Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə139/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   ...   250

tur, fructus eius cedere fisco. Nec dubium, quin à

die rescissionis contractus, fructus talis rei ad fis-

cum pertineant, quia iam res est fisci, & ideo illi

fru ctificat: iam verò diximus alienationes neces-

cessariò reuocari per sententiam latam contra

reum.

  Sed quæres, an facta reuocatione venditionis73



factæ ab hæretico, debeat emptori restitui pretiũ.

Sotus 1. iust. quæst. 6. artic. 6. ait non esse illi resti-

tuendum pretium, nisi datum fuerit pro alimen-

tis, quia cum delinquens habeat ius emendi sibi

omnia necessaria, venditor ius habet, vt pretium

de bonis emptoris illi detur.

  Sed Antonius Gomez, tom. 3. variar. cap. 2. nu.

2. absolutè docet, fiscum posse recuperare rem nō

tradito pretio emptori, nisi inter bona delinquen-

tis reperiatur: quam sententiam cum multis tenet

Rosella absolutio 1. num. 19. & esse veram, putat

Vazquez disp. 172. cap. 2. sed explicandam ex Si-

manca, tit. 9. num. 27. & Couarruuia 2. 4. cap. 6. n.

9. Syluestro verb hæreticus 1. quæst. 4. Conrado,

tract. 1. de contract. cap. 7. Primò, vt qui scienter

contraxit cum eo, cuius bona erant confiscata, cō-

demnetur in pretio rei, quā ipse emit, & restituat

rem emptam. Secundò, vt si contraxit bona fide,

nempè nesciens confiscata esse bona, quę emebar,

restituatur ei pretium, quod dedit, sit extet apud

venditorem: dicitur autem extare, quoties versum

est in vtilitatem ipsius quia scilicet eo ditior effe-

ctus est. Tertiò, vt si venditor non est ditior inde

effectus, nihil de pretio restituendum sit, quare si

in medietate tātùm, verbi gratia, factus est ditior,

ea tantùm restituenda est. Primùm probatur, quia

ille, qui sciens rem esse confiscatam, illam emit,

meretur pretium ipsius amittere. Sed subiungit

Vazquez. Vtrùm cùm suprà à nobis dictum sit, quem-

libet licitè posse contrahere cum hæretico, etiam scienter,

& contractum validum esse: ego non video, quare qui

emit ab hœretico, perdere debeat pretium, quod dedit,

nisi fortè quia præsumitur aliqua culpa eius, quando

contraxit, vt ita paulatim occultarentur bona hæretici,

& fiscus non posset illa obtinere. Secundum probant,

quia qui emit bona fide, si pretium extat in bonis ven-

ditoris, non est cur illud amittat. Tertium verò probant,

quia cùm obligatio ad fiscum antiquior sit, non debet<-P>

@@0@

@@1@394 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>quicquam de bonis delinquentis amittere, sed emptor

cuius ius est minus antiquum, debet pretium amittere.

  Ait autem Simancas, pretium censeri conuer-

sum in vtilitatem venditoris, si venditor ex eo

pretio emit rem aliam, etiam si ea posteà casu

pereat, & mihi hoc placet, quia cùm fiscus ex eo

contractu non sit pauperior effectus, non est cur

rem venditam petat sine pretij restitutione.

  Addit Simancas idem esse, si permutata est vna

res pro alia æquali: tunc enim non est, cur con-

tractus rescindatur, scilicet non reddita illa re,

quam hæreticus accepit, nec eius valore. Si enim

vellet Simancas permutationem fuisse validam,

& non esse rescindendam: meritò fuisset repre-

hensus à Vazquez de inconstantia, cùm sentiat

alienationes ab hæretico factas, esse nullas, vt re-

tulimus, nisi hoc limitet ad eas, quæ non sunt ver-

sæ in æqualem saltem eius vtilitatem. Sed Vazq.

multò probabilius putat, quod in vniuersum cæ-

teros Doctores sentire ait, omnes contractus re-

scindendos esse, & pretium tunc tātùm restituen-

dum emptori bonæ fidei, quando extat actu in

bonis ipsius venditoris: vt autem dicatur extare,

debere attendi tempus rescissionis. contractus,

parumque referre, quòd anteà conuersum fuerit

in vtilitatem, si res empta ex illo, iam casu petiit:

Nec in hoc, inquit, iniuria fit contrahentibus, quia

cùm anteà bona omnia hæretici sint confiscata,

& realiter obligata fisco, non debent per contra-

ctus posteriores minui. Sicut enim per sententiam

applicantur bona illius fisco, quantùm ad pro-

prietatem & ideò minui non possunt per contra-

ctus subsequentes: eodem modò nec ante senten-

tiam minui possunt, quia per legem sunt realiter

obligata fisco, idemq́ue seruatur in hypothecis

censuum, vt si pretium hypothecæ venditæ extet,

hypotheca extrahatur ab emptore ratione obli-

gationis realis, quæ antiquior est.

  Sed mihi hæc doctrina difficilis est, cùm enim74

occasione contractus ipse hæreticus, ac proinde

& fiscus, non minus habeat in bonis, non est cur

cum iactura innocentiũ locupletetur, accepta re,

& non restituto pretio, & non videretur lex iusta,

quæ obligaret bona delinquentis fisco, vt ea ra-

tione innocentes, qui cum illo contrahunt, tot

damna patiantur, nec est simile de hypotheca: sibi

enim imputet emptor, si rem emat non priùs exa-

minans bene, an sit hypothecata alteri, at cōmu-

niter sciri non potest quis sit, vel non sit hæreti-

cus, aut simili crimine affectus, cui annexa sit con-

fiscatio, nec debet id examinari. Nec in omnibus

est eadem ratio de cōtrahente cum hæretico post

sententiam: quia tunc bona fides non præsumitur,

& contractus facti ab hæretico, sunt irriti omni-

nò, quia sunt de bonis alienis. Vnde quisque tene-

tur rem vsu non consumptibilem restituere fisco,

qui tamen tenebitur ei pretium dare, cum occa-

sione illius contractus nihil minùs in bonis ha-

buerit hæreticus, nec modò ipse habeat fiscus, sed

casu, vel negligentia hæretici. Hîc verò debet ex-

plicare, an pretium pro re alteri tradita acceperit,

& an versum sit in eius vtilitatem, sed vt cũ Simā-

ca tit. 9. num. 60. admonet Vazquez disp. 172. ca. 2.

num. 11. sola confessio rei asserentis non esse ver-

sum in eius vtilitatem, non posset nocere ementi,

sed id aliunde probandum est: qua verò ratione

probanda sit bona, vel mala fides in eo, qui emit

rem confiscatam, Iurisperiti citati fusè tractant.<-P>@@



<-P>Quod autem modò dicebamus de restituendo

pretio, vel re æquiualente, ei, qui cum hæretico

contraxit, apertè docet Azor tom. 1. lib 5. cap. 7. q.

7. dum cum multis docet, eum qui commutauit

cum hæretico rem æqualis æstimationis, aut rem

ab hæretico datam, retenturum, vel aliam æquiua-

lentem recepturum: & ideò nullum damnum pas-

sutum, & quæst. 8. ait si Petrus Titio criminoso

mutuum dedit ad eius inopiam subleuandam, non

publicatur, nec pertinet ad fiscum, si verò ex pe-

cunia horreum necessarium factũ est, vel aliquid

ruiturum refectum, vel in funus suum, vel suorum

expensum, restitui mutuanti debet. Idem quando

pecunia in res necessarias, vel vtiles sumpta fue-

rit, licet posteà res casu perierint, vt si frumentũ

mutuò sumptum in horreo depositum perijt, si

seruum, vel equum necessarium emit, qui posteà

mortuus est. Si criminosus rem vendidit, ex com-

muni iurisperitorum non est amptori danda,

quia venditio rescindi potest: si tamen pretium,

vel aliquid loco pretij, vel pars pretij, esset in bo-

nis venditoris, reddendum emptori esset, Ioann.

And. Archid. Dominic. Ancharanus & Francus,

cap. cum secundùm leges de hæretic. in 6. Hæc

Azor.

  Sed adhuc quæres, an huiusmodi delinquentes75



possint hæreditari, & aliis bonis sibi delatis post

crimen, sed ante sententiam, renuntiare, nec con-

fiscentur. Tellius Fernandes, l. 4. Tauri. numer. 62.An post con-|fiscationẽ de-|linquens pos-|set renuntiare|hæreditati si-|bi delatæ post|sententiam.

putat renuntiationem hæreditatis sic delatæ vali-

dam esse: ideò talem hæreditatem non posse cō-

fiscari, etiamsi hæreditas sit delata per testamen-

tum morte testatoris iam confirmatum. Idem te-

net Vazquez disp. 172. cap. 3. & mihi placet. Pro-

batur primò ex l. cum quidam ff. de iure fisci, vbi

dicitur, Cùm quidam capitis reus emanciparet filium,



vt adiret hæreditatem, rescriptum est, nō videri in frau.

dem fisci factum, quod acquisitum non est. Secundò,

quia propter confiscationem solùm reuocantui

alienationes factæ titulo oneroso, vel donatione:

ista autem non est alienatio, sed tantùm non ac-

quisitio, nec fit titulo oneroso, sed gratioso, nec

demum est donatio. Et licet aliquomodo dicatur

donatio, tamen non est rei qua pauperior fiat, vn-

de non videtur reuocabilis per confiscationem,

sicut licet sint prohibitæ aliæ donationes inter

virum & vxorem constante matrimonio, hæc ta-

men prohibita non est. Vnde l. si sponsus §. si ma-

ritus ff. de don. inter vir. & vxorem dicitur. Si ma-



ritus hæres institutus, repudiat hæreditatem donatio-

nis causa, Iulianus scripsit, lib. 17. digestorum donatio-

nem valere: neque enim pauperiorem fieri, qui non ac-

quirat, sed qui de patrimonio suo deposuerit. Repudia-

tio autẽ mariti mulieri prodest, si vel substituta mulier

sit, vel ab intestato hæres futura. Simili modo si legatũ

repudiet, placet nobis valere donationem. Tertiò, quia

ex multorum sententia, quam sequitur ibi Tellius

num. 2. & Couarruuias ca. Raynaldus de testam. §.

3. num. 12. renuntiatio hæreditatis, & legatorum

facta in fraudem creditorum, valet: ergo & facta

in fraudem fisci valebit. Vbi bene aduertit Vazq.

debitorem, qui renuntiat hæreditati, vel legato in

fraudem creditorum peccare, quia tenetur vnde-

cumque commodè possit debita soluere, licet re-

nunciationem putet fore validam: quia cùm nō-

dum habuisset ille dominium hæreditatis, & illa

fuerit delata sub ea conditione tacita, si non repu-

dietur, ipso facto transit vel ad substitutum, vel<-P>


@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio VI. 395



<-P>ad hæredes ab intestato, sicut legatum per ius

accretionis deuolueretur ad hæredem institutum,

quando à legatario repudiantur. Sed hæc tertia

ratio difficultatem habet, quia legata acquiruntur

à morte testatoris ante acceptionem secundùm

Antonium Gomez tom. 1. opin. cap. 12. num. 22.

ergo qui renuntiat legato, de suo deponit, atque

adeò legatum confiscatur, sicut cætera bona, quæ

delinquens alienauit. Nihilominus Vazq. idem

ait de legato, quia renũciatio legati facta in frau-

dem creditorum valet, vt ait Tellius Fernandez

suprà, nu. 99, ergo & in fraudem fisci: eadem enim

ratio est de vtraque renunciatione. Item de re-

nunciatione legati, & hæreditatis: nam, vt ait Tel-

lius Fernandez, legatum non transit in dominum

legatarij à die obitus testatoris: sed à die accepta-

tionis: licet fructus, quos res legata fecerit ante

acceptationem, cùm ipsa cedant legatario, si acce-

ptet legatum, si verò repudiat legatum, non cedẽt

illi fructus interim facti à legato: ergo signum est

non acquisiuisse dominium illius. Vnde Vlpianus

l. 1. §. vt autem ff. si quid in fraudem patroni fiat,



Quamuis enim legatum retrò nostrum sit, nisi repudie-

tur, attamen cùm repudiatur, nostrum non fuisse palàm

est.

  Quartò probatur: quia hæreditas delata per te-

stamentum morte confirmatum, nisi adeatur ab

hęrede, non transmittitur ad hęredes instituti per

mortem ipsius, sed ad alios qui simul erant hære-

des instituti per ius accrescendi, vel ad hæredes

ab intestato, l. vnic. §. in nouissimis, C. de cadu. tol-

lend. sed fiscus est veluti hæres delinquentis: ergo

ad ipsum non pertinebit hæreditas delata reo, si

ab ipso non adeatur.

  Quintò, cùm renunciat aliquis hæreditati sibi

delatæ, & ea peruenit ad alios hæredes simul in-

stitutos, vel ad hæredes ab intestato, tunc illi non

dicuntur accipere hæreditatem à renunciante: sed

à testatore, vel institutore: ergo renunciatio illa nō

est donatio, & ita propter confiscationis legẽ, non

reuocabitur.

  Hoc limitat Vazquez, vt verum habeat, quando

renunciatio fit absolutè, secus cùm in fauorem &

gratiam singularis personæ, vel collegij, aut vni-

uersitatis: quia tunc esset verè donatio, ergo reuo-

caretur: sicut Tellius l. 4. Tauri, à num. 57. dixit, re-

nunciationem factam in fraudem creditorum: si

fiat in gratiam singularis personæ, nullam esse: se-

cus, si fiat absolutè. Sed censeo, nec in hoc euentuRenunciatio|nō est propriè|donatio.

esse propriè donationem, quia donatio est de re

iam propria, renunciatio verò tantùm de appro-

prianda per acceptationem, ideò Tellius Fernādez

absolutè, & sine vlla distinctione dixit, hæredita-

tem, aut legatum renunciatum in fraudem fisci,

non reuocari.

  Obiicies l. in fraudem fisci, ff. de iure fisci, vbi

dicitur, in fraudem fisci non solùm per donationem, sed

quocumque modo res alienatæ, reuocantur, idem́ iuris

est, & si non quærantur.

  Propter hanc legem glossa ibi ait, renunciatio-

nem hęreditatis, vel legati factam ab eo, cuius bo-

na confiscata sunt, post mortem testatoris, reuoca-

ri postea à fisco, & sic interpretatur hanc legem;

renunciationem verò factam ante mortem testa-

toris nō reuocari, & sic intelligit legem cùm qui-

dam: sed hanc interpretationem rectè reiicit Vaz-

quez, quia lex, cùm quidam, loquitur de eo, qui

emancipauit filium, vt hæreditatem sibi delatam<-P>@@



<-P>adiret, ex quo factum est, vt pater non acquireret

vsumfructum in hæreditate delata filio, cùm pos-

set: atqui si nondum erat confirmatum testamen-

tum, nondum erat delata hæreditas, sed deferẽda,

nec vlla vrgebat necessitas emancipandi filium,

cùm tunc non esset adeunda hæreditas: ergo lo-

quitur lex de hęreditate delata ex testamento iam

confirmato.

  Deinde glossa explicat legem, vt intelligatur

reuocanda renunciatio, qua quis neglexit acqui-

rere fructus ex propriis bonis, & permisit alteri,

vt eos haberet: hāc expositionem reiicit Vazquez,

quia in hoc casu non tam videtur renunciatio,

quàm donatio fructuum, lex autem loquitur de

renunciatione. Sed facilè dici posset, legem in vl-

timis verbis non agere de renunciatione, nec de

donatione, sed de permissione, & velle fructus nō

quidem donatos, sed permissos ab aliis capi, reuo-

candos esse: idemq́ue est de aliis bonis, in quorum

recuperatione delinquens fuerit negligens, fortè

sciens à fisco esse capienda.

  Vazquez approbat aliam interpretationem Al-

ciati, & Tellij, per legem illam eodem modo esse

puniendam fraudem, quæ fit fisco in alienatione

rerum confiscatarum, siue ius queratur ei, qui illas

accepit, siue nō, siue alienatio sit valida, siue non.

Sed violenta expositio est, quia lex non dicit, quæ-

ratur, sed quærantur, & non dicit quæratur ius, sed

absolutè, quærātur, nec verbum vllum dicit de pu-

nitione, aut de valore, vel non valore alienatio-

nis. Retinenda ergo secunda interpretatio.


------------------------------------------------------------



SECTIO VI.

Quibus modis cognoscatur, quando lex continet senten-

tiam latam, aut ferendam.



VIde Vazquez disp. 73. cap. 1. Azor to.77

1. lib. 5. cap. 9. Felin. cap. Rodulphus

de rescript. Tiraquellum l. si vmquā,

verb. reuertatur C. de reuocan. don.

à num. 20. vsque ad 269. Castro 2. de

lege pœnali cap. 1.

  Dico primò, quando lex non dicit, ipso iure, ipso

facto, vel quid simile, legem non continere senten-

tiam latam, sed ferendam, vt si dicat sub pœna ex-

communicationis, & priuationis omnium bono-

rum: glos. Ioan. Andr. Hostiensis, & alij, ca. dolen-

tes de celebr. miss. secus si addat, ipso facto, ipso iure,

&c. vt in extrauagan. ambitiosæ de reb. eccles. non

alien. cap. licet, canon. cap. commissa de elect. in 6.

extrauag. execrabilis, Ioan. XXII. cap. de multa de

præbend. cap. pro humani de homicid. in 6. ca. fœ-

licis de pœnis in 6. extrauag. detestabile, inter cō-

munes de symonia, Castro 2. de lege pœnali, ca. 1.

Vazquez disp. 173. cap. 1. & omnes, qui idem dicũt,

quando lex dicit, de futuro, excommunicetur, priue-

tur bonis, vel sepultura, reddat quadruplum, &c. quod

bene limitat Castro, nisi aliquid concurrat, quod

cogat legem aliter interpretari, vt si dicat: sit irre-

gularis: nam irregularitas non potest ab homine

induci, sed à lege: aliud exemplum ponit Castro in

pœna infamiæ, quæ non potest imponi ab homi-

ne, sed à iure: ideò cùm in l. improbum, C. ex

quibus causis infamia irrogetur, dicitur, exer-



centibus vsuras pœnam infamiæ irrogandam esse, in-Infames sunt|ipso iure vsu-|rarij.

telligendum est, infamiam contrahi ante senten-

tiam. Vnde Azor tom. 1. lib. 5. cap. 7. quæst. 4. scri-<-P>

@@0@

@@1@396 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>bit leges, quibus aliqui redduntur infames, habere

suum effectum ante sententiam. At verò Vazquez

suprà ait, in his euentis irregularitatem, & infa-

miam induci quidem ab ipso iure, dependenter

tamen à sententia iudicis, qua crimen declaretur:

& hoc modo ait Vazquez, induci irregularitatem

propter crimina notoria.

  Dico secundò, duplicatio verborum, vt, electio78



sic facta cassabitur, & irritabitur, non inducit sen-Duplicatio|verborũ quid|operetur.

tentiam latam, sed ferendam, vt rectè Castro, &

Vazquez contra aliquos tenent.

  Dico tertiò, verbum imperatiui, etiam præsen-

tis temporis non continet sententiam latam, vt

cùm dicit, expellatis, expellatur, priuetis, priuetur, nisi

verba sint, quæ non significẽt ministeriũ hominũ,

vt, subiaceat, subdatur, cōtrahat, amittat, perdat, cadat,



incurrat, incidat in excommunicationem, &c. præser-

tim si addat, illico, mox, statim, confestim, continuò, pro-



tinus, incontinenti, ex tunc, &c. idem si dicat, est, vel

sit excommunicatus, suspensus, &c. si autem dicat, sit

excommunicandus, priuandus &c. sententia est fe-

renda.


  Dico quartò, sententiam latam esse, si lex dicat,79

excommunico, anathematizo, suspendo, interdico, rele-

go, priuo, declaro esse excommunicatum, suspensum &c.

vel, excommunicationem, aut suspensionem incurrere,



esse priuatum dominio bonorum, beneficio, vel admini-

stratione, aut amittere beneficium, dominium, admini-

strationem, vel esse infamem, vel ad hæc, aut illa inha-

bilem, & ineptum, carere iure ferendi suffragium, vel

eligendi. Item si dicat, denuntietis, aliter facientes esse

excommunicatos, suspensos, priuatos, depositos, inhabi-

les, infames. Idem est, si dicat, sit irritum, & inane, ca-

reat viribus, vires non habeat, non valeat, vel ipso iure

non valebit, nihil agitur, vel, agetur, non teneat, nullum

sit factum, pręsertim si addatur aduerbium, omninò.

prorsus, penitus. Idem si lex dicat, sit ineligibilis, in-

testabilis, non possit eligi, vel eligere, excommunicatur,

suspenditur, nouerit se suspendi, excommunicari,

&c.

  Sed notāt Azor, & Castro, ex glossa Panormita-

no, Felino, & Franco, quoties de aliqua lectione in

lege pœnali posita meritò ambigitur, significet,

nec ne sententiam ipso iure latam, iudicandũ esse,

non sententiam latam, sed ferendam continere:

quia iuxta regulas iuris, odia sunt restringenda, &

reus in dubio non est damnandus, & in pœnis benignior

interpretatio facienda est. Sed Vazquez suprà putat

in dubiis tutiorem partem sequendam, tametsi in

diuersitate opinionum alia sit seruanda regula, vt

tradit in tract. de conscientia: vbi & nos latè de

eadem re egimus, & communis Iurisperitorum, &

Theologorum, veráque doctrina est, in dubio la-

tè dicto siue suspensionis, siue opinionis formari

posse conscientiam, vt minor pœna intelligatur, si

maior non possit sine notabili damno, vel incom-

modo executioni mandari, secus si maior posset

sine tali damno, vel incommodo mandari execu-

tioni: in dubio autem strictè in quo nullum est

iudicium veritatis, aut probabilitatis, non est lici-

tum operari.


------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

De obligatione legis, quæ continet sententiam

pœnæ ferendam.
@@


DIco, ex vi legis continentis senten-80

tiam ferendam, non potest iudex

reuocare alienationes factas post

crimen ante talem sententiam. Vt si

lex dicat simpliciter, sub pœna confis-

cationis, vel amissionis omnium bonorum, non potestIudex non po-|test pœnā con-|fiscationis re-|trotrahere.

iudex retrotrahere confiscationem ad diem cri-

minis, irritando alienationes ex tunc factas: sed

solùm poterit confiscare bona, quæ tempore sen-

tentiæ sunt ipsius delinquentis (sic quidam dicũt,

retrotractionem non habere locum, nisi fuerit iu-

re expressa) alioqui non esset efficacior lex conti-

nens sententiam latam, quàm quæ ferendam. Ita

docet Vazquez disp. 173. cap. 1. vbi etiam admo-

net primùm cum Sarmiento 3. selectarum cap. 3.

num. 4. læsum non solùm posse petere apud iudi-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin