Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə147/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   143   144   145   146   147   148   149   150   ...   250

ib. 3. disp. 4. num. 3. plures alios refe-

rens, Ferdin. Mendo. lib. de pactis ca.

4. num. 37. Couarr. infrà, & constat

ex textibus citatis & citandis, præsertim ex Trid.

sect. 24. cap. 1. de reform. vbi irritatum est matri-

monium Clandestinum quod antea validum erat,

& licet ante decretum multi sentirent, irritari non

posse, tamen post decretum omnes acquieuerunt:

neque id difficile videri debuit, cum in iure anti-

quo innumeri anteà essent casus, in quibus varia

personarum genera ob delictum vel ratione con-

sanguinitatis, vel affinitatis, vel alia simili facta

fuerint inhabilia ad contrahendum: sicut etiam

iure ciuili aliqui contractus sunt irriti & nulli, &

aliquæ donationes, ac dispositiones in testamen-

tis, & extra illa. Vide cap. non debet de consang.

vbi irritatur matrimonium contractum in gradi-

bus prohibitis, & Trid. ses. 15. de regul. ca. 15. vbi

irritatur professio facta ante 16. annum, & ca. 16.

renũtiatio facta à Nouitio aliter quàm ibi præscri-

bitur. Vide etiam ca. fin. de reb. Eccl. non alien. &

Clem. 2. eod. tit. & l. 1. cum aliis ff. ad senatusc. Ma-

cedonian. & l. inter cætera ff. de liberis & posthu-

mis, & l. 1. ff. de iniust. rupt. & l. non dubium cap. de

legibus. Probat autem Couar, hanc cōmunem sen-

tentiam in cap. quamuis pactum parte 2. §. 4. nu. 6.

quia quamuis lex humana non possit ius naturale

tollere quoad principia nec quoad conditiones,

quæ ex illis necessariò colliguntur, quales sunt

præcepta decalogi; tamen quoad conditiones, quę

ex principiis necessariò non oriuntur, frequen-

tius disponunt leges humanæ prout in vtilitatem

vniuersalem cedere possunt: ergo si lex est iusta, &

illa resistat alicui contractui reddet illum, nullum,

licet stando in iure naturæ validus esset. Sed iam

superius vidimus, lege positiua ius naturale ab-

rogari, aut dispensari non posse, etiam quoad con-

ditiones, quæ non necessariò ex principiis naturæ

deducantur.

  Melius ergo probatur hæc veritas, quia lex po-

sitiua potest addere iuri naturali præcipiendo, aut

prohibendo quod iure naturali præceptum, vel

prohibitum non est: ergo etiam irritando quod

iure naturali irritum non est, eodem num. 12. est

de vtroque, cum vtrumque possit communi bono

expedire. Aliam rationem adducit Lessius lib. 2. c.

17. dub. 6. quia contrahentes possunt constituere

certas formulas, & conditiones, sine quibus eorũ

contractus in posterum non valeant, nec obliga-

tionem naturalem possint inducere: ergo & Resp.

quæ illis superior est: & principes, in quos Resp.

potestatem transtulit, multoque magis principes

Ecclesiæ in iis, quę ipsorum gubernationi subsunt,

quia potestatem à Christo habent supremo om-

nium domino. Quod verò dicitur, l. in re manda-<-P>@@

<-P>ta, cap. mandati, propriæ vnius cuiusque rei quili-

bet est moderator, & arbiter, intelligitur cum sub-

ordinatione ad gubernatores Reip.

------------------------------------------------------------



SECTIO V.

An irritare actus aliquos sit proprium legis humanæ:

an verò legi diuinæ, naturali, ac positiuæ

conueniat.



REspondeo, non esse proprium iuris hu-7

mani irritare aliquos actus: nam etiam

iuri naturę competit, sic tract. de volun-

tario cum multis docuimus, contractus,

& vota vi, metu, vel dolo facta inualida esse iure

naturæ, & secundum matrimonium factum vi-

uente primo cōiuge iure naturæ nullum est: idem

est de matrimonio inter patrem & filiam, matremSecundũ ma-|trimonium fa|ctum viuente|coniuge nullũ|est iure natu-|ræ.

& filium, fratrem & sororem secundum veriorem

opinionem, & de aliis multis, & de contractu vsu-

rario quantùm ad auctarium, seu accessionem vsu-

rariam; & de omni cōtractu iniusto quoad exces-

sum pretij, vt in materia de vsuris docuimus. Non

tamen omnis actus prohibitus iure naturæ est eo-

dem iure nullus: Nam ius naturæ prohibet con-

trahere matrimonium post votum castitatis, sal-

tem cum animo, vel periculo consummandi, aut

inscia vxore: tamen tale matrimonium validum

est: cap. nuptiarum 27. quæst. 1. idem est de matri-

monio post sponsalia cum altera, & de venditio-

ne rei facta vni, postquā promissa, vel etiam ven-

dita, sed non tradita est alteri, nec subiecta pericu-

lo ipsius: & de vẽditione rei vltra iustum pretium,

quod valet, licet excessus sit restituendus. Idem

docent multi de matrimonio inter fratrem & so-

rorem, scilicet iure naturæ esse prohibitum, non

tamen irritum, & de aliis nonnullis matrimoniis

idem opinantur, vt in materia de matrimonio vi-

dimus.

  Ad discernendum autem quando acta contraMatrimoniũ|inter fratrem|& sororẽ iure|naturæ est pro|hibitum, non|tamẽ irritum.



ius naturæ sint, vel non sint irrita, sit prima regu-

la, quando actus prohibetur iure naturæ ob defe-

ctum potestatis moralis, vel materiæ incapacita-

tem, irritus est eodem iure, vt in secundo matri-

monio, & in secunda venditione facta post pri-

mam cum traditione, & in donatione rei iam do-

natæ, & traditæ: in his enim euentibus est defe-

ctus potestatis, quam prior actus abstulit. Idem in

contractu, vel voto facto propter vim, metum, vel

dolum grauem: quia iure naturæ homo est inha-

bilis ad sic transferendum dominium, vel se obli-

gandum: idem est in matrimonio inter consan-

guineos in primo gradu, saltẽ lineæ rectæ. Secũda

regula à nōnullis traditur, quando actus prohibe-

tur propter indecentiam, & turpitudinem in eo

semper manentem, vel quæ caussam habet perpe-

tuam, irritus est iure naturæ. Hæc regula sumitur

à simili ex glossa, cap. vides d. 10. Decio cap. 2. de

testibus, & aliis quos refert Couarr. 2. quæst. cap.

6. in principio num. 6. Sed male colligitur ex l. si

stipulor ff. de verb. obliga. quod leges, inquit,

prohibent, si perpetuam causam seruaturum est,

cessat obligatio: veluti si sororem nupturam sibi

aliquis stipuletur, nam ibi non dicitur actum pro-

hibitum iure naturæ esse eodem iure nullum, sed

promissionem, seu stipulationem talis actus: quia

cadit super materiam prohibitam, & ideò glossa

ibi interpretatur, talem promissionem iure naturæ<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio VI. 419



<-P>esse inualidam, & idem esset, si caderet super ma-

teriam prohibitam iure humano, non etiam ad tẽ-

pus: vnde ibidem subiungit textus: quamquam

etiamsi non sit perpetua causa, vt recidat (idest ac-

cidat) in sorore adoptiua idem dicendum sit: quia

statim contra mores sit. Deinde regula videtur

falsa: nam multa sunt prohibita iure naturæ pro-

pter indecẽtiam, & turpitudinem perpetuam, quæ

tamen facta tenent, vt venditio secunda post pri-

mam sine traditione, vel promissionem factam al-

teri, & matrimonium cũ vna post sponsalia cũ al-

tera, vel post iustam prælati, aut principis prohibi-

tionem: præterea iurisperiti non solùm loquun-

tur de actu prohibito iure naturæ, sed etiam iure

positiuo, de quo posterius disputabimus, & istam

regulam latiùs examinabimus: nunc eam vt fal-

sam relinquamus.

------------------------------------------------------------



SECTIO VI.

Vtrum lex irritans inducat obligationem aliquam

in conscientia.



DIco primò, quando lex irritat aliquem8

actum, quem simul prohibet, obligat in1. Con.|Cum lex irri-|tat, & prohi-|bet actũ quẽ-|dam, obligat|ad abstinendũ|ab illo.

conscientia ad abstinendum à tali actu,

vt constat: potest tamen illum irritare

sine vlla prohibitione: Sic natura, vel Ecclesia ir-

ritat matrimonia, & vota, saltem solemnia metu

graui facta, non verò illa prohibet: non enim pec-

cat etiam qui sciens contractum esse nullum ma-

teria, contrahit metu graui extrinsecus illato, vt

in materia de matrimonio docuimus.2. Con.


  Dico secundò, quando aliquis actus irritatur,

consequenter obligatur homo ad abstinendum

ab omnibus, quorum honestas ab illius actus va-

lore pendet. Hoc se ex patet, quia deficiente fun-

damento deficiunt quæ in eo præcissè fundantur,

& confirmatur, quia actus nullus nullum ius con-

fert, ergo ratione illius nihil licet quod antea non

liceret. Exemplo declaratur: nam si actus fuit in-

tentatum matrimonium, ratione illius nullus

actus est licitus, qui sine vero matrimonio licitus

esse non potest, vt copula coniugalis: secus tactus,

si saltem vim aliquam habuit sponsalium, vt in

multis casibus multi docent. Similiter si actus fuit

alienatio alicuius rei, & alienatio fuit nulla, ea res

non potest retineri tanquam propria, ab eo in quẽ

alius conabatur dominiũ transferre, & inde etiam

potest oriri obligatio ad restituenda damna, vel

etiam fructus vero domino, inde etiam potest re-

sultare actio in alio, qui iniuriam passus est. Vnde

falsò Rebuf. in proœm. const. reg. glos. 1. num. 44.

cum Panor. cap. quia plerique de immunit. Eccles.

dicit, licet contractus sit nullus, tamen rectè potest re-

tineri res in conscientia, donec declaretur nullus, nisi

fortè nullus sumatur hic pro, annullandus, vel nisi

nullitas esset dubia. Hæc etiam locum habent,

quando irritatio est in pœnam delicti, tunc enim

propter obligationem ad faciendũ quod lex præ-

cipit, & omittendum quod prohibet, est obligatio

abstinendi ab iis, quorum honestas à valore illius

actus pendet. Sed non omnis lex irritans in pœ-

nam, irritat ante omnem iudicis sententiam, vt

superiùs vidimus. Idem quando irritatio est in fa-

uorem alicuius, si enim verè actus fuit irritus, vel

quia ille non poterat renuntiare fauori, vt cleri-

cus non potest renuntiare fauorẽ fori, vel quia de<-P>@@

<-P>facto non renuntiauit, tenetur abstinere ab omni-

bus, quæ turpia sũt, supposita inualiditate actus: si

est verò renũciat, validus, quia solum irritatur sub

conditione quòd non renunciet fauori suo: quod

confirmant aliqui ex c. quāuis pactum de pactis in

6. vbi Pōtifex inquit, quāuis leges ciuiles impro-

bent pactũ, quo filia cùm nuptui traditur, renũtiat

hæreditati paternæ, contenta dote, nihilominus si

iuramento firmetur, seruandum esse: quod isti in-

terpretantur, quia tunc illa renuntiat dispositioni

iuris in fauorem eius factæ. Sed hoc non placet:

nam sine iuramento renuntiare posset, tamen tũc

renuntiatio esset nulla, si est valida, non est pro-

pter renũtiationem, sed alia ratione: deinde illa di-

spositio non solùm est in fauorem filiæ, sed ob cō-

mune bonũ, ne mulieres quasi tenui dote cōtentæ

cogātur renuntiare hæreditati, & posteà pauperes

maneant attenta sua qualitate, ex quo alia absurda

in Rep. sequuntur. Vnde non possunt validè re-

nũtiare, quamuis iuramentum, nisi relaxetur pro-

pter numinis reuerentiam, seruandum sit, vel certè

ius permittit renuntiationem cum iuramento fa-

ctam, & non aliter, aut certè irritat renuntiatio-

nem, in qua iuramentum non interuenit, aliàs ve-

rò non, si contractus aliquis non est ipso iure irri-

tus, sed irritandus, vt cum minori læso ob sui faci-

litatem, iustè potest contrahens retinere rem, do-

nec ab eo petatur, nisi ipse alium circumuenerit,

vt ait Rebuf. illo num. 44 cum Innoc. cap quòd si-

cut, de electio. Vnde infert, lucrati fructus ante li-

tem contestatam, l. cum fundus ff. si certum peta-

tur, l. diuus in glos. ff. de senatuscons. Syll. idem

docet Rebuf. tract. de rescis. contract. in præfa.

circa, fin. in 2. tom. ord.

  Addit Rebuf. num. seq. & l. siquis pro eo ff.

de fideiussor, si filius familias sine fraude mutuum

receperit, in conscientia non posse iuuari Mace-

doniani exceptione, vt ait, etiam Bartholus extra-

uag. ad reprimendum verbo, per denuntiationem.

  Hîc verò notandum est, eum qui scienter nulla9

necessitate coactus actũ facit inualidum, ad minus

peccare peccato otiositatis, & si interueniant ver-

ba, quibus significetur se velle facere actum vali-

dum, interuenit etiam mendacium, si verò vtatur

signis æquiuocis, vel amphibologicis, incurrit

peccatum duplicitatis, vel hypocrysis, & interdũ

peccatum mortale, quia est contra religionem, &

reuerentiam rerum sacrarum, vt cum inualidā da-

ta opera efficit confessionem propriam, vel pro-

fessionem, vel contra iustitiam, vt cum profert

sententiam nullam in detrimentum vtriusque

vel alterius litigantis, vel Reip. imò in casu illo

professionis potest interuenire iniustitia: quia

fictio illa potest esse perniciosa religioni, & simi-

liter in absolutione inualida, interuenire potest in-

iustitia, quia alter priuatur fructu confessionis de-

bito sibi iam de iustitia à sacerdote, & iniustè co-

gitur, si sciar nullitatem absolutionis, iterum ea-

dem peccata confiteri, si erant mortalia, & sacer-

dos ille non est, à quo inualidè absolutus fuit.

Ex causa autem, vt iniquas quærelas, aut vexatio-

nes alicuius rescindat, vel impediat, licitè quis po-

test facere testamẽtum inualidum defectu solem-

nitatis, vel alia ratione, & idem est de donatione:

ita dicunt aliqui viri docti, saltem tunc non esset

peccatum mortale contra iustitiam, sed veniale

peccatum mendacij, aut duplicitatis contra vera-

citatem, vel simplicitatem.


@@0@

@@1@420 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

------------------------------------------------------------

SECTIO VII.

Vtrum lex irritans contractum, vel alium actum, obli-

get in conscientia, quando fundatur in falsa præ-

sumptione: idem de legibus non irri-

tantibus quæri potest.



AXioma satis vulgatum Theologis,10

& iurisperitis est, legem fundatā in

præsumptione, quando reuera falsa

est, & veritati non consonat, non

obligare in conscientia, Bal. l. cum

quis C. de iuris ac facti ignor. col.

7. Iason rubrica ff. de acquiren. hæred. colum. pe-

nul. Felin. cap. 1. de constitut. num. 4. Decius ibi

colum. 8. & in capit. sicut dignum de homicid.

Couarruuias, cap. cùm esses de testam. numer. 9. &

alij referendi.

  In huius declaratione variant auctores, cúm-

que leges irritantes testamenta minùs solennia,

videantur fundatæ in pręsumptione, quæ aliquan-

do falsa est, nonnulli dixere tunc testamentum

minus solemne validum in conscientia esse, atque

in eo foro seruandum. Nimirum quando reuera

nulla fraus vel violentia intercessit, sed ea fuit

libera & spontanea voluntas testatoris: ita

Medin. de restitut. quæst. 23. in fine, Adrian. quod-

lib. 6. art. 2. corol. 2. Syl. hæreditas l. 3. quæst. 7. &

multi iurisperiti, quos citat Couar. suprà, num. 4.

  Idem eadem ratione de cōtractibus, & aliis acti-11

bus dicere debent: vnde si alienatio rei Ecclesia-1. Sententia.

sticæ facta sine solemnitate, & tractatu, reuera fa-

cta est sine fraude, & violentia, & in vtilitatem

Ecclesiæ, in conscientia valeret, etiamsi ius cano-

nicum huiusmodi contractum irritet. Hęc senten-

tia falsa est, & relicto alibi disputando, an leges

de testamẽtis vtantur verbis irritātibus ipso facto,

nunc solùm ostendam ex falsitate præsumptionis

in qua fundari videntur eiusmodi leges, non im-

pediri irritationem testamenti minùs solennis, si

reuera leges vtuntur verbis irritantibus ipso facto.

Vt certissimum est, matrimonia contracta sine

solennitate assignata à Concilio irrita esse, etiam-

si nulla fraus, nulla violentia, nihilq́ue aliud simile

intercesserit, ob quod concilium ea matrimonia

irritauerit. Vnde explicata est prædicta propo-

sitio.


  Couar. illo ergo n. 9. vt ostendat, legem quæ te-12

stamentum minus solenne irritat, & videtur in2. Sententia.|1. dictũ Coua.|Lex fundata|in præsumptio|ne non obligat|in conscientia,|quando præ-|sumit propter|deffectum pro-|bationis legi-|timæ.

præsumptione fundata, vim in cōscientia habere,

etiamsi fraus, aut vis à lege præsumpta, non inter-

cesserit, inquit primò, legem fundatam in pręsum-

ptione non obligare in conscientia, quando præ-

sumit propter defectum probationis legitimæ:

tunc enim in foro interno haberi potest certitudo

actu, ideo non est locus legi: lex autem infirmans

testamentum defectu solennitatis non præsumit

fraudem defectu probationis, sed defectu solen-

nitatis, quod omninò diuersum est. Cæterum in

quo sit diuersitas, non explicat, & si eodem modo

lex præsumeret fraudem in vtroque casu, nulla es-

set ratio differentiæ.

  Secundò adducit aliam explicationem, & in-2. dictũ eius-|dem.

quit, præsumptionem falsitatis, & fraudis fuisse

causam impulsiuam in legibus testamentorum,

atque ideò cessante fraude, & falsitate, leges per-

manere in sua vi, vt constat ex l. 1. §. sexum ff. de<-P>@@



<-P>postulationibus: cessante enim caussa impulsiua

non cessat voluntas. Rationem verò præcipuam

hatum legum inquit, fuisse, vt vitentur fraudes.

Hæc autem (dicit ad 1. num. 9.) numquam cessat in

communi, quamuis deficiat in casu particulari. Ego

verò non satis intelligo, quomodò in legibus irri-

tantibus contractus, & testamenta minus solen-

nia, duplex illa caussa interueniat; vna impulsiua,

altera principalis, quam vocant motiuā: illa enim

caussa, vt fraudes, vel alia incommoda vitentur,

præsumptionem habet: nam si nulla fraus, vel in-

commodum timeretur, nullæ fierẽt leges eo fine,

vt fraudes, & alia incommoda vitarentur: ergo illa

caussa motiua fundata fuit in præsumptione: præ-

ter illam autem nulla videtur alia caussa impulsi-

ua fundata in præsumptione.

  Anton. Gomez, l. 3. Tauri. num. 123. Burgos13

de Paz ead. l. parte 5. n. 149. existimant, huiusmodi3. Sententia.

leges nullo modo fundari in præsumptione, vel

casu incerto, sed in casu certo, & minimè dubio.

Exigunt enim certum numerum testium, vt vo-

luntas testatoris, vel contrahentis melius constet:

sed contra, nam si in testamentis minus solenni-

bus nulla fraus præsumeretur, cur tantus numerus

testium, maiorque quàm in aliis rebus requirere-

tur? Cur contractus minoris habentis curatorem,

si nulla fraus, aut deceptio præsumeretur, debe-

rent irritari, si fiant sine consensu curatoris?

  Quare alij existimant, eiusmodi leges semper14

fundari in aliqua præsumptione: tamen axioma4. Sententia.

illud, lex fundata in falsa præsumptione non obli-

gat, non intelligi de omni genere præsumptionis.

Duplex est præsumptio, altera qua legislator præ-Duplex præ-|sumptio.

sumit in singulis casibus, & ratione huius pręsum-

ptionis legem statuit. Hanc habuit Pontifex cap.

veniens, secundo, & c. 15. quidem de sponsalibus,

Vbi statuit, sponsalia de futuro transire in legiti-Sponsalia de|futuro trans-|eũt in matri-|moniũ per co-|lam subsecu-|tam.

mum matrimonium per copulam subsecutam,

non quia copula sine nouo cōsensu matrimoniali,

sufficiat, sed quia, vt dixit Couar. 1. 4. ca. 4. §. 4. nu.

1. ne Ecclesia præsumat sponsos concubuisse illi-

citè, præsumit consensum legitimi matrimonij,

non solùm vt implurimum, sed in quouis casu sin-

gulari: quia non est maior ratio de vno quàm de

alio. Hanc præsumptionem appellat ibi Couarr.

num. 2. iuris, & de iure, quia scilicet ius ita præsu-

mit, & ex ea præsumptione ita aliquid statuit, vt

non admittat probationem in contrarium. An ve-

rò confessio, & probatio illius, qui pro matrimo-

nio contendit, vel illius tantùm qui contra matri-

monium agit, admittenda non sit, disputat ibi

Couarr. cùm igitur in tali casu ex præsumptione

lex aliquid statuit, illa non obligat in conscientia,

si præsumptio non subsistat: similiter mandatum

iudicis fundatum in hac præsumptione non obli-

gat. De hoc genere præsumptionis intelligitur il-

lud axioma. Quare cum aliquis accedit ad spon-

sam de futuro sine affectu coniugali, etiamsi co-

gatur cum illa habitare, si tamen aliam duxit, non

tenetur, nec potest ad illam accedere, quāuis ante

contractum cum secunda teneretur cum prima

contrahere, ratione promissionis, & damni illati.

Secunda præsumptio est, qua legislator non præ-

sumit fraudem, vel quid simile in singulis casibus,

sed quia prudenter existimat, magnam, & frequẽ-

tem occasionem esse fraudi, & aliis incommodis,

legem constituit, qua huiusmodi fraudes, & in-

commoda, quoad eius fieri possit, impediat. Hæc<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio X. 421



<-P>præsumptio fundamentum est non solùm legis

irritantis, sed etiam præcipientis, & prohibentis:

nulla enim lex est, quæ non sit à legislatore con-

stituta ad euitandum aliquod damnum, quod eue-

nire posset in publicum detrimẽtum totius Reip.

vel certi generis personarum Reip. quod in totam

Remp. redundat si huiusmodi præsumptio sit fal-

sa, lex, quæ in ea fundatur, non obligat: quia defi-

cit ratio, quæ iustā efficiebat legem, propter quam

lata fuit contra libertatem, & permissionem na-

turalem: tamen quia hanc præsumptionem non

habebat lex in singulis casibus, sed frequentius,

etiamsi in hoc vel illo casu deficiat, si tamen vt


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   143   144   145   146   147   148   149   150   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin