Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə134/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   130   131   132   133   134   135   136   137   ...   250

sed iuris irregularitatem inducere.

  Secundò, in aliis verò pœnis cùm nō adhiben-

tur verba, quibus aliqualiter indicetur, pœnam in-

curri ante sententiam, non incurritur. D. Thomas

2. 2. quæst. 62. art. 3. vbi Caietanus, Syluester, An-

gelus, Armilla, Rosella, Tabienna, & alij summistæ

verbo pœna, glossa ex ipso textu, cap. fraternitas,

12. quæst. 2. Rebuffus in proœmio constit. reg. glo.

1. num. 46. & 47. Adrian. quodlib. 6. art. 1. corol. 3.

littera L, & sequentib. quia pœnæ mitius inter-

pretandæ, reg. iuris, & l. penult. ff. de pœnis: & quia

si legislator voluisset magis vigere pœnam, id ex-

pressisset. Vnde quando lex solùm dicit sub pœna

excommunicationis, suspensionis, aut interdicti,

non incurritur ante sententiam iudicis. Quoties

ergo pœna sic imponitur, instituitur, vel obligatur

index, non verò obligatur reus, arg, cap. de causis,

§. 5. de offic leg. Vnde cùm lex dicit, priuetur, excō-

municetur, interdicatur, deponatur, &c. non incurri-

tur pœna ante sententiam, vt omnes docent hîc,

agentes de censutis. Vide Tiraquell. l. si vmquam,

verbo reuertatur, C. de reuocand. donationib.

  Tertiò, quando lex dicit, ipso facto, vel quid simi-

le, dicere debemus, particulam eiusmodi aliquid

operari, & non esse positam solùm ad terrorem,

vel ad mouẽdum iudicem, vt rigidè se gerat, alio-

qui tolleretur efficacia legum, volentium ea parti-

cula inducere aliquem effectum.

  Quartò, quando post particulam ipso facto, se-

quitur confiscatio omnium bonorum, non significatur

obligatio exspoliandi se ante sententiam: sed quid

aliud, vt sect. seq. videbimus: idem est de confisca-

tione, vel amissione aliquorum bonorum, quę an-

te delictum erant delinquentis, nisi addatur, reti-



neri non possint, vel quid simile.

  Quintò in censuris verba, ipso iure, ipso facto sit



excommunicatus, & similia significant pœnam in-

curri ante sententiam iudicis: ita omnes, & confir-

mat vsus Ecclesiæ. Ratio est, quia illæ voces in ri-

gore hoc indicāt, qui neque vsu, neque iure tem-

peratus est: sed confirmatus, & congruentiæ assi-

gnatæ sunt sect. præced. Præcipua est, quia istæ

sunt pœnæ medicinales, quæ, si homo velit corri-

gi, promptum habent remedium. Vnde nō est du-

rum sic imponi intelligi, & incurri. Item quia per<-P>@@

<-P>se loquendo solùm priuant cōmunibus suffragiis,

ac actiua, & passiua communicatione, in sacramẽ-

tis, & aliis diuinis, aut spiritualibus, & communi-

catione aliqua non necessaria in humanis: spiri-

tualia autem præsertim carnales non admodum

mouent, ideò hę pœnę minus grauatè sustinentur,

& communiter seruantur, secus alia, quæ visibilia

bona, & magna attingunt, quibus carere molestis-

simum est, præsertim carnalibus. Hæc Vazquez.

  Sextò, in nonnullis aliis pœnis particula, ipso



facto, nisi aliud addatur, non indicat sufficienter

pœnam incurri ante sententiam: ita Sotus, Couar-

ruuias, Cardiualis, Angelus, Armilla, Nauarrus, Si-

mancas, Syluester, & Valentia citati sect. præced.

in tribus sententiis, Iulius Clarus, lib. 5. quæst. 73.

verb. Notarius, significat gloss. Auth. de Tabel-

lionibus, §. penult. coll. 4.

  Sed contrà, quia vel talis particula sufficiens est,42

vt lex statim efficiat pœnam, & obligationem, velObiectio.

non.


  Hoc secundum dici non potest, aliàs nec in cẽ-

suris sufficeret. Si verò primum, cur non inducit

statim effectum? Deinde si non statim incurritur

pœna, superfluè apponitur illa particula, cùm ni-

hil operetur. Respondent aliqui, in his pœnis id

operari, vt non sit necessaria sententia condem-

natoria, sed declaratoria criminis sufficiat.

  Fundatur in illo principio iuris, pœnæ sunt stri-

ctè interpretandę, & temperandæ, quantùm verba

patiuntur, & ratio postulat, & cōfirmat vsus opti-

mus legum interpres, qui sic leges aliquas accipit,

vt non intelligantur pœnam inducere ante omnẽ

sententiam, quamuis fortè initio alia fuerit mens

legislatoris. Vnde & posteriores legislatores in il-

lis casibus, quando plus intendunt, solent addere

alia verba, quibus illam, vel alias interpretationes

excludant: ergo cùm non addunt, admittunt illas,

secus in censuris propter rationem allatā, & vsum

Ecclesiæ. Sed quid, si dicat ante sententiam? vt ca.

pro humani de homicid. in 6. Respondeo, excludi

condemnatoriam, non declaratoriam, Glos. Ioan.

Andras, Ancharanus, Geminianus, Francus ibi,

Tabienna, & Armilla, verb. Assassinus, vbi Sylue-

ster, quæst. 5. seu in fine, & verbo Emphyteusis qu.

2. Angelus, pœna qu. 3. Alexander, & Imola, quos

omnes citat, & sequitur Azor, tom. 1. lib. 5. cap. 7.

quæst. 6. sed quid si addat ante omnem declaratio-

nem, vel monitionem? Syluester, vers. Emphy-

teusis, quæst. 2. & verb. Assassinus in fine, & Cor-

duba, lib. 1. quæst. 36. nota. 3. suadent, ex Trid. sess.

23. de reform. cap. 1. ibi: alia etiam declaratione non

sequuta, & c. licet canon, de elect. in 6. ibi, nulla mo-

nitione præmissa, in quibus locis apertè excluditur

necessitas declarationis, vel monitionis, vt pœna

incurratur: ergo statim incurritur, aliàs illud ver-

bum nihil operaretur, quod est contra intentionẽ

legislatoris. Oppositam sententiam tenet Dida-

cus Perez, lib. 2. ordinam. tit. 9. l. 2. Henriquez, &

Lessius, & Sa postea referendi, Couaruuias, 2. part.

4. cap. 6. §. 8. num. 10. Corol. 3. quem sequitur Vaz-

quez, hîc disp. 168. cap. 4. num. 25. 29. & 30. & la-

tiùs, disp. 170. cap. 4. nu. 20. & seqq. Probat, alio-

qui, cùm in nostro regno lex 1. tit. 21. lib. 8. com-

pilatio. imponit pœnam confiscationis propter

crimen sodomiæ ipso facto ante sententiam de-

clatoriam, tenetur reus se suis bonis spoliare, &

reddere fisco ante omnem sententiam, quod est

contra communem vsum, & praxim, & contra<-P>

@@0@

@@1@380 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>communem sententiam Theologorum, & iuri-

speritorum: & quia alioqui lex esset iniusta. Et

quoniam illa verba, etiamsi requiratur sententia,

ad executionem possunt aliquid operari, vt di-

cetur: ergo sic debent exponi, nam pœnæ sunt

strictè interpretandæ, quando fieri commodè po-

test, & ita videtur interpretari Pontifex confisca-

tionem, quæ fit propter crimen hæresis, cap. cum

secundum leges, de hęret. in 6. vt non teneatur sta-

tim hæreticus tradere bona sua fisco, sed cùm dā-

natus per sententiam fuerit de crimine. Imò Sa,

ver. fiscus num. 4. ait, etiamsi lex dicat, vt quis te-

neatur statim bona dare fisco, non tenetur ante

sententiam iudicis. Vnde ad argumentum re-Quamuis lex|dicat quem|teneri ad dan-|dũ statim sua|bona fisco, nō|tamen debet.

spondet Couarruuias, verbum illud operari, vt in

foro externo aliquis statim incurrat pœnam. Sed

hoc pugnātia inuoluere videtur, quia ante talem

sententiam nec iudex, nec alius potest ipsum spo-

liare: ergo in foro externo non statim incurritur

pœna. Fortè voluir Couarruuias, incurri in foro

externo, quia comparatione fori externi est, ac si

incurrisset: nam post sententiam retrotrahitur

confiscatio ad diem commissi criminis. Vt dicitur

in illo ca. cùm secundum leges, & eodem spectat,

quod ait Vazquez, verba illa duos effectus habere,

vt obseruarunt Antonius Gomezius, 3. tom. suo-

rum opusculotum, cap. vlt. & Simancas, in inst. tit.

9. num. 189. Primus est, vt hæredes defuncti, qui

deliquit, conueniri possint coram iudice in soli-

dum etiam lite non contestata ante mortem de-

linquentis. Quod tamen fieri non posset, si pœna

non esset imposita ipso facto, & vt incurrenda ali-

quo modo, absque nulla alia sententia, vt constat

ex l. 1. C. de tutelis defunctorum, & l. ex iudicio-

rum ff. de accusatio. & ratio est, quia à die cōmissi

criminis manent obligata fisco, ac si eius essent, &

ideo etiam lite in vita criminosi non contestata

contra illos agi potest, vt quando crimen fuisset

in damnum alterius Secũdus est, vt omnes aliena-

tiones, & contractus, post diem criminis, aut nulli

sunt ipso iure, vt quidam volunt, aut annullandi,

vt probabiliter fert opinio.

  Iuxta hanc opinionem Couarruuiæ, & Vaz-

quez, sensus illorum verborum est, vt ipso facto, &

ante omnem sententiam sit quasi priuatus domi-

nio suorum bonorum, & illa sint quasi fisci, quia

ira illa potest vindicare, ac si ab illo die sua fuis-

sent.


  Hanc sententiam existimo probabilem, præ-

sertim in pœnis, quæ iniustæ, aut crudeles essent,

nisi sic explicarẽtur: in aliis enim meliùs erit pla-

nè interpretari, reum omninò incurrere pœnam

nulla sententia expectata, etiā si lex solũ dicat, ipso

facto, vel ipso iure, & non addat ante declarationem,

vel alia verba æquiualentia, vt in pœna inhabili-

tatis ad matrimonium, officium, beneficium, ca-

thedram, electionem, dominij acquisitionem. Su.

mitur ex Caiet. 2. 2. quæst. 62. art. 3. Corduba latè

illa, quæst. 36. Medina, l. 1. 2. qu. 96. art. 4. & Azor,

tom. 1. lib. 5. cap. 7. quæst. 4. ait leges, quibus aliqui

ipso facto priuantur voce actiua, vel passiua, &

aliis commodis in Academiis, Collegiis, reli-

gionibus, & Vniuersitatibus, habere effectum ante

sententiam. Couarruuias, 2. 4. cap. 6. §. 8. nu. 8. vbi

loquitur de spurio, qui per leges sit inhabilis ad

hæreditatem paternam, quamuis illa non sit pro-

priè pœna eius, sed parentis: idem docet, reg. pec-

catum parte 2. §. 6. loquens de lege pœnali impe-<-P>@@

<-P>diente acquisitionem dominij, qualis est in Tri-

dẽtino, sess. 22. de reform. c. 3. & sess. 23. ca. 1. quod

exemplum admittit etiam Sotus, 10. iust. q. 5. a. 6.

reducit tamen illud ad pacta, & conuentiones,

quod parum refert, & non est necessariũ. Est op-

timus textus cap. cum singula de præben. in 6. vbi



Ex tunc, æquiualet illi verbo, ante declarationem:

nam excludit omnem futuram actionem, vel sen-

tentiam: & ita etiam omnes intelligunt: sic etiam

iura, quæ dicunt, propter homicidium coniugis,

cum machinatione, vel fidem matrimonij cum

adulterio aliquem ipso facto fieri inhabilem ad

matrimonium, cap. significauit, cap. significasti, ca.

ex litteris, de eo qui duxit &c. omnes intelligunt,

vt pœna incurratur ante sententiam: vnde talia

matrimonia, si fiant, nulla esse declarantur, & Va-

lentia, disp. 7. quæst. 5. pun. 6. q. 2. in fine, ait, pœnā

quæ priuat iure faciendi fructus suos, incurri ante

sentẽtiam: idem est de inhabilitate ad electionem

actiuam, seu adferendum suffragium in cathedris,

vel aliis electionibus, de quo Sotus, 1. iust. quæst.

6. art. 6. & lib. 4. quæst. 6. art. 3. in fine contendit,

quantumcumque, & quibuscumque verbis statu-

tum inhabiliter ad suffragium ferendum, non ha-

bere effectum, donec sententia intercedat, nec

obligare in conscientia, quod etiam tenet Ledes.

2. p. 4. q. 18. a. 2. con. 3. quia aliàs lex esset nimis ri-

gorosa, & iniusta, & nemo esst seucus in cōscientia,

& quietus de valore electionis: & quia hęc statuta

iuxta iuris communis regulas interpretanda sunt,

& auctores eorum, & fundatores sic ea videntur

intellexisse: hanc sententiam probabilem putat

Azor tom. 1. lib. 5. cap. 7. quæst. 2. vt mitiorem, &

iuri communi magis consentaneam, licet contra-

ria sit probabilior, quia talia iura eligendi actiuè,

aut passiuè, & similia, data sunt sub conditione, ne

hoc aut illud faciamus: ergo sunt leges conditio-

nales potiùs, quàm pœnales. Item quia potiùs im-

pediunt, ne acquiramus, quàm priuent, & spolient

acquisitis. Temperat Sotus suam sententiam, vt si

scholares laborent infamia, & interrogati negaue-

rint, inhabiles fiant, & voce actiua careant: Con-

trarium tenet Corduba, & Medina suprà, Anton.

Gomezius l. vlt. Tauri num. 15. Bonifacius, & Car-

dinalis clem. vt hi, qui, de ætate & qualitate, Vazq.

1. 2. tom. 2. disp. 168. cap. 6. vbi ait, sententiam Soti

esse improbabilem. Tum quia contra omnes Do-

ctores est, tum quia nullo fundamento probabili

nititur: tum quia manifestè solùm pugnat: nam si

hæc pœna non incurritur ipso facto, sed sententia

expectanda est, parum refert, quòd quis laboret,

aut non laboret infamia, aut non, aut quod inter-

rogetur, vel non interrogetur. Hoc intelligit Vaz-

quez, etiamsi lex solùm dicat ipso facto, vel verba

æquiualentia. Suarez autem in seriptis de legibus

existimat, hanc posteriorem sententiam esse cer-

tam, quando lex dicit, ante declarationem, aut alia

verba ęquiualentia: at si lex tantùm dicat, ipso facto,

expectari sententiam posse iuxta sextum nostrum

dictum. Sed ego credo, in hoc genere pœnarum

sufficere verbum ipso facto, quia leges istæ planè

intellectæ, vt verba ipsa indicant, nec sunt inuti-

les, nec cōtinent grauia incommoda, nec sunt per-

niciosæ, nec continent iniustitiam, nec crudelita-

tem, aut nimium rigorem: cùm parũ referat scho-

lari, ferre, aut non ferre suffragium, nec habeat ius

vllum suffragandi, nisi quod leges, & statuta illi

concedunt: ergo non est, cut eiusmodi leges ad<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio III. 381



<-P>sensus non proprios trahamus, explicando ipso fa-

cto cum additione subintellecta, scilicet, per sen-

tentiam declarato: nec est, cur eas restringa-

mus, nec cur, quando ipsæ non distingunt, nos di-

stinguamus. Sextum autem dictum solùm habet

verum in pœnis confiscationis, & similibus, quæ

inutilitatem, pernieiem, inconuenientia, iniusti-

tiam, vel nimiam seuetitatem, & rigorem conti-

nerent, nisi sic limitarentur. Quod si aliquando in

legibus inhabilitantibus ad electionem actiuam

additur, sine declaratione: non est, quia non sufficiat

dicere, ipso facto, sed ad abũdantiorẽ expressionem,

vel ad excludendas interpretationes dicentium,

non sufficere, si dicant, ipso facto.

  Sed forsitan quæres, an tunc interrogatus à44

superiore de impedimento, & inhabilitate, tenea-Dub.

tur veritatem detegere. Sotus & Ledesma respon-

dent, si impedimentum sit omninò occultum, &

infamia non præcedat, posse negare, quia non le-

gitimè interrogatur: secus verò si præcessit infa-

mia. Contrarium videtur probabilius, quod tenet

Suarez hîc in scriptis, Medina, qu. 96. art. 4. Vaz-

quez, disp. 168. cap. 6. num. 47. hic enim non est

necessaria infamia, vt legitima sit interrogatio;

cuius signum est, quòd non tantum interrogatur

quis de delicto, sed etiam de aliis conditionibus

necessatiis ad suffragium, vt de ætate, si necessaria

sit, de tempore assistentiæ, quo audiuit, vel pręsens

fuit, &c. ad quas conditiones impertinens est in-

famia. Deinde (quod Sotus in aliis respondet)

ibi interuenit pactum tacitum, vt quæ admittatur

ad suffragium ferendum, si has, vel illas conditio-

nes habuerit, aliàs verò non: ergo quisque legiti-

mè interrogatur ab habente potestatem, an illas

habeat? Deinde illa interrogatio non est quasi co-

acta, & inuita, sed est voluntaria: nam voluntariè

quis se offert ad suffragandum. Ergo hocipso cō-

sentit, vt iuxta pactus, vel legem interrogatur, si

infamiam aliquam timet, respondendo verè ad

interrogata, abstineat à suffragio. Confirmatur:

quia lex iusta est, & indifferenter præcipit omnes

interrogare, siue præcesserit infamia, siue non; er-

go omnes legitimè interrogātur, & tenentur res-

pondere ad mentem interrogantis: alioqui dare-

tur bellum iustum ex vtraque parte. Præterea in-Interrogatio|de omninò oc-|cultis quando|sieri potest.

terrogatio hæc non tendit ad punitionem, sed vt

actus Reip. legitimè fiant: talis autem interroga-

tio legitimè fit, etiam de omnino occultis, vt fate-

tur Sotus, de secreto memb. 2. quæst. 6. con. 3. &

tractat latè Nauarrus, cap. inter verba, 11. quæst. 3.

con. 6. Corol. 63. num. 181. & seqq. vbi plures re-

fert: sentiunt etiam Syluester, Angelus, & alij ver-

bo inquisitio, 1. quæst. 4. part. 2. Angel. eod. verb.

num. 1. sumitur ex cap. multis, cap. cum dilectus,

de elect. & cap. vlt. de Clandest. despons. sed addit

Vazquez, non fore petiurum, etiamsi neget im-

pedimentum occultum, & turpè, de quo non est

diffamatus, si alia via velit lationem suffragij de-

clinare. Ratio esse videtur, quia tunc solùm tene-

tur respondere ad mentem interrogantis, quate-

nus necessarium est, vt si non habet ius suffragādi,

non suffragetur; sed illo non ferente suffragium,

satisfiet huic intentioni: ergo satis erit, nolle fer-

re suffragium: sed alio titulo se inhabilem often-

dere, aut se à suffragio excusare.

  Quod dictum est de inhabilitate ad electio-45

nem actiuam, scilicet, incurri ante sententiam, si

lex dicat, ipso facto, etiamsi non dicat, ante declara-<-P>@@

<-P>tionem, docet Vazquez, disp. 168. cap. 6. de inhabi-

litate ad electionem passiuam: & ibidem ait, etiāsi

inhabilitas ad cathedram imponatur propter sub-

ornationes, vel pactiones, vel similia me ignoran-

te facta, inhabilitatem contrahi ante sententiam,

& eam legem esse in Complutensi Academia, iu-

stāque esse, & non carere vi per non vsum, vt ali-

qui dixerũt. Azor etiam suprà ait, legẽ, quæ priuat

voce passiua, vel inhabilitat, ad aliquid habere ef-

fectũ ante sententiā. Sedquid de pœna priuationis

officij, vel beneficij iam habiti, nũ quid hæc pœna

incurritur ante sententiam? De legibus, quæ priuāt

beneficio ipso facto vide Azor, t. 2. li. 7. c. 16. Suar.

hîc dicit, Si lex tantùm dicat, ipso facto, expectari posse



sententiā: si autem addat, ante omnem declarationem,

pœnam ante sententiam incurri. Ita sentiunt Cordub.

& Nauarr. Syluester confessor. 1. quæst. 19. casu 3. &

verb. hæresis, quæst. 8.

  Sed in hoc euentu (inquit Suarez) est grauis

difficultas, an obligandus sit reus statim renun-

tiare simpliciter, vel, si voluerit, in fauorem tertij:

durum enim videtur obligare ad actum tam dif-

ficilem, & moraliter impossibilem, saltem sine in-

famia magna, vel priuatione omnium bonorum,

quæ ad vitam sustentandam necessaria sunt. Ideò

Sotus, & sequaces nullo modo admittunt hanc

obligationem, sed non explicat Sotus, quid opere-

tur illud verbum ante omnem declarationem: pos-

set explicari iuxta dicta de confiscatione; nam hæ

pœnæ videntur æquiparari in difficultate, & ideò

posse dici officium, vel beneficium quasi manere

confiscatum, & confiscationem retrotrahi iuxta

materiæ capacitatem: id est, si sit beneficium ha-

bẽs fructus, retrotrahitur pœna ad omnes fructus

perceptos, à die commissi criminis: si verò benefi-

cium habens actus, vel effectus, irritabuntur om-

nes à die criminis. Videtur satis probabile, quia sa-

tisfacit legi sufficiẽter, & temperat eius rigorem:

fauet glos. c. licet canon. verb. executionem, de

elect. in 6. sed probabilius censeo, dimittendum,

per se loquendo, officium, vel beneficium, ante

sentẽtiam, vel quærendum sine mora remediũ, vt

titulus beneficij recuperetur. Nā quòd lex inter-

dum priuare possit titulo, vel dominio, suprà ostẽ-

di, ex c. licet canon. cum similibus, & sunt optima

verba extrauagantis, vnicæ seu ambitiosæ de reb.

Eccles. non alien. Vbi postquam dixit, ipso facto,Quando vacat|beneficium.

addidit, ipsa beneficia absque declaratione aliqua

vacare censeantur: tunc enim vacat beneficium,

quando caret domino habente verum titulum:

ergo non potest retinere beneficium, &, vt verus

Dominus, illud administrare, quia repugnat natu-

ræ, & institutioni talium rerum. Et ratio est, quia

huiusmodi officia, & beneficia, non sunt per se in-

stituta ob commodum possidentium, sicut sunt

alia bona temporalia, sed propter commodum

Reip. & Ecclesiæ, ad quod multùm spectat: vt ea

non retineantur, nec administrentur, nisi ab ha-

bente verum titulum; aliàs quantùm est ex vi sua

efficeret actus nullos, & quamuis Ecclesia id sup-

pleat propter reputatum titulum: tamen satis

magnum inconueniens est, quòd actus non ma-

neant firmi, sed irritabiles. Item contra iustitiam

est, quòd quis percipiat fructus sine titulo: ideò in

his rebus non habet locum ille modus confisca-

tionis: quare nullus fortè illius meminit: ergo,

per se loquendo, est obligatio. Et licet videatur

durum: tamen semper supponitur dignitas tantæ<-P>

@@0@

@@1@382 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>pœnæ. Si autem id fieri non potest absque eo,

quòd homo se infamet, ad hoc non est cogendus,

ideò ex accidenti excusatur à tali obligatione. Itẽ

si necesse sit cadere à suo statu, & reum in magna

necessitate constitui, suspendenda est executio il-

lius obligationis, & procurandum interim, vt Pō-

tifex, vel Princeps restituat beneficium, vel offi-

cium. Quod secretò, & sine infamia fieri potest.

Hæc Suarez: sed in primis Nauarrus, cap. 25. num.

117. 118. & 119. & cap. 23. cap. 67. & 110. sensit,

etiāsi lex non dicat, ante declarationem, sed solùm,

ipso facto, incurri ante sententiam priuationem be-

neficij anteà possessi, quod etiam sentit Valen.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   130   131   132   133   134   135   136   137   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin