De amicitia] Quod amicitia est quaedam virtus, et reducitur ad iustitiam. Ca. I


Quod amicitia est falsa vel ficta quattuor modis. Ca. XV



Yüklə 201,99 Kb.
səhifə5/6
tarix18.01.2019
ölçüsü201,99 Kb.
#100212
1   2   3   4   5   6

Quod amicitia est falsa vel ficta quattuor modis. Ca. XV.

Ad maiorem autem evidentiam eorum, quae sunt dicta superius, de amicitia est sciendum, quod quadruplex est amicitia, scilicet ficta, mala, vera et perfecta.

Primo dico, quod est amicitia ficta vel falsa, et talis fit quattuor modis; primo quando est in solo nomine et non opere; secundo quando est occulte et non manifeste; tertio quando est ore et non corde; quarto quando est in prosperitate et non adversitate.

Primo dico, quod amicitia est falsa vel ficta, quando est solo nomine et non opere. Ecci. XXXVII.: Est amicus solo nomine14 et non re. Amicitia talis amici est vitanda, eo quod est sine humore charitatis, sine valore veritatis, sine virore vel dulcedine veritatis, propter quod prohibetur I. Ioh. III.: Non diligamus verbo et lingua, sed opere et veritate.15 Quod verbum exponitur trius modis. Primo sic: Non diligamus verbo et lingua, quod dicit: Ille verbo tantum diligit, qui bonum promittit et non solvit, multi enim verbo multum amorem ostendunt, sed opere nihil. Et subdit: Neque lingua tantum, scilicet diligamus, ut ille, qui dicit se facere aliquid propter Deum, et non facit. Sed opere et veritate, quia verus amicus toto corde diligit et opere perficit. Secundo modo exponitur sic: ut verbum et lingua pro eodem exponatur, ut sic: Non diligamus verbo et lingua. Verbo et lingua diligit, qui dilectionem in effectu ostendit, non tamen ordinata intentione. Unde Augustinus: Quam multi sunt, qui iactantiae causa multa distribuunt, multa donant, et nil aliud quaerunt, nisi humanam laudem et gloriam popularem plenam ventis, nulla stabilitate solidatam. Sed opere et veritate: Tullius de amicitia vera sic ait: Ille est verus amicus, qui omnia bona sua aliis communicat, et mala aliorum facit sua, qui vero aliter amat, fictus est amicus et nominetenus. Tertio modo exponitur sic secundum Augustinum: Non diligamus verbo et lingua, quod dicit: Non perhibeat testimonium tibi de eo, quod fecisti lingua aliena, sed conscientia tua propria interroga cor tuum: „Vide, quid fecisti, et quid appetisti, an salutem tuam, an laudem hominum?” Ideo subdit: Sed opere et veritate, id est sinceritate intentionis, ita quod vera dilectio in duobus consistit, scilicet in sinceritate mentis et integritate operis, propter quae duo merito dicit: Sed opere et veritate.

Secundo amicitia est ficta vel falsa, quando est occulta et non manifesta, unde Prover. XXVII.: Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus.16 Quod etiam exponitur tribus modis. Primo sic: Melior, id est magis prodest manifesta correptio facta a praelato, si publicum vel manifestum est peccatum, alioquin si peccatum est occultum, et tu, praelate, in manifesto corripis, non es corrector, sed proditor. Quam amor absconditus, quia amor, qui non corripit, incipit denegare in vitium, eo quod qui tacet, cum emendare possit, consentit. Seneca in proverbiis: Amici vitia si feras, facis tua. Secundo exponitur sic: Melior est manifesta correptio, cuius fructus apparet exterius, quam amor absconditus, cuius effectus extrinsecus non apparet. Gregorius autem vocat amorem absconditum illicitum et adulterum, nam omnis, qui male agit, odit lucem. Tertio secundum Hieronymum sic: Melior est inimicus manifestus, quam amicus absconditus, et subdit causam dicens: Ille enim, scilicet inimicus manifestus, dum cognoscitur, facile vitatur. Iste vero, scilicet amicus absconditus, dum non cognoscitur, praevalet.

Tertio amicitia est ficta vel falsa, quando est ore et non corde, talis fuit amicitia Ioab ad Amasam, II. Reg. XX., ubi dicitur, quod Ioab dixit ad Amasam: „Salve, mi frater”, et tenuit dextera manu mentum Amasae quasi osculans eum, et effudit viscera eius in terram.17 Sic mundus proponit dilectionem, et concludit amaritudinem, unde Ecci. VI.: Est amicus, qui convertitur ad inimicitiam, et quae odium, rixam et convicium denudabit,18 quod dicit: Est amicus fictus, qui leviter et faciliter est convertibilis, nunc ad amicitiam, nunc ad inimicitiam, et talis odium cordis et rixam contentionis et convicia opprobriosi sermonis denudabit, id est odium, quod in corde habebat, et mala omnia, quae scit de illo, cuius amicitiam simulabat, manifestabit, et si nesciat, finget, ut dicitur Prover. XVIII.: Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico.19 Exemplum ponit de hoc Boethius IV. li. De consolatione dicens: Nequeunt mali oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere, similesque avibus sunt, quarum intuitum nox illuminat, dies caecat, et ideo omnis talis quaerit occasiones, id est rationes excusabiles vel oportunitates recedendi generaliter a vero et bono amico, vel specialiter a Christo, qui est verus amicus, sicut filius prodigus sponte recessit a patre suo, Luc. XV.,20 unde de tali numquam est confidendum, Ecci. XII.: Non credas inimico tuo in aeternum.21 Quod verbum secundum Glossam exponitur duobus modis, scilicet mystice et historice. Mystice quidem de diabolo transfigurante se in angelum lucis, vel de haeretico. Sed contra: Si diabolus vel haereticus verum dicit, numquid est ei credendum? Respondeo et dico, quod si manifeste est verum, quod dicit, credatur vero illi non propter illum, quia in illo nulla est auctoritas, cui quandoque creditur, sed propter verum, quod dicit, eo quod est manifestum. Si autem dubium est, an verum sit, quod dicit, est prius examinandum, et tunc non illi creditur, sed veritati examinatae et probatae. Secundo verbum illum secundum Glossam exponitur historice de falso amico, cui non debemus credere in aeternum. Cuius ratio est, quia talis sive cum humiliter, sive cum dulciter loquitur, sive cum lacrimatur, sive cum manibus applaudat, semper ut subvertat, insidiatur.

Quarto amicitia est ficta vel falsa, quando est in prosperitate et non adversitate. De tali dicitur Ecci. XIII.: Si largitus fueris, assumet te, et si non habueris, relinquet te.22 Expositor: Si largitus fueris amico tali munera, id est suum amicum vocabit te, vel assumet te, vocando te iuxta se et non honorando te. Si vero non habueris, quod largiaris ei, derelinquet te, id est non assumet te iuxta se, vel non assumet te ad officium, vel amovebit te ab officio vel a loco, in quo te propter munera collocaverat. Et iterum Prover. XIX.: Divitiae addunt amicos plurimos, a paupere autem hi, quos habuit, separantur.23 Quod quidem verbum sive intelligatur de divitiis spiritualibus, sive temporalibus, aliqualiter est verum, quod sic patet: Nam divitiae spirituales, scilicet virtutes addunt amicos plurimos, scilicet Deum et angelos et omnes fideles, qui exsistunt in charitate. A paupere autem virtutibus etiam id, quod videtur habere, aufertur, et separatur ab eo. Vel spiritualiter secundum Glossam a paupere, id est a Christo et hi, quos habuit, scilicet apostoli separantur ab eo in tempore passionis Christi. Similiter si intelligatur de divitiis temporalibus, sic divitiae temporales addunt amicos plurimos, non quidem veros, sed falsos, quia tales non amant personas, sed divitias, quia divitiis recedentibus recedunt amicitiae. Seneca: Mel muscae, cadavera lupi, praedam sequitur turba ista, non hominem. Et iterum Seneca: Nullum maius malum habet occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putet, quibus ipse non est. Et subdit: A paupere autem, scilicet fortunae, hi, quos habuit tempore prosperitatis, separantur tempore paupertatis, sicut canes ab osse corroso, et sicut mures ab horreo vacuato. Threnorum I.: Omnes amici eius spreverunt eam inter angustias.24 Et Iob VI.: Necessarii quoque mei recesserunt a me.25 Et iterum Threnorum I.: Qui glorificabant eam, spreverunt eam, quando viderunt ignominiam eius.26 Seneca: Qui utilitatis causa amicus est, tamdiu placebit, quamdiu talis erit. Et Poeta:

Cum fueris felix, multos numerabis amicos,

tempora si nubila sint tibi, solus eris.

Unde Prover. XIX.: Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona retribuentis.27 Expositor: Multi colunt, id est honorant et venerantur personam potentis, id est divitis vel praesidentis. Sed numquid hoc est peccatum? Respondeo, quod hoc bene vel male fieri potest, bene quidem, si propter officium fiat, quia a Deo est sibi collata potestas, et vicem Dei gerit, et ideo propter hoc eum, scilicet dominum quamvis malum honorare tenemur, sed honorare eum, quia potens est et dives aut nobilis aut huiusmodi, peccatum est. Similiter tantum timere dominum, quod propter eius timorem in iudicio aliquis asserat falsum, vel verum taceat et opprimat, vel quodlibet aliud peccatum faciat, vel propter aliquam utilitatem propriam eum extollat vel melioribus praeponat, his modis et omnibus talibus semper est peccatum. Propter quod dicitur Levi. XIX.: Nec honores vultum potentis.28 Et subditur in praemissa auctoritate: Et amici sunt dona tribuentis. Expone hoc per praecedentes auctoritates.


Quod amicitia inter pravos est mala et vitanda quattuor rationibus. Ca. XVI.

Secundo dico, quod est amicitia mala, scilicet amicitia, quae est inter pravos, de qua Lucae XXIII.: Facti sunt amici Herodes et Pilatus.29 Ubi Glossa: Nefandum foedus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt. Et Theophilus ibidem sic ait: Attende diabolum ubique coniungentem disiuncta, ut Christi peragat necem. Erubescamus ergo nos, si causa nostrae salutis nec amicos in proprio foedere conservemus. Quod autem amicitia, quae est inter pravos, sit mala et per consequens vitanda et detestanda, probo per quattuor rationes: prima est propter complacentiam vitii, secunda est propter discordiam proximi, tertia est propter carentiam boni, quarta est propter repugnantiam animi.

Prima ratio, propter quam amicitia, quae est inter pravos, est mala, est propter complacentiam vitii, et formo sic rationem: Amicitia illorum est mala, qui in pravis operibus delectantur, et in his sibi invicem communicant et operantur; sed talis est amicitia, quae est inter pravos, dum aliqui non sunt stabiles in virtute, communicant malis et assimilantur eis, et sic ipsi etiam fiunt pravi. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. c. ultimo et IX. „Utrum igitur quemadmodum” etc. infra eodem capitulo ibi: „Fit ergo quidem pravorum amicitia mala”. Communicant enim in pravis instabiles exsistentes, mali autem fiunt assimilati ad invicem. Secundo idem probo auctoritate Gregorii in Pastorali dicentis: Cum incaute malorum amicitiis iungimur, eorum culpis ligamur, et ponit rationem dicens: Ab illo, qui summe rectus est, eo ipso iam discrepat, quo malorum amicitiis vita nostra non discrepat. Et Chrysostomus super Matth.: Rerum natura sic est, ut quotiens bonus malo coniungitur, non ex bono malus melioratur, sed ex malo bonus contaminatur. Nam bonus efficitur malus similitudinem alterius malitiae assumendo, et ideo talium amicitia est vitanda et detestanda, unde Isidorus II. Soliloquiorum sic ait: Melius est habere malorum odium, quam consortium. Sicut enim bona multa habet communis vita sanctorum, sic plura mala societas affert malorum. Apostolus II. ad Corinth. VI.: Quae societas lucis ad tenebras etc.30

Secundo31 amicitia pravorum est mala et per consequens vitanda propter disconvenientiam vel discordiam proximi, et formo sic rationem: Illius amicitia est mala et per consequens vitanda, qui non vult alteri iustitiam facere, sed ita facit pravus, quod probo, quia pravus vult superabundare in bonis et deficere in malis, et ex hoc proximum compellit, ne habeat, quod iipse cupit, et dum non servat alteri bonum iustitiae, sequitur, quod sit inter eos malum discordiae, quod patet ex eo, quod sequitur, scilicet contentio inter eos, unde unus cogit alium ad hoc, quod servet, quod est iniustum, sed tamen ipse non vult alteri iustitiam facere, sed vult superabundare in bonis, deficere in malis. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. „Amicabile autem et concordiam” etc. infra eodem capitulo ibi: „Pravos non possibile est concordare” etc.

Sed forte quaeres: unde procedit, quod aliquis vult superabundare in bonis, et deficere in malis? Respondeo et dico, quod hoc procedit ex amore sui ipsius, ex eo enim, quod aliquis amat seipsum, vult superabundare in bonis, et deficere in malis, quod quidem est laudabile et vituperabile diversis respectibus. Primo enim amare seipsum est laudabile, scilicet cum quis amat seipsum in bonis rationis vel secundum partem rationalem, puta si velit inter alios maxime agere opera virtutis, ut iustitiae vel temperantiae vel quaecumque ad virtutis opera pertinentia, unde ille, qui plus sibi vult de bonis honestis acquirere, si vocatur amator sui, hoc non est eius vituperium, sed in eius laudem et commendationem dicitur, eo quod amat seipsum secundum partem animae rationalem. Secundo amare seipsum est opprobriosum, scilicet cum aliquis seipsum secundum partem animae irrationalem, id est secundum partem sensitivam amat, et talis amator sui ipsius est, qui in bonis temporalibus, scilicet in pecuniis, honoribus et delectationibus corporalibus (quales sunt ciborum et vener[e]orum) superabundantiam quaerit, talis merito est vituperabilis, et praecipue triplici ratione. Prima est, quia talis se amat secundum vilia bona, immo noxia, qualia sunt in rei veritate bona corporalia, quamvis multitudo populi ad ipsa attendat, ac si essent optima, eo quod multi, immo plures sequuntur sensum magis, quam rationem. Secunda ratio est, quia amator sui quantum ad bona corporalia horum superabundantiam quaerit ad satisfaciendum concupiscentiis, et universaliter omnibus passionibus, quod in homine pessimum est. Tertia ratio est, quia ex hoc, quod tales in bonis corporalibus superabundantiam quaerunt, quam omnes simul habere non possunt, sequitur, quod circa huiusmodi bona fiant contentiones et pugnae. Et hoc erat secundum, scilicet quare in amicitia utili, quae etiam est inter pravos, est discordia proximi. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. c. VIII. ibi: „Dubitatur autem, utrum oportet amare seipsum, vel amare aliquem alium” et beatus Thomas in scripto et Albertus in commento ibidem.

Tertio societas pravi est mala et per consequens vitanda propter carentiam boni, et formo sic rationem: Ubi est carentia boni debiti, ibi est malum, sed in pravo est huiusmodi carentia, quod sic probo: Qui non habet beneficentiam et benevolentiam respectu sui ipsius, minus habet respectu alterius, sed pravus est huiusmodi, quod probo de his duobus. Et primo quod pravus quilibet caret benevolentia ad seipsum, et hoc duobus modis. Uno modo inquantum pravi operantur sibi ipsis nociva, et hoc faciunt vel propter malitiam, vel propter concupiscentiam, propter quae eligunt mala et eis nociva loco illorum, quae secundum rationem videntur, et de eis iudicant esse sibi bona. Alio modo inquantum vitant sibi proficua propter timiditatem. Secundo pravi carent benevolentia ad seipsos, quod patet, quia tales nolunt seipsos esse et vivere, quae sunt maxima bona. Ratio autem huius est, quia illi, qui multa mala et pessima fecerunt, odiuntur ab hominibus, propter quod nolunt se esse et vivere, unde eorum vita est eis taediosa cognoscentes se omnibus esse graves, unde tales non sustinent vivere, immo quandoque occidunt seipsos. Sed contra: Omnia desiderant esse, ut dicitur in secundo De generatione, cuius ratio est, quia esse est quid divinum, ut dicit Dionysius c. II. et III. li. De divinis nominibus, sed esse et praecipue divinum est, quod omnia appetunt, ergo nullus quantumcumque pravus vult se non esse. Respondeo et dico, quod aliud est esse simpliciter, et aliud est esse secundum quid, scilicet esse tale vel sub conditione tali. Licet enim esse simpliciter, quod est bonum, omnia appetant, tamen esse32 secundum quid, id est sub tali conditione, quod est miserabile esse, omnia fugiunt, sicut Dominus de Iuda dixit: Bonum est, si natus non fuisset homo ille.33

Quarto et ultimo societas mali est prava et detestanda propter repugnantiam animi, est enim pugna continua in anima seu in mente pravi, quae quidem pugna non est in partibus animae separatae, quod patet, quia ipsa anima separata secundum omnes partes suas, id est potentias, scilicet sensum, intellectum et voluntatem vel desiderium fertur super illud vel in illud, quod est simpliciter verum et simpliciter bonum. Similiter inter partes corporis non est pugna, immo sicut dicit Apostolus I. ad Corinth. XII.: Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra.34 Sed inter partes animae coniunctae corpori est pugna, quia anima secundum aliquas potentias suas non est coniuncta corpori, scilicet secundum intellectum et voluntatem, et secundum has potentias anima fertur in verum et in bonum simpliciter, secundum vero alias partes, scilicet secundum potentias sensitivas anima est coniuncta corpori, et ideo eius cognitio fertur super apparens verum et eius appetitus, scilicet sensitivus fertur super apparens bonum, sicut ponit exemplum Avicenna de luce ignis, quae clara est ex parte illa, quae evadit admixtionem, scilicet ex parte superiori, et ex parte, qua admiscetur combustibili, trahit quandam obscuritatem. Similiter anima ex diversis partibus trahitur ad diversa, ut patet, et hoc est causa pugnae in anima.

Quod autem anima secundum diversas partes, id est potentias trahatur ad diversa, ex quibus pugnam habeat, ex tribus specialiter probo, scilicet ex gaudio et tristitia, ex continentia et incontinentia, ex continua experientia.

Primo ex gaudio et tristitia, nam anima pravi ex una parte gaudet et delectatur, si recedat a delectabilibus, scilicet ex parte superiori animae, id est ex parte rationis, quae iudicat mala esse vitanda, ex alia vero parte inferiori, scilicet sensitiva anima dolet, si recedat a delectabilibus propter malitiam in eo dominantem, quae huiusmodi tristitiam causat in parte sensitiva, ita quod una pars animae, scilicet pars sensitiva hominem pravum trahit ad unam partem, scilicet ad malum, et alia pars superior, scilicet ratio trahit ad partem aliam, scilicet ad bonum, ac si anima in diversas partes dispareret et contra seipsam discreparet, et sic est in anima pravi pugna.

Secundo hoc idem probo ex continentia et incontinentia. Dicitur enim continens quasi se tenens, quia tenet intellectum sequendo eius iudicium contra impetus passionum. Incontinens autem dicitur quasi se non tenens, nam concupiscentia, quam incontinens sequitur et a qua vincitur, ligat in particulari iudicium rationis, verbi gratia: Ratio dicit nullum esse gustandum dulce extra horam, econtra concupiscentia dicit: omne dulce est gustandum; hoc est dulce – ergo etc. Et quia ratio absorbetur a concupiscentia in particulari, non assumitur sub universali rationis, ut dicatur hoc esse praeter horam, sed assumitur sub universali concupiscentiae, ut dicatur hoc esse dulce, unde concupiscentia non absorbet iudicium rationis in universali, sed in particulari, ut per exemplum patet, et ut dicit Philosophus primo Ethicorum c. III. „Primum quidem igitur” etc. infra eodem capitulo ibi: „Quando quidem” etc., et hoc modo accidit defectus et peccatum in incontinente, et per consequens pugna, ita in bonis vel iustis non est pugna, sed concordia, quod tali ratione ostendo: Ubi est, quod esse debet, quiescit pugna, sed ubi inferius consentit et sequitur superius, est, quod debet esse, sicut est in anima iusti, ergo etc., et per oppositum in anima pravi semper est pugna, et numquam concordia, quod tali ratione ostendo: Ubi ratio sequitur concupiscentiam, ibi est pugna, sed hoc est in anima pravi, ergo etc. Quod patet alia ratione sic: Ubi primum sequitur posterius, ibi est inordinatio, et per consequens pugna, sed primus motor in anima est rationalis intellectus, ergo ubi ratio sequitur concupiscentiam, et non dominatur, ibi est pugna. Sed contra Augustinus dicit, quod pugnam vel conflictum huiusmodi non sentit, qui consentit, sed qui dissentit, sed anima boni dissentit, anima vero pravi consentit, ergo in anima iusti est pugna, et non in anima pravi. Respondeo et dico, quod Augustinus loquitur de experientia pugnae, quam non sentiunt consentientes illis, dum actu consentiunt, quia tunc ratio absorbetur a concupiscentia, ut non resistat in actu, sed quando solvitur passio, ratio quantum ad sui superius manet in proprio iudicio immutabilis, et contradicit his, quae male acta sunt, secundum quod theologi dicunt, quod synderesis semper remurmurat malo, unde numquam exstinguitur etiam in damnatis, ut patet infra *„Synderesis”*. Secundo ad idem sic arguo: Ibi semper est pugna, ubi sensualitas repugnat spiritui, sed quamdiu anima corpori est coniuncta, semper sensualitas est corrupta, et sic repugnans spiritui et in malo, et in bono viro, ergo etc. Respondeo et dico secundum theologos, quod pugna intelligitur quantum ad peccata mortalia, quia sunt directe contra rationem, non autem quantum ad venialia, quae non sunt directe contra rationem, sed disponentia ad ea, quae sunt contraria rationi, scilicet ad mortalia. Require infra *„Sensualitas”* rationes, quare totaliter non exstinguitur in hac vita loquendo naturaliter.

Sed forte quaeres, quid in anima facit pugnam, an peccatum vel aliquid aliud? Respondeo et dico, quod pugnam in anima non facit peccatum, sed ipsa anima, quae pro peccato punit seipsam, ut dicit Augustinus, tamen ratio huius pugnae est peccatum, verbi gratia: Dicamus, quod homo caecus cadit in foveam, non quod caecitas quasi per se exsistens cadat in foveam, quia nihil est, et ideo nullius est causa, sed inquantum est quidam homo stans sub tali privatione, in foveam cadit. Sic a simili homo stans sub tali conditione, scilicet peccati, impugnat seipsum, cuius pugnae peccatum est ratio, sicut caecitas est ratio cadendi in foveam, sicut patet. Haec Philosophus Ethicorum li. IX. c. IV. „Amicabilia autem” etc. et beatus Thomas in scripto ethi. et Albertus in commento ibidem.

Tertio hoc idem probo ex continua experientia, nam continue experimur huiusmodi pugnam, quod patet per Apostolum ad Gala. V.: Caro concupiscit adversus spiritum.35 Ubi Augustinus sic ait: Vide, quale bellum, qualem rixam intra teipsum sentis. Caro, inquam, id est carnalis concupiscnetia spiritui reluctatur. Augustinus: Sed non est diffidendum, quia spiritus, id est ratio gratia Dei adiuta concupiscit adversus carnem. Et iterum Apostolus ad Ro. VII.: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.36 Expositor: Video, inquit, non solum simplici notitia, sed continua et certissima experientia, et quid? Legem, id est fomitem peccati, qui repugnat in membris meis, ut in oculo ad concupiscendum, in manu ad operandum. Repugnantem legi mentis meae, id est legi rationis, ubi Augustinus: Recte dicitur lex, quia legitime factum est, ut qui non oboedivit suo superiori, non serviat ei suum inferius, scilicet caro. Et subdit: Supra te est Dominus Deus tuus, infra te est caro tua, servi meliori et superiori, ut serviat tibi inferior, contempsisti superiorem, torqueris ab inferiori, ideo Apostolus dicit: Repugnantem legi mentis meae, et hoc est valde periculosum, nam quanto pugna vicinior, tanto periculosior.


Quod vera amicitia debet habere quattuor, et quae. Ca. XVII.

Tertio dico, quod est amicitia vera. Ubi nota, quod vera amicitia quattuor in se debet habere, scilicet perpetuitatem, firmitatem, gratitudinem et fidelitatem.

Primo debet habere perpetuitatem vel continuitatem, ut numquam finiatur, Proverbi. XVII.: Omni tempore diligit, qui amicus est.37 Quod verbum exponens Cassiodorus in quadam epistola sic ait: Qui vere vel verus amicus est vel Christi vel animarum, omni tempre diligit, nam tormentum non separat, labor non lassat, thesaurus non superat, amor non occupat. Secundo exponit Augustinus sic dicens: Non fuit vera amicitia, quae aliqundo desiit, ergo qui verus amicus est et nomine et opere, omni tempore suam dilectionem ostendit tam tempore adversitatis, quam tempore prosperitatis, sed in adversitate magis, quia tunc est maior necessitas. Tertio exponit Petrus Blesensis loquens de vera amicitia, unde sic ait: Vera amicitia eodem oculo respicit amicum divitem et mendicum, fortem et debilem, sanum et infirmum, humilem et sublimem.38 Econtra falsus facit, Ecci. VI.: Est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in tempore tribulationis.39 Expositor: Est amicus fictus et solo nomine amicus. Et talis est, qui est amicus secundum tempus suum, id est in tempore prosperitatis. Et dicit tempus prosperitatis tempus suum, quia tunc accrescit sibi aliquod commodum temporale. Et subdit: Et non permanebit talis in tempore tribulationis, immo tunc derelinquet, Iob VI.: Ecce non est auxilium mihi in me, necessarii quoque mei recesserunt a me.40 Threnorum I.: Omnes amici eius spreverunt eam inter angustias.41 Si autem vis scire, an aliquis sit tibi verus amicus vel falsus, proba illum in adversitate. Ita dicitur Ecci VI.: Si possides amicum, in temptatione posside illum,42 id est: in adversitate proba illum. Et non facile credas ei teipsum, id est non facile reveles ei secreta tua, donec probaveris eum. Seneca: Omnia delibera cum amico tuo, prius tamen de ipso. Cuius rationem assignat Sapiens Ecci. XII.: Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus,43 quod dicit: in bonis, id est in prosperis fortunae non agnoscetur agnitione experientiae amicus, quia incertum est, utrum fortuna, an persona diligatur. Et in malis, id est in adversis non abscondetur inimicus, tunc enim audet manifestare inimicitias, unde Seneca: Ob hoc praecipue diligenda est paupertas, quia facit te scire, qui te vere dilexit. Ille enim verus est amicus, qui omni tempore diligit, ut patet supra, ille vero est falsus, qui cum fortuna venit, et cum fortuna recedit.

Secundo vera amicitia debet habere firmitatem, ut numquam frangatur vel interrumpatur. Ecci. VI.: Amicus si perseveraverit fixus, erit tibi coaequalis,44 hoc est dictum: Amicus si perseveraverit fixus, id est stabilis in amore vel immobilis vel inseparabilis tam in adversitate, quam in prosperitate. Erit tibi coaequalis, id est paris tecum voluntatis quasi alter tu, idem nolens et idem volens, et haec est vera amicitia, unde Tullius De amicitia sic ait: Vera amicitia est idem velle, idem nolle in rebus honestis. Et glossa ibidem sic ait: Amicus animi custos, cui sic animum tuum applica, ut ex duobus unum fiat, cui te tamquam tibi committas, a quo nil timeas, et nil inhonestum petas, non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris. Sic ergo vera amicitia debet habere inseparabilitatem ab amico et praecipue a Christo, unde Apostolus ad Ro. VIII.: Quis nos separabit a charitate Christi,45 quod dicit: nullus. Unde Augustinus in li. De cathecizandis rudibus sic ait: Constans et perfectus debet esse amor noster, ut si necesse fuerit, amore illius moriamur, qui amore nostri placide et benigne mori dignatus est. Econtra falsus amicus est, qui diligit solum secundum tempus, unde de talibus loquens Gregorius II. Moralium sic ait: Solent nonnulli Deum in prosperis benefacientem diligere, in adversis autem Deum flagellantem vel odire, vel minus amare.

Tertio vera amicitia debet habere gratitudinem vel liberalitatem, ut non vendatur. Nam multi sunt, qui non diligunt personam, sed fortunam, scilicet sua bona, Proverbi. XIX.: Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona retribuentis.46 Require expositionem huius supra *„Amicitia falsa”*. Unde talis amicitia est mercenaria, quia non respicit alterius commodum, sed proprium. Econtrario vera amicitia vel benevolentia sub pecuniae aestimatione non cadit, unde Can. VIII.: Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.47 In quibus verbis nota verba et signa mysteria, nam amicitia charitatis est impretiabilis, quia quicquid datur pro ea, nihil reputatur, unde primo dicit: omnem si dederit homo, scilicet substantiam, quia charitas nihil celat vel abscondit, nihil negat, nihil subtrahit, nihil dimidiat vel dividit, sed omnia vel amato, vel pro amato distribuit. Et subdit: Substantiam domus suae; nam in domo nostra est triplex substantia, scilicet bonorum temporalium, corporum et virtutum. Hanc triplicem substantiam aliqui dant contra charitatem, aliqui sine charitate, aliqui pro charitate. Primo enim contra charitatem illi suam substantiam dant, qui in peccatis sua bona consumunt, exemplo filii prodigi, qui bonis corporis, ut fortitudine, pulchritudine de eis superbiendo abutuntur, qui virtutibus extolluntur de ipsis inaniter gloriando, quasi suis meritis habeant, quod gratuite acceperunt a Deo; hi omnes contra charitatem praedictis bonis utendo ad inferiora trahuntur. Psal.: Substantia mea in inferioribus terrae.48 Secundo aliqui dant suas substantias sine charitate, scilicet illi, qui praedicta bona dant non propter Deum amicis suis, sed propter amorem carnalem, et isti pro nihilo reputantur, nec aliquid eis prodest, quia sine charitate tribuunt. Psal.: Substantia mea quasi nihilum est ante te.49 Tertio pro charitate suam substantiam dant, qui sua bona pro Dei amore distribuunt et relinquunt, et tales apud Deum sublevantur et merentur. Psal.: Substantia mea apud te est.50 Et subiungit: Quasi nihil despiciet eam.51 Glossa reddit causam dicens: Quia cum tibi abundat amor aeternorum, mox vilescit possessio labentium, ergo tunc homo omnem substantiam domus suae pro dilectione tribuit, quando quicquid in mundo possidet, pro Christo tribuit, ut abiciens omne, quod impedit Dei cognitionem et dilectionem, et terso pulvere sollicitudinum oculos aperiat, ut Deum videat, et cum omnem substantiam dederit quasi nihil, eam despiciet, quia postquam oculum tersit, et Deum conspexit, in illius visione quicquid possiderat, vilipendit, sicut apostoli fecerunt, qui non solum possessa, sed etiam cupita, ut Christum sequerentur, dimiserunt.

Quarto et ultimo vera amicitia debet habere fidelitatem, ut non prodatur, Ecci. VI.: Amico fideli nulla est comparatio,52 qui autem invenit illum, invenit thesaurum.53 Expositor: Amico fideli nulla est comparatio, scilicet aequiparantiae, quod dicit: bonitas amici fidelis excedit bonitatem thesauri materialis, unde subdit: Et non est digna ponderatio auri et argenti fidelitati illius,54 et hoc propter quinque rationes. Prima est, quia fidelis amicus semper iuvat, in morte et post mortem, quod non facit aurum et argentum. Secunda est, quia fidelis amicus vitam conservat tam temporalem, quam spiritualem, quod non facit aurum vel argentum. Tertia est, quia pondus auri trahit ad casum, scilicet ad peccatum, pondus autem amoris trahit sursum, scilicet ad Deum. Quarta est, quia pondus auri vel argenti generat litem, pondus autem amoris generat pacem. Quinta est, quia pondus auri appropriat communia, pondus autem amoris communicat propria. De tali amico dicitur Ecci. XXV.: Beatus, qui invenit amicum verum,55 scilicet Christum, qui excellentissime in se quinque praedicta habuit, ut patet.


Yüklə 201,99 Kb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin