Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə22/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   143

dus est noster Gregorius Lopez quatenus explicans illum

Textum &c. loquitur enim contra apertam tot & tan-

torum virorum doctrinam: vel est strictè circa termi-

nos, in quibus loquitur, intelligendus: nempè quando

de mero iure percipiẽdi decimas agitur: quod vbi absolu-

tè in quæstionem deducitur, non negamus esse spirituale

vel spirituali annexum, vt dixi suprà n. 42. & resoluit

Azeuedo in dicta l. cit. 5. libri Recopilat. Hæc ille,

qui cautionem meritò debuisset apponere cum

magnis illis Theologis, de quibus nuper, si op-

positum docuisset. Doctrina præclarissimi Iuris-

consulti, & Consiliarij Regii, ac Iurisconsulto-

rum Hispanorum Principis, tanto viro est pro-

fectò dignissima; qui ad veritatis præscriptum,

non ad gratiam, est locutus. Vnde re meliùs

expensâ nihil tale in Politicâ duxit apponendum.

Videatur pag. 503. Col. 2.


@@

  61 Et præfata quidem sententia absolutèSenten-|tiam ve-|ram abso-|lutè defen-|dit, &|non vt ex-|plicat ci-|tatus Au-|ctor.

ab illo defenditur, vt non habeat locum expli-

catio adhibita: nam proptereà non solùm posuit

quæstionem super iure decimandi, sed etiam super

quotâ decimæ, vt distincta scilicet à iure. Et præ-

terea citatus Doctor affirmat doctrinam suam

esse limitationem ad citatam legem, in quâ Regi

tribuitur cognitio priuilegiorum & donationum,

quas facit: at si cognoscere posset non sub res-

pectu illo spiritualitatis, sed sub alio, de tali priui-

legio decimarum à se concesso, non esset abso-

luta limitatio, cùm remaneat absoluta cognitio

quantùm ad id, de quo lis communiter esse po-

test. Tum etiam quando tractantur huiusmodi

quæstiones, non solent tales respectus attendi,

sed quod ad interesse partium pertinet: ergo cùm

absolutam limitationem esse dicat, ideò planè est,

quia etiam sub alio respectu cognitio talis haberi

nequit: licet enim qualitas illa non attendatur,

inest tamen Quemadmodùm licet quis, cùm

Matrimonium contrahit, non attendat ad ratio-

nem Sacramenti; nihilominus caussa hæc gene-

raliter spiritualis est, quia qualitas Sacramenti

necessariò inest.

  62 Et quidem (vt hoc etiam dicamus contra

aduersantes, & distinctione illâ se tuẽtes) cognitioIudices lai-|cos non so-|lum factũ,|sed ius|etiam in|decimarũ|caussa per-|tingere vbi|quæstio v-|traque ex-|plicatur.

caussæ decimalis vt à iudicibus laicisvsurpatur, &

de cuius agitur iustificatione, aut ius tangit, aut

non est eorum intento proficua. Hoc constat.

Nam Doctores distinguentes in hoc casu ius à

facto, sic explicant distinctionem, vt tunc de iure

agatur, quando quæstio est an quis debeat sol-

uere, & non tantùm an soluerit. Stante enim

vt certâ obligatione soluendi, potest contingere

vt solutionem detrectet, vel quia fructus non

esse caussetur, vel quia se iam soluisse conten-

dat, aut aliquam velit compensationem efficere

ob æqualem sibi debitam quantitatem: vt videri

potest apud citatos, & eos, quos adducunt P. Tā-

credi suprà num. 7. & Bassæus. Dicunt etiamQuid ali-|qui sen-|tiant quā-|do allega-|tur priui-|legium aut|præscriptio.

aliqui quæstionem esse facti, quando ad non sol-

uendum decimas allegat quis priuilegium, aut

etiam præscriptionem. Tunc enim id, quod con-

trouertitur, est, an sit tale priuilegium, vel præ-

scriptio, nec ne: & tunc esse probabile posse

caussam à laica potestate tractari, affirmat P. Pa-

laus suprà numer. 7. cum Couarruuiâ, & Ioanne

Geruia, & tenet P. Tancredi Dïcto 4. & P. Fa-

gundez Lib. 3. in Præceptum 5. Ecclesiæ Cap. 5. num.

10. ait se non audere eam sententiam condem-

nare. Addunt tamen quòd si quæstio sit circa

obligationem soluendi, eò quòd Ecclesia præ-

tendat priuilegium non esse legitimum, aut etiam

præscriptionem, nequaquàm posse caussam nisi

ab Ecclesiastico iudice tractari, quia iam est quæ-

stio iuris. Verùm doctrina hæc ex illis est, quarum

Auctores P. Suarez cautè legendos esse iam ad-

monuisse perspeximus. Et sanè iuxta eam omni-

no elidi & eludi potest quidquid de iudicio caus-

sarum decimalium ab Ecclesiâ est constitutum.

Quidquid enim de illis tractari potest, ad quæ-

stionem potest facti reuocari: An scilicet quis

habeat vel non habeat titulum: habere enim, &

non habere, res facti est: & vt deprehendatur,

an sit, vel non sit, debet examinari qui allegatur:

nam inualidus titulus reuerà titulus non est; &

ita an priuilegium, vel præscriptio sit legitima.

@@0@

@@1@54 Thesauri Indici Titulus II. Cap. VI.


  63 Sed quidquid de hoc sit, qui iudiciumPositio de|tractatione|iuris de-|monstra-|tur.

in caussis decimalibus ad se pertinere conten-

dunt, rem non solùm facti, sed iuris assumunt,

quia sine iuris examine stare eorum prætensio

nequit & intentio fundari. Agitur enim contra

priuilegiatos, vnde priuilegia quoad valorem

suum examinantur: quod si non fiat, procedi in

caussâ nequit: priuilegij autem Pontificii valor

res spiritualis est, sicut & titulus ab eo proue-

niens & ius resultans: ergo si de hoc agi nequit,

neque etiam iudicium laicale in caussâ decimali

procedere. Nisi dicant posse quidem examinariPriuilegiũ|Pōtificium|examinari|per laicos|nequit. Et|quæ inde|absurda.

quoad valorem, quia est res facti. An scilicet

reipsa sit aliquod validum priuilegium. Iuxta

quam responsionem, vt dicebam nuper, omnino

elidi potest quidquid est circa hoc ab Ecclesiâ

constitutum: immò & circa caussas alias spi-

rituales, quæ omnino inueniuntur prohibitæ, vt

Beneficiales quoad proprietatem, Matrimonia-

les, Clericales, Regulares &c. circa quod quiuis

potest facilè discursum efformare.


§. V.

Instauratur probatio & manifestus pro

Assertione discursus.



64 EX dictis circa secundam nuper proba-Ex redo-|natione|Ecclesiis|factâ va-|lidè argui-|tur.

tionem validissimum pro Assertione ar-

gumentum instauratur. Nam si adeò certum est

iudices laicos non posse decimalium caussarum

tractationem vsurpare, etiam cùm beneficiarius

est laicus: quantò id erit certius, quando deci-

mæ beneficio Apostolicæ Sedis acceptæ Eccle-

siis redonantur? Tunc enim pristinam omnino

conditionem assumunt. Quod benè vidit Dom.

Solorzanus, contrarius aliàs, dicens hanc esse

communiorem & securiorem opinionem, vt vi-

deri potest Cap. 12. num. 63. & in Politicâ pag.

600. §. Pero sin embargo, & seqq. quam & secutiInde Regis|nostri piis-|sima reso-|lutio.

grauissimi Consiliarij in Regio Indiarum Senatu,

aliique, & Rex noster Philippus Quartus ample-

xus, cùm ageretur de decimis vacantium Eccle-

siarum, an scilicet de illis posset integrè dispone-

re: quod quidem renuit, reseruatâ tantùm ter-

tiâ parte in vsus piissimos expendendâ: pro quo

idem num. 81. Quòd si de iustificatione illiusTertiam|vacantia-|rum par-|tem vnde|liceat di-|stribuere|eidem.

tertiæ partis subdubites, ad beneplacitum potest

Apostolicæ Sedis referri, cum quâ de erectio-

nibus Ecclesiarum actum, ad quas suo modo

etiam spectant distributiones fructuum vacan-

tiarum: cùm præsertim in eos expendantur vsus,

ad quos Præsules obligantur. Et antiquam cir-

ca dispositionem vacantiarum consuetudinem à

Regibus Catholicis, primis ab erectis Ecclesiis

obseruatam, testatur Rex noster in Rescripto

quodam Ann. 1631. de quo Dom. Solorzanus



supra num. 31.

  65 Ratio autem generalis, vt non possintRatio eui-|dens pro|incompe-|tentia iu-|dicum lai-|corum.

iudices laici caussarum decimalium cognitionem

assumere, & quidem non solùm verosimilis, sed

omnino euidens & manifesta ea est, Nam Pōtifex

concedens decimas, non ideò concedit caussa-

rum ad easdem spectantium decisionem: ergo

cùm concessa non sit, temerè contra eius volun-

tatem vsurpatur, Antecedens constat: nam con-Concessio|decimarũ,|& iudicā-

cessio decimarum, & facultas circa illas iudicandi,<-P>@@



<-P>sunt duæ distinctæ & non necessariò connexædi de illis,|sunt duæ|inconnexæ|facultates.

facultates: ergo vnam concedens, non ideò a-

liam concedere comprobatur. Antecedens ne-

gari nequit: nam facultas recipiendi decimas

optimè stare potest sine facultate circa illas iudi-

candi: vnde Pontifex concedens illam, potest ab-

solutè aliam denegare. Consequentia autem est

legitima: Nam à separatis non fit illatio; & non

concessa in materià iurisdictionis Ecclesiasticæ,

negata censentur, cùm absolutè sit prohibita, &

in caussâ præsenti magis in speciali. Vt visum

suprà. Pro quo est in propriis terminis notanda

decisio in Cap. Tua, de decimis, in quo sic Inno-Cap, Tua|de decimis.

centius Tertius: Cùm laicis nulla sit de spiritualibus

concedendi vel disponendi facultas, Imperialis con-

ceßio quantumcumque generaliter fiat, neminem

potest à solutione decimarum eximere, quæ diuinâ con-

stitutione debentur. Nec occasione decimationis antiquæ

(licet in feudum decimæ sint concessæ) sunt decimæ



noualium vsurpandæ; cum in talibus non sit extendenda

licentia, sed potiùs restringenda. Hæc ibi. Ex qui-Restrin-|genda con-|cessio circa|illam.

bus habemus in concessione decimarum non es-

se faciendam extensionem vt noualia compre-

hendat, quia standum est concessionis tenori, &

restringenda potiùs, quàm extendenda conces-

sio: cùm vnum stare sine alio possit. Ergo in ca-

su nostro concessio extendenda non est ad fa-

cultatem iudicandi de caussâ spirituali; cùm stare

concessio decimarum possit sine tali magis odio-

sâ concessione: faciliùs enim Ecclesia decimas

concedet, quàm huiusmodi facultatem. Vnde

cùm in Bullâ Cœnæ non sit excommunicatioExcom-|municatio|14. Bullæ|Cœnæ quo-|modo con-|tra iudices|laicos in|caussa de-|cimarum.

contra raptores decimarum fulminata: contra

eos tamen, qui caussam illarum ad laica tribuna-

lia trahunt, extat ordine 14. licèt; vt num. 44.

aduertimus, non videatur procedere vniuersali-

ter contra omnes tale iudicium vsurpantes. Est

tamen specialiter contra laicos, licèt etiam Ec-

clesiasticos comprehendat, qui talem caussam ab

Apostolicis iudicibus ad se auocant, Apostolica-

rum aut aliàs prætextu litterarum: quatenus

scilicet ij munere aliquo sæculari funguntur in

Curiis Principum, vt aduertit P. Suarez Tomo 5.

in 3. part. Disput. 21. num. 76.


§. VI.

Assertiones aliæ.



66 DIco secundò. Circa duos Nouenos, deAssertio 2.|circa duos|Nouenos|vt haben-|da cogni-|tio.

quibus dictum Regibus nostris com-

petere, quos & illi sibi assignandos decernunt

variis rescriptis, vt videri potest apud Dom. So-

lorzanum Cap. 4. num. 15. & in Politicâ, pag.

522. Col. 1. in principio. Si de iure sit quæstio,

idem videtur dicendum: quia eos tribuens Pon-

tifex, nullibi quæstionem circa ius exigendi il-

los iudicibus laicos inuenitur tribuisse, vnde ne-

gata debet reputari, iuxta dicta num. præcedenti.

Quia verò quæstio ordinariè videtur esse non

posse circa ius, sed circa factum; cùm ius exigen-

di sine controuersiâ sit ex parte eorum, qui sunt

eos soluturi, fundatum; ideò probabile est, posse

eorum caussam apud Regia tribunalia tractari.

Videantur citati.

  67 Dico tertiò. Licèt propter auctorita-Assertio 3.|Opinionem|aduersam

tem scriptorum, qui licitam asserunt tribunalium<-P>

@@0@

@@1@Recursus per viam violentiæ vt liceat. 55



<-P>praxim in casu nostro, sententia ista videatur pro-non sine|scrupulo|posse defen-|di, licèt pro-|babilis ab|extrinseco|videatur.

babilis; quia tamen solidis est fundamentis desti-

tuta, & contraria jure & ratione consistit, nego-

tium valdè scrupulosum est eam in praxim dedu-

ci; & ita Regii Consiliarii aliiq́ue, si conscientiæ

quieti volunt consulere, communiorem & secu-

riorem amplectantur. Cùm etiam Bulla Cœnæ

eos meritò reddere debeat de sui transgressione

suspectos; casum enim hunc in eâ contentum

probat prætextus priuilegii Apostolici. Et quiaIn Bulla|Cænæ casus|talis verosi-|militer cō-|prehensus.

non solùm auocatio à judicibus Apostolicis, sed

etiam ab aliis sub censurâ præfatâ prohibetur, ju-

xta satis congruam & maximè accommodatam

litteræ intelligentiam, verbis illis: Ab Auditoribus,



& Commissariis nostris, alijsq́ue judicibus Ecclesiasti-Verba il-|lius.

cis, auocant. Quod tenent P. Filliucius, & Mag.

Sousa, quos adducit, & sequitur Diana Parte 2.



tract. 1. Resol. 55. & ita videtur intellexisse Dom.

Solorzanus Lib. 3. cap. 1. num. 61. & in Politicâ,



pag. 503. §. vltimo; vbi ait non esse cur vereantur,

qui dictam jurisdictionem exercent, censuram

talem, quia per illam non prohibentur casus in

jure permissi, vt aduertunt Nauarrus, Barbosa, &

Martha; & talem esse præsentem. Additq́ue

num. sequenti, cùm talis opinio sit probabilis, eam

securè posse in praxim deduci sine censuræ for-

midine, juxta communem doctrinam Theolo-

gorum, ex quibus nonnullos adducit cum Iuris-

consultis quibusdam. Quod quidem sapienter

dictum. Sed nihilominùs, cùm idem cap. 12. num.Ex Regia|resolutione|firmatur.

62. & 63. & in Politicâ, pag. 600. §. Pero sin

embargo, & seqq. vbi non jam Fiscalem agebat,

sed juxta propriam locutus sententiam & con-

scientiam, opinionem contrariam communio-

rem, & securiorem asserat, & iuxta eam à Rege

nostro, vt num. 64. diximus, judicatum; res, vt

præmissum à nobis, valdè scrupulosa relinquitur,

& altâ reponendum mente, quod iam ex Inno-

centio proposuimus. num. 65. dum ait: Cùm in



talibus non sit extendenda licentia, sed potiùs restrin-

genda. De quo hæc satis.


CAPVT VII.

An Regium Indiarum Consilium possit

sine graui conscientiæ grauamine

causas Ecclesiastici fori, & præsertim

ad personas Ecclesiasticas pertinen-

tes per viam violentiæ ad se delatas,

adhibitâ cognitione tractare.



§. I.

Diuersæ sententiæ, & quædam specialia

pro affirmatiuâ.



68 VIdetur certa resolutio ex Regii eius-Licitum|recursum|per viam|violentiæ|quæ vide-|antur ostẽ-|dere.

dem Consilii ordinationibus cap. 4.

& ex Regio Rescripto An. 1561. &

praxi, de qua Dom. Solorzanus lib. 4. c. 12. n. 89.

& in Politicâ pag. 767. Neque in illo videtur

esse specialis difficultas, si Consilio Castellæ su-

premo, & Regiis Cancellariis licet: & vt liceat,

eadem fundamenta succurrunt: sic enim & leges

Hispanicæ ac Indicæ disponunt, & praxi est fre-<-P>@@

<-P>quentissimâ comprobatum, priuilegioq́ue Pon-

tificio inniti affirmat Illustrissimus Zapata Parte

1. cap. 6. num. 9. ex Bañes 2. 2. quæst. 67. articul. 1.

dub. 2. Conclus. 6. Quia verò pro Indiis nonnulla

occurrunt consideratione dignissima, non potuit

difficultas præsens conuenienter omitti.

  69 In quâ, non obstantibus legibus & praxiIllicitum|qui cense-|ant.

prædictis, omnino esse illicitum talem recursum,

nec posse sic recurrentes audiri, & multò minùs

Ecclesiasticos judices ad desistendum compelli,

Notariis Ecclesiasticis ad informandum aduoca-

tis, tenent quamplures, quos adducunt Diana

Parte 1. tr. 2. Res. 5. & 6. & 14. & Parte 2. tr. 1. resol.

55. & Parte 5. tract. 1. Resol. 13. & P. Fragosus



Tomo 2. disp. 3. §. 13. n. 258. vers. Porrò, & sequenti,

vbi id videtur sentire, licèt posteà oppositum

tueatur. Apud eosdem etiam plures occurrent

oppositum sentientes: pro quo & doctam alle-

gationem vulgauit Doctor D. Petrus de Me-

nesses occasione cuiusdam controuersiæ interDoctor D.|Petrus de|Menesses|cum laude|adductus.

Vicarium generalem Limanæ huius Metropolis,

& Prouincialem sanctæ Fraternitatis, qui homi-

cidam quemdam per sententiam suspendio addi-

xit, Ecclesiam, ex quâ extractus fuerat, compel-

lantem. Erat enim tunc ille Fiscalis Regius, qui

& posteà in eâdem Cancellariâ Auditor; vir sanè

doctus & timoratæ conscientiæ, pro quo possum

plenissimum testimonium exhibere. Quod &

admittit Thomas Hurtadus Tomo 1. tractat. 3. n.

129. & sequent. ex voluntate præsumptâ Ponti-

ficis, quia non est alia via recurrendi ad ipsum;

aliàs negat. Alii hærent, vt Nauarrus in ManualiQui hære-|ant, nihil|decernen-|tes.



Cap. 27. vbi ait se hoc Pontificis determinationi

remittere; quod & facit P. Suarez Tomo 5. in 3.



p. disputat. 21. num. 76. Pro quo ego nonnulla

subiiciam, quæ non video ab aliis obseruata.

  70 Et vt praxis Hispanorum tribunaliumPro susti-|nendâ pro-|babiliter|praxi, est|imprimis|in Bulla|Cænæ non|reprobatũ.

sustineri possit, vti probabili sententiæ innixa, id

imprimis occurrit, Pontificem non videri damna-

re velle recursum per viam violentiæ generali

prohibitione: nam in Bullâ Cœnæ Excommuni-

catione 14. in qua illa habentur verba, Etiam præ-

textu violentiæ, probabile est non agi de omni

auocatione causarum, sed tantùm cùm à Com-

missariis Pontificiis auocantur: quod tenent Al-

terius, Vgolinus, & Bonacina apud Dianam



Parte 2. tractat. 1. Resolut. 55. & P. Fragosus cum

Menochio Tomo 2. pag. 208. §. Secundo excusatur.

In Excommunicatione autem 15. vbi directè agitur

contra eos, qui Ecclesiasticas personas ad laica

tribunalia trahunt, talia verba non habentur; vbi

tamen illa magis necessaria videbantur, si juxta

mentem Pontificis, etiam recursus prætextu vio-

lentiæ, Ecclesiasticæ est libertati contrarius: quia

hic frequentiùs occurrit, & ita illi debuit mani-

festum remedium adhiberi. Videtur ergo Pon-

tifex noluisse practicatum adeò stylum apud

Christianas penitus condemnare Respublicas,

sed illum vt probabilem juxta earum mentem to-

lerare.


  71 Licèt enim verissimum sit tolerantiamPontificis|tolerantia|vim appro-|bationis ge-|ner aliter nō|habet.

Pontificis non esse approbationem: Cùm multa



per patientiam tolerentur, quæ si deducta fuerint in ju-

dicium, exigente justitiâ non debeant approbari. Cap.

Cùm jam dudum, de Præbendis. Pro quo & in

Cap. Denique 4. dist. sic ex Diuo Gregorio habe-

tur: Ideò cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne<-P>

@@0@

@@1@56 Thesauri Indici Titulus II. Cap. VII.



<-P>fortè peiores existant, si à tali consuetudine prohibean-

tur. Vt enim ait Salomon Prouerb. 30. vers. 33. Qui

multùm emungit, elicit sanguinem. Sic ille. Quod

benè cum Theologis aliis obseruat P. Suarez lib.

7. de Legibus cap. 13. num. 12. Potest tamen esseAliqua|tamen est|nō tantum|permissiua|praxis, vt|in præsenti.

tolerantia bonæ fidei fauens, quæ valdè diuersa

est ab eâ, quâ malum tolerat, ab iis, qui illud per-

petrant, minimè bonum judicatum: dum Pon-

tifex sciens consuetudinem aliquam esse contra

ipsius mentem, sed verosimilibus rationibus com-

munitam eam tolerat, nolens suæ mentis apertio-

ne maioribus incommodis occasionem ministra-

re; aut eos, qui consuetudinem talem amplectun-

tur, in apertum damnationis discrimen adducere.

Et quamuis de Hispanorum fide ac obedientiâ

multùm sibi possit, & meritò polliceri, & de aliis

fortè: non tamen de omnibus; nec videtur ex-

pediens vrgere quosdam, aliis suo arbitrio guber-

nandis.

  72 Deinde, Pontifex non solùm videturFauere illi|ex Nuntij|procedendi|modo appa-|ret.



praxim tolerare prædictam, sed eisdem suffraga-

ri. Nuntius enim in Curia existens, si vim ali-

quam suâ sententiâ videatur inferre, & pro eâ ad


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin