plurimùm vera est, illa est firmum fundamentum
legis, quia legislator iustè decernit, vt hoc vel il-
lud testamentum, in quo reuera nulla fraus inter-
cessit irritum sit propter bonum commune, quia
in aliis non rarò fraudes interuenirent, si lex de
solemnitate testamentorum non esset introducta:
eodem modo de aliis actibus aliàs legitimis irri-
tatis philosophandum est. Hæc doctrina eademCessante ra-|tione legis, in|casu particu-|lari, non ces-|sat eius dispo-|sitio, si ratio|legis nō cessat|in communi.
est cum asserente, cessante ratione legis in casu
particulari non cessare eius dispositionem, si ratio
legis non cessit in communi, & vt implurimum:
intelligitur enim quando legislator non præsum-
psit, aut non considerauit rationem motiuam in
omnibus casibus, quare si vt plurimùm deficiat id,
quod lex præsumpsit, aut ratio motiua legis, di-
spositio eius cessabit.
Breuius fortasse & clarius diceretur, dupliciter15
legislatorem in præsumptione fundari posse: pri-Author.
mò, ita vt & iustè velle possit, & reipsa velit, le-
gem etiam cũ in aliquo casu particulari præsũptio
non subsistit, effectum suum habere propter bo-
num commune quod ex lege ita lata, & intellecta
resultat, & tunc etiamsi præsumptio non subsi-
stat, lex habebit effectum irritandi, vel obli gandi.
Secundò ita, vt vel iustè velle non possit, aut sal-
tem reipsa nolit habere effectum in casu particu-
lari, in quo præsumptio non subsistat: & tunc si
præsumptio non subsistat in aliquo euentu parti-
culari, licet vt plurimum subsistat, non sortietur
effectum in casu illo particulari. Quando verò vno
vel altero modo lex fundetur in præsumptione
in singulis legibus, ex variis coniecturis, & argu-
mentis iudicandum est. De materia huius sectio-
nis nonnulla alia habes ad finem sectionis nonæ
& plura diximus disp. 10. sect. 4. vide etiam Vazq.
disp. 163. cap. 2. & 3.
------------------------------------------------------------
SECTIO VIII.
Vtrum lex humana simpliciter prohibens aliquem
actum, eo ipso illum irritet, aut quidem
addere necesse sit.
COmmunit er iurisperiti docent, con-
tractus, & alios actus simpliciter16
prohibitos, ipso iure esse irritos, etiā-Sententia iu-|risp.
si lex expressè non dicat irritos esse,
Baldus. l. non dubium, C. de legibus
Notab. 4. Iason ead. l. col. 5. glossa & alij ibi, Sylue-
stet verbo lex quæst. 28. Angelus num. 18. Bartho-
lus illa, l. non dubium num. 38. & l. cum lex ff. de
fideiussorib. num. 4. & 6. Pan. cum aliis cap. nulli
de rebus Eccles. non alienandis, idem in cap. ad
Apostolicam de regularibus num. 11. Tiraq. re-
ferens plures l. 16. connubiali, glossa 4. nu. 5. & 6.<-P>@@
<-P>Cas. de consuetud. Burgund. rub. 4. §. 7. in tex-
tu ibi ne. Felin. cap. sicut colum. 13. de re iudicata.
Ioannes Lupi. repet. Rubricæ de donatio. inter vi-
rum & vxorem, §. 6. 8. col. 1. & 2. communiter do-
ctores, l. 1. §. si vir vxori ff. de acquirenda posse.
Azor tom. 1. lib. 5. cap. 16. quæst. 17. Grego. Lopez
l. 28. tit. 11. partita 5. gloss. 7. Matrienzo l. 1. gloss. 7.
tit. 2. lib. 5. compilationis. Couarr. cap. quamuis
pactum parte 2. §. 4. Vbi latè disputat, an ex pacto
nudo, quod est prohibitum, obligatio oriatur, &Contractus|cui lex resistit|nullus est.
num. 7. concludit, contractum, cui lex resistit, nul-
lum esse, & ex eo nullam obligationem natura-
lem oriri, contractum verò, cui lex humana neque
assistit, neque resistit, validum esse, & ex illo natu-
ralem obligationem oriri, etiamsi lex non cōcedat
actionem in foro externo. Hoc ita putauit verum
nu. 4. & 10. vt docuerit, eod. modo irritum esse cō-
tractum, si lex vtatur verbo, non potest, sicuti si vte-
retur verbo, non possit, quod notauit contra Bart.
l. cum lex ff. de fideiussoribus col. 3. asserentem,
particulam, non, præpositam verbo, possit, facere ir-
ritum contractum, præpositam verò verbo, potest,
non facere: quam differentiam meritò inanem
existimat Couarr. contractum autem simpliciter
aliqua lege prohibitum, nullum esse, etiamsi lex
non vtatur verbo expressè irritante manifestè vi-
detur probare.
Primò l. non dubium, C. de legibus, vbi inter17
alia dicitur, Nullum enim pactum, nullam conuentio-1. Arg.
nem, nullum contractum inter eos valere volumus sub-
secutum, qui contrahunt lege contrahere prohibente,
quod ad omnes legũ interpretationes tam veteres quàm
nouellas trahi generaliter imperamus, vt legislatori quod
fieri non vult, tantùm prohibuisse sufficiat, cætera quasi
expressa ex legis liceat voluntate colligere, hoc est, vt ea
quæ lege fieri prohibentur, si fuerint facta, non solùm
inutilia: sed etiam pro infectis habeantur licet legisla-
torprohibuerit tantùm, nec specialiter dixit, inutile esse
debere, quod factum est. Quæ lex canonizata est per
Gregor. Papam, lib. 7. registri indict. 2. ca. 7. & ha-
betur cap. imperiali 25, quæst. 2. vbi dicitur, impe-
riali constitutione apertè sancitum est, vt ea, quæ contra
leges fiunt, non solùm inutilia; sed etiam pro infectis
habenda sint, concordat c. vides d. 10. & c. sacrosan-
cta de electione, & l. vita ratione C. quādo prouo-
care non est necesse, vbi dicitur, dubium non est id
quod cōtra legem factum videtur, firmitatem non tene-
re, & sine appellatione posse rescindi, & l. iubemus 2. 8.
sanè, C. de sacros. Eccles. dicitur, ea quæ contra leges
fiunt pro infectis habenda sunt, & l. conditiones ff. de
conditionibus institutionum dicitur conditiones
quæ contra leges &c. testamentis sumptas pro non
scriptis haberi & perinde ac si conditio hæredita-
ti, legatoúe adiecta non esse, hæreditas legatum-
úe capitur, & reg. quæ contra, dicetur, quæ contra
ius fiunt, debent vtique pro infectis haberi.
Secundò probatur, quoniam Ecclesia eo ipso,2. Arg.
quòd prohibet matrimonium in aliquo gradu cō-
sanguinitatis, vel affinitatis, ipsum irritare cense-
tur, & verè irritat semperque irritauit: & olim vs-
que ad Innoc. II. matrimonia religiosorum non
prohibebātur per verba expressè irritātia, sed sim-Conf.
pliciter prohibentia: tamen verè erant irrita: ergo
ad irritandum sufficit simplex prohibitio ex regu-
la 64. de regulis iuris in 6. vbi dicitur, quæ contra
ius fiunt, debent pro infectis haberi: & idem ferè
dicitur in l. pacta quæ contra, C. de pactis.
Tertium argumentum ex capit. venientes de<-P>3. Arg.
@@0@
@@1@422 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>iureiurando, vbi dicitur non posse iuramentum
inferioris obligare contra voluntatem superioris:
idem colligitur ex ca. 2. de testibus, quod præser-
tim verum habet in contractibus, & aliis actioni-
bus, quæ sine adminiculo iuris humani validi non
sunt: nam ius non cooperatur his actibus, qui
contra legem fiunt.
Quartum argumentum, ex actione pecaminosa4. Argum.
non potest aliquis consequi fructum, nec ex pec-
cato suo commodum reportare: ergo actiones
prohibitæ eo ipso sunt nullius valoris, fructus &
momenti.
Quintum argumentum, in nostro regno, & in5. Argum.
iure communi sunt innumeræ leges, quæ prohi-
bent simpliciter institutionem alicuius hæredis,
vel relinquere maiorem portionem alicui, contra
quas si fiat, factum erit nullum: ergo lex simplici-
ter prohibens, etiam irritat.
Contra hanc Iurisperitorum sententiam ita in-17
distinctè sumptam facit alia regula vtriusq; iuris,
multa fieri prohibentur, quæ tamen facta tenent,
cap. ad Apostolicam de regularibus, quæ etiam
multis exemplis facilè confirmari potest, nam ma-
trimonium prohibitum est habenti votum sim-
plex castitatis, tamen si fiat, validum est, cap. si vir,
cap. vouentibus, 27. dist. cap. rursus qui clerici, vel
vouentes, cap. vnico de voto in 6. & aliis iuribus,
coniugium factum temporibus ab Ecclesia inter-
dictis subsistit, vt constat ex iure de matrimonio
contracto contra interdictum Ecclesiæ: lege etiam
cauet Ecclesia, ne in diebus festis res vendantur,
tamen venditio rata est: & cap. per catechismum
de cognatione spir. in 6. præcipitur, ne matrimo-
nio copulentur, qui cognationem spiritualem cō-
trahunt per catechismum, tamen matrimonium
tenet: Ecclesiæ consecratio ab alieno Episcopo
facta, licet sit prohibita, tamen rata est, c. Episco-
pus in diœcesi 7. q. 2. promisi me fundum venditu-
rum vni, vendidi alteri, venditio est valida, iuraui
me non reuocaturum testamentum, reuocaui, re-
uocatio estvalida. Idem patet in venditione rei,
quam Deo vouisti: in promissione facta meretri-
ci pro vsura corporis, in matrimonio contracto
post sponsalia cum alio inita. Ludi aliqui prohi-
biti sunt; tamen per illos dominium lucri trans-
fertur, vt post alios latè Lessius lib. 2. cap. 26. dub.
3. & alij inferius citandi. Professio ante annum
probationis facta olim interdicta: non tamen ir-
rita erat, dicto cap. ad Apostolicam: matrimonia
clandestina olim erant prohibita, cap. cum inhibi-
tio de clandest. despons. tamen rata fuisse definit
Trid. ses. 24. de refor. matrim. cap. 1. acceptio mu-
nerum prohibita iudici fuit, cap. statutum §. insu-
per de rescriptis in 6. tamen vt esset nulla, additum
est §. si quid autem, ad restitutionem integram
teneri nulla eorum remissione, quibus restitutio
facienda est, vllatenus profutura: & cum Sixtus
V. in quadam cōstitutione, professionem sine for-
ma ibi præscripta prohibuisset, & irritasset: Cle-
mẽs VIII. prohibitionem cōfirmauit, sed irritatio-
nem sustilit: ergo multa sunt prohibita, & non ir-
rita: quod etiam constat; nam qui habet votum
ingrediendi strictam religionem, prohibitus est
profiteri in laxiori: si tamen faciat, professio est
valida, cap. penultimo, seu post votum de regula-
ribus in 6. item prohibitum est donare vni rem al-
teri promissam, tamen donatio, si fiat, valida est;
& prohibitum est sententiam ferre sub cōditione,<-P>@@
<-P>si tamen feratur, valida est, l. 1. §. biduum ff. quādo
appellandum sit, & cap. biduum, 2. qu. 6. & multa
similia afferri possent, quæ prædicta communis
sentẽtia non negat, & videre licet apud glos. in d.
cap. quæ contra, & d. cap. vides, & in l. contra ff. de
legibus: Ideo variæ limitationes, & distinctiones
ab eius auctoribus inuentæ sunt ad explicandam
suam assertionem, & dictam l. non dubium, quas
examinare necesse est.
Prima limitatio, seu explicatio est, quoties lex
prohibens fertur simpliciter, & sine adiectione
pœnæ, irritat actum: si autem pœnā adiiciat, non
irritat, ita Syl. verbo lex, qu. 28. cum Panor. item
cum Cardin. Clem. 1. de rescriptis, & plures refert
Felinus ca. 2. de testibus. Priorem partem fundant
in d. l. non dubium, & aliis adductis pro communi
sententia: posteriorem autem in l. vltima ff. de re-
pudiis, vbi ex pœna adiecta colligit iurisconsul-
tus, actum non esse irritum. Affertur etiam l. san-
ctio ff. de pœnis. Ratio est, quia pœna adiecta in-
dicat mentem legislatoris non fuisse duplici one-
re grauare subditos, scilicet & pœna, & irri-
tatione.
Sed neutra pars distinctionis placet, prima qui-18
dem propter ea, quæ adduximus contra commu-1. Limitatio.
nem sententiam, ex quibus constat, actum pro-
hibitum sine adiectione pœnæ sæpe esse validum.
Secunda verò, quia etiam sæpe actus prohibi-
tus cum adiectione pœnæ est irritus, vt notauit
Bart. l. prætor ff. de noui operis nuntiatione, num.
3. & communis, cap, 2. de testibus, & colligitur ex
l. iubemus §. sanè. C. de sacrosanctis Eccles. & ex l.
1. ff. de his quæ pro non scriptis habentur: indicat
Concil. Trid. sess. 24. c. 1. decreto de reformatione
matrimonij, vbi postquàm irritauit matrimonium
sine parocho, vel testibus contractum, iubet puni-
ri eos, qui sic contrahunt, & eadem ratione po-
tuisset addere pœnam ipso facto incurrendam, si-
cut etiam Simonia realis sub multis pœnis prohi-
bita est; nihilominus actus, qui per illam fit, est ir-
ritus. Idem est frequens in decretis prohibenti-
bus electiones, collationes beneficiorum, &c. Ra-
tio verò est, quia adiectio pœnæ non satis indicat
actum non irritari, si aliàs prohibitio eius ad irri-
tationem sufficeret. Probatur assumptum, primò
quia irritatio sępe non est pœna, vt supra diximus,
& ideo licet addatur alia pœna, non est duplex; nec
immoderata pœna, & quamuis sit duplex onus,
sunt diuersarum rationum, & habẽt diuersas cau-
sas, ideo meritò coniũgi possunt; nam irritatio per
se loquendo, aut passim fit, quia expedit ad bo-
num cōmune, pœna verò imponitur propter cul-
pam. Secundò, quia violans legem irritantem non
minus, imò per se loquendo grauius peccat, quàm
violans legem prohibentem, & non irritantem: er-
go retenta irritatione meritò potest lex adiicere
pœnam: ergo pœna non est indicium sufficiens,
quòd prohibẽs non irritet, nisi in aliquo casu spe-
ciali, in quo ipse modus pœnæ supponat valorem
actus, vt planè contingit in casu illius legis vlti-
mæ, si attentè consideretur. Addunt aliqui, quan-
do prohibitio legis est pœna alterius delicti, non
esse iudicandum irritare, nisi expressis, & euiden-
tibus verbis id declaretur: quia quantùm ad illam
prohibitionẽ lex est pœnalis, & odiosa, ideo iux-
ta regulas legis pœnalis, vt sic est interpretanda:
quarum vna est, vt pœna mitiori modo expona-
tur: altera, vt pœna non incurratur ante senten-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio VIII. 423
<-P>tiam, nisi in ipsa lege satis exprimatur: ergo iudi-
candum est, actum sic prohibitum non esse ipso
facto irritum.19.
Secunda limitatio, distinctio, seu explicatio est:2. Limitatio.
si causa prohibitionis temporalis sit, legem prohi-
bentem non irritare: si autem perpetua, irritare.
Prior pars probatur: quia effectus nō excedit cau-
sam, ideò solet actus restringi iuxta exigentiā cau-
sæ, l. si stipulor, ff. de verb. oblig. sic lex prohibens
matrimonium fieri certis diebus, non irritat, vtCausa tempo-|ralis legem|non irritat.
constat ex titulo de matrimonio contra interdi-
ctum Ecclesiæ: quia temporalem habet causam, &
pro cętero tẽpore est prohibitio: idem in vẽditio-
ne facta diebus festis, quæ illicita est, sed valida.
Posterior verò pars patet, quia tũc maximè potest
lex irritare, cum habet causam proportionatam,
qualis est perpetua causa prohibitionis. In hac ex-
plicatione possemus primam partem acceptare,
quia fauorabilis est, & vera, quando lex solùm vti-
tur verbo prohibente: non tamen est vera ex illo
fundamẽto: quia non repugnat, caussam esse tem-
poralem, & nihilominus actum lege prohibente
irritari. Patet: nam minor ætas temporalis est, bre-
ui enim discursu tẽporis finitur: nihilominus sunt
multæ leges irritantes actus minoris. Annus pro-
bationis est temporalis causa, tamen defectus il-
lius irritat professionem. item adulterium cum fi-
de nuptiarum, & homicidiũ cum machinatione,
transitoriæ causæ sunt: tamen earum ratione sunt
leges irritantes.
Dices, licet actus fieret transiens, impedimen-
tum, quod reliquit, est permanens, & perpetuum:
sed contra, quia etiamsi impedimentum sit perpe-
tuum, potest esse non dirimens, sed tantùm prohi-
bens, siue impediens. Deinde est petitio principij,
quia tale impedimentum non est ex natura rei,
sed virtute legis humanæ introductum: ergo ex
caussa temporali potest lex irritare actum & red-
dere personam perpetuò inhabilem ad illum. Et
ratio est, quia actus, licet temporalis sit, est dignus
tali irritatione, seu effectu per legem introducto:
vel certè, quia si caussa tẽporalis non sit ipse actus,
sed circumstantia temporis vel alia; posset tamen
aliquando expedire, non solùm prohibere, sed
etiam irritare actum in tali tempore, vel circum-
stantia factum, vt verbi gratia sententiam die
festo, vel noctis tempore prolatam: ergo an lex ir-
ritet nec ne, non satis colligitur ex parte caussæ
temporalis, sed alia consideranda sunt. Secunda
autem pars non potest indistinctè defendi: nam
votum simplex castitatis de se perpetua caussa est,
& similiter cognatio, quæ ex catechismo contra-
hitur, nihilominus lex prohibens matrimonium
cum his impedimentis, non irritat illud cap. per
catechismum de cognatione Spirit. in 6. Ratio au-
tem est, quia sola caussa etiamsi sit perpetua, non
irritat actum sine voluntate legislatoris, quæ vo-
luntas debet per legem sufficienter exprimi: non
autem exprimitur sufficienter per solam prohibi-
tionem, vt probant exempla adducta, & primum
illud, multa fieri prohibentur quæ facta tenent.
Vide alia cōtra istam distinctionem de causa tem-
porali, & perpetua, Sect. 5.
Tertia explicatio, vel limitatio est, vt lex pro-
hibens censeatur irritare actum, quando diuisæ, &
in particulari specie, & absolutè ratione sui, & nō
propter circumstantias temporis, aut loci illum
prohibet, deinde etiam præcipiendo personæ, ne<-P>@@
<-P>se tali actui immisceat. Hæc est ferè communis in-
terpretatio Iuristarum, qui nullam afferunt ratio-
nem, sed coacti objectionibus tot addunt particu-
las, & limitationes, qu ot videntur necessariæ ad
occurrendũ obiectionibus: & sic per illā particulā,
directè excludunt exempla de voto, & similia.
Sed hæc explicatio seu limitatio mihi non20
probatur, quia relinquit grauissimam materiam
multis scrupulis subiectam, & non assignat cla-
ram, & distinctam regulā ad cognoscendũ, quan-
do lex prohibens irritet, vel si licet eo modo sub-
terfugere, nunquam lex prohibens irritare con-
uincetur. Deinde lex prohibet sentẽtiam sub con-
ditione ferri, & nihilominus si feratur, est valida:
& tamen illa lex satis directè, & in specie prohi-
bet illum actum, & directè remouet personam
iudicis, ne illum efficiat: ergo nō sufficiunt omnes
illæ limitationes: respondebunt fortè, non simpli-
citer prohiberi actum, sed ne fiat sub conditione:
contra, quia lex prohibens ne bona minoris alie-
nentur, sine decreto iudicis, non irritabit actum
aliter factum, quia non simpliciter prohibetur,
sed ne fiat sine decreto, & ita vix reperitur aliquis
actus prohibitus lege humana, qui non respiciat
vel modum agendi vel circunstantiam personæ,
vel aliquid simile, ratione cuius dicatur non sim-
pliciter prohiberi, & ideo non esse irritum. Vrget
etiam argumentum illud de voto: nam licet ex so-
lo iure naturæ videatur indirectè tātùm prohibere
matrimonium post votum castitatis, quia id est
moraliter necessarium ad seruādum votum: tamen
iure Ecclesiastico videtur prohiberi directè. Ni-
hil autem refert, quòd prohibeatur ob talem con-
ditionem: nō etiam matrimonium cũ consangui-
nea ob conditionem consanguinitatis prohibetur,
imo hîc nō prohibetur simpliciter matrimonium,
sed solùm cum tali: ibi autem prohibetur simplici-
ter, quia voto astrictus cum nulla contrahere po-
test. Vnde quoad prohibitionẽ æqualia sunt votũ
simplex & solenne, vt dicitur cap. rursus, quòd
clerici vel vouentes, nihilominus differunt in irri-
tatione, quæ per Ecclesiam addita est voto solen-
ni: ergo signum est, prohibitionem, vt sic quan-
tumuis directā, & specificā, non irritare. Præterea
si rationes communis sententiæ initio adductæ
essent validæ, nō multum referret, prohibitionem
esse directā, vel indirectā; quia vtroq; modo resistit
voluntas principis, & actus est grauiter malus: ergo
vel vterq; modus prohibitionis sufficit, vel neuter.
Itẽ siue prohibitio sit directa, siue indirecta, potest
habere vel non habere adiunctam irritationem
pro volũtate principis: ergo alia cōsideranda sunt,
vt intelligamus irritare, vel non irritare.
Item ludus alearum simpliciter & directè, ac se-
cundùm suam substantiam prohibitus est: tamen
qui lucratur, verè fit Dominus, & ante senten-
tiam non tenetur lucrum restituere, quāuis intra
certum tempus detur actio repetendi contra il-
lum, vt docẽt communiter Theologi & Iurisperi-
ti, Gab. 4. d. 15. quæst. 13. Maior 19. 13. Medina de
rest. quæst. 22. Castro 2. de lege cap. 2. conclus.
Adrianus. tract. de restit. qu. de ludo, quæ incipit
quoniam in superioribus, Soto. 4. iust. qu. 5. art. 2.
Vazq. d. 164. ca. 2. Angel. ver. ludus. Couar. regul.
peccatum, parte 2. §. 4. nu. 1. Nauar. c. 17. n. 18. lib.
2. c. 16. dub. & probant, quia quamuis ludus ille
prohibitus sit, tamen non est irritus humano iure.
& certè qui adductus auctoritare illius legis non<-P>
@@0@
@@1@424 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>dubium, dicunt, contractum ludi irritum esse,
& lucrum eo acquisitum restituendum nimis
rigidam sentẽtiam sequeretur, & communiter non
Dostları ilə paylaş: |