ter contingere non possunt, quia clerici non ha-
bent tantam potestatem in Rep. & vel à suis iudi-
cibus reprimi, ac puniri poterunt: vel Papa con-
cedet Principibus facultatem, vt per suos mini-
stros id faciant.
------------------------------------------------------------
SECTIO X.
An Ecclesiastici legum ciuilium pœnis ab Ecclesiastico
iudice puniri debeant.
PArs affirmans suaderi potest, quia112
rationi consentaneum videtur, vt
quando pœnæ illæ non dedecent
clericos, illis à suo iudice subiician-
tur, sic enim quibus fient similes in
culpa, erunt similes in pœna.
Nihilominus Vazquez disp. 167. cap. 4. num.
30. & alij nonnulli Theologi secuti Couarruuiam
in pract. cap. 33. num. 7. & alios, quos ipse recen-
set, existimant, clericos non esse puniendos ne-
cessariò pœna Iegibus ciuilibus constituta, etiamsi<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio XI. 353
<-P>cum eorum statu non pugnet, nam lex ciuilis pœ-
nam ordinariam assignans, non potuit clericos adClerici non|sunt puniendi|pœna legibus|ciuilibus sta-|tuta necessa-|riò.
eam obligare: non enim habent laici potestatem
saltem coerciuam, & punitiuam comparatione
clericorum. Quamuis Iudices Ecclesiastici pos-
sint, pœnam lege ciuili constitutam transgressori-
bus clericis infligere. Alij verò prædictam sen-
tentiam, si de obligatione ex obedientia intelligi-
tur, veram censent: quia clerici non tenentur ex
obedientia ciuiles leges seruare: ergo nec iudices
Ecclesiastici tenentur ex obedientia clericos iuxta
ciuiles leges punire: secus si de obligatione natu-
rali: nam cùm ratione naturali teneantur clerici
seruare leges ciuiles, quæ eorum statum non de-
decẽt, ita & iudices Ecclesiastici tenebũtur pœnas
imponere clericis legibus ciuilibus pro communi
bono decretis, quæ cum statu clericorũ non pu-
gnant, quando per canones nulla pœna decreta
est: si enim decreta esset, illa deberet imponi,
omissa pœna per ciuilem legem statuta. Nā quod
à Celestino. III. statutum est ca. quod clericis de
iudic. vt causæ pecuniæ clericorum secundum iu-
ris canonici decreta, definiantur, hoc idem de aliis
causis potiori ratione asserendum.
Ego verò existimo nulla ratione iudicem Ec-
clesiasticum teneri ad infligendum clericis violā-
tibus leges ciuiles easdem pœnas, quas ille sæcu-
laribus ipsarum violatoribus imponit, quia decet
cum clericis mitius agere ob conseruationem sta-
tus Ecclesiastici, & ita vsu seruari videmus etiam
in pœnis statutis pro violatione legum naturaliũ.
Adde, si verum esset, quòd clerici non obligantur
directè legibus ciuilibus, quia secluso scandalo nō
peccarent mortaliter eas violando, non debere
illis imponi graues pœnas, vt superiùs dictũ est.
------------------------------------------------------------
SECTIO XI.
An exemptio, quam Ecclesiastici habent quoad forum,
tributa, & alia, competat illis iure diuino.
IN primis supponendum est, Ecclesia-114
sticos quoad forum, in Ecclesiasticis
& ciuilibus, exemptos esse à ciuili iu-
risdictione: item à pœnis legum ci-
uilium, item à legibus ciuilibus, in
iis, quæ ad res Ecclesiasticas pertinẽt. Quæ omnia
ex superioribus constant, & ex tota 11. quæst. 1.
Secundò supponendum est, esse etiam à vecti-2. Suppos.
galibus, & aliis tributis impositis, & imponendisProb. 1.
exemptos: vt patet primò ex cap. quamquam, de
censib. in 6. & Concilio Viennensi, Clem. Præsen-
ti, de censib. cap. aduersus, cap. non minùs, de im-
munit. eccles. auth. item nulla, C. de episc. & cler.
l. sancimus, 2. C. de sacros. eccles.
De quo latè Syluester, & alij summistæ, verbo
immunitas, Lessius 2. de iust. cap. 33. dub. 3. quam-
quam si antequam res aliquæ ad EcclesiasticosRes Ecclesia-|sticæ quibus|sint oneribus|subiectæ.
venirent, onus aliquod certum & inuariabile an-
nexum habebant, verbi gratia, aliquem sensum,
vel seruitutem debitam, vel onus reparandæ viæ
publicæ adiacentis, hoc etiam ab Ecclesiastica
persona præstandum est, cap. cum non fit, & cap.
pastoralis, de decimis, Syluest. immunitas, 1. num.
19. Lessius suprà.
Secundò patet ex bulla cænę, vbi bona clerico-
rum à bonis Ecclesiæ distinguuntur, quod contra
Nauar. cap. 27. nu. 128. notat Lessius illa dub. 3. &
pro se adducit eundem Nauar. cap. 17. num. 202.<-P>@@
<-P>& rectè explicat Lessius, quomodò in bulla cænæ
excommunicantur, qui à clericis sponte dantibus
tributa accipiunt. Sa autem verbo clericus, nu. 18.
ait clerici patrimonium, etiam ad cuius titulũ quis
est ordinatus, non gaudere priuilegio bonorum
Ecclesiæ: quidam aiunt, quidam negant, sunt &
qui absolutè putent gaudere eius bona patrimo-
nialia. Ego dicerem, spectandum in his, quid vsu
sit receptum. Hæc Sa.
Notat autem Lessius & bene, in quibusdam ca-115
sibus clericos non esse exemptos. Primò, si nego-
tiationem exerceant: tunc enim licitè ex eo quod
emunt, vendunt, aut deferunt negotiationis cau-
sa, possunt vectigalia exigi, c. quamquā, de censib.
quod Ecclesia concessit in odium negotiationis
clericis seuerè interdictæ, à qua si ter ab Episcopo
moniti non desistunt, perdunt quoad bona cleri-
cale priuilegium, cap. ex literis, de vita & honest.
cleric. ex quo glossa colligit clericos negotiatoresClericorum|negotiantium|pœna.
ante trinam monitionem non teneri in conscien-
tia soluere vectigal, quia gaudent priuilegio cleri-
cali vsque ad trinam monitionem. Hoc tamen
quamuis à Lessio non limitetur, credo limitandũ,
vt non teneatur soluere de aliis, secus de illis, qui-
bus negotiatur.
Secundò, si possessio aliqua habebat onus ali-
quod perpetuum, & inuariabile annexum, ante-
quam veniret ad ius Ecclesiæ, vel Ecclesiastici, vt
suprà dictum est.
Tertiò, quando contributio facienda est æquè
primariò in vtilitatem clericorum, ac laicorum,
verbi gratia, pro reparatione aggerum, ne flumen
vicinos agros clericorum, & laicorũ inundet. Non
potest tamen tunc per se potestas laica clericos
recusantes compellere, sed per Ecclesiasticā. Quod
si id commodè fieri non posset, putant quidā non
esse omninò improbandā realem executionẽ: quia
in tali casu præsumi potest ratihabitio, seu tacita
licẽtia summi Pontificis: sed tutiùs censet Lessius,
& ego omninò necessarium, vt hæc expressè ad
tales casus per Principes petatur: vide dicta. sect. 9.
Ad reparationem autem pontium, viarum pu-
blicarum, murorum vrbis & similium, quę primò,
& principaliter spectant ad communitatem, non
tenentur clerici contribuere, vt communiter ca-
nonistæ docent, quia non tangit illos principali-
ter: sed solùm secundariò, vt sint membra commu-
nitatis. Alioqui nimis angustum &, prope nullum
esset in omnibus publicis priuilegiũ clericorum,
vt ait Lessius: Neque obstat lex ad instructiones
C. de sacros. eccles. Ad instructiones itinerum, pon-
tiuḿ etiam diuinas domos & venerabiles Ecclesias
libenter adscribimus: quia cùm sit contra immunita-
tem Ecclesiæ, vim non habet, nisi ab Ecclesia ap-
probetur, vt communiter doctores Theologi &
Canonistæ docent, excepto Lessio suprà: & patet
ex dictis sect. 9. & Syluestro immunitas, 1. nu. 20.
Multi tamen præsertim iuris ciuilis doctores pro-
pter l. citatam, contrarium tenent ex canon. Host.
glos. Card. & Ancaran. cap. non minus, de immun.
eccles. sed prior sententia verior.
Quartò, quando laicorum facultates non suffi-
ciunt ad succurrendum publicæ necessitati, potest
etiam aliqua contributio imponi Ecclesiasticis.
Ad quod tamen olim requirebatur consensus Epi-
scopi, & clerici, cap. non minus, de immunit. eccle.
nunc verò summi Pontificis, vt patet in bulla cœ-
næ, eundem requirit Innocent. III. cap. aduersus,<-P>
@@0@
@@1@354 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>de immun. eccles. nisi fortè periculum esset in mo-
ra: tunc enim non deberet Papæ consensus expe-
ctari, sed sufficeret consensus Episcopi, vt notant
Syluester & Lessius suprà, & alij relati sect. 9. Cō-Cōsensus Epi-|scopi non po-|test obligare|exemptos.
sensus tamen Episcopi non potest obligare exem-
ptos, vnde necesse est, vt hi quoque consentiant.
Posito autem consensu prælatorum, quorum est
consentire, tributum non exigitur auctoritate lai-
ca, sed Ecclesiastica, & ita omnes inferiores illo-
rum tenentur.
His suppositis dico primò, summum Pontifi-116
cem iure diuino esse exemptum ab omni iurisdi-1. Con.
ctione Principum sæcularium, imò ab omni ter-Summus Pon-|tifex iure di-|uino ab omni|iurisdictione|Principum sæ|cularium, &|terrena pote-|state est exem-|ptus.
rena potestate, vt ait Molina tom. 1. de iust. tract. 2.
disp. 31. con. 4. videtur Driedonis 1. de libert. Chri-
stiana cap. 15. docentis, à nulla terrena potestate
posse extra hæresis casum iudicari, aut puniri, aut
interfici, etiamsi aliorum iudicio velit se submit-
tere. Idem videntur sentire alij, quos afferemus,
2. 2. quæst. 1. art. 10. asserentes extra casum hæresis,
à nemine posse deponi, aut puniri, eo quòd iure di-
uino ab omnibus sit exemptus. Consentit Victor.
relect. 1. de potestate Ecclesiæ: ad finem, seu quęst.
vlt. num. 9. cum Caiet. op. de potest. Papæ, cap. 27.
asserente, iure diuino à nemine pro quocumque
delicto posse interfici: ergo etiamsi Pontifex non
esset modò supremus dominus temporalis in suis
terris, sed earum temporale dominium esset, vt
olim, in aliquo Principe sæculari, non posset ab
illo puniri, aut leges vllas accipere, sed omninò es-
set sui iuris. Probatur, quia decentissimum erat, vt
saltem vnum Caput totius Reip. Christianæ, cui
sæculares Principes subesse debeant, hanc exem-
ptionem haberet ex Christi institutione: præser-
tim cum, vt dicemus, per suam potestatem exime-
re posset Ecclesiasticos à potestate Principum sæ-
cularium Ecclesiæ subditorum. Confirmatur, quia
Christus talem immunitatem habuit, vt Molina
superiori disp. 28. ostendit: ergo verisimile est suo
Vicario eam reliquisse. Quod significatur Mat. 17.
vbi postquam cap. 16. summum Pontificatum Pe-
tro promisit: publicanis tributum petentibus,
Christoq́ue concludente, ergo liberi sunt filij, addi-
dit: vt autem non scandalizemus eos, vade ad mare, &
mitte hamum, &c. da eis pro me & te, vbi solùm ra-
tione scandali iussit reddi tributumpro se, & Vi-
cario suo, reliquorum Apostolorum nullam men-
tionem faciens. Sic colligit Molina. Verum quia
ratio illa, ergo liberi sunt filij: saltem ad omnes Apo-
stolos teferenda videtur: ideò superiùs exposui-
mus, Apostolos fuisse à tributis liberos, quia erant
de familia Christi: sed hinc etiam colligere con-
clusionem licet, quoniam, si ij qui erant de familia
Christi, eo ipso erant diuino iure exempti à tribu-
tis, par est id credere de quocumque Christi Vi-
cario.
Secundò dico, in causis merè Ecclesiasticis cle-117
rici diuino iure exempti sunt à ciuili, & laica po-2. Con.
testate, vt in creandis Episcopis, & sacerdotibus, inIn causis me-|rè Ecclesiasti-|cis clerici di-|uino iure exẽ-|pti sunt à lai-|ca potestate.
distribuendis diœcesibus, & parœciis, in causis in-
de emergentibus, & denique in iis omnibus, quæ
ex se ad solam spectāt Ecclesiasticam potestatem:
ita tenet Molina tom. 1. de iust. tract. 2. disput. 31.
con. 2. cum Soto, Victor. & aliis statim referendis,
Azor tom. 1. lib. 5. cap. 12. quæst. 1. Probat Molina:
quia potestas Ecclesiastica immediatè est à Chri-
sto tradita, ciuilis autem ortum habet à Deo per
Remp. solumq́ue se extendit ad naturalia: ergo in<-P>@@
<-P>causis Ecclesiasticis, quæ potestatis Ecclesiasticæ
sunt propriæ, clerici iure diuino à potestate ciuili
exempti sunt. Vnde Apostoli sine vlla laicæ pote-
statis auctoritate, curam, & administrationem Ec-
clesiæ exercebant: eodémque modo perpetuò se
gesserunt eorum successores. Meritò ergo post
Vvicleff & Ioan. Hus in Concil. Constant. sess. 8. &
15. damnatos à Ioan. XXII. damnati sunt Marsi-
lius Patauinus, & Ioan. de Ianduno, qui, vt refert
Vict. relect. 1. de potest. Ecclesiæ, quæst. fin. num. 9.
Azor to. 1. lib. 5. cap. 12. quæst. 1. asserebant, Chri-
stum tributum soluisse non ex liberalitate, sed ex
obligatione & necessitate coactum, iuxta illud
Ioan. 19. nisi tibi datum esset desuper. Item ad Im-
peratorem pertinere, Papam corrigere, atque in-
stituere: & ab Imperatore emanasse sacerdotem
vnum esse maiorem alio in auctoritate, posseq́ue
eam tollere, sicut eam contulit: neque à Papa, vel
tota Ecclesia puniri quemquam posse, nisi Impe-
ratoris auctoritate: contra quem Hæreticum vide
Pyghium 5. hierarchiæ. Eadem conclusio proba-
tur ex cap. si Imperator 96. dist. vbi Ioan. Papa in-
ter alia ait. Ad sacerdotes Deus voluit, quæ Ecclesiæ
disponenda sunt, pertinere, non ad sæculi potestates: &
ex insigni illo facto Constantini in Concilio Ni-
ceno, quod refertur à Ruffi. 1. hist. ca. 2. seu lib. 10.
Euseb. lib. 2. cap. 2. Theodoret. lib. 1. cap. 7. Niceph.
lib. 2. cap. 10. & 42. & lib. 7. cap. 32. Sozom. lib. 1.
cap. 16. Greg. 4. registri epist. 75. Nicol. 1. epistol. ad
Michael. Imp. & à Gratiano cap. sacerdotibus 11.
quæst. 1. cùm enim Episcopi libellos accusationis
quorundam contra alios ad Constantinum detu-
lissent, conuocatis illis dixit. Vobis dedit Deus pote-
statem iudicandi nos, vos verò ab hominibus iudicari
non potestis, libellosq́ue omnes coram omnibus cō-
bussit. Ergo in Ecclesiasticis clerici iure diuino
exempti sunt à Principibus sæcularibus. Quocirca
ius patronatus, quod quidam habent, à Pontifice
acceperunt. Idem est de iure sepulturæ, de iure exi-
gendi pensiones beneficiis impositas, & de aliis
huiusmodi iuribus Ecclesiasticis. Et licet Caietan.
tom. 1. op. 1. de potest. Pap. cap. 27. Victoria relect.
1. de potest. Eccles. quæst. vlt. num. 3. Sotus 4. dist.
25. quæst. 2. art. 2. Driedo 2. de libert. Christiana
cap. 2. asserant, si summus Pontifex Ecclesiastica
potestate in Ecclesiæ perniciem abuteretur, con-
ferendo Simoniacè Ecclesiastica beneficia, &c.
posse Principes sęculares ei resistere, denegareq́ue
possessionem beneficiorum sic electis. Quod ve-
rum, sed non nimis extendendum ait Molina su-
prà, vide illũ. Vide etiam Azor qui addit, Princi-
pem sæcularem non posse clericis præcipere, vt
arma tractent, aut alia sæcularia factitent: quia de
iure diuino est, clericos sacris vsibus consecratos
profanis, & ciuilibus rebus perpetuò implicari
non posse.
Dico tertiò, non omnis exemptio clericorum118
est de iure diuino, sed seclusa alia exemptione, ita3. Con.
essent subditi Principibus sæcularibus, vt Princi-
pes non peccarent saltem contra iustitiam, de cau-
sis eorum temporalibus cognoscendo, delicta eo-
rum puniendo, tributaq́ue ab illis exigendo. Est
communis Theologorum, præsertim recẽtiorum,
Molinæ suprà, con. 3. 4. & 5. Vict. relect. de potest.
sub finem, seu quæst. 6. propos. 2. num. 3. Salon 2. 2.
quæst. 67. art. 1. controu. 1. con. 4. Bannes eodem
art. Bellarm. 1. de cleric. cap. 28. Ioan. Medin. C. de
rest. quæst. 15. Soti 4. d. 25. qu. 2. art. 2. con. 3. 4. & 5.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio XI. 355
<-P>Couar. in pract. cap. 31. num. 2. con. 1. & lib. 2. var.
cap. 20. cum Pet. Ferra. in practicis de confessione
§. plenum, Alciat. cap. cùm non ab homine de iud.
Innoc. cap. 2. de maior. & obed. Nauar. cap. 27. nu.
219. Caiet. excommun. cap. 31. & 37. Lessij suprà,
dub. 4. Driedonis 2. de liber. Christia. cap. 2. Suarez
opusc. de legib. Ioan. Garsia. de nobilitate, gloss. 9.
num. 14. Palac. 4. dist. 25. disp. 3. con. 3. Ledes. 2. p. 4.
qu. 20. art. 4. vers. hæsitabis, con. 2. & 3. & D. Thom.
in id Rom. 13. Ideo enim tributa præstatis, ait exem-
ptionem Ecclesiasticorum à tributis, habere ęqui-
tatem, non tamen esse de necessitate, quasi sit de
iure diuino. Videtur etiam Henrici quodlib. 9. q. 1.
dicentis, habent clerici immunitatem exactionum
sæcularium statutis Papæ, & Imperatorum. Si cre-
deret esse de iure diuino, id non taceret.
Tametsi Panor. cap. 2. de maior. & obed. ac ali-
bi, & quidam alij, clericos quoad personas suas &
bona iure diuino à laica potestate exemptos esse:
ita tenet Azor tom. 1. lib. 5. cap. 12. quæst. 1. citans
pro se Innoc. cap. 2. de maiori. & obed. vbi ait, cle-
ricos exemptos esse vel Imperatorum priuilegio,
vel potius iure diuino, vel saltem Pontificio. Vnde
ait male citatum Alciatum, in quo primam opi-
nionem se non inuenisse ait Azor, & pro sua citat
etiam Hostien. cap. 2. de maior. gloss. cap. si Impe-
rator, dist. 96. verbo discuti, & cap. quamquam, de
censib. in 6. verbo diuino, Ioan. And. Dom. Archid.
Ancaran. & Franc. cap. quamquam de censib. in 6.
Panorm. Felinum, Decium, Butrium, cap. Ecclesia
S. Mariæ, de const. Card. cap. perpendimus, oppos.
7. de sent. excommun. Rotam in antiquis decis. 10.
de consuet. Aufrer. clem. 1. de offic. ordin. vers. ad
quæstionem, Roman. sing. 419. Roch. Curt. cap. fi.
de consuet. Rebuff. in concordat. Rub. de protect.
Almain. de potest. eccles. cap. 8. propos. 3. ad finem,
Angelum immunitas num. 33. vers. 11. vbi dicunt,
cam sententiam esse veriorem.
Conclusionem tamen, eius auctores probant119
primò, quia nec ex sacris literis, nec ex traditione,Prob. Concl.
neque ex naturali ratione, neque ex Patrum testi-1. prob.
monio talis exemptio probari potest. Nam quòd
aliqui adducunt ex Genes. 47. de Ioseph, qui ter-
ram omnem Ægypti tributariam fecit Pharaoni,
præter terram sacerdotum, non est ad rem, vt ait
Molina: nam beneficẽtia regis postulante id recta
ratione fuit factũ. Quod verò adducunt ex Matth.
17. Ergo liberi sunt filij. solùm probat de Christo,
vel ad summum de Apostolis, & de summo Pon-
tifice, vt ait Molina, & superiori con. diximus. Id
verò Psal. 104. vel 114. Nolite tangere Christos meos:
solùm probat ministris Dei iniuriam non esse ir-
rogandam, in quibus etiam sæculares Principes
intelliguntur.
Secundò probatur conclusio: quia clerici initio2. Probat.|Clerici initio|nascentis Ec-|clesiæ fuerunt|subiecti ter-|renis potesta-|tibus.
nascentis Ecclesiæ, erant subiecti Principibus sæ-
cularibus, vt colligitur ex Paulo ad Rom. 13. Om-
nis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, vbi
etiam comprehenduntur clerici. Nam vt glos. ait,
cùm dicitur omnis anima, nullus excipitur (scilicet
præter Christi Vicarium) & Chrysostomus ibi
ait. Ostendens ista omnibus imperari, & sacerdotibus &
Monachis, nō solùm sæcularibus, quod declarat, cùm di-
cit, omnis anima: etiamsi Apostolus sis, si Euangelista, si
Propheta, siue quisquis tandem sit: & Theodoretus,
siue est sacerdos quispiam, siue antistes, siue monachus, iis
cedat, quibus sunt mandati magistratus: & Theophy-
lactus, instituens omnem animam, siue sacerdos sit, vel<-P>@@
<-P>Monachus, vel Apostolus, subiici Principibus. Similia
dicit Oecumenius.
Nec dici potest, id solùm vitandi scandali gra-
tia præceptum esse. Nam Apostolus effectum re-
fert in ordinationem diuinam tāquam in causam,
dicens. Nam qui potestati resistit, Dei ordinationi re-
sistit. Additq́ue, eos esse Dei ministros, & idcircò eis de-
beri tributa. Ergo clerici tributa deberent, nisi hu-
mana aliqua potestate essent posteà exẽpti. Cōfir-
matur ex Act. 25. vbi Paulus ait: Ad tribunal Cæsa-
ris sto, vbi oportet me iudicari, & 1. Pet. 2. legimus de-
bere omnes subiici Principibus etiam discolis, &
Matth. 22. Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari, &c.
Tertiò, quia olim Ecclesia ex agris suis tributa3. Probat.
soluit etiā Imperatoribus Christianis. Vnde Am-
brosius cap. si tributum 11. quæst. 1. Si tributum pe-
tit Imperator, non ei negamus: agri Ecclesiæ soluant
tributum. Et Vrbanus cap. tributum 23. quæst. 8.
Quod in ore piscis inuenitur, pro Petro & Domino da-
ri iubetur: quia de exterioribus Ecclesiæ, quod constitu-
tum antiquitus est, pro pace, & quiete, qua nos defensa-
re debent, Imperatoribus persoluendum est.
Quartò, quia Ecclesiastici, qui in Repu. infide-4. Probatio.
lium commorantur, tenerentur tributa præstare
Principibus illius Reip. quippè cùm Principes illi
non minus in eorũ bonum, quàm aliorum, Remp.
administrarent, ac defenderent, quare cum priui-
legio illorum Principum non essent exempti, &
Dostları ilə paylaş: |