem propter bonum suum, sed propter bonum amici, et si nil boni conserveretur in eo.
Secundum signum vel opus amicitiae est socialis convictio. Nihil enim sic est proprium amicorum, sicut convivere, oportet enim ex convictu adesse cooperationem et mutuam delectationem sensibilem, quibus nutritur et fovetur amicitia. Quod autem praecipuus actus amicitiae sit convivere amico, quadrupliciter probo. Primo ratione sic: Illud est proprium amicitiae, quod homines beati, id est in bonis abundantes appetunt, sed hoc est convivere amicis et conversari cum eis per aliquod longum tempus, ergo etc. Ubi nota differentiam inter indigentes et divites quantum ad convivere, qui cum duo praecipue pertinent ad amicitiam, scilicet convivere amico et utilitatem contribuere amico, indigentes non desiderant convivere, sed utilitatem. In bonis autem abundantes cum non possunt diu vivere solitarii, desiderant convivere amicis, eo quod amici sunt organa, quibus iuvantur, tam in operibus vitae activae, quam in operibus vitae contemplativae. Convivere autem seu ad invicem conversari non possunt per longum tempus, nisi sint sibi mutuo delectabiles, ad quod requiritur, quod gaudeant in eisdem, sicut est amicitia connutritiva, id est in amicitia eorum, qui sunt connutriti ad invicem, qui propter similitudinem morum in eisdem gaudent. Secundo hoc idem probo alia ratione sic: Si oppositum in opposito et propositum in proposito, sed distare ab invicem loco dissolvit amicitiam, ergo convivere et conversari ad invicem est actus proprius amicitiae. Ubi nota, quod distantia locorum et absentia amicorum ab invicem si non est diuturna, non dissolvit amicitiam secundum habitum, sed operationem impedit. Si vero sit tanta distantia, quae facit longam absentiam, facit oblivionem amicitiae. Tertio hoc idem probo tali ratione: Sicut enim effectus per suam causam quaeritur et conservatur, ita per debilitatem et substractionem causae debitae debilitatur et tandem dissolvitur, sed absentia longa amicorum ab invicem amicitiae oblivionem facit et eam dissolvit, unde in proverbio dictum est, quod multae amicitiae dissolvuntur per hoc, quod unus amicorum non colloquitur nec convivit alterum, ergo convivere est causa amicitiae. Quarto hoc idem probo ex ineptitudine aliquorum ad amicitiam, quia senes et severi, id est homines iniusti et mordaces in verbis, quia non sunt apti ad actum amicitiae, qui est convivere, non sunt amativi, id est non sunt apti ad amandum vel ad amicitiam active vel passive, propter hoc, quod brevi tempore est in eis, unde alios delectent, unde cum natura maxime appetat delectabile, et fugiat triste, nullus potest diu talibus commorari, cum sint tristes vel non delectabiles. Quinto hoc idem probo ex imperfectione amicitiae. Sunt enim quidam, qui benigne recipiunt se ad invicem in hoc, quod unus acceptet mores et conversationem alterius, et tamen propter aliquiam causam numquam convivunt ad invicem, tales enim magis sunt similes benevolis, quam amicis, quia deest eis convivere, quod maxime est amicorum, nam amicitia vult convictum per aliquod tempus. Haec Philosophus li. IV. Ethicorum c. V. „Quemadmodum autem in virtutibus” etc. et beatus Thomas in scripto Ethicorum et Albertus in commento ibidem, ubi dicunt, quod sicut in aliis virtutibus quidam sunt boni secundum actum et quidam secundum habitum, ita in amicitia quidam sunt amici secundum actum conviventes et cooperantes delectabiliter sibi ipsis, et quidam sunt amici secundum habitum, sicut dormientes, qui habent habitum amicitiae, quo post amicabiliter operari convenit, et tales sunt, qui sunt separati secundum loca, tamen postea redeunt ad invicem, convivunt, conversantur et delectabiliter cooperantur, ut patet supra.
Tertium signum vel actus amicitiae est liberalis benefactio, nam ille est amicus, qui vult et operatur bona vel exsistentia vel apparentia amico suo non propter seipsum, sed gratia amici sui. Ex quibus verbis colligitur, quod amicus servit et benefacit amico suo quattuor modis, scilicet liberaliter, celeriter, utiliter vel opinaliter. Primo liberaliter. Si enim unus alteri benefacit invitus vel propter seipsum, non est amicus eius, unde Ambrosius in li. De officiis: In beneficio conferendo plus animus, quam census operatur, magis praeponderat benevolentia, quam possibilitas reddendi munus. Secundo celeriter. Si enim in serviendo alteri, qui voluntatem opere explere negligat, non est amicus eius, ut dicit Seneca li. IV. De beneficiis: Gratissima sunt beneficia occurrentia, ubi nulla fuerit mora, quam accipientis verecundia. Tertio utiliter. Si enim aliquis servit et benefacit alteri non quasi intendens bonum illius, sed bonum sui ipsius, non videretur esse verus amicus illius, sed sui ipsius, ut verbi gratia sicut cum aliquis nutrit equum propter commodum suum. Quarto opinaliter, nam si aliquis servit alteri de aliquo, quod ei nec sit utile vel honestum vel delectabile, dum tamen aestimetur vel opinetur suo amico esse utile, quod exhibet vel impendit, talis est verus amicus. Haec Aristoteles li. IX. c. IV. „Amicabilia autem” etc., et beatus Thomas in scripto Ethicorum et Albertus in commento ibidem.
Quartum signum vel opus amicitiae est generalis conventio vel conformatio, debet enim unus amicorum alteri in omnibus conformari, quod patet per quattuor, quae proverbialiter et vulgariter de amicitia dicuntur. Primum est unam esse animam duorum amicorum. Secundum est, quod ea, quae sunt amicorum, sunt communia. Tertium est, quod amicitia est quaedam aequalitas. Quartum, quod in proverbio vulgariter dicitur, est, quod amicus se habet ad suum amicum, sicut genu ad tibiam, quae habent maximam ad invicem propinquitatem. Per haec quattuor datur intelligi, quod amicitia in quadam unitate et conformitate amicorum consistit. Haec Aristoteles li. Ethicorum VIII. IX. c. „Dubitatur autem” etc., et beatus Thomas in scripto Ethicorum, et Albertus in commento ibidem. Ubi Albertus reddit rationem, quare haec quattuor proverbia de vera amicitia dicuntur dicens, quod vera amicitia potest dupliciter considerari, vel secundum affectum, vel secundum effectum. Primo secundum affectum amicitiae, qui scilicet est convivere, et sic est primum, quod proverbialiter de amicitia dicitur, scilicet: Amicorum est una anima. Secundo potest vera amicitia considerari secundum effectum, et quantum ad hunc, amicitiae est communicare et subvenire. Primo enim quantum ad hunc effectum amicitiae, qui est communicare, ponit duo, scilicet ipsa communicata, et sic est secundum proverbium, scilicet: Amicorum sunt omnia communia, et formam ponit, scilicet aequalitatem communionis, et sic est tertium proverbium, scilicet: Amicitia est quaedam aequalitas. Secundo quantum ad effectum, qui est in necessitate, subvenire, ponit quartum proverbium, scilicet: Amici sunt tamquam genu ad tibiam, ita amicus ligat et unit sibi amicum, et sustentat eum. Patet igitur ex proverbiis quattuor supradictis, quod vera amicitia habet quattuor facere, scilicet ligare vel unire, communicare, adaequare et in necessitate subvenire. Haec Albertus.
Quod opera amicitiae reducuntur ad tria. Ca. IX.
Ad maiorem tamen evidentiam capituli praecedentis est sciendum, quod opera amicitiae supradicta reducuntur ad tria, scilicet ad benevolentiam, concordiam et beneficentiam, ita quod in generali tres sunt actus amicitiae. Primus est benevolentia, quae consistit in interiori affectu respectu personae. Secundus actus amicitiae est concordia, quae etiam consistit in interiori affectu respectu eorum, quae sunt personae. Tertius actus amicitiae est beneficentia, quae consistit in exteriori effectu.
Primus amicitiae actus est benevolentia, quae consistit in interiori affectu respectu personae, quae quidem benevolentia ordinatur, ut principium eius, sine quo amicitia esse non potest, quod patet, quia non est possibile aliquos esse amicos, nisi prius facti fuerint benevoli.Tullius De amicitia: In hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia vero non, sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, sed propinquitas manet, licet enim benevolentia sit principium amicitiae. Sicut patet, non tamen sequitur, quod benevolentia sit amicitia, ut patet infra *„Benevolentia”*. Require ibidem.
Secundus actus amicitiae est concordia, quae consistit in affectu et in actu unanimi, scilicet quod eadem velint et nolint, et eadem eligant, in quibus consistit ratio concordiae, quod patet ex interpretatione vel significatione concordiae, nam concordia dicitur quasi ’unitas cordium’ vel voluntatum, quae in amicis praecipue debet esse. Ubi nota, quod concordia in speculativis, in minimis, in vitiis amicitiam veram non causat, sed in corporalibus communibus et utilibus, quod patet de omnibus. Primo enim concordia in speculativis non facit amicitiam, ut verbi gratia si aliqui consentiunt sibi ad invicem in speculativis, puta quod Sol est maior Terra, talis concordia vel consensus non pertinet ad rationem amicitiae. Cuius ratio est, quia iudicium in talibus procedit ex naturali ratione, et per consequens ex illationis necessitate, amicitia vero procedit ex electione, et ideo in iudiciis talium nihil prohibet amico dissentire, et amico consentire. Secundo concordia in minimis non constituit amicitiam, nec discordia in talibus tollit eam, eo quod concordia attenditur circa ea, quae habent aliquam magnitudinem, ut statim patebit. Tertio concordia in vitiis non causat veram amicitiam, quod tali ratione ostendo: In pravis concordia esse non potest, sed in pravis non est vera amicitia, ergo etc. Quod autem in pravis non potest esse concordia, tali ratione ostendo: Quicumque non servat bonum commune, concordiam habere non potest, nec per consequens amicitiam, sed pravi cum destruant bonum commune, et non servent iustitiam, eo quod volunt superabundare in bonis et deficere in malis, non possunt habere concordiam cum aliis, eo quod sic faciendo proximos impedire conantur, ne quod pravi cupiunt, adipiscantur, et sic accidit inter eos contentio, et sic non sunt concordes, unde sicut appetentes plus in lucris et minus in damnis sunt iniusti, nec per consequens sunt concordes, ita pravi, qui volunt in bonis communibus superabundare, et in malis deficere. Quarto concordia est unitas amicorum in aliquo decreto operabili, sicut quando plures consentiunt, quod unus dominetur, vel quod sit pugnandum, unde non est concordia, quando quilibet vult sibi bonum, immo ex hoc discordia oritur, ut et supra, sed quando concordant et plebei et boni sive potentes in eodem principatu, tunc est concordia veram amicitiam causans. Cuius ratio est, quia sic concordando quilibet habet suam voluntatem. Haec Aristoteles Ethicorum li. IX. c. VI. „Amicabiles ergo” etc., et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.
Debet autem amicus amico suo concordare quoad quinque, scilicet quoad aspectum, convictum, affectum, colloquium, obsequium.
Primo quoad aspectum, quia visio amici est delectabilis amico, quod probo quattuor rationibus. Prima ex parte causalitatis, quia per visionem incipit fieri seu causari passio amoris, unde visio est causa amoris. Secunda est ex parte pulchritudinis, quia ex pulchritudine amici, quam visus percipit, provocatur et conservatur amor, aspectus enim amici est amico delectabilis, sicut quis delectatur in aspectu rei pulchrae, quam diligit, et quae sibi placet. Tertia est ex parte celsitudinis, quia quililbet amicus ex boni notitia et praesentia delectatur, et haec duo, scilicet notitiam et praesentiam amici facit visus. Quarta ex parte similitudinis. Videmus enim in amore libidinoso, quod se tali amore amantes maxime appetunt se videre, ad ostendendum, quod amor amicitiae fit secundum sensum visus. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. c. ultimo „Utrum igitur quemadmodum” et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem. Require quomodo in visione Dei sit beatitudo infra *„Visio divinae essentiae”*.
Secundo amici debent concordare ad convictum, eo quod convivere ad invicem est praecipuus actus amicitiae, ut patet supra capitulo praecedenti. In cuius signum dicitur Ecces. IV. de eo, qui non convivit amicis, sed caret eis: Vae soli,8 scilicet illi, qui est sine amico, sine Christo, sine Deo. Primo vae soli, qui est sine amico, quia talis caret simplicis amicitiae effectu, qui est revelatio, consolatio, defensio, unde dicit: vae soli, scilicet qui nulli est iunctus vinculo amicitiae vel charitatis, et hoc propter tria. Primo quia cum talis in culpam ceciderit, non habet sublevantem, scilicet oratione et consilio. Secundo quia cum talis in tribulationis poenam devenerit, non habet consolantem. Tertio quia cum talis invasus fuerit, non habet defendentem. Secundo vae soli magis, qui est sine amico Christo, et hoc propter tria. Primo quia cum talis in culpam ceciderit, non habet Christum erigentem. Secundo quia cum talis in morte dormierit, non habet Christum vivificantem. Tertio quia cum talis a diabolo fortiter impugnatus fuerit, non habet Christum defendentem. Tertio vae soli maxime, qui est sine Deo. Oseae VIII.: Vae eis, cum recessero ab eis.9 Augustinus li. De Trinitate: Magna miseria est hominis cum eo non esse, sine quo non potest esse, in quocumque enim est, proculdubio sine eo non est, etenim si eius non meminit, eumque non intelligit et non diligit, cum illo non est. Patet igitur ex praedictis, quod amicorum proprium est convivere ad invicem, unde Augustinus: Quid est amor, nisi vita copulans vel copulare appetens duo, scilicet amantem et quod amatur. Et Gregorius: Amor semper in alium tendit, ut charitas esse possit.
Tertio amici recordare debent ad invicem, quoad affectum, scilicet quia debent se invicem diligere, unde cum aliquis vult commendare amicitiam suam ad alterum, consuevit dicere: Ego diligo eum, sicut meipsum, ad ostendendum, quod ille est verus amicus, qui eadem vult et agit ad suum amicum, quae vellet et ageret ad seipsum. Ex quo sequuntur duo, scilicet quae sunt propria opera amicorum; primum est, quod amici debent eadem aligere et respuere; secundum est, quod amici debent de eisdem congaudere et dolere, et haec ex conformitate voluntatis causantur, ex eo enim, quod amicorum est unum velle et unum nolle, sequuntur praedicta duo. Haec Philosophus Ethicorum li. IX.
Quarto amici debent convenire et concordare ad invicem quoad colloquium, quia debent sua secreta ad invicem intimare, quod tripliciter probo, scilicet exemplo, periculo et commodo. Primo exemplo Dei, Exo. XXXIII., ubi dicitur, quod Dominus loquebatur ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum.10 Secundo probo idem ex periculo, quod imminere potest, propter quod dicitur Ecci. VIII.: Non omni homini manifestes cor tuum,11 quod dicit: non cuicumque indifferenter reveles secreta tua, sed tali, qui iuvare possit et sciat et velit. Tertio probo idem ex commodo, unde Ambrosius De officiis li. III. sic ait: Solatium vitae huius est, ut habeas, cui pectus tuum aperias, cui arcana communices, cui secreta tui pectoris committas, ut colloces tibi fidelem virum, qui in prosperis congratuletur tibi, qui in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur; facilis vox et congrua: „Totus tuus sum”, sed paucorum est effectus. Et Tullius De amicitia sic ait: Excepta sapientia nihil melius datum homini a diis immortalibus amicitia. Quid enim dulcius, quam habere, cum quo audeas sic loqui, ut tecum? Quis esset tantus fructus in rebus prosperis, nisi haberes amicum, qui illis aeque, ut tu ipse, gauderet, adversas etiam ferre difficile esset sine illo, qui illas gravius etiam quam tu ferret? Unde et Salvator noster solis amicis suis secreta manifestavit dicens Ioh. XV.: Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.12 Quae verba exponens Theophilus sic ait: Servus, scilicet peccati, non novit consilia Domini, scilicet de oboedientia, castitate vel virginitate et paupertate, vos autem cum amicos reputem, secreta mea vobis communicavi. Sed diceres: Quae sunt secreta Patris? Respondet Gregorius et exponit ibidem dicens: Omnia, quae audivit a Patre, quae nota fieri voluit amicis suis, sunt gaudia internae charitatis et festa supernae patriae caelestis, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit, dum enim superna caelestia amamus, amata iam novimus, quia amor ipse notitia est, omnia ergo eis nota fecerat, quia a terrenis desideriis immutati amoris sui facibus ardebant.
Tertius effectus principalis amicitiae verae est beneficentia, quae consistit in effectu exteriori, et merito, quia benevolentia seu beneficentia est quaedam amicitia otiosa, eo quod operationem exteriorem non habet. Et ideo ad rationem verae amicitiae requiritur, quod aliquis sit benevolus et bene operans vel benefaciens amico suo gratia ipsius amici, ita quod homines dicunt et exponunt illum esse amicum, qui vult et operatur bona, vel exsistentia vel apparentia ad amicum suum gratia ipsius amici, ut dicit Philosophus Ethicorum li. IX. c. IV. „Amicabilia autem” et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem. Require supra capitulo praecedenti, quomodo amicus debeat benefacere amico suo quattuor modis, ut patebit infra *„Beneficentia et benefactor”*.
Sed diceres forte: Non potest amicus amare bonum amico suo, nec operari bonum ad amicum gratia ipsius amici tali ratione: Unicuique est amabile et operabile, quod est ei bonum, sed contra hoc videtur esse, quod amicus amet amicum suum et benefaciat amico suo gratia amici sui et non propter seipsum. Respondet Philosophus huic tacitae quaestioni et dicit, quod illi, qui amant amicum et benefaciunt ei, etiam amant et operantur id, quod est bonum sibi ipsis, quod patet, quia quando ille, qui est bonus in se, est factus amicus alicui, fit etiam bonus amico suo, et sic uterque dum amat amicum, amat, quod sibi bonum est, et uterque retribuit aequale amico suo. Haec Philosophus ponit tacite Ethicorum li. VIII. c. V. „Quemadmodum autem in virtutibus” in fine capituli et beatus Thomas in scripto ibidem expresse.
Quod iuvenes sunt apti ad amicitiam, senes vel mordaces non. Ca. X.
Praeter illa, quae de amicitia sunt dicta, iterum circa amicitiam consideranda sunt tria, scilicet aptitudo conveniens, multitudo deficiens, celsitudo praeeminens.
Primo circa amicitiam consideranda est aptitudo conveniens vel ineptitudo impediens, nam iuvenes ex naturali complexione sunt apti ad amicitiam, senes autem et severi, scilicet litigiosi et mordaces non. Primo dico, quod iuvenes ex naturali complexione sunt apti ad amicitiam, et cito trahunt cum aliis amicitiam, quod tali ratione ostendo: Illi sunt apti ad amicitiam, in quibus sunt omnia opera amicitiae causativa, sed talia opera sunt in iuvenibus, quod patet, quia ipsi ex naturali complexione multum gaudent in affectu, in aspectu, in colloquiis, in obsequio aliorum, de quibus patet supra capitulo praecedenti, scilicet quod ipsa sunt opera amicitiae causativa, ergo iuvenes prae aliis cito et de facili fiunt amici.
Secundo consideranda est ineptitudo impediens amicitiam, nam antiqui vel senes vel severi, id est litigiosi vel mordaces non sunt naturaliter apti ad amicitiam, quod probo propter quattuor, quae sunt in eis amicitiae impeditiva. Primo propter sui nimiam dilectionem. Cum enim tales nimis seipsos diligant et sibi ipsis nimis intendant, de aliis minus curant et minus gaudent de colloquiis aliorum. Secundo propter suspitionem, nam tales mala de aliis suspicantur propter mala, quae antiqui in praeterito commiserunt, et ideo nec de aliis confidunt, nec aliis convivunt, unde non sunt aliorum amici. Tertio propter praesumptionem. Nam antiqui de se praesumentes nimis sensum suum sequuntur, et ideo cum aliis non concordant, et per consequens non amicantur. Quarto propter subtractionem. Nam subtractis causis amicitiae subtrahitur amicitia, sed praedicti negant et subtrahunt aliis colloquia et obsequia, et omnia alia opera, quae sunt causativa amicitiae, ergo etc. Unde senes et severi possunt esse benevoli, inquantum bona volunt aliis in affectu, et etiam in effectu subveniunt in necessitatibus, non sunt tamen veri amici, propter hoc, quod non convivunt, neque gaudent in societate amicorum, quae maxime videntur esse amicitiae opera. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. VI. „In severis autem et senibus” etc., et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.
Ad cuius evidentiam nota tria. Primum est, quod iuvenes, qui sic et tam cito et de facili fiunt amici, non sunt omnino perfecti amici. Cuius ratio est, quia licet iuvenes multum sunt in gaudiis et colloquiis et obsequiis aliorum, tamen non diu permanent in amicitia, sed sicut cito amant, ita cito cadunt ab amatione etiam eadem die frequenter, ad perfectam autem amicitiam requiritur commanere et convivere per longum tempus. Secundum est, quod amicitia, quae est propter delectabile, maxime videtur iuvenibus competere, quod tali ratione ostendo: Quicumque maxime vivunt secundum passiones, istis maxime competit vel convenit prosequi delectabile et amicitiam, quae est delectabilis, sed iuvenes maxime feruntur a passionibus, nedum roborato in eis iudicio rationis, propter quod ipsi maxime prosequuntur illud, quod eis secundum praesens tempus est delectabile. Tertium est, quod amicitia, quae est propter utile, competit tribus generibus personarum, scilicet senibus, viatoribus et quibusdam iuvenibus. Primo enim amicitia, quae est propter utile, competit senibus, qui non quaerunt delectabile propter debilitatem caloris et sensuum, sed quaerunt utile, inquantum scilicet indigent, ut subveniatur naturae iam deficienti. Secundo amicitia, quae est propter utile, competit peregrinis vel viatoribus, nam tales se invicem amare videntur propter utilitatem, quam habet unus ab alio in sua peregrinatione. Tertio amicitia, quae est propter utilitate, competit etiam quibusdam iuvenibus, qui quaerunt utile, tales enim non sunt omnino tales, ut mutuo se ament, neque etiam aliquando conveniunt ad invicem propter delectabile, quia quandoque non sunt simpliciter sibi invicem delectabiles, nec unus indiget societate alterius, nisi solum propter utilitatem, unde intantum mutua societas in eis delectabilis est, inquantum per hoc habent aliquam spem boni, id est lucri, propter hoc fit eis utilis societas. Haec Philosophus Ethicorum li. VIII. c. III. „Differunt autem haec” etc. in medio capituli ibi: „Maxime autem senibus” etc., et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.
Dostları ilə paylaş: |