eod. tit. & in Hispania l. 4. tit. 11. p. 4. & l. 1. tit. 4. par.
5. l. 1. in princip. ff. de don. Eam autem donationem
riti, habetur d. l. cùm hic status.
Tertiò ex Antonio Gomezio tom. 1. varia. cap.Triplex est|einditio.
12. num. 60. triplicem esse conditionem. Prima est
tum. Secũda potestatiua, quæ est in potestate eius,
cui fit promissio, si feceris hoc, dabo tibi centum.
tum. Dico ergo cum Gomezio tomo 3. variar. cap.
14. num. 2. Azor suprà, & Vazquez disp. 119. nu. 5.
& 6. quæ debentur reo sub conditione casuali, vel
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio IV. 385
<-P>si defunctus non impleuit conditionem, quia alij
hæredes non succederent in illis bonis, eò quod
defunctus censetur in culpa fuisse, l. si decem, ff. de
verb. oblig. limitant bene Simancas suprà, nu. 11.
Couarruuias in pract. cap. 39. Vazquez illo nu. 6.
nisi conditio potestatiua posset æquè bene à fisco
impleri: legata verò mortuo testatore, pendente
quacumque conditione, non transmittuntur ad
hæredes legatarij, nec ad fiscum. Vazquez num. 7.
cum Gomezio suprà, & in l. 4. Tauri, nu. 4. Siman-
cas suprà, num. 62. Similiter, si conditio impleta
fuerit post condemnationem, non pertinent ad
fiscum bona legata, sicut si impleta esset post mor-
tem testatoris, non deferrentur hæredibus legata-
rij. Si verò ante condemnationem impleatur con-
ditio, confiscantur, vt dicitur l. 1. C. de caduc. toll.
& l. interdicit, ff. de conditio. nam vt rectè nota-
uit Gomezius cap. illo 14. num. 1. bona futura nonBona futura|non confiscan-|tur, sed præ-|sentia.
confiscantur, sed præsentia, hoc est, tantùm acqui-
sita ante sententiam. Hoc in crimine hæresis ad-
mittit Tellius Fernandez l. 4. Tauri, num. 48. sed in
crimine nefando, & aliis, ait solùm confiscari bo-
na acquisita ante crimen. Sed priorem sententiam
approbat Vazquez num. 8. quia in omnibus his
euentibus eodem modo loquuntur.
Quartò, si vxor alicuius crimen comittat habẽs
annexam pœnam confiscationis, confiscantur om-
nia bona eius dotalia, paraphernalia, arrhæ, quas à
sponso accepit, medietas bonorum, quę constante
matrimonio lucrata sunt, vbi hæc bona lucrifacta
diuiduntur, vt in nostro regno iuxta l. 77. & 78.
Tauri, in quibus etiam dicitur, alterum coniugem
innocentem non amittere medietatem, quæ illi
contingere debebat, vt in eandem l. 77. notat Go-
mezius.
Quintò, si filius eiusmodi crimen committat,Filius crimen|committens,|quæ bona a-|mittat.
confiscantur omnia eius bona castrensia, & quasi
castrensia, quoad dominium, & vsumfructũ: imò
& aduentitia, quorũ vsumfructum amittit pater,
quia propter tale crimen soluitur filius à cura pa-
tris, ratione cuius pater gaudebat vsufructu.
Sextò, si pater sic delinquit, confiscantur bona
profectitia filij, quia eorum dominium habet pa-
ter, & filius solam administrationem.
Septimò, cùm bona alicuius confiscantur, con-
fiscatur vsusfructus, quem habet, etiamsi graua-
tus sit ex testamento post mortem alteri restitue-
re: quod grauamen etiam transit ad fiscum, & fun-
dus, qui censum habet Ecclesiæ, confiscatur saluo
iure pensionis. Hæc omnia Simancas, & Vazquez.
De bonis, quæ non confiscantur, agit Vazquez
disp. cit. cap. 2. & Simancas illo tit. 9. à num. 61.
Octauò, depositum, commodatum, cōductum,
quod penes delinquentem est, non confiscatur, sed
domino restituitur.
Nonò, nec dos vxoris hæretici, nisi scienter hę-
retico nupserit, l. si maritus, ff. soluto matrimonio,
& cap. decreuit, de hæret. in 6. nomine dotis intel-
liguntur bona, quę congruis probationibus mari-
to tradita esse constiterit l. 1. C. de dote causa non
numerata, & l. si quis posthac, C. de bonis damna-
torum, quod pręter Simancam, & Vazquez suprà,
docet Couarruu. 1. variar. cap. 7. vel 3. num. 5. & 6.
Quocirca & fiscus, sicut hæres vti potest aduersus
vxorem delinquentis exceptione non numeratæ
dotis, si tamen intra annum à morte mariti id fa-
ciat.Propter deli-|ctum mariti
Decimò, propter delictum mariti non confi-<-P>@@
<-P>scantur bona paraphernalia, vel alio titulo vxorivxor non per|dit bona par|phernalia.
quæsita, nec arrhæ, & donationes propter nuptias
factæ vxori, nisi vxor scienter nupserit hæretico,
quia ille tunc liberè donare non potuit, sed cum
obligatione confiscationis: fit etiam in pœnam
delicti, sicut diximus de dote. Si maritus hęreticus
consentiente, & iurante vxore vendiderit agrum
dotalem, & fiscus ob crimen mariti illum vendi-
cet, potest vxor repetere, vt aduerit Simancas nu.
75. quia fiscus cum detrimento vxoris non debet
locupletari: limitat Vazquez num. 13. nisi ipsa iam
conscia hæresis mariti consensisset, quia tunc
eadem ratio esset, quæ de dote, quando mulier
scienter nupsit hæretico. Sed non est opus limita-
tione: tum quia non est eadem ratio, cùm nubere
hæretico sit crimen: non autem cōsentire in ven-
ditionem proprij fundi: rum quia lex pœnalis nonLex pœnalis|non est exten-|denda propter|similitudinem|rationis.
est extendenda propter similitudinem rationis.
Vndecimò, donationes factæ vxori à consan-
guineis, ob crimen mariti non confiscantur, nisi
factæ essent ea conditione, vt marito acquireren-
tur.
Duodecimò, media pars bonorum lucratorum
cōstante matrimonio, quę cedit coniugi innocẽti,
non confiscatur ob crimen alterius l. 77. Tauri, vbi
etiam dicitur, bonorum eiusmodi augmẽtum fieri
vsque ad sententiam declaratoriam, quod notat
Vazquez num. 14. cum Simanca num. 71. Si vxor
alicuius committat crimen, ob quod imposita sit
pœna confiscationis, & maritus id sciat, reuocāda
est quæcumque alienatio horum bonorum, quo-
rum administratio ad maritum pertinebat, ac si
vxor post mortem mariti ob crimen proprium ea
alienasset, Vazquez ibid. cum Simanca num. 82. &
sequentib. Quòd si bona fide maritus alienauerit,
non reuocabitur alienatio titulo oneroso, & sem-
per maritus alienasse censetur bona fide, nisi fiscus
probet contrarium, Vazquez nu. 15. cum Simanca
num. 85. ex l. 5. Hisp. tit. 9. lib. 5. nouæ compila. sed
gratiosæ reuocantur, Vazquez ibi cum Simanca
num. 86. Palac. rubr. de don. §. 66. num. 29. Tellius
Fernandez l. 19. Tauri, num. 4. quamuis Rodericus
Suarez in legibus fori tit. de lucris, limit. 8. versic.
quæro vlterius, & Anto. Gomez. l. 51. Tauri, num. 4.
dicant, nec gratiosas bona fide factas reuocari:
quos impugnat Vazquez: quia lex, nostri regni so-
lùm concedit alienare inutilitatem, & augmẽtum
rei familiaris: quod solùm fit per contractus one-
rosos. Non potest maritus post sententiam latam
contra ipsum alienare medietatem lucrorum, quę
vxori contigit, inuita vxore, etiam si posteà recon-
cilietur, sicut neque dotem, aut parapherna: quia
ipse sua culpa ad inopiam peruenit. Simancas nu.
87. Vazquez 16. si coniugium contrahatur vbi nō
est consuetudo diuidendi lucra, & vterque trans-
fert domicilium in locũ, in quo diuiduntur, atten-
di debet in diuisione lucrorum locus vbi acquisi-
ta sunt, colligit Simancas ex l. 24. tit. 11. part. 4. quę
licet dicat, habendam esse rationem loci, vbi con-
trahitur matrimonium, addit tamen, & loci, vbi
acquiritur lucrum: non autem quò transfertur do-
micilium, quasi dicat, si prius contraxerunt matri-
monium in loco, vbi diuidebantur lucra, & fue-
runt tempore acquisiti lucri in eo loco, vel simili:
ad acquirendum lucrum parum refert, si posteà
transtulerint domicilium in locum, vbi lucra non
diuidũtur, vt videlicet quia ius diuisionis iam erat
vtrique acquisitum.
@@0@
@@1@386 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
Decimotertiò, si filius committit eiusmodi cri-
men, legitima, quam post mortem parentum spe-
rabat, non confiscatur, sed post mortem parentum
est deferenda damnato filio: quia nōdum est eius,
imò nec ius ad illam transfertur in fiscum, quia est
remotum, & nec legari à filio poterat: ita Vazquez
ex Simanca num. 79. & 80.
Decimoquartò, damnato patre non confiscaturDamnato pa-|tre, non confi-|scatur vsus-|fructus, quem|habebat in bo|nis filiis pater.
vsusfructus, quẽ habebat pater in bonis filij, quia
dānato patre filius efficitur sui iuris, & ideò vsus-
fructus cōsolidatur cum dominio, quod filius ha-
bebat. Simancas nu. 81. Vazquez q. 18. Azor suprà.
Decimoquintò, bona clerici, etiam beneficiarij,
confiscantur in nostro regno, quia in eo sunt cle-
ricorum, & de illis testari possunt. Vnde excom-
municatio lata clem. 1. de hæret. & cap. excommu-
nicamus, 1. §. 1. de hæreticis in principes & iudices
sæculares, qui confiscare præsumpserint bona cle-
ricorum etiam propter delictum, locum non ha-
bet in nostro regno propter antiquam consuetu-
dinem testandi: imò hæc consuetudo confiscandi
bona clericorum probata est per quandam extra-
uag. Bonifacij, vt docet idem Simancas.
Decimosextò, bona relicta alicui cum grauami-
ne ea restituendi alteri post aliquod tempus, vel
si pater accepit cum hoc eodem onere restituendi
filio suo, non confiscantur propter delictum illius.
Decimoseptimò, quāuis ius patronatus, eo quòd
transit ad hæredes, natura sua, sicut alia bona con-
fiscandum erat: tamen ex consuetudine extingui-
tur, vt seruitus mancipiorum criminosi.
Decimooctauò, bona feudalia non confiscan-
tur, quia alienari nequeunt sine consensu veri do-
mini, nisi ita liberũ esset feudum, vt alienari pos-
set; tunc enim confiscaretur, Vazquez nu. 19. cum
Simanca num. 120.
Decimononò, vt ait Simancas num. 121. fiscus
debet prius satisfacere creditoribus delinquentis,
quia illa tantum censentur bona alicuius, quæ de-
ducto ære alieno supersunt. Addit etiamsi fiscus ex
indulgentia concedat tertiam partem, vel quotam
aliam bonorum delinquenti, tantùm teneri ad so-
lutionem debitorum pro rata l. si debitor, l. tutor,
l. 1. 2. & 3. C. de sententiam passis. Simancas num.
122. Azor suprà.
Sed ait Vazquez num. 21. intelligendum, si bo-
na confiscata erant sufficientia ad soluenda omnia
debita: nam si non sufficerent, posteà ipse veniens
ad pinguiorem fortunam, debet reliquum resti-
tuere. Soluitur autẽ damnatus ab onere restituen-
di, quæ per bona confiscata restitui porerant, quia
fiscus subrogatur loco illius. Eadem ratione si cō-
fiscẽtur bona tutoris, vel curatoris, ille qui in eius
locum substituitur, debet exigere rationem tute-
læ, aut curæ à fisco: debita enim tutoris, aut cura-
toris subire debet fiscus, sicut & cætera, quare ea
non confiscantur. His consonat Sa, verb. fiscus, nu.
3. dicens, ad fiscum transeunt bona cum suis one-
ribus, itaque tenetur soluere debita. De debitis
post crimen contractis quomodo ea teneatur sol-
uere fiscus, dicam posteà.
Vigesimò, ex bonis confiscatis extrahi debent
alimenta damnati, & filiorum, quando non puni-
tur morte. Simancas num. 63. alioqui esset nimium
seuera sententia, vt ipse ait. Hæc apud omnes vi-
dentur certa, vt iidem tradunt.Hæreticus oc-|cultus est in-|capax hære-|ditatis.
Vigesimoprimò, hæreticus exterior quantum-
cumque occultus, est incapax hæreditatis illi de-<-P>@@
<-P>latæ. Tellius Fernandez l. 4. Tauri, num. 34. Siman-
cas num. 124. Vazquez num. 22. ex l. fin. tit. 7. par. 6.
& l. 4. tit. 3. p. 6. & l. 4. tit. 26. par. 7. & l. Manichæos,
C. de hæret. & in nouella const. 144. de Samarita-
nis: vnde hæreditas illa non confiscatur. Addunt
Vazquez, & Simancas, hoc esse verum, etiam
si hæreticus sit denunciatus, & confessus, & iudi-
cum calculis reconciliatus, si nondum est absolu-
tus: quia vsque ad absolutionem semper censetur
hæreticus, vt sit inhabilis ad hæreditatem, item in
aliis criminibus talem hæreditatem non confisca-
ri, quia non reddunt auctores suos inhabiles ad
illam.
Vigesimosecundò, Emphyteusis perpetua tran-
sit ad hæredes, temporalis, non perpetua, Simācas
num. 99. Couarr. 2. variar. cap. 17. Si dominus dire-
ctus emphyteusis perpetuæ sit Ecclesia, ex singu-
lari priuilegio eam potest recuperare à fisco, vel
fiscum, si maluerit, in emphyteutā habere; ad deli-
berandum datur illi biennium: Simancas nu. 104.
addens, etiam elapso biennio Ecclesiam restitui
posse aduersus fiscum, quia benignius cum Eccle-Benignius cũ|Ecclesia. quā|cum fisco agẽ-|dum est.
sia, quàm cum fisco agendum est. Meliorationes
factæ ante crimen ad Ecclesiam, quæ habet do-
minium directum emphyteusis, pertinẽt, vt ex Si-
manca num. 108. & Sarmiento 1. select. cap. 4. ait
Vazquez num. 24. vnde bene infert non confisca-
ri; secus, inquit, factæ post crimen, quantùm ad ea-
rum pretium, quia à die criminis omnia bona de-
linquentis obligata manent fisco, inter quæ labor
& industria, & expensæ delinquentis, quibus em-
phyteusis meliorata est, meritò computantur. Sed
ego de hoc dubito, quia dominus directus nō de-
bet cogi ad soluendas meliorationes: fortè
enim illis non indiget, sed pretio, nec ex alterius
crimine debet damnũ pati, maximè in bonis pro-
priis, qualia reuera sunt meliorationes, quæ non
possunt iam vtiliter extrahi à re emphyteutica,
nec demoliri sine maiori damno: & quod ex in-
dustria, & labore hæretici alicui non confiscatur,
sed pretium, quod ex industria sua habuit, vel ha-
bere debuit: nunquid si gratis pro me iter fecit,
vel in meo codice hæreticus scripsit, debeo ego
posteà pretium reddere fisco? nequaquā, sicut nec
debeo soluere aliquid religioni, si religiosus pro
me gratis laborauit.
Vigesimotertiò, si verò emphyteusis perpetua
erat domini sæcularis, inter bona possessoris de-
linquentis confiscatur, & fiscus manet emphyteu-
ta, quia fiscus succedit loco hæredis ipsi delinquẽ-
ti. Si tamen crimen esset contra dominum directũ
emphyteusis, illa cum meliorationibus ad directũ
dominum rediret.
Vigesimoquartò, emphyteusis temporalis non
confiscatur, sed cũ meliorationibus ad dominum
reuertitur, & vsusfructus cum dominio directo
consolidatur, Sarmientus suprà, num. 4. cùm verò
confiscatur emphyteusis, reseruatur ius suum in-
tegrum directo domino, Simancas nu. 97. Quan-
do verò pretium, quod melioratione rei alienæ,
vel impignoratæ expensum est, compẽsari debeat
ex fructibus, fusè Simancas à num. 111. & Couarr.
1. variar. cap. 8.
Vigesimoquintò, de maioratuum confiscatione,
vide Vazquez illa disput. 169. cap. 4. Simancam inMaioratus|quomodo con-|fiscari possit|vel non.
instit. tit. 9. à num. 252. qui ait, Si maioratus insti-
tutus sit largitione Principis concedentis bona
maioratus, & illum instituentis, confiscari posse,<-P>
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio IV. 387
<-P>etiamsi in sui institutione ex priuilegio Principis
concedererur ob crimen hæresis confiscari non
posse: sed hoc meritò reiiciunt Vazquez, & alij
quia tale priuilegium, vt non confiscetur, aliquid
debet operari, ne inutile sit. Imò addit Vazquez
nec immeritò, si pœna confiscationis propter hæ-
resim applicaretur fisco Ecclesiastico à Pontifice,
vt fieri posset, etiam maioratum institutũ à Prin-
cipe sæculari ex propiis bonis, cōfiscari posse, quia
priuilegium Principis sæcularis nō operatur con-
tra legem Pontificiam, nec census Principis sæcu-
laris esse videtur, vt maioratus ille non possit con-
fiscari à Papa, sed vt non possit confiscari à suis
ministris, vel successoribus: qui tamen possent hoc
priuilegium reuocare, sed si non reuocaretur, non
comprehenderetur talis maioratus sub lege con-
fiscationis. Si verò maioratus institutus sit conces-
sione legis, sicut in nostro regno per legem 27.
Tauri vnicuique cōcessum est, vt tertiam & quin-
tam partem suorum bonorum cuilibet filiorum
relinquere possent præter legitimam pottionem,
cum perpetuo onere eas non alienandi, sed perpe-
tuo iure ad successores transmittendas: ait etiam
Simancas, cōfiscari posse, etiamsi adderetur clau-
sula, quæ communiter addi solet, vt ea bona propter
nullum crimen confiscari queant: quia dispositio te-
statoris non potest legi præiudicare. Sed hoc me-
ritò etiam reprehendit Vazquez cum Castro 2. de
iusta hæret pun. cap. 2. post med. Tellius Fernan-
dez l. 27. Tauri à num. 17. Sarmientus 1. Selectarũ
cap. 4. num. 5. Molina 4. de primogeniis cap. 11. nu.
31. etiamsi in institutione maioratus non addatur
clausula illa, vt propter nullum crimen possit confiscari;
& etiamsi, vt bene dicit Sotus 4. iust. quæst. 1. ar. 1.
dicamus, in bonis maioratus possessorem habere
dominium directum: potest enim esse dominium
sine potestate alienandi, vt colligitur ex Galat. 4.
Quandiu hæres paruulus est, nihil differt à seruo, &c.
& cùm res illænunquam sint sine domino, nec sit
alius dominus, nisi possessor, ille est verus domi-
nus, vt docet Simancas: nihilominùs tamen maio-
ratus ille non confiscatur, nec fideicommissum,
propter crimen possessoris, quia æquum non est,
vt propter eius crimen alij iure suo priuentur, &
in bonis ad quæ ex voluntate primi institutoris
ius habent, iacturam patiantur, sicut fatetur Si-
mancas ea bona, in quibus hæreticus non habet
dominium, sed vsumfructum, confiscari nō posse:
quia non debet fiscus cum iactura innocentiumNon debet fi-|scus cum ia-|ctura inno-|centium locu-|pletari.
locupletari. Sic etiam l. 3. ff. de interdictis, & rele-
gatis dicitur, quæ verò non à patre, sed à genere, à ci-
uitate, à rerum natura tribuuntur, ea manere filiis
incolumia. Et illam clausulam posse apponi ab in-
stitutione maioratus probatur ex l. illa 27. Tauri,
vbi conceditur facultas illa instituẽdi maioratum
cum facultate imponendi quæcumque onera, &
conditiones quascumque possessoribus: ergo po-
terit ponere grauamen, vt si possessor crimen tale
commiserit ipso facto, trāseat maioratus ad succes-
sorem: & clausulam illam, vt non possit confiscari,
semper censeri appositam rectè probat Vazquez
cum Molina, & Tellio, quia mens instituentis est,
vt maioratus perpetuò transeat ad successores, &
propter nullum crimen possessoris extinguatur.
Cùm autem clausula diceret, ipso facto, transire ma-
ioratum ad successorem, intelligenda est de facto
per sententiam declarato, vt docet Vazquez: rectè
igitur Sa, verbo, fiscus num. 1. ait, in prohibitis alie-<-P>@@
<-P>nari, non succedit fiscus. Addit Sarmientus, nec pro-
pter crimen instituentis confiscari hunc maiora-
tum posse, sed tantòm vsumfructum, quem habe-
bat pro vita sua. Hoc verum esse meritò ait Vaz-
quez, quando vinculum est institutum donatione
inter viuos, secus si testamento: certum etiam est
quod ait, maioratum institutum post crimen, con-
fiscari. Rectè etiam aduertit cum Molina 4. de pri-
moge. cap. 11. nu. 69. quando maioratus priuilegio
Regis institueretur ab aliquo ex bonis propriis
vltra tertiam & quintā partẽ lege concessam, non
confiscari ob crimen possessoris: tũ quia concessio
Regis æquiualet concessioni legis, tùm quia in eo
casu successores nō à possessore, sed à primo insti-
turore accepturi erāt maioratũ: ergo nō est æquũ,
vt propter crimen possessoris illum amittant.
Sed quid, si de maioratus institutione non con-
stat? Simancas ait, semper confiscari inter alia bo-
na possessoris: quia semper præsumitur ex dona-
tione, & largitione Principum fuisse institutum.
Melius autem Vazquez cum Molina suprà, num.
70. & cap. 2. num. 18. docet, maioratum, de cuius
institutione non constat, præsumi institutum ex
priuatis bonis, ideò non confiscari: fortasse hac ra-
tione Sa, verb. fiscus, num. 5. dixit, in dubio tenen-
dum contra fiscum.
In maioratibus Regum, & aliorum Principum,De maiorati-|bus Regũ &|aliorum Prin-|cipum.
qui electione populi instituti sunt, Castro 2. de iu-
sta hæret. punit. cap. 7. & Simancas tit. 46. num. 75.
dicunt, patre delinquente deuolui maioratum ad
filium innocentem, iure hæreditario: quia in pri-
ma populi electione omnes successores instituti,
sunt legitimi hæredes ordine suo, ac proinde nul-
lus accipit maioratum à possessore propinquo, sed
ab ipso populo, qui elegit, & ita eadem ratio est de
hoc maioratu, & de aliis secundi generis. Vazquez
etiam notat, confiscationem propter alia peccata
ad fiscum Principis sæcularis pertinere, vt docet
Couarr. 2. variar. cap. 9. Simancas tit. 9. num. 127.
nisi donatione Principis pertineat ad Duces, Mar-
chiones, &c. Similiter confiscatio propter hære-
sim ad fiscum Principis sæcularis pertinet cap. se-
cundùm leges de hæret. in 6. licet, vt notat Siman-
cas nu. 132. olim tertia pars dabatur domino tem-
porali, tertia officio inquisitionis, tertia Romanæ
Ecclesiæ. Iam in Hispania totum cedit inquisitio-
ni pro stipendiis ministrorum, & expensis neces-
sariis. Si bona hæretici sunt in diuersis regnis, vni-
Dostları ilə paylaş: