Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə143/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   139   140   141   142   143   144   145   146   ...   250

iustitia legalis nō est specialis virtus, sed ratio ge-

nerica reperta in omni virtute, vt colligitur ex

August. 5. ethic. cap. 1. Vbi solùm distinguit iusti-

tiam in generalem, & peculiarem: tamet si S. Tho-

mas tertiam addat, nempè legalem: cùm igitur

ministri ex iustitia particulari debeant efficere, vt

applicetur pœna, id si non faciant, peccant contra

iustitiam commutatiuam: cur ergo non tenebun-

tur ad restitutionem? Secundò, quia etiam si iusti-

tia legalis distingueretur à commutatiua, hæc

tamen, & contraria potest iniustitia esse erga

Remp. vt quādo quis inferret illi damnum in bo-

nis communibus, vel violat pactum cum illa ini-

tum, vel est procurator in eius negotiis, & nō agit

fideliter, vt tenebatur ex officio: Tertiò, quia licet

dicamus, eos tantùm debere Reip. ex iustitia lega-

li; tamen fisco debent ex commutatiua: ergo si<-P>@@



<-P>ob earum culpam pœna non applicetur fisco, te-

nebuntur ad restitutionem.

  Vnde Vazquez omissis his rationibus, aliam ad-100

ducit pro secunda opinione, quam tenet cum hac

moderatione, vt intelligatur in iudice, quādo mi-

nistri non detulerunt ei crimen, quod ex officio

deferre debebant, & ipse non processit ex officio

contra delinquentes, cum deberet: nam si ab ali-

quo delatum esset crimen & petita in iudicio pœ-

na, & iudex nollet procedere, tunc deberet resti-

tuere. Hanc opinionem sic limitatam probat, quia

quamuis custodes, & ministri debeant ex iustitia

crimina deferre, & iudex ex iustitia debeat proce-

dere contra delinquentes, eo quòd pactum cum

Rep. fecerunt. Hæc tamen obligatio ex pacto illo

non oritur erga priuatam personam, cui pœna ap-

plicari debet, nec erga fiscum, cui aliquando cedit

pœna: sed erga Remp. ad hoc tantùm, vt puni-

antur delicta, & pax publica hoc modo conserue-

tur, & ad hoc tantùm intelligutur præstare fidem

sub iuramento, vt Resp. à peccatis purgetur: quare

nisi procedat iudex, & ministri deferant crimina,

debebunt restituere damna, quæ ipsorum negli-

gentia in Rep. secuta sunt: emolumentum verò

pœnæ infligendæ non item.

  Quòd si crimen delatum sit ad iudicem, & pœ-

na pecuniaria petita ab eo, cui applicari debet, vel

ab alio nomine ipsius, & iudex negligat senten-

tiam ferre, aut pœnam applicare, restituere illam

debebit, quia ex officio & iustitia debet reddere

cuique id quod iustè petit in iudicio: sed quoties

pœna est assignata per legem, pars, cuius interest,

iustè petit eam in iudicio: ergo iudex ex iustitia

debet illam applicare petenti. Quare si fiscalis pro-

curator cum iudice secretò conueniat pro remis-

sione pœnæ, quæ secũdum legem infligenda erat,

& iudex illam non applicet fisco, aut ei, cui de iu-

re conueniebat, debet illam restituere.

  Quinimò de fiscali videtur esse peculiaris ra-

tio: cùm enim ille peculiari ratione cōstituatur, vt

curam gerat fisci, & ei acquirat quidquid vtilitatis

ad eum pertinere potest, atque multæ sint pœnæ

fisco applicandæ, sequitur contra specialem iusti-

tiam, quam fisco debet, peccare, si non procurat

vt crimina deferantur, ex quibus aliquod emolu-

mentum fisco aduenire potest: ad hoc enim ex

officio, & conuentione constitutus videtur. Si ob-

iicias S. Thomam 2. 2. quæst. 67. art. 4. ad 3. qui ait,

iudicem non punientem nocere communitati, &

personæ, cui illata est iniuria. Respōdet Vazquez,

S. Thomam, non loqui de nocumento, quod ali-

quis patitur, ex eo quòd non applicetur ei pœna

pecuniar, iaquæ ex delicto alterius applicanda, sed

de pœna, quæ in satisfactionem iniuriæ imposita

erat per legem, aut iudex debebat imponere, in

quo casu iudex non puniens reum nocet alteri, cui

iniuria erat illata, & cui deberet fieri satisfactio

per pœnam illam.

  De reo verò iuridicè interrogato negante cri-

men in iudicio, qui ideò non cōdemnatur ad pœ-

nam, tenet Vazquez, cum Nauarro cap. 18. numer.

48. non teneri ad restitutionem pœnæ. Sed reiicit

rationem Nauarri probantis, quia reus non debet

pœnam ante sententiam. Quia hoc verum est,

quantùm est ex vi solius legis designantis pœnam:

aliud autem esse videtur ex vi delicti, quo crimen

iniustè negat in iudicio. Vnde aliam adducit ra-

tionem, nimirum: quia licet quiuis fraude, men-<-P>

@@0@

@@1@406 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>tio, aut metu impedit contra iustitiam commuta-

tiuam bonum alterius, teneatur ei restituere, vt

cùm sic impedit aliquid donari, aut legari, aut à

quærente inueniri: tamen reus non impedit con-

secutionem pœnæ contra iustitiam commutati-

uam, cum negat crimen in iudicio: quia non de-

bet dicere veritatem propter commodum, & vti-

litatem illius, sed propter publicam iustitiam, &

correctionem delictorum: & ita solùm peccat cō-

tra iustitiam debitam Reip. & iudici: ad hoc enim

institutum est iudicium, non ad ditādum aliquem

ex pœnis impositis: sed hoc sequitur per accidẽs.

Confirmatur; nam, non aliomodo reus debet

dicere veritatem, cum pœna est pecuniaria, &

cum est corporalis, non debet dicere veritatem ex

obligatione iustitiæ erga aliquem, cui si negauerit

veritatem, teneatur restituere aliquid: ergo nec

cùm pœna est pecuniaria: si verò iudex nollet re-

scindere contractum ludi, vel factũ à minori, cùm

ab eo petitur, tenetur restituere damnum.

  Hæc omnia ferè eisdem verbis Vazquez, in qui-101

bus difficile videtur discrimen de iudice, non pro-Auctor.

cedente, ex officio, & non procedente ad instan-

tiam partis; nam in vtroque casu eodem modo

videtur teneri ad imponendum pœnam lege præ-

scriptam: ergo si in vno casu tenetur restituere

pœnam, etiam in alio: & si in vno non tenetur,

nec in alio tenebitur: & hoc videtur verisimilius:

quia etiam si pars in iudicio pœnam petat, lege

sibi applicandam, non magis debitam eam facit,

donec sententia pro illo proferatur, quàm anteà:

ergo si anteà non debebatur ei ex iustitia, & ideò

iudex illam ipsi non applicans, non teneretur re-

stituere: idem erit in secundo euentu. Nec est ve-

rũ, quòd quicquid iustè petit sibi quis in iudicio,

sit reddẽdũ à iudice ex iustitia cōmutatiua, potest

enim iustè petere ex iustitia sola vindicatiua, &

tunc non peccat iudex contra iustitiam cōmutati-

uam, si illud ei non tribuat: approbo igitur senten-

tiam Vazq. de iudice, & eius rationẽ, sed sine illa

restrictione, & limitatione, & acquiesco Emanue-

li Sa, qui verb. restitutio num. 46. ait, nec testis falsus



tenetur de pœna, quæ alicui obuenisset, si verum dixisset:

non enim debetur ante condemnationem: nec iudex,

qui non condemnauit &c. & de non accusante idem

docet verb. pœna num. 14. dicens, non accusans ali-



quem, cùm tenetur, non debet pœnam, ad quam ille, si

ipse accusasset, fuisset condemnatus (pœna enim non de-

betur ante condemnationem) etsi quidam aliter sen-

tiant.

  Deinde quamuis, quod ait Vazquez procura-

torem fisci teneri ad restitutionem pœnæ, quæ ex

eius negligentia non applicatur fisco, quia ex cō-

tractu ad hoc videtur directè obligatus ipsimet

fisco, seu Regi, cuius est fiscus: tamen oppositum

non est improbabile: quia directè solùm videtur

institutus pro bono communi, vt patiatur deli-

cta, licèt secundariò conducat ad bonum fisci: sicut

custodes vinearum, montium, syluarum, & fluuio-

rum, directè sunt instituti ad impedienda damna,

non ad exigendas pœnas, & ideò non tenentur ad

restitutionem pœnarum, sed damnorum, vt cum

Nauarro tenet ipse Vazquez.

  Prætereà non est improbabile, quod ait Petrus

Ledesm. in summa Hispana, tract. 8. de iust. com-

mutatiua cap. 22. post 6. con. Iudex, qui post legitimā

delicti probationem, non condemnat delinquentem ad

pœnam pecuniariam iuxta legem, tenetur ad restitutio-<-P>@@

<-P>nem fisco, vel parti, cui pœna esset applicanda: hoc docent

communiter Thomistæ locis citatis, speciatim Sotus, Me-

dina, & Orellana, & Syluester, verbo pœna, §. vltimo.

Ratio est, quia iudex ex proprio officio & ratione salarij,

seu stipendij tenetur iustitiam facere, & ad illas pœnas

condemnare: ergo si id non facit, peccat mortaliter cōtra

iustitiam, & tenetur restituere, idem est de cæteris mini-

stris, qui ex officio tenentur accusare, & petere talem pœ-

nam, vt fiscalis, & non petunt: quod docent ijdem Do-

ctores, & eadem ratione communiter. Sed cap. 23. idem

auctor sic ferè loquitur. Si rigorem iuris attẽdamus,



qui fecit pactum, tenetur restituere etiam pœnam, in

qua reus esset condemnandus, vt fiscalis non accusans

delicta, propter quæ reus esset damnandus ad pœ-

nam pecuniariam, partim fisco applicandam: idem est

de iudice non damnante eos, qui extrahunt res prohibi-

tas ex regno, vt tenetur ex officio: is enim debet pœnam

Reipub. restituere, ad quam reus esset damnandus: idem

est de custodibus mōtium, quidquid cum aliis dicat Syl-

uester restitutio. 3. §. 5. & nostram sententiam communi-

ter tenent Thomistæ, præsertim Orellana. Nam qui fecit

tale pactum, tenetur ex iustitia commutatiua accusare,

& facere, quantùm in se est, vt pœna applicetur ei, cũ quo

pactum fecit: ergo si id non facit, peccat contra iustitiam

commutatiuam, & tenetur restituere. Hi tamen duplici

via possent à restitutione excusari iuxta citatos, & præ-

sertim Orellanam. Prima est, si fecit formale, & ex-

pressum pactum accusandi, ita tamen, vt ad restitutio-

nem non teneretur. Secunda, si de eodem fecit virtuale

pactum, aut habuit intentionem virtualem: quod ex qui-

busdam circumstantiis non reducibilibus ad artem, sed

arbitrio prudentis relinquendis colligere licebit: & ex

vsu, & quia rari sunt, qui has pœnas restituant, quan-

do non accusantur, & confessarij rarò solent pœnitentes

astringere ad hanc restitutionem. Hæc Petrus Ledes-

mius; ex quo habemus, præter rigorẽ iuris (quem

nos contra illum tenemus) non obligare ad resti-

tutionem alias duas vias, quibus illi ex pacto im-

plicito, vel explicito à restitutione liberantur.

