Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə126/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   122   123   124   125   126   127   128   129   ...   250

summus Pontifex potestatem in eam Remp. non

haberet, vtpote Ecclesiæ non subiectam, tenentur

in foro conscientiæ tributa soluere; Quin potiùs

tam in causis ciuilibus quàm criminalibus subie-

cti essent Principibus illius Reip. vt Albertus Py-

ghius 5. eccles. hierar. cap. 7. rectè affirmauit, vt ait

Molina suprà: ergo nil mirum si stando in iure di-

uino ea teneātur soluere Principibus Christianis.

  Quarta conclusio, exemptio illa quodammo-120

dò, seu quadam ratione est de iure diuino, quam-Exẽptio hæc|quodammodo|est de iure di-|uino.

uis simpliciter solùm sit de iure humano, canoni-

co, & ciuili. Ita Molina illacon. 4. & 5. Lessius ilia

dubit. 4. num. 30. Bellarminus, Sotus, Victo. Ledes.

Palac. Ioan. Med. Salon, Bannes, & Couarr. suprà.

Probatur, quia Pōtifex à Deo immediatè potesta-

tem habet faciendi eiusmodi exemptionem: imò

& præceptum illam faciendi, quando commodè

fieri possit: quod etiam pręceptum habent sæcula-

res Principes, sunt autem tres causæ illius pote-

statis, & præcepti.

  Prima, quia Ecclesiastici peculiari modo sunt

diuinis rebus mancipati, & consecrati: atqui con-

tra reuerentiam Deo debitam est, si id, quod se-

mel Deo consecratum est, tractetur tanquam pro-

fanum. Hinc Dauid ne defensionis causa ausus

vmquam fuit lędere Saulem, quia vnctus erat Do-

mini: quæ tamen vnctio erat in Regem, non in

sacerdotem, & solùm erat vmbra vnctionis, &

sanctificationis Ecclesiasticorum.

  Secunda, quia Ecclesiastici sunt pastores, patres,

& iudices sæcularium in spiritualibus: atqui inde-

corum, & contra reuerentiam est, vt quis iudicet

suum pastorem, licet in alio genere, & filius patrẽ,

& qui fuit reus iudicem, maximè si alia commoda

ratio iniri potest: & hęc in diuerso genere punien-

di facultas occasionẽ tribuit mutuæ vindictæ sub

prætextu iustitiæ, & mater esset discordiarum &

scandalorum, dum quisque in suo genere alium

punire vellet.

  Tertia, & si Principes ab iniuria clericos defen-<-P>

@@0@

@@1@356 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>dant, & curent, vt temporali tranquillitate fruan-

tur: tamen ipsi eos in spiritualibus & temporali-

bus, prosunt sæcularibus per orationes, sacrificia,Ecclesiastici|quantùm pro-|sint sæculari-|bus principi-|bus.

& alia pia suffragia, per Sacramenta, prædicatio-

nes, lectiones, gubernationem, exempla &c. non

mirum ergo si spiritualia seminantes, vt inquit

Paulus, temporalia metant: si non alligetur os bo-

ui trituranti: si à tributorum oneribus liberentur:

quod maximè procedit in Religiosis, qui suas fa-

cultates, & spes sæcularibus ipsis reliquerunt. Vn-

de Constantinus & Constans concedentes cleri-

cis, & Religiosis perpetuam securitatem ab one-

ribus personalibus addunt, scientes magis Reli-

gionibus, quàm officiis ex labore corporis, vel su-

dore, nostram Remp. contineri, cap. in qualibet,

23. quæst. 8. maximè autem hoc expedit hac etiā

ratione, quia si religiosi & clerici tributa penderẽt

quod illa via amittunt, deberent sæculares alia

compensare: vt sustentari possent, sic Deus Num.

18. dedit decimas sacerdotibus, quibus sustenta-

rentur. Et cùm minus communiter delinquant,

quàm sæculares, & suos proprios habeant iudices,

non indigent iudicibus sæcularibus, à quibus co-

ërceantur, & puniantur, & alioqui ad diuersa tri-

bunalia distracti, & simul in multis se defenden-

tes, non possent diuinis rebus liberè vacare, vt eo-

rum institutum postulat. Quæ rationes maiorem

vim in sanctimonialibus habent.

  Secundò, probatur exemplo Ioseph, qui totamIoseph totam|terrā Ægypti|fecit tributa-|riam, excepta|terra Ægipti.

terram Ægypti fecit tributariā, vt penderet quin-

tam partem fructuum præter terram sacerdotũ,

quibus etiam ex publico cibaria dabantur. Vnde

colligit Vrbanus C. tributum 23. quæst. 8. agros

Ecclesiæ non esse Imperatoribus subiiciendos, &

1. Esdræ 7. Artaxerxes vult, sacerdotes, Leuitas, &

alios templi ministros à vectigalibus esse immu-

nes: nam dignitas, & functio sacerdotum noui

Testamenti incomparabiliter est sublimior, &

Reip. vtilior. Vnde religio, obseruantia, & grati-

tudo magis obligat, vt à tributis eximantur, & à

tribunalibus sæcularium. Quod etiam ex illo Cō-

stantini facto confirmatur.

  Et in hoc sensu accipiendi sunt PanormitanusExemptio cle-|ricorum quo-|modo sit de|iure diuino.

suprà, & alij Doctores asserentes eiusmodi exem-

ptionem esse de iure diuino, scilicet originaliter,

primordialiter, seu initiatiuè, aut inchoatiuè,

quod expressè habetur cap. quamquam de censi-

bus in 6. & insinuatur capit. non minus deimm.

Eccles. cap. Si Imperator dist. 96. & ca. nimis de

iureiurando, vbi Innoc. III. in Conc. Lateran. ait,



nimis de iure diuino quidam laici vsurpare nituntur,

cum viros Ecclesiasticos nihil temporale obtinentes ab

eis, ad præstandum sibi fidelitatis iuramenta compellũt,

& Trid. ses. 25. de reform. cap. 20. ait, personarum



Ecclesiasticarum immunitatem Dei ordinatione, &

canonicis sanctionibus constitutam esse. Quamuis dici

posset Dei ordinationem in hoc testimonio refe-

rendam esse ad immunitatem in spiritualibus, quā

diximus, simpliciter esse de iure diuino. Sic etiam

potest intelligi Concilium Lateranẽse sub Leone

X. ses. 9. vers. & cùm à iure, vbi sic legimus: & cùm



à iure tam diuino quàm humano laicis potestas nulla in

Ecclesiasticas personas attributa sit. Vel vtrumque

Concilium Lateranense intellige, vt laici in cle-

ricos iure diuino non habeant potestatem ab illis

inseparabilem, & a Romano Pontisice indepen-

dentem. Pontifex enim, poterit omnem potesta-

tem in Ecclesiasticos laicis auferre. Et iuxta hæc<-P>@@



<-P>possunt explicari cap. continua, cap. præsertim, c.

placuit, 3. cap. relatum 11. quæst. 1. Gratianus,

capit. futuram 12. quæst. 1. capit. conuenior 23.

quæst. 8.

  Secunda pars conclusionis, nempè clericos re-121

ipsa exemptos esse iure canonico, & ciuili, patet

ex iuribus initio citatis, cap. in qualibet, ca. secun-

dum canones, cap. Sancitum, 23. quæst. 8. & 11. q.

1. per multa capita, cap. at si clerici, cap. clerici, c.

qualiter, de iudic. vbi aduerte primò cum Lessio,

Victoria, Soto, Couarr. Molina, & Palac. toto tẽ-

pore, quo Imperatores fuerunt Ethnici, clericos

in temporalibus fuisse illis subiectos, sicut laicos.

Quia neque principes eos eximebant, cum eorum

dignitatem non agnoscerent; neque summus Pō-

tifex, cùm non posset commodè. Postquam autem

cœperunt esse Christiani, sensim eos cœperunt

eximere. Primùm Constantinus lege lata exe-Imperatores|qui & quales|immunitatem|clericis conces-|serunt.

mit eos ab oneribus personalibus, refertur, c. con-

uenior 23. quæst. 8. & à publici census solutione,

vt testatur Sozomenus, 1. histor. cap. 8. In cæteris

tamen māsere subiecti. Deinde à Iustiniano fue-

runt exempti in causis ciuilibus pro Prima instan-

tia solùm: in criminalibus tamen reliquit eos sub

iudice sæculari: vtpatet ex nouella, 83. & 123. Vide

Gelasium cap. siquis clericum 11. quæst. 1. Multa

tamen vsurparunt sibi isti Imperatores in causis

Ecclesiasticis, quæ iure diuino sunt omninò exẽp-

tæ. Idem concessit immunitatem à quibusdam

tributis, l. sancimus, 2. Cod. de Sacros. Eccles. à

posterioribus principibus omninò exempti fuere:

eaque exemptione multis sæculis, consensu totius

orbis sunt potiti. Et à successoribus reuocari non

potest. Primò, quia fuit absoluta, & perpetua ex

mente concedentium: omnis autem donatio, vel

exemptio facta communitati in perpetuum, est

irreuocabilis. Secundò, quia fuit facta ad remune-

randa beneficia spiritualia, quæ regna percipiunt

ab Ecclesia. Tertiò, quia fuit facta principaliter ad

Dei honorem, sicut donatio agrorum, aut villarũ,

quæ offeruntur Ecclesiæ, eiusque ministris. Vnde

sicut esset sacrilegium repetere agros Ecclesiæ do-

natos: ita infringere clericorum immunitatem.

Quartò, quia orbis Christianus, à quo Principes

habent auctoritatem, cōsensit in hanc exemptio-

nem: quòd autem consensu regni semel est alie-

natum, repeti non potest. Quintò, quia Cōcilia &

Pontifices, qui sunt superiores principibus, eam

confirmant.

  Adde, etiamsi principes noluissent in hanc exẽ-

ptionem consentire: tamen Pontifices, & Conci-

lia habebant auctoritatem eam inducendi, vt

communiter docent Doctores, & probat Couar-

ruuias in practicis, cap. 31. num. 3. & 4. Quia ha-

bent potestatem à Christo statuendi, quod ad bo-

num hominum spirituale, & Dei honorem videa-

tur necessarium, aut valde expediẽs, quale est hoc:

vt patet ex dictis: & quia valde vilesceret status

Ecclesiasticus, & res diuinæ, quas tractāt, si instar

laicorum ad iudices traherentur; & periret liber-

tas, qua in laicis instruendis, & corripiendis vti

debent: & laici etiam causas Ecclesiasticas facilè

ad se pertraherent. Accedit, quòd principes sunt

subditi Pontifici, sicut oues pastori: atqui superior

potest aliquem eximere à iurisdictione sui subditi,

præsertim quando recta gubernatio, & honor Dei

id postulat. Quòd si Pontifex potuit clericos exi-

mere à iurisdictione principum sæcularium: ergo<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio XII. 357



<-P>& à tributis: quia tributa ob iurisdictionem pen-

duntur Ro. 13. Ideò necessitate subditi estote: non so-



lùm propter iram, sed etiam propter conscientiam: ideò

enim & tributa præstatis.

  Exemptione autem gaudent, ait Leonardus

Lessius suprà, dub. 5. omnes clerici sacrorum or-

dinum, beneficiarij, religiosi, & religiosæ. Est cō-

munis doctrina, teste Couar. in practicis cap. 31.

num. 5. Nam hi omnes statui Ecclesiastico firmi-

ter sunt addicti, vel actu Ecclesiæ deseruiunt.

  Item clerici minorum ordinum & tonsuræ, si

non sunt coniugati, secundum canones sunt à tri-

butis liberi, licet beneficiarij non sint, neque Ec-

clesiæ deseruiant, ex ca. fin. de vita & honest. cler.

cap. quamquam, de censibus, in 6. & l. Presbyte-

ros C. de Episcop. & cler. Nec obstat Trid. ses.

23. cap. 6. de reform. quia loquitur solùm de pri-

uilegio fori, quo non possunt ad tribunal sæcula-

re pertrahi, quod priuilegium Conciliũ non con-

cedit, nisi illis clericis primæ tonsuræ, vel minorũ

ordinum, qui aut beneficium Ecclesiasticum ha-

bent, aut clericalem habitum, & tonsuram defe-

rentes alicui Ecclesiæ ex mandato Episcopi deser-

uiunt, aut in seminario clericorum, vel in aliquaClerici primæ|tonsuræ &|minorum or-|dinum quam|immunitatem|amiserint.

schola, vel vniuersitate de licentia Episcopi, quasi

in via ad maiores ordines versantur: longè tamen

consuetudine contraria clerici primæ tonsuræ, &

minorum ordinum, qui nec beneficium habent,

nec vlli Ecclesiæ deseruiunt, videntur hanc exem-

ptionem amisisse, etiamsi coniugati non sint: quia

iam à multo tempore vectigal soluunt sicut laici.

Ita Couarruuias num. 9. vbi in fine ait, se vidisse

litteras regias decernentes, vt clerici primæ ton-

suræ etiam non coniugati, cogantur soluere deci-

mam partem rei venditę. Quod tamen videtur es-

se contra ius Pontificium, cap. quamquam, de cẽ-

sibus in 6. Dices, non potest vmquam valere præ-

scriptio, aut consuetudo contra immunitatem, &

libertatem Ecclesiæ, vt expressè habetur in nouel-

la Frederici Imperatoris, quæ incipit, Cassa, & ir-

rita: & colligitur ex cap. causam, de præscrip. ca.

clerici de iudi. ergo consuetudine non potuit hoc

introduci. Respondeo, non posse valere inuito

Pontifice, secus ex eius libero consensu: qui præ-

sumitur, ob commoda Principum hîc interue-

nisse. Nam hæc consuetudo non est omninò à ra-

tione aliena, præsertim ob multitudinem talium

clericorum, quorum plerique ideò duntaxat cle-

tici fiebant, vt tributis eximerentur, absque vllo

animo ad Ecclesiasticum statum.

  Quod verò ad priuilegium fori attinet, talibus

clericis iuxta canones aliquos, & Tridentini for-

mam competens, non est credibile, Ecclesiam cō-

sentire, aut consensisse, vt possint eo per con-

trariam consuetudinem priuari: quia magis per

hoc dignitas status Ecclesiastici lęderetur, & prin-

cipibus nihil commodi accederet.

  Clerici coniugati non sunt exempti à vectiga-

libus, neque iure canonico, neque consuetudine:

vt rectè Couarruuias: quia duo tantum priuilegia

istis conceduntur, fori, & canonis, vt patet, capit.

vnico, de cler. coniug. in 6. Ad hoc tamen duo

requiruntur: primò vt duxerint virginem, & qui-

dem vnicam, secundò vt deferant tonsuram, &

vestes clericales. Quibus addit Tridentinum, vt

priuilegio fori non gaudeāt, nisi ab Episcopis ali-

cuius Ecclesiæ ministerio sint deputati. Hæc Leo-

nard. Lessius suprà, quæ amplius fortasse alio loco<-P>@@

<-P>elucidabimus.

  Quomodò autem percussores clericorum $unclear

excommunicati latè tractant Suarez tom. 5. Hi$unclear

golinus, & alij agentes de censuris, seu excommu-

nicatione, nec est à nobis hoc loco examinan-

dum.


  Sed circa illum locum Mat. 17. ergo liberi sunt122

filij, quem in secunda & tertia conclusione attuli-

mus, nota, ex mente Orige. Hierony. Euthym.

Theophylacti ibi, Augustini 1. quæstio. Euang. c.

23. Christum nomine filiorum naturales intelli-Christus verè|fuit naturalis|Dei filius.

gere, & quia ipse erat naturalis filius Dei, conclu-

dit se non debere tributum. Sic etiam interpreta-

tur D. Thom. 2. d. 44. quæst. 2. art. 2. ad 1. Bon.

art. 3. quæst. 1. ad 1. Dur. quæst. 4. ad finem ex eodem

principio scilicet, quòd ipse erat filius Dei, posset

probare se eximere posse Petrum, & alios quosli-

bet à tributis, & D. Thom. ac Bonauentura suprà

docent, Christum probare etiam voluisse paupe-

res, qui omnia propter Christum reliquerũt, sicut

fecerunt Apostoli, non teneri ad solutionem tri-

buti: nimirum quia nec habent, vnde tributum

soluant, neque id quætere tenentur: sic etiam ex-

ponunt Richardus 2. dist. 44. art. 3. quæst. 1. ad 1.

Argentina quæst. 1. art. 4. Caiet. 2. 2. quæst. 104. ar.

6. quam expositionem probat Azor tom. 1. lib. 5.

cap. 12. quæst. 1. Sed ex ea non rectè infertur, cle-

ricos iure diuino esse immunes à tributis, neque

conuentus habentes proprium.


------------------------------------------------------------



SECTIO XII.

Vtrum laici vi consuetudinis longi temporis potesta-

tem iudicandi, & puniendi clericos

habere queant.



DE hac re latè Azor tom. 1. lib. 5. ca.123

12. quæst. 1. §. sed dubitari posset.

  Quidam affirmant, vbi contra di-

ctam exemptionem clericorum à

foro, vel tributis est aliqua consue-

tudo introducta, vim habere: quia res per quas



causas nascitur, per easdem dissoluitur. l. secundum

naturam ff. de regul. iuris: & quia consuetudo

mixta etiam in Ecclesiasticis vim habet.

  Hanc sententiam docet Couar. in pract. ca. 31.

Ioannes Garsia de nobilit. gloss. 9. num. 48. & se-

quentibus, sic Audientia Galleciana cognoscit via

ordinaria de aliquibus causis inter personas Ec-

clesiasticas, vt de possessione beneficij: huius co-

gnitionis meminit l. 10. lib. 3. nouæ compil. eam

defendit Ioan. Garsia suprà, num. 49. In Francia

etiam clerici conueniuntur in causis, & actioni-

bus realibus coram Iudice sæculari. Defendit Io-

ann. Faber §. fin. inst. de satisdatione numer. 20.

alios refert Garsia suprà, nu. 45. In Sabaudia qui-

libet clericus personaliter citatus coram prælato,

potest recurrere ad senatum, vt cognoscat de iu-

stitia, vel iniustitia citationis, vt si iniuriam facit,

reformetur, decis. Pedemontana per totam. An-

glię cum florebat Christiana religio, clerici litiga-

bant coram iudice sęculari in quibuscum que cau-

sis realibus & mixtis, & de personalibus ciuilibus

refert Couar. suprà, nu. 3. & non impugnat Gar-

sia suprà, n. 44. In Nauarra an delinquenttes gau-

deant immunitate iudicat Consilium Regium. In

Castella clerici & pręlati ministri Regis visitantur,<-P>

@@0@

@@1@358 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>in tribunalibus, in quibus ministrant, & subiecti

sunt iurisdictioni regiæ, & pro meritis damnan-

tur ad pœnam pecuniariam, & priuationem offi-

ciorum, idq́ue in aliis pluribus regnis seruatur.

Probat Cassaneus in consuetud. Burgundiæ, ver-

bo iustitiæ in fine, Aufrerius Clem. pastoralis de

offic. ordinar. regul. 1. Fallen. 27. & 28. & in cō-

trouersiis, quæ sunt inter pręlatos & communita-

tes Ecclesiasticas, & sæculares: recurritur ad consi-

lium Regium, & licitum esse ex communi cōsen-

su & vsu probat Nauar. cap. nouit, de iudic. not.

3. num. 31. Vide Almai. de potest. laica cap. 3. & 5.

Couar. in pract. cap. 35. num. 3. vers. 5. Nauar. ca.

27. num. 70. Guilliel. de Benedicto cap. Raynu-

tius verbo, & vxorem nomine Adelasiam, decisio

ne 2. & quidam alij recentiores Hispani, & Galli

plures afferunt casus, in quibus asserunt solere re-

gia prætoria clericorum, & Ecclesiarum causas ad

sua tribunalia reuocare, quem vsum plerique eo-

rum nituntur iure probare.

  De hac re, quæ magis pertinet ad iutisp. quam

ad Theologos, & ad 2. 2. in materia de iudice, &

ad bullam cœnæ, quàm ad præsentem materiam:

non vacat modò dicere, interim videatur Azor

suprà, qui alios refert.

------------------------------------------------------------



SECTIO XIII.

An pueri amentes, & alij ratione carentes, teneantur

legibus humanis.



DIco primò, pueros ante vsum ratio-124

nis nullis legibus teneri, Medina q.1. Cor.

94. art. 1. §. Sed dubium est, Victoria

& communiter omnes recentiores,

Azor tom. 1. lib. 5. cap. 11. quæst. 4.

dicens inter omnes conuenire, nec legibus astrin-

gi, nec teneri posse: quia non imperamus, nisi iis

qui præcepta intelligere, & eis parere possunt.

  Nec obstat primò, quod infantes si non bapti-

zantur, damnabuntur: hoc enim non est, quia ba-1. Obiectio.|Baptismus|pueris necessa-|rius necessi-|tate medij, nō|præcepti.

ptismus sit eis necessarius necessitate præcepti,

sed medij, vt ait Azor suprà, & Sotus 4. d. 5. q. 1. ar.

1. in principio.

  Nec obstat secundò, quòd infantes paruuli tem-

pore localis interdicti sepultura sacra priuantur.

Hoc enim non est, quia ipsi violent legem inter-

dicti, sed quia expedit, vt etiam, qui culpa carent,

sacra tunc sepultura priuentur, vt illi resipiscant,

qui causam dedere interdicto: consentit Azor

suprà. An verò qui pueros carentes vsu rationis

tempore interdicti ad diuina officia admittunt,

peccent, dicam con. 4.

  Neque obstat tertiò, quod ignorantia non tol-

lit obligationem, & vinculum, licet excuset à pec-

cato: ergo licet pueri, & amentes non peccent

contra leges; ipsis tamen tenentur. Respondent

Medina, & alij recentiores, pueros esse naturaliter

per se impeditos, ne legẽ cognoscāt, & ideò lex ad

illos nō dirigitur, neq; illos obligat: obligat tamẽ

amentes, dormientes, inuincibiliter ignorantes, &

tempore promulgationis absentes, quia isti per se

loquendo legem intelligere possunt, & ei parere,

quamuis per accidens non possint. Sic catulus an-

te nonum, diem cœcus non dicitur, quia eo

tempore per se & naturaliter videre non potest:

si tamen nouem diebus elapsis non videat, cæcus

dicitur. Aliqui autem præsertim canonistæ, aut<-P>@@

<-P>nominales dicunt, nullos istorum legibus obliga-

ri. Alij verò dicunt, omnes obligari in habitu, vel

in actu primo, non verò in actu secundo. Quæstio

est de nomine, & parui momenti.

  Tota difficultas est, quando incipiant pueri hu-125

manis legibus obligari: Soto 4. d. 12. quæst. 1. art.Soti opinio|refertur.

11. col. penul loquens de Eucharistia sic ait, Pueri

non obligantur hoc Sacramentum accipere vsque adPueri quando|ad recipiendā|Eucharistiam|teneæntur.

duodecimum annum, quando alijs tenentur Ecclesiæ

legibus: etenim licet paulò ante in rationis crepusculo

possint illud recipere: tamen ad obligandum ad Sacra-

mentum tam pœnitentiæ, quàm Eucharistiæ maior ætas

requiritur, & eadem quæst. art. 9. in fine dixerat So-

tus, posse pueros recipere Eucharistiam cùm possunt



discernere inter bonum, & malum, atque adeò inter hũc

cibum, & alios sæculares, quod pluribus accidit à de-

cimo vsque ad duodecimum annum. Ita docet Alens.

4. quæst. 49. memb. 5. Paludanus 4. dist. 9. quæst. 4. Ca-

iet. 3. part. quæst. 80. art. 9. Syl. Euch. 3. §. 5. imò ante

duodecimum annum posset viuacissimus puer idoneus

esse. Citra septennium verò non esset permittendus: quia

tunc vix rationis aurora ridere assolet. Et d. 18. quæst.

1. art. 3. in fine ait, de verbo illo, cap. omnis vtriusque



sexus postquam ad annos discretionis peruenerit, nihil

opus est disputare, non enim designat certum tempus, vt

Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   122   123   124   125   126   127   128   129   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin