sed sunt illi veluti affixæ, & solùm ligant actua-
liter existentes in illo, sicut leges, & obseruantiæ
religiosæ, non obligant religiosum factum Epis-
copum, aut à religione expulsum: confirmat tom.
5. disp. 5. sect. 4. num. 4. nam qui illud delictum
committit in aliena diæcesi, subditur legibus il-
lius & censuris, si quæ sunt propter tale delictum
latæ: ergo non debet puniri etiam legibus pro-
priæ diæcesis: quia non punitur idem bis in idi-
psum.
Hæc omnia argumenta facillimam, meo iudi-62
cio, habent solutionem (quæ ex dicendis in eiusDecisio Au-|ctoris.
limitationibus facile colligi poterit) præter il-
lud primum desumptum ex capite fin. de con-
stitut. in 6. cui debuisset Sancius, cum priorem
opinionem dixit valde probabilem, solutionem
aliquam probabilem adhibere, quam si ego inue-
nissem, libentissimè illam sententiam amplecte-
rer, quāuis multò maior Doctorum numerus se-
cundam opinionem amplectatur: sed quia ille
textus commodam solutionem non habet, à pri-
ma opinione rece lo, & secundam, quæ commu-
nior est, sequor, sed cum multis limitationibus,
quas ex variis Doctoribus posteà assignabo.
Ex hac autem secunda opinione multa corol-
laria deducit Sanchez illa disp. 18. quæst. 2. num.63
19. & sequentibus, quem fere sequuntur Leonar-1. Corol.
dus Lessius suprà, nonnullique recentiores, aliquid
tamen addentes, vel detrahentes. Primum con-
sectarium his verbis ponit Leonardus, ex hac opi-
nione in fertur, Primò vbi incolæ, vel parochia-
ni possunt vesci carnibus, vel ouis, certis diebus,
ibidem id posse etiam peregrinos, etsi illo tem-
pore in oppido, vel parœcia eorum non liceat, &
illi eodem die domum sint reuersuri, vel ab eaLusitani &|Nauarri per|Castellam iter|facientes vesci|possunt carni-|bus in Sabba-|to, quibus non|vescuntur in|patria.
recessuri. Vnde Lusitani & Nauarri per Castellam
iter agentes possunt diebus sabbati comedere
extrema & viscera animalium, quamuis id in pa-
tria eorum sit illicitum. Hoc vltimum de iter fa-
cientibus per Castellam notissimum est ex vsu, &
consuetudine generali omnium: idque docent<-P>@@
<-P>Sancius illo num. 19. & num. 7. Nauar. capit. 13.
num. 5. capit. 23. in summa latina, num. 120. &
in Hispan. 128. Palac. 4. dist. 15. disp. 8. Pet. Le-
des. de matrim. quæst. 45. art. 5. punct. 3. Couarr.
4. var. cap. 20. num. 8. vers. fuit, & in dicto Pe-
draza in summa præcepto 3. §. 14. Henriquez lib.
9. de Missa, capit. 25. num. 2. in fine, aliíque au-
ctores Hispani, quod verum esse credo, etiamsi
eodem die homo ille ex Castella in patriam suam
esset reuersurus: Vbi id est illicitum, & similiter
si eadẽ die à sua domo recesserit: illa tamen verba,
vel ab ea recessuri, non intelligo, nisi ad parœciam
referatur: nam in domo sua non li cebit illis vesci,
etiamsi eodem die Castellam sint ingressuri: imò
dubito an sit licitum ex industria, & sine vlla ne-
cessitate, vel commoditate propter solam carniũ
comestionem in oppida Castellæ concedere ani-
mo statim reuertẽdi in proprium: & multo magis
dubito, an liceat id facere in vicina parœcia:
quādo verò aliàs esset necessarium, aut valde vtile
manere in oppido, vel parœcia vicina ad vescen-
dum, licitum erit ibi carnibus vesci.
64
Secundò, infert Sancius, num. 20. Sacerdotem2. Corol.
gręcum, cui in sua patria permissum est in fermẽ-
tato celebrare, transeuntẽ per Ecclesiam Latinam
posse in fermentato, iuxta morem suæ patriæ, vel
in azymo iuxta morẽ Ecclesiæ Latinæ celebrare:
similiter sacerdotem Latinum per Græciam trās-
euntem, posse in fermentato, Græcorum mo-
re, vel in azymo instar Latinorum cōsecrare. Pro-
batur prior pars ex dictis num. 6. non enim trās-
euntes tenentur ad leges loci transitus: posterior
autem pars probatur, quia dum absũt à patria non
tenentur illius legibus, vt probaui nu. 18. Hoc est
contra Ledes. 1. q. 15. sect. 4. du. 2. asserẽtem teneri
sacerdotem Græcũ transeũtem per Ecclesiam La-
tinam in azymo cōsecrare. Sed vtramque partemSacerdos græ-|cus transiens|per Ecclesiam|Latinam po-|test in fermen-|tato celebrare.
nostri corolarij docet, & latiùs probat Suarez, 3.
part. tom. 3. disp. 44. sect. 3. §. illud verò, & posse
sacerdotem Græcum transeuntem per Ecclesiam
Latinā celebrare in fermentato affirmat Palacius
4. dist. 15. disp. 8. fol. 126. col. 1. initio. Si tamen,
vt fieri solet, inueniātur inter Latinos aliquæ Grę-
corum Ecclesiæ, in quibus eorum ritus seruantur,
& inter Græcos aliquæ Latinorũ, in his templis
tenetur venusquisque suæ Ecclesiæ vsum seruare:
quia perinde se habet, ac si in propria Ecclesia
Græca vel Latina celebraret: nec posset Latinus
in ea Ecclesia Græcorũ inter Latinos existẽti, cele
brare in fermentato; quia id est quasi speciale pri-
uilegium Græcis in ea Ecclesia concessum, Sua-
rez ibi. Hactenus Sancius, quæ vera esse qui-
dam existimant, cùm Ecclesia, Græcorum ritum
seruans ædificata in prouincia Latinorum mori-
bus consecrata, subiecta est iurisdictioni Episcopi
illius diœcesis, tunc enim nulla de causa Latinus
sacerdos potest in Græcorum tẽplo, eorum mo-
re sacra peragere, cùm illud quafi speciale priui-
legium sit Græcis tantùm concessum: cæterum si
Ecclesia illa Græcorum soluta sit potestate, & iu-
risdictione alterius ordinarij, immediati Latini, &
soli Papæ sit subiecta, censent, posse in eo tem-
plo Latinũ sacerdotem Græcorum more rem sa-
cram facere, quia etsi reipsa in prouincia Latino-
rum exemplum illud sit, moraliter tamen extra
illam esse iudicatur. Quare Antonius 3. part. sũ-
mæ tit. 24. cap. 75. §. 1. Paludanus 4. dist. 18. q.
2. art. 2. Gab. ibi quæst. 1. art. 2. con. 6. Rosella<-P>
@@0@
@@1@Disput. XCIV. Sectio V. 333
<-P>excommu. 7. §. 3. Armil. num 30. Glo. verbo non
exempto, cap. cum Episcopus de offic. ordinarij
lib. 6. Archid. & Annacarr. ibi numer. 2. & An
cara. cap. 2. num. 10. de const. in 6. Card. vers.
si tamen in Clemen. Archiepiscopo de priuilegiis,
Iason l. fin. num. 5. ff. de iurisd. omnium iudic.
alios plures allegans, existimant locum exemptum
in diæcesi aliqua existentem, moraliter censeri
quoad iurisdictionem extra illam esse, 16. quæst.
1. capit. luminoso, 18. quæst. 2. cap. cum Episco-
pus, Clem. Archiepiscopo, ad finem, cap. vnico §.
fin. de statu regular. lib. 6. & cap. 2. de priuileg.
eod. lib. Hæc recentiores: sed maximè dubito, an
intra Ecclesiam Latinam sacerdoti Latino, in Ec-
clesia Græcis concessa licitum sit in fermẽtato ce-
lebrare, etiamsi Ecclesia illa sit subiecta immedia-
tè Græco Episcopo, vel prælato. Mẽs enim Pon-
tificis solùm esse videtur, vt solis Græcis, vel Lati-
nis apud Græcos versantibus liceat in fermentato
celebrare, sed vsus erit optimus huius priuilegij
interpres. Aduerte etiam sacerdotem Latinum in
Ecclesia Græca non ideò posse cōsecrare in Azy-
mo, & Græcũ in Latina in fermentato, quia pere-
grini non teneātur leges loci, ad quem diuertunt,
seu consuetudines non seruare: hoc enim supe-
riori sect. reiectum est: sed quia Pontifices sum-
mi id permittunt propter rationes assignatas à
Suarez suprà, quas & nos attigimus sect. præ-
ced.
Tertium corollarium hoc modo ponitur à Leo-65
nardo. Quando est festum in vna parœcia oppidi,3. Corol.
in altera verò non, posse subditos parœciæ in qua
est festum, extra limites suæ parœciæ laborare. Hi
tamen mane debent audire sacrum iuxta Nauar-
rum suprà, quia præceptum in loco, vbi vim ha-
bet, ipsum deprehendit: confirmatur, quia præ-
scius impedimenti superuenturi, quod ab implẽ-
do præcepto impediet, tenetur præuenire, vt si
tempore Paschali posterioribus septem diebus à
communione es impediendus, teneris in priori-
bus communicare, vt præceptum impleas: quādo
sunt oppida diuersa: ita tenent Sancius disp. 18. n.
21. Nauar. ca. 13. n. 5. Ludou. Lop. 1. p. instru-
cto. cap. 52. §. nec peccant, Emman. 1. tom. sum-
mæ, cap. 122. num. 1. de parœcia verò in specie
non loquuntur, & difficilius est, nam vtile esset
præceptum seruandi festum in vna parœcia, si per
transitum ad aliam qui tam facilis est, neminem
obligaret. Propterea lex, vel consuetudo intro-
ducere potest, vt in alia parœcia eiusdem oppidi
existentes ab hoc præcepto minimè absoluantur:
nam statim videbimus multos casus, in quibus
subditus extra territorium potest obligari à præ-
lato. Deinde non solùm Nauar. sed & alij citati di-
cunt: antequam eant ad locum, vbi laborare licet,
debere Missam audire, adde vel esse cum animo
audiendi illam in alio loco, quia per hoc satisfa-
cerent præcepto sui territorij.
Bene autẽ aduertit Leonardus, etsi hæc sentẽtia66.
Nauar. sit tutior, alterā tamen esse valde probabi-
lẽ, vt Sācius ex quibusdam doctis recẽtioribus te-
statur, nimirum tales non teneri ad sacrum, si du-
rante adhuc commoditate præcepti sint futuri ex-
tra limites loci: nam quamdiu adhuc superest illa
commoditas, non peccant non audiendo; dum
verò sunt extra limites loci, desinunt obligari.
Neque tenentur præuenire audiendo ante abitũ,
quia tunc solùm tenemur præuenire, quando ma-<-P>@@
<-P>nente vi præcepti, seu nostra subiectione, impe-
diendi sumus, vt cum quis manens in loco, vbi vi-
get præceptum, videt se horis posterioribus im-
peditum iri, secus verò, quando intra tempus im-
plendi desinet esse subditus præcepto. Ratio est,
quia quando præcipitur, vt intra tale tempus hoc
vel illud facias, intelligitur tacita conditio, si to-
to illo tempore subditus præcepto manseris, vnde
si te contigerit, intere à eximià subiectione pręce-
pti, siue per dispensationem, siue alio modo, non
teneberis tempus exemptionis præuenire. Ex qui-
bus patet responsio ad argumenta.
Quartum consectarium Leonardi, Qui manè67
discedit ex oppido domicilij, vbi nō est ieiunium,4. Corol.
potest comedere carnes, vt alij, etiamsi vesperi,
vel meridie peruẽturus sit ad oppidum domicilij,
vbi abstinetur. Hoc tamen loco non poterit car-
nibus vesci, quia in loco domicilij statim eius le-
gibus tenetur. Poterit tamen cœnare, quia ieiu-
nio semel violato, non tenetur à cœna abstinere:
quod si nondum violatum est, tenetur illud serua-
re, & à secunda refectione abstinere.
Quintũ Leonardi corollarium, qui discedit ma-68
ne ex oppido domicilij, vbi est ieiuniũ, peruentu-
rus ad locũ, vbi non est ieiuniũ, non potest quidẽ
in loco domicilij vesci carnibus, quia quamdiu
ibi est, obligatur præcepto abstinendi à carnibus,
sicut alij: potest tamen sumere ientaculum, vt re-
ctè docet Sancius, si certus sit, se peruenturum ad
locum, illi præcepto non subiectum: quia non
tenetur illo die abstinere à secunda refectione, cũ
in loco, quo peruenturus est, possit secundò &
tertiò comedere: ergo potest primam refectionẽ
sumere antequam discedat. Quicunque enim po-
test intra diem bis comedere, non tenetur illo die
præcepto ieiunij quoad vnicā refectionem, vt du-
bi. 3. ostensum est. Hoc consectarium sumpsit
Leonardus ex Sancio suprà num. 22. & 23.
Sextò infert Leonardus, quid dicendum sit ad69
illam quæstionem, vtrum is, qui durante quadra-6. Corol.
gesima in oppido, vbi versabatur, recedit aliò, vbi
illa iam est trāsacta, teneatur ibi eam perficere. Res
est quæ quotannis accidit ob mutationem Kalen-
darii, quibusdam locis non receptam. Vidẽtur te-
neri, quia hoc præceptum est generale: ergo obli-
gat vbique, & vbique impleri debet. Respondet
tamen, verius dici, non obligari ob rationem illā
generalem, quòd possit se moribus eorum, qui-
buscum viuit, accommodare. Confirmatur, quia
qui primis quatuor diebus quadragesimæ veniũt
Mediolanum, non tenentur ieiunare, vt commu-
nis in Italia est opinio, eo quòd ieiuniũ illud ibi
nondum sit inchoatum: ergo etiam qui veniunt
aliquò vbi iam est transactum, non tenentur: sed
possunt se incolis accommodare. Idem dicendũ
de festorum celebratione.
De confessione annua, & communione alia est
ratio: nam qui in Paschate non impleuit, tenetur
postea ad primā opportunitatem iuxta veriorem
sententiam: hoc enim onus absolutè personam
absque respectu ad locum afficit.
Ad arg. respondet, etsi ieiunium quadragesimæ
obliget omnes, & vbique: non tamen omninò
absolutè, sed sub tacita conditione, si sit in loco,
vbi nondum est expletum, sicut festa communia.
Addit tamen Leonardus, contratia tamen sen-
tentia mihi probatur in praxi, præsertim cùm sit
vtilis ad præcepti tanti obseruationem, & morum<-P>
@@0@
@@1@334 Quæst. XCVI. Tract. XV.
<-P>honestatem, quam etiam à viris doctissimis no-
stræ Societatis Romæ teneri intelligo.
Secundæ opinioni asserenti, subditos extra ter-Limitationes
ritorium non obligari legibus, vel censuris pro-2. Opin.
prij prælati, apponuntur variæ limitationes, Pri-
ma à Bart. l. 1. C. de summa Trinit. numer. 45. &
46. vt quando legislator intendit ligare subditum
extra territorium existentem, verè maneat liga-
tus: vt si statutum dicat, sit excommunicatus, vbi-
cunque sit. Si autem statutum est generale, restrin-
gitur ad territorium statuentis, vt dicitur in illo
cap. 2. de const. in 6. de subditis committentibus
furtum extra territorium sui Episcopi. Hoc repre-
hendunt Pan. c. à nobis 1. de sent. excommunic.
dicens cum multis legistis modernis, l. 1. ff. de iu-
risd. omnium iudic. Suarez 3. part. to. 5. disp. 5.
sect. 5. n. 17. Nauar. cap. 17. num. 272. aut 273.
Couar. cap. alma part. 1. §. 10. num. 3. Syl. excō-
mun. 2. notab. 3. nu. 7. qui citant sum. Pisa. An-
gelum excom. 1. num. 10. & alios communiter:
Quia Pontifex in illo c. 2. subiecit, cum extra ter-
ritorium ius dicenti impunè non pareatur: quibus
verbis satis indicat non posse, etsi velit, sentẽtiam
excōmunicationis ferre in subditum delinquen-
tem extra territorium, imò & qui ei parerent (in-
tellige, quasi obligati) peccaturos, tanquam irro-
gantes iniuriam Episcopo talis loci. Talia ergo
verba non indicant defectum voluntatis, sed po-
testatis, vt ex se constat, & ex l. vltima, ff. de iuris-
dict. omnium iudic. ex qua desumpta sunt, vbi
etiam interpretes in hoc conueniunt. Sic in Phi-
losophia defectu potestatis, extra spheram non
fit actio.
Secundò, aliter eandem sentẽtiam limitat Vgo-71
linus libr. de censur. tab. 1. capit. 9. §. 3. in fine,2. Limitatio.
scilicet, qui delinquit in alieno territorio, non in-
currere censuram per statutum latam à suo Epis-
copo, nisi peccatum inchoauerit in proprio ter-
ritorio: vt si Episcopus statuat, Si quis in sua Eccle-
sia per duos menses non resideat, excommunicatus sit:
Tunc enim licet Canonicus per duos mẽses, aut
plures extra diæcesim moretur, incurrit censurā:
quia licet contumacia consumetur in alieno terri-
torio, tamen in proprio inchoata est. Hanc limi-
tationem probat Vgol. arg. c. proposuisti, cum ibi
cit. de for. compe. & quia vbi quis quippiam fa-
cere debet, & non facit, ibi id non facere dicitur,
arg. l. qui non facit ff. de reg. iur. citat etiam pro
hac limit. Anto. cap. à nobis 1. de sent. excomm.
quem refert & sequitur in simili Gemin. cap. fin.
num. 14. 21. & 26. de const. in 6. Eam verò im-
pugnat Suarez tom, 5. in 3. part. disp. 5. sect. 4.
num. 8. & 9. dicens. Sed in primis exemplum non
est ad rem, quia si attentius consideretur, peccatũ
illud, quantum attinet ad cẽsuras, & ad forum Ec-
clesiæ, non in alieno territorio, sed in proprio cō-
summatur: nam, vt ex superioribus constat, in
ordine ad censuras & forum Ecclesiæ peccatum
cōsummatur in ipso actu, & effectu externo pro-
hibito; in dicto autem exemplo, quod prohibe-
tur, est omissio residentiæ: hæc autem omissio in
illa Ecclesia consũmatur, vbi residendum erat ex
obligatione; vnde quod dicitur de contumacia
inchoata in proprio territorio, & consummata
in alieno, non rectè dictum est. Nam si illa perso-
na per duos menses integros in proprio territorio
fuit, & non resedit ibi, inchoauit, & consumma-
uit contumaciam, & censuram incurrit. Quòd<-P>@@
<-P>verò in alieno territorio diutiùs in ea perseuerat,
impertinẽs est. Si autem in proprio territorio exi-
stens, non fuit absens à sua Ecclesia per duos mẽ-
ses, non inchoauit ibi contumaciam: sed alibi, vbi
terminum illum non residendo transegit. Nam
quando lex pręfigit terminum, non inchoatur cō-
tumacia, donec terminus præfixus compleatur, &
ideo in huiusmodi legibus simul est inchoari, &
consummari contumaciam. Quamuis autem cō-
tumacia interior inchoetur, & consummatur in
alieno territorio, tamen quia ipsa exterior trans-
gressio in proprio consummātur, ideo in ordine
ad censuram potiùs censebitur delictum illud in
proprio territorio committi. Atque hinc tandem
videtur sine causa adhiberi limitatio illa: sed po-
tius è contrario dicendum foret, ibi committi de-
lictum in ordine ad censuram, vbi exterius consũ-
matur, licet alibi inchoetur. Vnde si quis inchoet
delictum in proprio territorio, consummet verò
extra illud, non incurret censuram statuti proprij
territorij: secus verò si è contrario, extra inchoet,
& intra consummet. Dico autem in ordine ad cẽ-
suram, quia in ordine ad alias pœnas, vel effectus,
communis est doctrina iuristarum, quando deli-
ctũ in vno loco inchoatur, & in alio consumma-
tur, delinquẽtem vtrique loco fieri subiectum ra-
tione delicti iuxta l. 1. C. vbi de crim. agi oportet,
in illis verbis. Vbi cōmissa, vel inchoata sunt. Vbi in-
terpretes id docent, & Bart. in l. dominium ff. de
furtis, & Abbas in cap. postulasti, de foro compet.
num. 25. & ratio est clara; quia is in vtroque lo-
co verè deliquit: ergo ratione delicti fit illius fori
quantum ad pœnam, vel iudicium correspondens
tali delicto, prout in singulis locis commisso. At
verò in ordine ad censuram intercedit hæc pecu-
liaris ratio, quod illa non contrahitur propter in-
choationem delicti, donec cōsummatum sit: sup-
ponimus enim ita esse latam, & ideò dicimus, prę-
cipuè esse attendendum territorium, in quo con-
summatur, etiam si extra illud inchoatũ sit. Quod
primò probari posset eodem exemplo, prout à no-
bis declaratum est, aliaque adhiberi possent mo-
ralia, & frequentia. Nam si stuprum, verbi gratia,
esset prohibitum in hoc Episcopatu sub censura,
& quis decipiens virginem, eā traheret extra ter-
minos diœcesis, quamuis per tactus, & oscula
inchoaret hîc delictum: si tamen non cōsumma-
ret, donec esset in altera diœcesi, non incurreret.
Idem intelligi potest de homicidio, & aliis simili-
bus. Præterea, si quis occidat hominem in Eccle-
sia existentem, quamuis inchoet delictũ extra Ec-
clesiam, inde proiiciẽdo sagittam, incurret censu-
ram latam contra homicidam in Ecclesia: secus
verò esset, si in Ecclesia inchoaret delictum inde
proiiciendo sagittam, & extra cōsummando de-
lictum, ibi occidendo. Ergo cum proportione
loquendum erit de peccato intra, vel extra terri-
torium consummato. Et ratio reddi potest ex su-
perioribus, quia censura non incurritut, nisi pro-
pter peccatum consummatum in ea specie, in qua
sub censura prohibitum est: ergo vbi consumma-
tur, ibi delinquitur in ordine ad censuram contra-
hendam. Hæc Suarez suprà, inter quem, & Vgoli-
num de re nulla est differentia: nam vterque con-
cedit in illo euentu clericum non residentem, li-
cet extra territorium proprium sit, incurrere cen-
suram latam ab Episcopo proprij territorij, & Sa-
no modo potest explicari Vgolinus, vt in eo euẽ-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio V. 335
<-P>tu delictũ consummetur in territorio alieno, & in-
choetur in proprio: non quidem, quia in proprio
delinquat, & in alieno delictũ cōtinuet, quāuis id
contingere possit, vt si animo non residendi vltra
duos menses à territorio recedat, & in alieno for-
maliter, vel virtute cũ eadẽ voluntate maneat: sed
quia discedere ex propria Ecclesia intra proprium
territoriũ fuit præambulum necessariũ ad delictũ.
Quod ea ratione dicitur consũmari in alieno ter-
ritorio, quia omissio veniẽdi, & priuatio residen-
tiæ ibi est, nō in propria Ecclesia, licet in propria
Ecclesia sit damnum ex ea omissione secutum: &
hac ratione rectè etiam dixit Suarez, delictum cō-
summari in proprio territorio, & Angel. excom.
1. num. 10. casu 3. & Syl. excom. 2. num. 8. casu
3. dicit in eo euentu delictum censeri cōmissum
in proprio territorio. Vtrumque autem modum
loquendi comprehendit Armilla excommunic. n.
30. dicens. Si Episcopus excommunicat non fa-
Dostları ilə paylaş: |