  Vnde sine scrupulo possumus nō obligare præ-103

dictos accusatores, vel iudices negligentes ad re-

stitutionem pœnarum: & de reo non dubito, quin

sit libet à restitutione pœnæ, si negauit delictum

iuridicè interrogatus: quod probabilius censet

Petrus Ledesmius eod. tract. cap. 24. post 6. concl.

citans Orellanam, & communem Thomistarum:

idq́ue probat, quia leges pœnales non obligant

reum ad pœnam, ante sententiam iudicis, quomo-

documque ea impediatur: iudex autem, & testis

tenentur restituere pœnam: quia iudex passiuè se

habet, nec tenetur ex iustitia concurrere ad suam

punitionem: sed ex obedientia debita iudici, & su-

periori, à quo iudice interrogatur: & ideò sufficit

pati, vel soluere pœnam, cùm condemnatur: at ve-

rò iudex, & testis debent se habere actiuè tāquam

ministri iustitiæ, ideò si iudex sua negligentia im-

pediat pœnæ exactionem, tenetur secundùm pro-

babiliorem sententiam restituere.

  Idem de teste esse probabile, docet ibidem, &104

cap. 25. post 7. concl. diffic. 11. vbi tamen probabi-

lius censet oppositum, cùm Orellana, Bannes, &

communi Thomistarum: & probat, quia testis tũc

non peccat contra iustitiam commutatiuam ac-

cusatoris, vel fisci, cui applicāda est pœna, eo quòd

pœna illa solùm debetur acusatori ex iustitia re-

muneratiua accusationis, & reo debet imponi ex

iustitia vindicatiua: ergo non tenetur ad restitu-

tionem: sicut nec homicida tenetur restituere de-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio VIII. 407



<-P>bita creditoribus defuncti, quia non tenebatur ex

iustitia commutatiua erga illos, abstinere ab ho-

micidio: sed ex iustitia cōmutatiua erga occisum:

iudex autem, & alij ministri iustitiæ ex iustitia cō-

mutatiua tenentur procurare, vt pœna applicetur

fisco, vel alteri, cui per legẽ assignata est: & ideò,

si id omittat, tenentur restituere. Hæc in summa,

& ferè in verbis ait Petrus Ledesmius, & similiter,

quòd iudex per iniquitatem non condemnans in

pœnis lege decretis teneatur ad earum restitutio-

nem tenet Aragon 2. 2. quęst. 62. ar. 7. §. his tamen,

licet de reo negante crimen, de quo iuridicè in-

terrogatur, contrarium sentiat, & similiter Bannes

2. 2. q. 62. art. 3. quæst. 67. art. 4. q. 69. art. 2. ait, iudi-

cem & fiscalem teneri ad restitutionem pœnæ, nō

autem reum, vel testem, in illis euentibus.

  Sed probabilius mihi est, vt dixi, neminem eo-105

rum, de quibus actum est, teneri ad pœnæ restitu-

tionem. Quod expressè tenet Leonardus Lessius

lib. 2. de virtutibus cap. 13. dub. 10. num. 72. & 73.

vbi ait, difficultas est, si pæna sit constituta in eos, qui

certo loco venantur, lignantur, pascunt, aut certas mer-

ces exportant, aut important, aut vectigal non soluunt,

an custodes dissimulantes, aut non accusantes, teneantur

eam compensare? Quidam putant, teneri: ita Petrus

Nauarra l. 3. cap. 4. num. 142. Salon quæst. 62. art. 7.

controuer. 5. colligitur ex Soto lib. 5. quæst. 6. art. 6. in fin.

4. solutionis, &c. Hæc sententia probabilis est. Verius ta-



men videtur, hos custodes non teneri mulctam depende-

re, quæ delinquentibus irroganda esset. Ita Nauarrus

cap. 25. num. 34. Syluester restitutio. 3. quæst. 5. idem te-

nuit S. Bernardinus teste Syluestro, & Nauarro. Ratio

est, non quòd pœna non debeatur ante sententiam, vt

velle videtur Nauarrus. Non enim hic agitur de solu-

tione pœnæ, sed de damno dato, vel commodo contra of-

ficium neglecto: sed quia custodes huiusmodi non tenen-

tur ex iustitia accusare, vt dominus, vel Respub. ditetur

mulctis, sed solùm, vt damna impediantur, & vectigalia

soluantur: officium enim illorum non est mulctas procu-

rare, sed vectigalia recipere, & res suæ custodiæ credi-

tas indemnes præstare. Leges quoque pœnales commis-

soriæ non sunt factæ, vt Resp. ex pœnis locupletetur, sed

vt leges seruentur, & subditi officium præstent. Vnde

neque procurator fiscalis non accusans, neque iudex non

condemnans in tali casu, tenentur ad pœnæ illius com-

pensationem.

  Nona difficultas est, an statim post latam sen-106

tentiam cōfiscationis teneatur reus illam exequi,

& bona deferre fisco. Ita significat Sotus 1. iustit.

quæst. 6. art. 6. concl. 5. Ioannes Medina, Corduba,

Simancas, & alij, cùm agunt de confiscatione. Sed

oppositum tenet Couarruuias 2. 4. cap. 6. §. 8. num.

10. cum Decio cap. 1. de const. num. 20. contra Fe-

linum ibi num. 43. & Baldum l. id quod pauperib.

C. de episcop. & cler. quæst. 9. Malè Couarr. pro se

citat Caiet. 2. 2. quæst. 62. art. 3. & Adrian. quodlib.

6. art. 1. corol. 3. ipsum tamen Couarruuiā sequun-

tur quidam recentiores hîc; probantes, quia illa

pœna est grauissima, & ille modus executionis

nimis arduus; & quia in cap. cùm secundùm leges,

de hæret. in 6. non imponitur hæc positiua obli-

gatio; sed fisco datur potestas auferendi omnia à

die commissi delicti post sententiam declarato-

riam: & quia hæc est communis praxis, & con-

suetudo.


  Si quis enim simpliciter condemnetur ad le-

uiorem pœnam pecuniariam, satis est soluere, cùm

petetur: si autem condemnetur, vt ipse afferat, te-<-P>@@

<-P>netur sponte offerre, sicut tenetur ieiunare, vel

quid simile facere, cùm ad id per Ecclesiam con-

demnatur.

  Si autem reus ante solutionem huius pœnæ

moriatur, tenebitur hæres eam soluere, Bartolus

l. id quod pauperibus, C. de episc. & cler. quæst. 9.

Castro 2. de lege cap. 3. ex l. si pœna, ff. de pœnis.

  Si autem reus ante latam sententiam moriatur,Morte finiun-|tur delicta|quo ad huma-|num forum.

posteà damnari non potest, regulariter loquendo:

nam morte finiuntur delicta quoad humanum fo-

rum, l. 1. cum sequentib. C. si reus vel accusator

moriatur, l. is qui in reatu ad legem Iuliam maie-

statis, l. contra pupillum, §. is qui ad maius, de re

iudic. l. si pœna, ff. de pœnis, cap. ex epistola, c. quo-

rundam 23. dist. D. Thom. 2. 2. quæst. 104. artic. 5.

Simancas in Cathol. inst. tit. 18. num. 2. In illa au-

tem l. 1. cum sequentibus excipiuntur aliqua a-

trocia, & grauissima delicta: inter quæ maximè ex-

cipi debet hæresis, vt docet Simancas suprà, nu. 5.

& 6. & Castro 2. de iusta hæret. puni. cap. 19. & tex-

tus in cap. accusatus, de hæret. in 6. §. in eo verò:

itaque aduersus hæreticum inquiritur etiam postAduersus hæ-|reticum post|eius mortem|inquiritur.

mortem, & si de eius hæresi planè constiterit, con-

dẽnatur, ac si viuus esset, bonaq́; illius cōfiscantur,

& ab hæredibus auferuntur, nisi per quadraginta

annos ea pręscripserint, c. si quis de præscr. in 6. de-

claratus excōmunicatus, & iterum excōmunica-

tur, quod attinet ad operationes viuentium, vt pro

eo non fiant preces, neque oblationes, nec in loco

sacro sepeliatur, d. cap. accusatus, §. in eo de hæret.

in 6. cap. à nobis, 2. de sent. excom. cap. sanè pro-

fertur 24. quæst. 2. l. Manicheos, C. de hæreticis,

Castro cap. cit. & sequentib. Simancas illo num. 6.

qui etiam num. 12. dicit, contra memoriam defun-

cti procedi in effectu non posse, nisi per legitimas

probationes de eius hæresi pertinaciter asserta cō-

stiterit, & pleniorem, atque clariorẽ probationem

exigi contra defectum, qui se defendere nequit, &

num. 13. si de hæresi suspectus lite pendente mo-

riatur, scilicet cum suspensione pertinacię, iudices

posse causam peragere, vt vel absoluant eum, &

eius hæredes, vel famam & memoriam condem-

nent. Multa alia in illo reperies.

------------------------------------------------------------



SECTIO VIII.

Vtrùm lex obliget iudicem ad imponendam pœnam

lege præscriptam.



SVadetur pars negans, quia pœna so-106

lùm videtur signari in lege ad in-

struendum iudicem, non ad obligan-

dum illum, sed reum: ergo saltem vbi

nō fuerit expressa, non erit talis obli-

gatio. Confirmatur, alioqui nō liceret interpella-

re pro reo, rogando iudicem, vt remittat pœnam;

contra communem vsum timoratorum, & reli-

giosorum: quem fuisse à sanctis Patribus obserna-

tum, constat ex Sozomen. 1. histor. cap. 13. vbi de

S. Antonio loquitur, & de D. Ambrosio refert Ni-

cephorus 7. histo. cap. 24. & de antiquis monachis

refert Cassianus collect. 14. cap. 4. cōstat denique

ex Augustino epist. 54, 127. 158. & sequentib. & re-

fertur in decretis 23. quæst. 5. cap. 1. & sequentib.

  Respondeo tamen, huiusmodi lege obligari iu-

dicem, vt puniat reum sufficienter de crimine cō-

nictum, communis cum D. Thoma 2. 2. quæst. 60.

art. 5. & quæst. 63. art. 4. ad 3. Aristot. 5. ethic. ca. 6. &<-P>

@@0@

@@1@408 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>3. polit. cap. 10. Augustinus lib. de vera relig. c. 31.

refertur cap. in istis dist. 4. Non licet, inquit, iudici



de legibus iudicare, sed secundùm ipsas. Gregorius cap.

summoperè 11. quæst. 3. diuina & humana lex re-



uoluatur, & secundùm quod ibi definitum est, feratur

sententia: ratio est, quia lex pœnalis est vera lex, &

quatenus imponit pœnam, magis refertur ad iu-

dicem quàm ad reum: adeò vt Castro suprà dixe-

rit, solùm habere rationem respectu iudicis: quia

antequàm ipse iudicet, non obligat reum in con-

scientia regulariter loquendo: ergo necesse est, vt

saltem iudicem obliget ad imponendam pœnam,

& aliàs in ordine ad hunc effectum valde esset in-

efficax: ergo obligat iudicem, siue expressè siue ta-

citè, & ex natura rei ad ipsum dirigantur verba.

Ante legem solùm tenetur iudex æquitatem na-

turalem in pœna seruare: post legem tenetur ex

legali æquitate taxatam pœnam imponere: sed si

pœna sit imposita, vt incurrenda ipso iure, feren-

da sententia est declaratoria criminis, & exequen-

do pœnam: si verò non erat ipso iure incurrenda,

condemnando formaliter ad illam, & exequendo:

ergo inutilis esset condemnatio sine executione.

  Aduerte quòd secundùm aliquos, vt in pœnam

nō incidat iudex iuxta terminũ positũ à lege, non

solùm est manifesta obligatio iustitiæ legalis, &

proprij muneris respectu Reip. sed etiam commu-

tatiuæ respectu rei: ergo nō potest à reo iustè exigi


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   139   140   141   142   143   144   145   146   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin