duodecimum aut decimumquartum annum, sicut ad
contrahendum matrimonium. Sed cùm primùm puer
fuerit doli capax, sic scilicet, vt inter bonum & malum
discernere cœperit, vt prudentium iudicio mortaliter
peccet. Et ratio est clara: nam cum necessitas præcepti
confessionis tam diuini, quàm Ecclesiastici ex eius ne-
cessitate ad salutem oriatur, cùm primùm homo necessi-
tatem salutis incurrit, tenetur etiam ad confessionem tũ
semel in anno, tum etiam in articulo mortis. Verum est
tamen, quòd vsque ad annum ætatis duodecimum Ec-
clesia per censuras neminem ad confessionem cogeret:
quia licèt nouerit, antea etiam posse peccare, vt cap. pue-
ris de delict. 1. puer. decernitur. Nam à septem annis, vbi
desinit infantia, & incipit pueritia, peccare possunt, suis
tamen præceptis & censuris non vult ante duodecimum
vel decimumquartum annum cogere, sed relinquit eos
sub diuino iure, & 7. iust. quęst. 3. art. 2. col. 4. ait, ante
annos pubertatis non teneri Ecclesiasticis Sacramento-
rum & ieiuniorum legibus, ac proinde nec voto, nisi cer-
tissimè constet habuisse vsum rationis sufficientem, quā-
do illud emisit. Tunc autem iuxta eũdem Sotum, &
communem opinionem est rationis vsus sufficiẽs
ad votum, cùm sufficit ad peccatum mortale.
In his locis sibi non satis constat Sotus. NuncSotus refelli-|tur.
enim ait præcepta Ecclesiæ pueros non ligare vs-
que ad duodecimum, vel decimumquartum
annum: nunc autem statim atque peccauerint
mortaliter teneri, etiam iure Ecclesiastico ad con-
fessionem; idque communiter cōtingere à septen-
nio. Nunc à decimo vsque ad duodecimum annũ.
Prætereà non reddit rationem, cur pueri statim
ac possunt decenter confiteri, & communicare,
non obligantur Ecclesię præceptis, vel etiam cen-
suris. Nam Ecclesia sub pœnis quibusdam præce-
pit confiteri, & communicare omnes, cùm ad an-
nos discretionis peruenerint, cap. omnis vtrius-
que, & Episcopi præcepta ista non obseruantibus,
sæpe excommunicationem imponunt.
Corduba in summa q. 40. Quinque dicit: pri-126
mò, Ecclesiam pro diuersis casibus, & materiis di-1. Cordub. e$unclear|ctum.
uersas ætates designasse, vt ad recipiẽdos ordines,
dignitates, & beneficia Ecclesiastica, ad habendam
vocem actiuam & passiuam in electionibus, ad<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio XIII. 359
<-P>contrahenda sponsalia & matrimonia, ad emitten.
da vota solemnia, & ad alia huiusmodi, vt verbo
ætas, & aliis verbis tractant Syluest. & alij Sum-
mistæ.
Secundò, puer etiam vltra septennium irregu-
laritatem non incurrit, nisi sit doli capax, & dis-
cernat inter bonum, & malum: si autem est doli
capax, licet hîc, & nunc ignoret inuincibiliter oc-
cisionem esse illicitam, & ita non peccet occiden-
do, fit irregularis: citat Syluest. homicidium, 3. qu.
1. part. 5. quæst. 2. part. 3.
Tertium dictũ, Quando omnes personæ vnius
populi interdicuntur, ne adsint diuinis officiis, in-
terdicuntur etiam pueri, si sunt doli capaces, & ha-
bentes vsum rationis. Si verò non sunt doli capa-
ces, nec habent vsum rationis, possunt deferri, &
admitti ad diuina officia in terra non interdicta;
non autem in terra interdicta, quia non est eis iu-
re concessum, sumpsit ex Syluestro interdictum
2. quæst. 17. cui non omninò consentit Couar. cap.
alma, part. 2. §. 4. nu. 5. quia non distinguit, de terra
interdicta, vel non interdicta respectu eorum, qui
non sunt doli capaces. Item ait, eos, qui sunt doli
capaces, si non intelligant, ad Dei cultum & reli-
gionem pertinere Missam, & alia officia diuina,
posse ad illa deferri & admitti: quia tales, quātum
ad hoc cum pueris ratione carentibus deputari
debent.
De Ecclesiastica sepultura dicunt Cordub. &Pueri inter-|dicti tenore à|sacra sepultu-|ra arcendi.
Couar. ibi, puerum etiam vsu rationis carentem
non posse in sacro sepeliri, vt superius etiam di-
xit Azor: quia nullo iure excipiuntur à præcepto
non tradendi corpora tunc sacræ sepulturæ. Vnde
Syuest. interdictum 5. quæst. 8. excipiens alios, non
excipit pueros.
Hæc in tertio dicto contenta intelliguntur de
iure communi. Nam si pater, mater, vel alius con-
sanguineus pueri intra quartum gradum bullam
Cruciatæ habeat, poterit puer admitti ad diuina
officia, siue careat vsu rationis, siue non: Similiter
si bulla sumpta sit pro illo, poterit admitti ad diui-
na officia, & in sacro sepeliri, vt super bullam do-
cuimus.
Quartum Cordubæ dictum est, Puer cùm venit
ad vsum rationis, qui communiter in septennio
cōtingit, potest peccare venialiter, & deinde mor-
taliter: quia vt docet Victoria relect. 2. de ven. ad
vsum ratio. num. 11. prius potest puer peccare ve-Priùs puer|potest peccare|venialiter,|quàm morta-|liter.
nialiter, quàm mortaliter, & priùs mortaliter in
vna materia quàm in alia: tamen ad peccatũ mor-
tale communiter incipit vsus rationis anno deci-
mo vel vndecimo in viris, in fœminis autẽ octa-
uo vel nono, & ita vsque ad hanc ætatem Ecclesia
non obligat sub mortali & excommunicatione
ad confessionem, communionem, Missam, ieiunia,
& abstinentiam à cibis prohibitis: quamuis à sep-
timo anno obliget ius diuinum ad confessionem
in articulo mortis, & in aliis casibus. Pro hac sua
sententia citat Antoninum 2. part. tit. 9. cap. 18. §. 2.
Dominicum, Antonium de Butrio, Ancaranum,
Sotum 4. dist. 12. quæst. 1. art. 11. & dist. 18. quæst. 1.
art. 4. & 7. iust. quæst. 3. art. 2. sed quid Sotus his lo-
cis asserat, iam retulimus.
Sed statim Corduba & sibi, & his auctoribus
aduersatur: Ait enim, quoad confessionem veriùs
sibi videri quod cum Richardo & aliis ait Sylue-
ster confessio 2. quæst. 5. Nauarrus cap. 21. nu. 33.
adueniente vsu rationis, nempe elapsis septem vel<-P>@@
<-P>octo annis communiter teneri pueros, & qui eo-
rum curam habent, interdum sub mortali, interdũ
sub veniali ad confessionem: non tamen incurre-
re excommunicationem, & alias iuris ecclesiastici
pœnas vsque ad annum duodecimum. Sic enim
sonat cap. omnis vtriusque de pœnit. & remiss. &
generalis Ecclesiæ consuetudo interpretatur. Et
quantùm ad communionem placent illi Nauarrus
cap. 21. num. 67. Caietanus & alij dicentes, consue-
tudinem (quæ generalis videtur in tota Ecclesia)
cognitam, & toleratam à prælatis, vt impuberes
non communicent statim post septennium: sed
fœminæ duodecimo vel decimotertio anno; pueri
verò decimoquarto, vel decimoquinto, declarare
sic intelligendum esse, cap. omnis vtriusque, quia
vsque ad hanc ætatem non habent deuotionem
& reuerentiam, quam Eucharistia requirit, & sic
etiam intelligendum ius diuinum. Itaque ante hāc
ætatem, nec in articulo mortis debent Euchari-
stiam recipere, nisi paulò ante illam appareant si-
gna specialia sufficientis deuotionis, & reueren-
tiæ. In quo stare debent iudicio gubernantium ip-
sos, licet iam decimumquartũ vel decimumquin-
tum annum expleuerint: & ait concordare Sotum
4. dist. 12. art. 9. & 11. Syluest. Eucharistia, 3. q. 5. &
communem doctrinam.
Sed quoad ieiunia ait Corduba, licet Panorm.
Rub. de obseru. ieiun. & alij canonistæ aliter sen-
tiant, tamen Victoria 2. 2. quæst. 147. artic. 4. cum
Theologis 4. dist. 15. melius sentit, secundùm con-
suetudinem à pręlatis & ab omnibus approbatam,
qui non expleuerunt vigesimumquintum annum,Qui non ex-|pleuerunt vi-|gesimumquin-|tum annum,|non tenentur|ieiunare.
non tenentur sub mortali ieiunare totā quadrage-
simam, & vigilias, sed partem prout magis, vel mi-
nus tali ætati appropinquauerint, iuxta Syluest.
ieiunium quæst. 6. Angel. & alios eodem verbo,
Nauar. cap. 21. num. 15.
Et quantùm ad esum carnium in diebus prohi-
bitis, ait Corduba, consuetudinem vniuersalem in-
terpretari, peccare mortaliter qui post septimum
vel octauum annum edunt, & ratione vtuntur, &
non excusantur ignorātia præcepti: quamuis iuxta
cōsuetudinem patriæ, ouis, & carnibus pueri vesci
possunt, vt ait Caiet. 2. 2. quæst. 147. art. 8. Prædictis
ait concordare Pedrazam præcepto 3. §. 4. fol. 34.
Syluest. verbo ieiunium, quæst. 5. in fin. & 10. in
princ. Pan. & alios Rub. de obseru. ieiun. Victoria
2. 2. quæst. 147. art. 4. & 8. dicentes, hos communi-
ter non teneri seruare leges diuinas & ecclesiasti-
cas. Quoad ingressum in monasteria monialium
seruantium clausuram, ex voto, vel pręcepto: cre-
dit Corduba pueros, & puellas post septimum an-
num, si rationis vsum habent, & prohibitionem
nō ignorāt, peccare mortaliter, & incurrere excō-
municationem post Trid. sess. 25. cap. 5. nam ibi di-
citur. Ingredi autem intra septa monasterij nemini li-
ceat, cuiuscumque generis, aut conditionis, sexus, vel æta-
tis fuerit, sine Episcopi, vel superioris licentia in scriptis
obtenta, sub excommunicationis pœna ipso facto incur-
renda. Dare autem tunc Episcopus, vel superior licen-
tiam debet in casibus necessariis, neque alius vllo modo
possit etiam vigore cuiuscumque facultatis, vel inducti
hactenus concessi, vel in posterum concedendi.
Quintum dictum Cordubæ, probabilius sibi
videri, quòd sicut pueri ante septennium non pec-
cant ingrediendo monasteria monialiũ, vel eden-
do carnes & oua in diebus vetitis: ita neque qui
eos introducunt, vel admittunt ad monasteria, vel<-P>
@@0@
@@1@360 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>eis dant carnes, &c. secus si post septennium, & in
his omnibus vim habere consuetudinem, iuxta
Victoriam 2. 2. quæst. 147. art. 8.
In his videtur Corduba nihil certi resoluere, &127
sibi contradicere, & contrarias sententias eisdemAuctor.|Corduba non|sibi consentit.
tribuere. Iam enim videtur dicere, quòd pueri sta-
tim post septennium peccant mortaliter, non ser-
uando diuinas leges, & ecclesiasticas. Iam verò ne-
gare, iam distinguere, vt peccent mortaliter non
seruando diuinas, non verò peccent mortaliter,
nec incurrant excommunicationem non seruan-
do ecclesiasticas. Item durum, & contra consuetu-
dinem, & communem opinionem videtur, quòd
ante annum vigesimumprimum sit obligatio ie-
iunandi partem quadragesimæ, & vigiliarum, &c.
vnde Sa, verbo ieiunium, num. 9. absolutè ait, ex-
cusat à ieiunio ætas minor anno vigesimoprimo.
Dico ergo secundò, leges ecclesiasticæ confes-2. Conclus.
sionis annuæ, & Paschalis communionis obligant
omnes, cùm ad annos discretionis peruenerint, ita
Azor tom. 1. lib. 7. cap. 41. quæst. 10. dicens esse
omnium sententiam, S. Thom. 3. part. quæst. 80. art.
9. ad vlt. & 4. dist. 9. quæst. 1. art. 5. gloss. 4. Alensis
3. part. quæst. 11. m. 2. art. 3. §. 1. dub. 6. Anton. 2. par.
tit. 9. cap. 9. §. 1. Palud. 4. dist. 12. quæst. 1. art. 5. con.
1. Syluest. Eucharistia 3. quæst. 5. dicto 7. Tabienna
communicare num. 6. Caiet. verb. communio. vbi
Arm. num. 3. Sotus, & Cord. suprà. Patet quia ita
præcipitur in cap. omnis vtriusque, &c.
Dico tertiò, Hoc non ita est intelligendum, vt
statim ac puer peccare potest, seu est doli capax,
seu ratione vtens, teneatur confiteri, & Euchari-
stiam recipere, nempe circa septennium, vt vide-
tur tenere gloss. d. cap. omnis vtriusque, quam sic
declarat & sequitur Palud. 4. dist. 12. quæst. 1. art. 5.
con. 1. & probant, quia cap. omnis, generatim de
vtroque præcepto ait obligare, cùm ad annos di-
scretionis peruenerint; sed septennium solet esse
tempus discretionis: ergo. Quæ tamẽ ratio nullius
momenti est, quia Ecclesia solùm vult obligare
ad sumendam Eucharistiam, quando reuerenter, &
decenter sumi potest. Sed in septennio non potest
sic recipi, quia pueri tunc nō habent discretionem
sufficientem ad hoc, licet illam habeant ad alia: er-
go tunc non obligantur præcepto Ecclesiæ, nec
diuino: vnde consuetudo interpretatur, tunc non
esse obligationem communicandi: nam multi
pueri, qui tunc confitentur, ad Eucharistiam non
admittuntur. Ita docent Azor, Cord. & Sot. supr.
Si tamen eo tempore contingat mortis articulus,Pueri com-|municandi in|articulo mor-|tis.
instruendi sunt quantùm fieri poterit, vt cùm ali-
qua deuotione, & reuerentia communicent, &
propter necessitatem minor deuotio & reueren-
tia est ab illis exigenda, quàm cum nulla vrget ne-
cessitas: sic enim debemus interpretari præceptum
Christi & Ecclesiæ. Sed cùm decenter & commo-
dè hæc, & alia præcepta Ecclesiæ, quæ certā ætatẽ
nō requitũt impleri possunt, maior ætas expectāda
non est: quia verò communiter decimo, vndeci-
mo, vel duodecimo anno est vsus rationis suffi-
ciens ad Eucharistiā decenter sumendam, verum
esse poterit, quod inquit Sotus suprà, à decimo,
vsque ad duodecimum annum obligari: non ta-
men debet generalis regula statui, vt antè id tem-
pus præcepta, & censuræ Ecclesræ non obligent:
vt rectè probat Azor suprà. Primò, quia S. Tho-
mas, Syluester, Tabiena, Paludanus, & Caietanus,
locis præallegatis, dicunt, pueros præceptis con-<-P>@@
<-P>fessionis, & communionis obligari ante duodeci-
mum ætatis annum. Secundò, quia pueri præce-
pto confessionis obligantur statim, ac sunt doli
capaces: & ante duodecimum, imò & decimum
ætatis annum coguntur à carnibus, & aliis cibis
vetitis abstinere, & ad ieiunium non coguntur,
nisi multò post annum duodecimum, & ante hũc
annũ tenentur Missam audire. Et vt tradit Sylue-
ster, homicidium, 3. q. 1. §. 5. & q. 2. §. 3. puer, qui est
doli capax, si occidat aliquem, irregularitatem
contrahit, Clem. si furiosus. de homicidio: de quo
latè Villadiego tract. de irregulatitate. cap. 6. num.
58. & sequentibus. Et si scienter & ex ira clericum
percutiat, incurrit excommunicationem canonis,
si quis suadente 17. quæst. 4. Et interdicto populo
interdicti sunt pueri, si sunt doli capaces, teste Syl-
uestro, interdictum 2. quæst. 17. & hæc omnia ha-
bet communis opinio: pugnat igitur Sotus in hac
re cum communi sententia: præsertim cùm in cap.
pueris, de sent. exco. expressè habeatur, pueros si-
ue ante, siue post pubertatem in sententiam cano-
nis incurrere, & ibi Glossa ait, intellige pueros
doli capaces. Vnde concludit Azor, pueros cùm
primùm perueniunt ad annum decimum, vel vn-
decimum, si rationis compotes fuerint, præcepto
Paschalis communionis obligari cùm S. Tho. Syl.
Tab. suprà. Sed admonet, in his pueris non solùm
considerandā esse ætatem, sed cōsuetudinem, quæ
est optima legum interpres: non enim solẽt pueri,
sacram communionem recipere, nisi parentum &
consanguineorũ iudicio, vt Caietanus, & Armilla
tradiderunt: considerandum item esse rationis iu-
dicium, quo sacrum Eucharistiæ cibum à profano
discernant, & sacramenti gustum habeant, vt sic
iusta, ac debita animi veneratione, & cultu, piè, &
religiosè ad illud accedant. Vitandā item aliorum
offensionem, quæ si admodum paruulis, quamuis
alioqui iudicio pollentibus, publicè conferatur,
oriri posset. Consonat Viualdus in candelab. tract.
de confess. num. 15. dicens, Licet Viguerius de con-
fess. vers. 14. & alij tenuerint, quod etiamsi puer, vel
puella post septennium peccent mortaliter, non tenentur
confiteri ex d. c. omnis. sed ex iure diuino, quia licet ha-
beant annos discretionis ad peccandum: non tamen ha-
bent annos discretionis, quos Ecclesia requirit ad com-
municādum, qui censentur in puella duodecim, in puero
quatuordecim, & tunc ligantur præcepto annalis con-
fessionis. Syluester tamen cum quo communis, & vsus te-
net contrarium: imò quòd teneantur post septennium,
cùm discretionem, & rationis vsum habebunt, declarat
Soto d. 18. quæst. 1. art. 3. ad fin. & omnes moderni com-Pueri ante|septennium|etiamsi discre|tionis annos|habeant, non|tenentur com-|municure.
muniter. Et tract. de Euchar. num. 97. Ex præcepto
Ecclesiæ tenentur omnes, cùm ad debitum vsum rationis
peruenerint, communicare in Paschate, &c. Et nu. 99.
Quando pueri ad hoc dicantur habere vsum rationis,
relinquitur arbitrio confessoris, simúlque illorũ, qui pue-
ri curam gerunt, vt sunt parentes, tutores, domini, &c.
secundùm morem, atque consuetudinem regionis. Citat
Nauar. c. 21. nu. 57. Arm. & Caiet. suprà Catechismũ
Romanũ pag. 278. & melius (inquit) Med. 1. Sũmæ,
ca. 14. §. 42. Et tract. de Extrema vnct. num. 28. ait,
Licet ferè omnes dicant, puerum teneri ad Extremam
vnctionem, quando habet vsum rationis ad peccādum;
& confitendũ, mihi tamen videtur expectandā esse æta-
tem Eucharistiæ sumendæ, quia hoc sacramentũ viatico
succedit, Soto 4. d. 23. q. 2. a. 2. vers. quòd si quæras. Vnde
nota quòd licet aliquis nō esset communicaturus in sani-
tate, vsque ad 12. vel 14. annum, in quibus iudicatur di-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio XIV. 361
<-P>scretionẽ habere: tamen in articulo mortis est optimum
confilium, & à viris pijs simul & doctissimis practica-
tum etiam in decimo anno illi viaticum præbere, ac
consequenter illum vngere.
Emmanuel Sa verbo cōfessio n. 3. ait, Etsi quidā
putant teneri ad confessionem, qui habet vsum ratio-
nis, scilicet, cum pudet malefacti, tamen Ecclesia non
videtur obligare ante pubertatem, & verb. Euchari-
stia num. 12. Excusantur pueri etiam post annum
12. præcepto parentum prohibentium communicare: pa-
rentes verò excusantur recepta consuetudine, & verb.
censura n. 2. censuram nemo incurrit ante annum 12.
nec forte ante annos pubertatis secundùm quorumdam
probabilem sententiam.
Dico quartò, etiam quando interdictum est128
locale, seu quando terra est interdicta, pueri, qui4. Con.
non sunt doli capaces, seu non habentes vsum ra-Interdicti tẽ-|pore quando|possunt pueri|ad diuina ad-|mitti.
tionis, possunt admitti ad diuina officia, idem est
de amentibus. Dico, qui non sunt doli capaces, quia
de aliis certũ apud omnes est, admitti non posse.
Hanc conclusionem tenet Couar. c. alma p. 2. c.
§. 4. n. 5. illatione 12. Suarez 3. p. to. 5. disp. 34.
sect. 1. n. 34. contra Cordubam in summa Hisp. q.
60. Armillam interdictum n. 17. Azor lib. 5. c.
11. q. 4. Nauarrum c. 27. n. 169 seu 168. ad sinem.
Quiabsolutè ait, puerum, vel infantem lactentem
vbera, esse tempore interducti expellendum à di-
uinis officiis: quod verum esse, quādo non homi-
nes, sed terra est interdicta ait Viualdus tract. de
interdicto n. 141. vbi male sic interpretatur Cou.
fortè etiam Margallum rub. de celeb. Missa. asse-
rentem, pueros doli incapaces interdicto nō com-
prehendi: est etiam hæc conclusio contra Syl. in-
terdictum 1. q. 17. vt illi tribuunt Couar. Viuald.
Cord. & alij, & Suar. dicit id colligi ex contextu
Syl. quāuis in cōmunib. exẽplarib. desit particula.
Non, qua sublata nihil ibi dicitur de infantibus.
Nostra verò conclusio probatur: quia diui-
na officia non prohibentur, nisi vt celebranda,
vel audienda humano modo, seu more, ac proin-
de cum aliqua intelligentia, ad quam requiritur
vsus rationis. Ergo qui omnino carẽt vsu rationis,
non excluduntur à diuinis officiis, imò si contin-
geret, alique habere vsum rationis ad alia, non
tamen ad humanam & rationalem assistentiam in
diuinis Officiis, vt putat Couar. non esset exclu-
dendus, vt infert idem Couar. quamuis Suarez
meritò non admittit, hunc casum posse cōtinge-
re: nam qui habet vsum rationis sufficientem ad
peccandum, habet etiam illum sufficientem ad
assistendum diuinis officiis humano modo.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIV.
An constitutio Pontificia generatim, & vniuersè lata
obliget Cardinales.
DE hac re latè Alba de Cardin. quæst.129
42. priuileg. 13. & Azor tom. 1. lib.
5. cap. 11. q. 5.
Quidam negant ea constitutione
Cardinales comprehendi: quia Pon-
tifex constitutiones condit cum Collegio Cardi-
nalium, ita vt ipse & Cardinales cōstitutiones, &
leges cæteris imponere videantur, & Pontifex tũc
illos appellat fratres. Ita sensere Hostiensis, Ioan.
Monachus, Pet. Ancharanus capit. 1. de Schism.<-P>@@
<-P>Barbatius cap. in nostra de rescrip. Oldrad. consil.
293. Roma. consil. 498. Iason consil. 117. vol. 4.
Alij dicunt eos cōprehendi, quando id quod con-
stitutione vetatur, est per se malum, aut alioqui
erat iure communi interdictum: vel quādo quod
imperatur, erat per se obligatorium, vel iure cō-
Dostları ilə paylaş: |