8. dicens, clerici tenentur secundùm quosdam le-
gibus ciuilibus, quæ Ecclesiasticum officium non
impediunt. Expressè idem tenent Driedo, 1. de li-
bert. Christiana, cap. 2. parte 3. fol. in quibusdam
libris 103. Nauarrus cap. 23. num. 28. Angles in
floribus. Quarti tract. de Sacram. ordi. in fine,
Valentia tom. 4. seu 2. 2. disp. 9. quæst. 5. pun. 4.
Thomas Zerula in praxi Episcopali tom. 1. verbo
pragmatica dub. 2. Viuald. 4. part. candelabri, ca.
9. num. 10. iterum Emmanuel Rodrig. tom. 1. sum-
mæ, cap. 196. con. 1. Sayrus lib. 3. cap. 4. num. 16.
& sequentibus dicens idem tenere alios commu-
niter, sed malè citat Castrum pro hac opinione,
magis enim fauet tertiæ, vt referemus. Idem tenet
Azebedo, l. 13. titut. 3. lib. 4. nouæ compil. num. 5.
ex ipso rextu, & Grego. Lopez, l. 4. titu. 15. partica.
4. licet ab aliis in oppositum citetur, vt starim no-
tabimus. Idem tenet Aluarus Valasco consult.
100.
Hæc sententia fulcitur. Primò quia ita habet95
vsus confirmatus, Pontificum & Patrum auctho-
ritate. Nicolaus enim Papa epist. ad Michaël. imp.
circa fin. Pontificum & Imperatorum potestatem
ita esse à Christo discretam asseuerat, vt & Chri-
stiani Imperatores pro æterna vita Pontificibus
indigerent, & Pontifices pro cursu temporalium
tātum modo rerum imperialibus legibus vteren-
tur, refertur, capit. quoniam dist. 10. leges etiam
Imperatorias non esse contemnendas, sed seruan-
das à clericis docent alij Pontifices, cap. de capi-
tulis, cap. quis autem & cap. verum est, dist. 10. &
Amb. explicans illa verba Luc. 5. v. 3. & sedens do-
cebat &c. & refertur, capit. magnum 11. quæst. 1.Probatur|multis argu-|mentis illa|sententia.
ait, & spirituale documentum, quo Christiani viri sub-
limioribus potestatibus docentur debere esse subiecti, ne
quis constitutionem regis terreni putet esse soluendam si
enim censum filius Dei soluit, quis tantus est, qui non
putet esse soluendum. Chrysost. ho. 4. de verb. Isai,
vidi Dominum &c. de Ochozia Rege Iuda disserẽs,
ait, ille quidem ea, quæ sunt in terra, sortitus erat
administranda. (Hoc est ciuilia, & temporalia) cæ-
terum sacerdotis ius è superis descendit &c. & in-
frà, Regi ea, quæ hîc sunt, cōmissa sunt, mihi cœ-
lestia. Mihi, cùm dico, sacerdotem intelligo, & in-
frà. Regi corpora commissa sunt, sacerdoti ani-Regi corpora|commissa sunt|sacerdoti ani-|mœ.
mæ, & hom, 23. in Epistol. ad Rom. explanans illa
verba cap. 13. verb. 1. Omnis anima potestatibus su-
blimioribus subdita sit, ait, Facit autẽ Paulus hoc ideo,
vt ostendat, Christum leges suas non ad hoc induxisse,
vt politicas euertat; sed vt ad meliùs instituat, & non-
nullis interiectis ait, interea eas rationes, quas com-
memoraui non mouet, sed eas, quæ potestatibus ex debi-
to obedire iubent, ostendens quòd ista imperẽtur omni-
bus, & sacerdotibus, & monachis non solùm sæculari-
bus: id quod statim in ipso exordio declarat, dicens, om-
nis anima potestatibus supereminentibus subdita sit,
etiamsi Apostolus sis, si Euangelista, Propheta, siue quis-
quis tandem fueris: nec enim pietatem subuertit ista
subiectio. Augu. cap. si quis laicus, 22. quæst. 5. Si
quis laicus iuramentum violando prophanat, quod Re-
gi, & Domino suo iurat &c. Ergo Rex est Rex, &
dominus clerici etiam Episcopi, & sic tenetur ei
obedire & infrà, Episcopus Presbyter & Diaconus, si
hoc crimen commiserit, degradetur. Ad idem est gloss.<-P>@@
<-P>magna in Clem. Pastoralis, de re iudicata, tex. cum
glossa Extrauag. quomodo in læsæ Majestatis cri-
mine procedatur. Conci. Tolet. 4. c. 75, & 10. ca.
2. & 16. ca. 8. & 9. Facit etiam, cap. si vobis 23. q.
8. cap. si Episcopus 18. dist. ex Consil. Emoritẽsi,
canone, 5. habetur inter Toleta nuper Collecta à
Loaysa. Ad idem est, cap. cùm parati, de appell.
vbi supponitur Episcopum debere obedire regi, &
nota cum gloss. dict. ca. si Episcopus, & dict. cap.
cùm parati, & cum aliis, si concurrant præcepta
incompatibilia, primò obediendum Papæ, ex ca.
illud de maiorit. cap. irreprehensibile, 23. quæst.
8. Deinde si Metropolitanus præcipiat ire ad Con.
non posse regem id impedire ex can. 17. 8. Syn.
Constantinop. sed si occupatur à Rege sine frau-
de, excusatur à præcepto Metropolitani, ex cap.
si vobis 23. quæst. 8. præsertim si iam erat sic oc-
cupatus à Rege Gloss. dict. c. cũ parati Turrecr. d.
c. si Episcopus quia melior est cōditio occupantis,
l. potior ff. qui potiores in pign. habeantur l. fin.
ff. de vsucapio, l. quoties C. de rei vendic. sed si
persona esset necessaria concilio, & ideo vrgeret
Metropolitanus deberet Episcopus ei obedire: si
autem alia de causa eum vocet, videndum, quid sit
magis necessarium. Innoc. Pan. Præpos. & alij:
Druedo 1. de libert. Christiana cap. 15.
Secundò fulcitur aucthoritate Imperatorum.96
Valentinianus enim, Valens & Gratianus epist. ad
Episco. Asiæ, quam refert Theodoretus 4. hist.
cap. 8. vel 7. de probis & studiosis Episcopis ait,
Publica secundùm leges munia subire sciunt, po-
tentiæ Imperatoris non oblo quuntur, sed sincerè,
& magni Imperatoris, & Dei mandata custodiũt,
& nostris legibus subiiciuntur: at vos inobedien-
tes reperti estis. Et impp. Theodosius Magnus, &
Valentinianus minor legibus tributorum, quæ ad
causas publicas & omnibus communes, etiam di-
gnitate præditis imponuntur, clericos esse deuin-
ctos recensuerunt, l. neminem, C. de Sacros. Ec-
cles. & Honorius ac Theodosius l. instructiones,
C. eodem tit. & Iustinianus Imperator author.
quomodo oporteat Episcopos, in prin. collat. 1.
sacerdotium diuinis ministrare, imperium verò
humanis præsidere affirmat. Erāt autem hi impp.
Christiani, & ea de re numquam fuere ab Ecclesia
obiurgati. Vide etiam l. 3. nostri regni titu. 19. par-
tita 2. & l. 20. & 21. tit. 13. part. 2. & l. 13. tit. 3. lib.
4. nouæ compilationis. Ex quibus legibus cōstat,
Reges esse clericorum dominos, & clericos teneri
venire ad eorum vocationem, & mandatum, &
tanquam subditos præstare illis iuramentum fide-
litatis, & obedientiæ, & olim in Castella, modò
autem in Aragonia, Nauarra & Sicilia clerici Co-
mitiis adsunt, tanquam partes Reip. subiectæ
Regi suum habentes suffragium decisiuum. Vide
etiam Sanderum, 1. de visibus Monarch. capi-
te 2.
Tertiò quia ciues gubernatori, & membra ca-97
piti debent esse subiecta: sed clerici sunt ciues, &
membra Reip. cuius caput, & gubernator est Rex:
ergo debent eius legibus, & præceptis subesse.
Vnde in regem iurant, & iurare tenentur, vt docet
Gregorius Lopez, l. 4. verbo encuyo señnorio, tit.
15. partita 4. & in Conci. Agath. 2. relato cap. si
Episcopus 18. decretum est, vt Episcopi prouin-
ciales vocati à Metropolitano ad Concilium Pro-
uinciale, aut ordinationem summi Pontificis ad
constitutam diem, adesse non differant, excepta<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio VIII. 345
<-P>graui infirmitate corporis, aut præceptione regia.
Hac etiam de causa excusantur Episcopi Prouin-
ciales à præcepto Metropolitani in Cōcilio Eme-
ritensi nuper excuso inter Concilia Toletana à
Garsia Loaysa collecta. Et in Concilio Sardicensi
can. 8. & refertur, c. si vobis 23. quæst. 8. Osius
Episcopus dixisse legitur. Ne Episcopi accedant
ad Comitatum, (hoc est ad curiam regiam vt glos.
ibi interpretatur) nisi fortè, qui à religiosis impp.
vocati vel inuitati fuerint: & l. 24. tit. 2. lib. 3. or-
dinamenti regij, quæ est l. 13. tit. 3. lib. 4. nouæ
compilationis à Ioanne secundo Hispaniæ Rege
statutum est, vt personæ Ecclesiasticæ ter à rege
vocatæ venire respuentes, exilio à regno mulctẽ-
tur, & iure quod regni naturalibus competit,
& Hispani, temporalitates, appellant, priuen-
tur, bonisque quæ in regno possident, temporali-
bus, vt inobedientes præceptis Regis, ac domini
eorum naturalis.
Quartò, quia nullo iure diuino, aut humano98
clerici sunt soluti, seu liberi à legib. Principum sę-
culariũ. Nullum enim testimonium ex scriptura,
traditione, aut Ecclesiæ definitione ostẽdi potest,
quo hæc solutio iure diuino facta probetur, quin
potiùs vniuersè Paulus Ro. 13. ver. 1. videtur
asseuerare, omnis anima potestatibus sublimioribus
&c. Quæ verba ad clericos etiam producit Chry-
sostomus vt retulimus, & v. 7. Reddite ergo omnibus
debita, cui tributũ, tributum: cui vectigal, vectigal: cui
timorem, timorem, cui honorem, honorem, &c. & 1. Pe-
tri. 2. ver. 13. & 15. Subiecti igitur estote omni hu-
manæ creaturæ propter Deum, siue Regi, quasi præcel-
lenti, quia sic est voluntas Dei. Imo nec quoad forũ,
& tributa sunt exempti iure diuino vt sect. 11. di-
cemus & in præsenti est multò certius: quia tale
ius diuinum, nec vestigium habet in scriptura, aut
traditione. Nec verò est lex aliqua humana, aut
consuetudo legitimè præscripta, qua hoc priuile-
gium clericis à Pontificibus vel Imperatoribus,
aut aliis principibus collatum sit: ergo.
Quintò, quia clerici in temporalibus, in quibus99
omninò cōueniunt cum aliis ciuibus, debent gu-
bernari aliqua directa potestate temporali, Præ-
lati autem Ecclesiastici non habent directam po-
testatem temporalem: ergo debent subesse Re-
gibus, & principibus temporalibus & ab eis gu-
bernari: & alioqui omnibus legibus, & statutis
temporalibus essent soluti, sic enim non teneren-
tur seruare leges taxantes pretia rerum, sed possẽt
vendere triticum cariùs quàm leges permittant,
seruato tamen pretio naturali, possent etiam ex-
trahere aurum, equos, & alia prohibita, à regno, &
arma noctu deferre, & alia facere quæ solo iure
ciuili sunt prohibita, modò illa faciant sine scan-
dalo, eorum etiam testamenta & contractus essent
validi, etiam si non essent facti secundùm formā
iure ciuili præscriptam: nec tenerentur in con-
scientia stare sententiis datis contra ipsorum bo-
na in tribunalibus sæcularibus vbi sunt actores in
causa ciuili contra laicos. Item pręscriptiones iu-
re ciuili introductæ contra illos non valerent.
Confirmatur, quia si solùm tenerentur seruare
eius modi leges, sententias, aut statuta ex quadam
decentia, aut æquitate naturali, sicut princeps te-
netur proprias leges seruare: ergo ad summum
tenerentur sub veniali, sicut de principibus dixi-
mus, & non possent puniri grauiter à iudicibus
Ecclesiasticis pro violatione legum ciuilium. Hoc<-P>@@
<-P>autem est falsum, adeo vt Vaz. disp. 167. cap. 4. n.
30. putet iudicem Ecclesiasticũ posse clericis vio-
lantibus leges ciuiles, eamdem pœnam infligere,
quæ laicis statuta est, si non dedecet statum Ec-
clesiasticum: ergo. Confirmatur, nam Vazquez
ead. disp. in extremis verbis ait, obseruandum
tamen est, leges ciuiles irritantes contractus, &
testamenta, nisi tali solemnitate & modo fiant,
etiam obseruandas esse à clericis, & factum ab eis
alio modò, irritum omnino esse. Hæ namque ir-
ritationes non sunt pœnæ: sed dispositiones legũ
ad irritandos contractus: quibus non minùs cō-
prehendi debent clerici, quàm laici, vt pax, & bo-
na gubernatio Reipub. constet: alioqui nec liti-
bus, nec fraudibus sufficienter esset prouisum: eo-
dem igitur iure, quo clerici obseruare debent le-
ges Reip. quæ aliquid prohibent, aut iubent: de-
bent etiam seruare eas, quæ ciuiles contractus &
alios actus legitimos irritant. Hæc Vazques: ergo
debet dicere, clericos directè esse subiectos legib.
ciuilibus, alioqui non irritarent ipsorum actus.
Sextò, quia Princeps tenetur ex iustitia defen-100
dere clericos ab hostibus, leges facere, quæ alios
obligant in bonum ipsorum, punire eos, qui iniu-
riam illis irrogant, ius illis petentibns dicere: non
tenetur autem de iustitia prospicere, nisi subditis,
& obligatis ad ipsius obedientiam: ergo illi tenẽ-
tur Principi obedire. Confirmatur, quia sentien-
tes commodum debent onus incommodum &
damnum pati: illi autem ex legibus ciuilibus cō-
modum sentiunt, vt quando contra aliquos præ-
scribunt, quando contractus in fauorem ipsorum
irritantur &c. ergo & onus sentire debent obe-
diendo legibus ciuilibus, saltem hoc debe-
rent eis Pontifices præcipere, ne in temporalibus
istis, sine vlla lege positiua viuerent: cùm ergo id
non præcipiant, signum est id non esse necessa-
rium: quia leges politicæ ex se illos obligant.
Tertia sententia est, clericos non teneri directè101
legibus sæcularibus, sed ex ratione naturali dictā-3. Sententia.
te, seruandas esse leges sæculares, propter confor-Clerici non|tenentur di-|rectè legibus|sæcularibus.
mitatem cum personis sęcularibus eiusdem Reip.
quæ illis legibus directè subiiciuntur: sicut dixi-
mus suprà, principem non obligari directè suis le-
gibus, sed indirectè, quia ratio naturalis dictat, vt
oneribus, quæ subditis imponit, ipse quoque sub-
iaceat. Hanc sententiā tenet Vazques disp. 167.
ca. 4. qui pro se citat Pan. Syl. & Angel: quos me-
ritò nos pro secunda opinione retulimus. Quan-
do enim dicunt non teneri legibus laicorum nisi
quādo tenentur idẽ facere ex lege naturæ: loquũ-
tur expressè de legibus latis circa res & bona Ec-
clesiastica, hanc tamen sententiam tenet Azor.
tom. 1. lib. 5. cap. 12. quæst. 3. & tom. 2. lib. 9. de
Imperatore, cap. 7. quæst. 8. 9. & 15. & pauci qui-
dam Theologi recentiores, quibus fauẽt Ioannes
Medina. C. de rest. quæst. 36. §. dubitaret aliquis,
Et Castro. 1. de l. pœn. capit. vlt. §. alia fuit, non
longè à medio. Sed hi non agũt ex professo de hac
re, & solùm loquuntur conditionaliter, dicentes,
licet clerici non ligentur legibus ciuilibus, tamen
peccare mortaliter si vendant maiori pretio fru-
mentum quàm sit illud, quod per pragmaticam,
seu legem huius regni taxatum sit, & teneri ad re-
stitutionẽ excessus, quia ex iustitia, & lege natura-
li tenentur omnes non exigere quicquam vltra
pretium currens & iustum siue ex lege humana,
siue aliunde tale pretium constitutum sit: Idém-<-P>
@@0@
@@1@346 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>que tenent Sayr. & Salon citati pro præced. opin.
quod confirmatur ex Paulo 1. Thessalo. 4. Et ne
quis supergrediatur neque circumueniat in negotio
fratrem suum. Quæ verba interpretans Anselmus
ait, supergressio enim est, vbi pro minori pretio
illud, quod maioris est, elicitur. Circũuentio ve-
rò, vbi per dolum frater in ipsa venditione, vel
emptione decipitur. Numquam verò Castro, aut
Ioannes Medina dixerunt clericos nullis legibus
ciuilibus obligari. Fauet etiam Gregorius Lopez,
l. 54. verbo, en las calçadas tit. 6. partita 1. & l. 4.
verb. encuyo señorio. tit. 15. partita 4. vbi ait licet
clerici non dicantur subditi regis ratione iurisdi-
ctionis, dicuntur tamen subditi ratione domicilij.
Sed credo tantùm velle, licet non habeat iurisdi-
ctionem ad puniendum illos, nec ad præcipiendũ
illis in rebus Ecclesiasticis quæ maximè ad ipsos
pertinent, tamen ratione domicilij, in aliis posse
eos suis legibus obligare, vnde concedit debere
illis obedientiam, & fidelitatem. Malè autem pro
hac sententia citantur Angelus verbo lex, num. 5.
Syl. quæst. 15. Pan. cap. Ecclesia S. Mariæ de cōst.
quia dicunt clericos non teneri legibus ciuilibus
ratione legum, sed ratione iustitiæ. Nam isti ex-
pressè loquuntur quando lex specificè disponit
super Ecclesiis, & personis Ecclesiasticis, tũc enim
censent non esse illi obediendum, nisi esset funda-
ta in ratione naturali, in quo euentu seruandũ in-
quiunt, est, non ratione legis, sed ratione naturali:
ipsi tamen ponunt multos alios casus, in quibus
clerici tenentur seruare leges principum sæcula-
rium, vnde à Sayro Suarez & aliis communiter hi
Doctores pro priori sententia citantur.
Pro hac sententia esse videtur Rebuffus in pro-
œm. constitu. regal. gloss. 1. num. 55. vbi ait, le-
ges laicorum clericos non ligare ex cap. certum,
dist. 10. cap. inter hæc 33. quæst. 2. cap. Ecclesia
const. Barbatio repet. rub. de Reb. Eccles. non
alien. col. 16. num. 81. & quia nulla lex, vel ordi-
natio comprehendit non subditum, c. 1. de const.
iuncta gloss. ibi & ca. 2. illo tit. lib. 6. & cap. à no-
bis, de sent, excomm. l. cum quædam ff. de iurisd.
omn. iud. Sed clerici non sunt laicis subditi dict.
cap. Ecclesia: ergo. Et quia maior non potest le-
ge minoris constringi, cap. cùm inferior de maio-
rit. cap. nouit de iudic. cap. per venerabilem, qui
filij sint legitimi. Licet Papa decidat aliquando
per leges ciuiles, cap. 1. 2. & 3. de causa possess. vi-
de cap. si in adiutorium & c. de capitulis dist. 10.
& cap. super specula de priuileg. cap. quo iure d.
8. Nec obstat, (inquit Rebuffus) quòd leges diui-
nitus per ora principum sæcularium sunt pro-
mulgatæ, cap. fin. 16. quæst. 3. l. sin. C. de præscrip.
30. vel 40. annorum & lex est quasi sanctissimum
templum à summi numinis liberalitate collatum,
l. 1. §. cumque C. de vet. iur. enucleando: Ideo
ab omnibus colenda & seruanda, l. 2. §. hæc igitur
omnia eod. tit. & l. leges sacratissimæ, C. de legi-
bus. Et legum latores à Deo licentiam acceperũt.
auth. vt hi qui oblig. se habere perhibent res mi-
no. in princ. collat. 6. Nam illæ solùm ad subditos
diriguntur: nec enim debet Rex in alienam mes-
sem falcem mittere. cap. nouit de iudic. & Deus
distinxit potestatem Ecclesiasticam & sęcularem,
cap. solitæ de maiorit, cap. quoniam dist. 10. Hæc
Rebuffus, sed reuera potiùs est pro secunda sen-
tentia, nam statim ponit plures exceptiones. Pri-
ma, est nisi Ecclesia velit leges à clericis seruari, c.<-P>@@
<-P>vt inquisitionis negotium, de hæret. in 6. Ea enim
nostra facimus, quibus aucthoritatem imperti-
mur, l. 1. §. omnia. C. de vet. iure enucl. capit. si
Apostolicæ de præb. in 6. Eas verò approbat Pa-
pa, quia optimè prouident humanis negotiis. ca.
quo iure dist. 8. vnde & Papa eas accommodat ne-
gotiis Ecclesiasticis, capit. ex antiquis 54. d. cap.
accusatores. §. cuius in agendo. 3. quæst. 8. ca. cùm
deuotissimam. 12. quæst. 2. Secunda exceptio. Nisi
respiciant ordinem procedendi: nam tales ordi-
nationes etiam contra clericos seruari debent,
glos. cap. quod clericis de for. comp. Et est regu-
la generalis, in respicientibus ordinationem litis
attenditur cōsuetudo, vel statutum, vbi causa agi-
tur, etiamsi sit statutum laicorum, l. 3. §. fin. de te-
stibus Bart. l. 1. col. 6. vers. sexto quæro. C. de sum.
trin. Cuman. consil. 139. P. laicus, colu. 2. Cald.
consil. 11. an clerici Rub. de const. Card. consil.
44. statuit ciuitas, num. 9. Pan. consil. 33. præsidio,
colu. 2. lib. 2. Probatur quia cùm lex canonica
consentiat in quibusdam casibus, quòd causa agi-
tetur coram sæcularibus vt secundùm regulam,
actor sequatur forum rei. capite cùm sit generale
de foro competen. videtur etiam velle, quòd
secundùm leges illius iudicij causa tractetur, vt
docet Ioan. And. additio. ad speculat. tit. de const.
& Ancaranus reg. ea quæ col. penul. de reg. iu.
in 6. Cuma. dict. consil. 139. Ex qua exceptione
infert Rebuffus aliqua corolaria, quæ omitto.
Tertia exceptio est, nisi disponant in bonis cle-Cùm res sunt|in territorio|Regis, iudicā-|tur secundùm|constitutiones|Regis.
ricorum immobilibus, & in actionibus realibus:
quia cùm res sint de territorio Regis, iudicantur
secundùm constitutiones Regis, vt asserit Baldus,
capit. cùm venissent, col. 2. de eo, qui mittitur in
possessionem causa rei seruan. facit, cap. cùm ad
verum. 96. dist. ibi, & Pontifices pro cursu tempora-
lium tantummodò rerum imperialibus legibus vteren-
tur. Petrus Velluge in speculo Principum, rubri-
ca de Admortisa, §. nunc videamus, in fine. Bar-
batius rub. de rebus Eccles. non alien. col. 21. nu.
3. & 112. Consuetud. Burgund. Rub. des Iustices,
glossa de droit, de indire, in fine, & aliis locis, quæ
citat Rebuffus suprà. num. 7. Quarta exceptio, nisi
ordinatio esset rationabilis, & generaliter loquẽs,
& fauorabilis, & canonibus non contra dicens: vt
quando lex præscribit formā, & modum emptio-
nis, & vẽditionis, licèt reis conuentis sit odiosum:
quod non debet attendi. l. si quis nec causam, ff. si
certum petatur. Bald. consil. 166. Punctus, colu.
2. volu. 5. & l. 1. col. 8. num. 10. C. de sum. Trin.
Probat Rebuffus ex cap. 1. de noui oper. nuntiat.
cap. 1. & 2. dist. 10. capit. 1. de iuram. calum. Pa-
normitano, Antonio, & aliis, dict. capit. Ecclesia,
Baldo consil. 30. volum. 1. Alex. consil. 131. in fin.
lib. 2. & consil. 121. col. penul. num. 5. & seqq.
volu. 5. vbi dicit, leges imperiales non afferentes
dam num clericis seruandas esse: secus in consti-
tutionibus inferiorum; qualis non est Rex Gal-Leges impe-|riales non in-|ferentes dam-|num clericis,|sunt seruādæ.
Dostları ilə paylaş: |