miæ, & homicidij liciti facti auctoritate publica,
verè non est pœna, sed indecentia, & inhabilitas
quædam: & ideò ab illa non potest sacerdos virtu-
te Bullæ Cruciatę absoluere: secus ab irregularita-
te, quæ est pœna, secundùm Medinam, & Aragon.
suprà, Sotum in 4. dist. 27. quæst. 3. artic. 1. & alios
multos, de quo in expositione Bullæ latè egimus.
Hinc decretum Cardinalium editum contraDecretum Car|dinalium con-|tra religiosos|ingredientes|monialiũ mo-|nasteria sub|mortali obli-|gat.
religiosos accedentes ad monasteria monialium,
vbi est in vsu, obligat sub mortali: quia ponit pœ-
nam priuationis officij, vocisq́ue actiuę, & passiuę.
Hinc etiam, vt notant Couarruuias suprà, nu. 4. &
Saytus nu. 10. sub mortali obligant leges de non
extrahendis equis de regno tẽpore belli, aut alio:
& de non extrahendo frumento, vino, aut alia re
simili, ne regnum maneat exhaustum, & graue
damnum patiatur: idem est de aliis similibus
legibus pœnalibus.
Tertia Conclusio.
SVnt verò aliæ leges pœnales, quæ non17
sunt propriè pœnales, sed conuentiona-3. Concl.
les, seu potiùs conditionales, & modales,Leges quæ nō|sunt proprie|pœnales, sed|conditionales|quomodo obli-|gent.
in quibus aliquid solùm permittitur, aut concedi-
tur alicui eo pacto, modo, & conditione, vt de-
prehẽsus in aliquo opere soluat certam quantita-
tem pecuniæ, vel amittat instrumenta, aut merces.
In hac conueniunt omnes auctores primæ & se-
cũdæ sententiæ, Henricus, Angelus, Driedo, Co-
uarruuias, Ioan. Medina, Vazquez, & alij auctores
tertiæ sententiæ, etiam Sotus 1. iust. quæst. 6. art.
5. in fine, seu ad 3. & alij communiter, quos sequi-
tur Sayrus suprà, num. 11. Vbi ait, si lex dicat, qui
frumentum è regno euexerit, illud perdat, aut ta-
lem luat pœnam: qui lignum in nemore cecide-
rit, tali puniatur pœna: inducere obligationem
culpæ & pœnæ, quòd etiam expressè dicit Sotus:
si autem dicat, qui vult euchere frumentum, tan-
tùm soluat, qui vult in nemore ligna cedere, tan-
tum contribuat: aut dicat, non cædat ligna, vel
soluat &c. non inducere obligationem in con-
scientia: quia lex illa non est propriè pœnalis. Sed
conceditur euectio frumenti, vel cessio lignorum
cum illo onere, & conditione in fręnum, ne res
illa passim à quocumque, & pro libito fiat, vel vt<-P>
@@0@
@@1@368 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>fiat cum communi bono, vtilitate, & commodo
Reip. cui pecunia illa cedit.
Quod credo esse verum sæpenumerò, etiamsi18
lex iniungat aliquid nomine pœnæ: nam ex fine
legislatoris, & qualitate materiæ colligitur, non
appellari pœnam propriè, sed latè: quia ea lex non
vult impedite omninò actum, sed nimiam licen-
tiam frænare, ne magna strages fiat in montibus,
syluis, pascuis, &c. Vel ex illis bonis excerpere
aliquam vtilitatem pro communibus expensis, &
sumptibus, eodẽ modo: quamuis Sotus dicat hanc
legem, si quis mula equitauerit, illam perdat, obli-
gare in conscientia ad non equitandum mulam,
credo non obligare in conscientia. Idem de prag-
maticis vestimentorum, & de legibus registrandi
mulas (vt vocant) & quamuis aliqui dicant, quādoQuæ leges|ebligent in|conscientia,|prohibentes|traiectionem|ex vno regno|in aliud.
duo regna sunt sub eodem rege, leges prohiben-
tes transitum mercium ab vno regno in aliud sub
certa pœna, solùm obligare ad pœnam: si verò sũt
sub diuersis regibus, obligare etiam ad culpam.
Tamen credo eandem esse rationem in vtroque
casu, etsi transitus sit in damnum regni, ex quo ex-
trahitur, obligare ad culpam, alias verò ad solam
pœnam latè suptam: & Sotus ac Sayrus suprà fa-
tentur principem posse intẽdere, vt illa extractio
non sit prohibita, sed potiùs permissa cum obliga-
tione tamen ad pœnam. Similiter leges vel statu-
ta de non importandis simpliciter, vel tali tempo-
re mercibus in ciuitatem, sic interpretatur con-
suetudo, vt solùm obligent ad pœnam, in quo as-
sentimur Nauarro cap. 23. num. 53. & 61. & Va-
lentiæ suprà.
Vnde Medina quæst. 96. ar. 4. & multi recentio.19
res dicunt, statuta, quibus cauetur sub certa pœna,
ne opidani cædant communem syluam non obli-
gare in cōscientia; idem dicunt de legibus sic pro-
hibentibus venationem propriis ciuibus. Imò
quidam hanc doctrinam extendunt ad cædentes
vel venātes in nemoribus, vel fluminibus alienæ
communitatis, vel priuatorum dominorum, quā-
uis aliqui limitent, vt si venatio, vel piscatio cer-
tis temporibus, vel instrumentis fieri prohibea-
tur, quia talibus instrumentis multi pisces capiun-
tur, vel quia tali tempore multiplicari solẽt, obli-
gare sub veniali, quia cędit in aliquod detrimentũ
communitatis, licet non magnum: & Azor su-Quæleges non|obligent in cō-|scientia iuxta|Azorem.
prà ait, multarum legũ violatio non videtur mor-
talis, vt de lignis communibus non cædendis, de
non venando, aut piscando, de non pascendis pe-
coribus in communibus Reip. pascuis, de non fe-
rendis noctu armis, de non vtendo his, vel illis
vestibus, vel pompa funebri, &c. Valentia etiam
illo cap. cap. 2. & 3. ait in ciuitatibus, & oppidis
plures ordinationes esse circa Syluarum, & pas-
cuorum custodiam, quæ solùm ad pœnam obligāt
consuetudine ita interpretante. Addit de iis, qui
pascunt oues in alienis pratis, & scindunt ligna in
alienis syluis, & nemoribus, dicendum est, si po-
pulus contentus manet pœna, nec vlteriùs damni
illati compensationem exigit: tales constitutio-
nes ad solam pœnam obligāt: si verò exigitur etiā
damnum, signum est remittere noluisse illud, sed
deberi in cōscientia. Intelligit de nemoribus, syl-
uis, & pratis communitatum: Nam de priuatis
alia ratio est: nunc satis sit eiusmodi leges non
obligare in conscientia ad abstinendum ab illo,
pro quo imponitur pœna. Medina suprà,
quem alij iuniores sequuntur, ait, statuta commu-<-P>@@
<-P>nitatum de aliquo faciendo, vel omittendo, sub
certa pœna, non obligare ad culpam. Addunt ali-
qui recentiores, id verum esse, etiamsi confratres
iurauerint statuta seruare, quia iuramẽtum intel-
ligitur de statutis iuxta cuiusque qualitatem.
Quia igitur hæc statuta solùm intendunt obli-20
gare ad pœnam, sequitur eorum violatorem, ex vi
iuramenti solùm obligari ad pœnam. Idem docẽt
communiter Doctores in tractatu de voto, & iu-
ramento, & sumitur ex Clem. exiui de verbor. si-
gn. vbi dicitur, eum, qui vouit seruare certam re-Regulæ quæ|obligant sub|mortali, vel|non.
gulam, & contenta in ipsa, solùm teneri ad obser-
uationem eorum, quæ in ea continentur, iuxta cu-
iusque qualitatem, ita vt ibi conditor regulæ in-
tendit obligare sub mortali, veniali, vel pœna, sit
obligatio ex voto, sub mortali, veniali, vel pœna:
ad alia verò non. Ergo idem dicendum est in iu-
ramentis Cōfraternitatum, vniuersitatum, & alia-
rum eiusmodi cōmunitatum, præsertim cùm obli-
gatio iurameti, secundũ D. Tho. 2. 2. q. 89. a. 8. mi-
nor sit quàm voti. Vnde quod ait Anto. de Padilla,
li. de transaction. pag. 94. col. 3. n. 2. religiosos, in
quorum regula continentur aliqua præcepta, sub
certa pœna transgressori imposita, etiamsi regulæ
obseruationem iurauerint, non incurrere pericu-
lum, nec peccare mortaliter, sed satis esse pœnam
in eos infligi, pro quo citat Hostiensem, Ioannem
Andream, Iasonem, Mathesilanum, Decium, &
Gomezium, debet limitari, nisi ea pars regulæ,
quam quis transgreditur, obligaret ad sui obserua-
tionem sub mortali: nam tunc etiam periurium
esset mortale. Vnde bene Palacius 3. dist. 37. qu.
7. in dubio post septimam cōclusionem ait, scho-
lasticum, cui præcipitur sub pœna præstiti iura-
menti, vt vadat ad sacra votiua, vel ad sociandum
feretrum defuncti scholaris, vel ad orandum pro
eo, non esse periurum, quia est materia leuis, secus
si Doctores, & Magistri Vniuersitatis sub pœna
pręstiti iuramenti conuocantur ad grauissima ne-
gotia tractanda, cōuenientia Vniuersitati, maximè
qui possunt suo consilio iuuare eius emolumẽta.
Idem si particularis aliquis vocatur ad aliquid,
maximè conueniens studio generali, in quo pos-
sit ipse operam suam nauare, deinde iuramentumIuramentum|promissiorium|in materia le-|ui solum obli-|gat sub ve-|niali
promissoriũ in materia leui solũ obligare sub ve-
niali rectè docet Aragō suprà & alij in materia de
iuramento, 2. 2. qu. 89. art. 3. ergo licet quis iura-
uerit statuta alicuius cōfraternitatis, vel commu-
nitatis, si illa solùm obligant ad pœnam, ipse ex vi
iuramenti solùm tenetur ad pœnam, si verò sub
culpa veniali, ipse ratione iuramenti solùm tene-
tur sub culpa veniali.
Quidquid autem sit de aliis extractionibus, ex-21
trahere aurum, seruum, aut equum ex hoc nostroExtrahere au|rum, seruum,|aut æquum ex|regno Castellæ|mortale est.
Castellæ regno, mortale videtur, quia pœnā mor-
tis habet annexā, quæ pro sola mortali culpa iustè
infligi potest. Quamuis enim Valentia disp. 7. q. 8.
punct. 6. signum §. qui eod. loco: Satis probabile
putet, quod ait Nauarrus, c. 23. n. 57. & 58. legem
pœnalem non obligare ad culpam mortalem,
quantumlibet pœna temporalis sit magna: nam
multis Imperatoribus laudi datũ, est quòd propter
minimum furtum, aut aliquam aliam culpam, nō
mortalem, milites vel subditos affecerint extremo
supplicio, ad exemplum meritò reiicitur. Vnde
Vazquez ait, pœnam mortis non posse imponi,
vel infligi, nisi ob grauem culpam transgressionis,
quamuis enim in bello liceat occidere infantes, &<-P>
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio I. 369
<-P>innocentes ob finem belli, nempe propter pacem,Infantes &|innocentes in|bello quando|licet occidere.
quando alio modo non potest victoria compara-
ri, quia maius bonum est pax, & victoria de ini-
micis, quàm vita innocentum: tamen nulla con-
stitutio fieri potest sub pœna mortis absque vlla
obligatione ad culpam. Idem ait de pœna mutila-
tionis. Vnde Doctores cōmuniter aiunt, pœnam
mortis, & mutilationis esse signum obligationis
sub peccato mortali. De pœna autem pecuniaria,
vel etiam alicuius infamiæ, vel flagellationis, pu-
tat imponi posse sine culpa: nam probabilis opi-
nio fert, non peccare illum, qui vt euitet pericu-
lum mortis, frāgit carcerem, licet habeat pœnam
verberum iustè impositam: quia responderi non
potest sibi prouidere minori cautione, de quo vi-
de Vazquez ead. disp. numer. 13. 23. & 24. & la-
tiùs disp. 174. c. 2. Qui ergo transgreditur legem,
quæ ex forma videtur purè pœnalis, in qua est im-
posita pœna mortis, vel mutilationis, non solùm
peccat, vt aliqui dixere cum Nauarro, cap. 23. nu.
57. exponendo se temerè periculo mortis, sed etiā
trāsgrediendo legem sine tali temeritate, quia ipsa
per se obligat. Pœna autem pecuniaria, & similes
imponi, & infligi sine culpa possunt: in quo casu
verificatur regula iuris in 6. Pœna interdum im-Pœna impo-|nitur sine cul-|pa, sed non si-|ne causa.
ponitur sine culpa, sed non sine causa: vide gloss.
cap. 2. de const. & de pœna verberum aliqui exi-
stimāt imponi non posse, nisi ob grauem culpam,
vel eius præsumptionem, & sic impositam putant
effractori carceris, quia Resp. præsumit (licet fal-
sò,) grauem iniuriam sibi in ea re irrogari. Addi
potest, hos homines, alioqui esse dignos verberi-
bus, licet non inferrentur, si carcerem non fregis-
sent. Vnde Resp. non peccat eos verberando, licet
nec ipse peccet effringẽdo carcerem, similiter ait
Sayrus suprà, num. 12. mortem, exilium, vel perpe-
tuum carcerem, infamiam, & confiscationem
omnium bonorum, & priuationem omnium be-
neficiorum, non posse sine culpa graui imponi.
Idem ait de excommunicatione, & interdicto, &
suspensione, & de irregularitate orta ex de-
licto.
Addit etiam Sayrus num. 12. si ex nullis regu-22
lis certò colligi possit, an lex sit verè pœnalis, anLex quæ sci-|ri non potest|an sit pœnalis|vel cōditiona-|lis, censenda est|conditionalis|tantùm.
verò conditionalis, censenda est conditionalis:
quia pœnæ potiùs sunt restringendæ, quàm am-
pliandæ, arg. ca. pœnæ de pœnit. dist. 1. reg. odia &
reg. in pœnis de regul. iur. in 6. & l. præses, ff. de
pœnis. Credo in dubio legem esse censendam cō-
ditionalem: quia hîc nō est dubium de pœna cer-
tò cognita, an sic hæc, vel illa maior, vel minor:
sed ex doctrina Sayri ibidem num. 13. contrarium
colligitur, & an ad hos, vel illos extendatur, &c.
sed an dispositio sit verè pœnalis, an solùm con-
ditionalis. Vnde est dubium iuris, & tract. 8. la-
tè ostendi, in dubio iuris tutiorem partem esse se-
quendum, nisi multùm intersit sequi minùs tu-
tam.
Ad primum argumentum primæ opinionis23
respōdeo, iam superiùs esse reiectam opinionemAd 1. arg.
asserentium, leges humanas non obligare ad cul-
pam, nisi ex contemptu, vel scandalo, aut nisi in
illis expressè id dicatur.
Ad secundum respondeo ex Sayro suprà, nu.
13. leges explicandas esse à iudice, de pœna mino-
ri, quando est dubium, an lex imponat pro tali
delicto pœnam maiorem, vel minorem, quia ita
fieri vult legislator, & semper est sufficiens causa<-P>@@
<-P>sic interpretandi legem, ne fortè reus maiorem
patiatur pœnam, quàm vult legislator. At verò
quando est dubium, an lex obliget ad culpam, &
consequenter ad pœnam alterius vitæ, tempora-
lem, vel æternam, non est interpretanda de sola
pœna temporali, quia in dubio iuris tutior pars se-
quenda est, nisi aliquis vrgeat ad sequendam par-
tem minùs tutam, vt paulò ante dicebamus: ma-
ximè cùm longè probabiliùs, aut etiam moraliter
certum sit, legislatores cōmuniter in legibus, quæ
ex forma sua sunt mixtæ, imò etiam in habenti-
bus formam purè pœnalium, intendere obligare
in conscientia. Sic quando simpliciter aliquis ex-
communicatur, intelligitur de excommunicatio-
ne maiori, & non de minori, cap. si quem, de sent.
excom. de quo vide Couarr. ca. alm. mater, parta
1. §. 8. num. 5. Suarem, 3. part. tom. 5. disp. 3. sect. 2.
num. 9. & disput. 8. sect. 3. num. 3. quia ista est com-
munis vsurpatio excommunicationis. Verborum
autem cōmunis vsurpatio est magni ponderis adVerborum cō-|munis vsur-|patio est ma-|gni pōderis ad|interpretatio-|nem cuiusque|sermonis.
cuiusque sermonis interpretationem, l. labeo ff. de
suppellectili legata, l. librorum §. quod tamen Cas-
sius ff. de lega. 3. & cap. quamquam 2. quæst. 7. &
capit. ex literis, de sponsalibus, licet ex adiunctis
verbis, vel circumstantiis interdum, excommunico,
interpretandum sit de minori excommunicatio-
ne, vt docet Suares illa sect. 3. num. 4.
Ad tertium respondeo, qui ex duobus propo-
sitis alterum affirmat, alterum negare videtur, nisi
sint affinia & consequentia, seu correlatiua, sicut
sunt culpa & pœna: cùm ergo legislator vult im-
ponere pœnam, eo ipso intendit expressè obligare
ad culpam, si de ea expressè cogitet, implicitè au-
tẽ cùm de culpa non expressè cogitat, quia tũc in-
tendit obligare eo modo, quo potest, & plenè vti
sua potestate: cum ergo possit obligare ad culpam
& pœnam, ad vtramque obligat.
Ad quartum respondeo, bonos & doctos viros
semper existimasse esse peccatum grauius, aut le-
uius pro qualitate materiæ, transgredi leges hu-
manas, etiam quæ ex forma, & vi verborum vi-
dentur purè pœnales, sed præsertim mixtas, aut
purè morales.
Ad quintum respondeo, licet multi legislatores
Gentiles de pœna æterna nihil cogitarint, tamen
volendo obligare ad culpam, vel vti plenè sua po-
testate, implicitè voluerunt obligare ad pœnam
æternam. Et eam agnouisse constat ex Homero inLegislatores|agnouerunt|pœnas æter-|nas.
Odyssea, vbi funus describit, & ex Platone in dia-
logo, qui Minos, vel de lege inscribitur, & ex So-
crate apud Platonem in Gorgia.
Ad sextum respondeo, opinionem Castri, licet
sit verisimilior opinione Nauarri: quia aliquæ
leges possunt esse purè pœnales, sumendo pœna-
le latè, seu minùs propriè: tamen etiam esse fal-
sam.
Ad septimum, negatur minor propter rationem
superiùs adductam.
Ad octauum respondeo, certũ esse de fide, quòd
licèt iudices, vel Deus ipse imponat, & infligat
delinquentibus pœnas temporales, nisi pœniten-
tiam agant, patientur æternas: sunt autem verè
delinquentes, qui transgrediuntur leges humanas
etiam pœnales, vnde non euadent æternas, nisi
pœnitentia culpam deleant. Quamuis pœna com-
pleta, huius, vel alterius vitæ numquam Deus bis
punit.
Ad nonum respondeo, sicut non est inhumanũ<-P>
@@0@
@@1@370 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>in Deo, velle obligare ad pœnam æternam, ita nec
in humanis legi slatoribus: nam & Deus, & homi-
nes in legibus suis bonum intendunt, sed subditi
delinquentes voluntariè sibi mortem inferunt.
Rom. 7. lex quidem sancta est, & mandatum sanctum,
& iustum, & bonum: quod ergo bonum est, mihi factum
est mors? Absit: sed peccatum operatum est mihi mor-
tem, vide Driedonem 3. de libert. Christ. capit. 3.
ad 5.
Ad fundamentum secundæ opinionis respon-22
deo, non posse aliquem propriè loquendo se obli-Ad fund. 2.|opinionis.
gare ad pœnam, quin se obliget, vel aliàs sit obli-Non potest|quis obligari|ad pœnam, nisi|sit obligatus|ad culpam.
gatus ad culpam: quia pœna propriè sumpta exi-
git pręuiam culpam: ideò lex, quæ propriè est pœ-
nalis, semper obligat ad culpam, nisi aliàs homo
sit obligatus. Idem est de voto pœnali propriè sũ-
pto. Quod verò ait Aragon suprà, qui emisit vo-
tum pœnale, tantùm obligari ad pœnam, intelligi-
tur de pœnali latè, vel quādo homo iam erat obli-
gatus: Tunc enim potest dari obligatio ad pœnam
propriè dictam, ex tali voto sine obligatione ad
culpam ex eodem voto. Ex dictis benè infert Ca-
stro, eos, qui nolunt soluere consueta vectigalia
transferentes merces ex vno regno in aliud, etiāsi
lex sit purè pœnalis, peccare, & esse obnoxios re-
stitutioni, si alioqui vectigalia iustè imposita eodẽ
iusto titulo perseuerant: quia illa debebantur in
conscientia ex vi prioris legis, & lex, quæ posteà
apposuit pœnam, non abstulit, sed potiùs firmauit
priorem obligationem, & Vazquez addit, hoc esse
verum, licet eadem lege, quæ pœnam statuit pri-
mò constituta sunt vectigalia, vnde malè Nauar-
rus cap. 23. num. 60. in eo euentu putauit non esse
obligationem in conscientia soluendi tributum:
maximè cũ hęc lex sit, determinatio & taxatio tri-
buti debiti iure naturæ. Vt ergo leges imponen-
tes pretia seruandæ sunt in conscientia, cum onere
restituendi, ita hæc.
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
Vtrum lex possit obligare in conscientia ad subeundam
pœnam antè iudicis sententiam.
DE excommunicatione, & aliis censu-23
ris, atque de irregularitate orta ex
culpa: omnes fatentur incurri posse
ante vllam iudicis sententiam: nam
vsus Ecclesiæ sufficienter docet, esse
in Ecclesia potestatem ad irrogandas has pœ-
nas independenter ab omni iudicis sententia.
Vt ait Suarez, tom. 5. de censuris disput. 3.
sect. 2.
Sed dubium primum est, an id aliquibus aliis1. opinio|Soti.
pœnis competat? Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 6. præ-
sertim con. 1. & ad 1. 2. & 4. & lib. 4. quæst. 6. artic.
3. videtur affirmare, nullam aliam pœnam incurri
posse ante sententiam. Rationem autem discrimi-
nis assignat, quia per excommunicationem non
priuatur quis bonis propriis, sed tātùm bonis cō-
munibus totius Ecclesiæ, quibus per legem anteCur ante sen-|tẽtiam latam|incurrit quis|pœnam censu-|rarum, non a-|lias.
sententiam potest priuari. Temperat tamen Sotus
suam sententiam illo artic. 6. ad vlt. vt aliæ pœnæ
incurri possint ante sententiam condemnato-
riam ad pœnam, post sententiam tamen decla-
ratoriam criminis: sed hæc non admodum co-
hærere videntur, vt notat Vazquez disput. 1. 68.<-P>@@
<-P>capit. 2. numer. 6. quia cur lex potest ante con-
demnationem iudicis infligere pœnam aliquam
priuatiuam ipsi reo, & non ante sententiam de-
claratoriam iudicis? Posse tamen pro Soto respō-
deri, magis asperum & durum esse puniri ante de-
Dostları ilə paylaş: |