si non in virtutibus at certè in perpeßionibus numer ari.
Verùm ad hunc modum contrà mihi ipsi respondi. Alijs
quidem in rebus præclarè loqueris ac tibi morem gerere
paratus sum; at quonam pacto liberè loquemur? &c.
112 Quod equidem non minùs graui, quàmP. Sacchi-|nus.
eleganti sententiâ claudendum P. Francisci Sac-
chini Parte 4. Historiæ Societatis lib. 3. num. 156. &
seqq. vbi ita scribit post turbulentias occasione
Concionatoris cuiusdam enarratas: Ceterum ho-
minum sub obedientiâ viuentium haud dubium pecca-
tum est, vbi in rebus adeò grauibus, non interrogatis
Moderatoribus suo velificantur arbitrio: præsertim cùm
vnius hominis conatus, vt nunc sese habent humanæ
res, multùm habeat strepitûs, momenti parum: atque
instar eorum medicamentorum, quæ vitiatos corporum
humores excitant, non egerunt; longè magis obsint,
quàm prosint. Eam ob rem Societas, quæ in turbulentoPeculiaris|pro Socie-|tate moni-|tio.
rerum mortalium, quasi oceano, opem, si poßit, naufra-
gantibus allatura versatur; summoperè abstineat necesse
est ab ijs attrectandis, à quibus plus vlceris faciat, quàm
medicinæ. Quod, Deo aspirante, excubantibusq́ue Mo-
deratoribus, diligentißimè totum corpus custodit. Quam-
quàm vt nequis vnquam è tanto numero, siue prudens,
siue imprudens committat, dum hac infirmitate circum-
damur, optandum magis, quàm sperandum est, & potius,
quòd non crebro eueniant scandala, quàm quòd aliquan-
do eueniant, admirandum. Sic ille.
113 Iuxta cuius cordatam animaduersio-Magistra-|tus non de-|bere circa|hoc nimis|esse delica-|tos.
nem, Magistratus non ita delicatis esse auribus
debet, vt ex quouis imprudenti dicto, ad excitan-
das persecutionum tempestates moueantur, &
indignationem in corpus Religionis accendere,
contra cuius voluntatem membrum vnum, &
frequenter non potius, insultauit. Prudenti dis-
simulatione melius quandoque res agitur, & de-
coro consulitur eorum, quos reprehensionis a-
cerbitas vlcerauit. Noui Prælatum, qui quadam
die à Religioso pro concione molestè, & immo-
destè attrectatus, sub vesperum ad Conuentum
venit, & in cellâ Prælati exceptus, vocari ad se
Concionatorem postulauit, Venit ille, suâ opi-
nione plus accepturus, quam dederat. Sed vrba-<-P>@@
<-P>nè acceptus, aliud valdè diuersum, quàm spera-Prælati|cuiusdam|memorabi-|le exemplũ.
bat, audiuit. Laudauit Prælatus concionem,
cum gratiarum actione, festum enim fuerat anni-
uersarii Consecrationis suæ: adiecit tamen; Licèt
quod audire potui, sat mihi placuit, non potui tamen
omnia; quod doleo; credo tamen alijs à me auditis fuisse
simillima. Non mentitus ille sed amphibologiâ
officiosâ vsus, sicq́ue prudentiam suam testatio-
rem reliquit; eo ad obstruendum os impruden-
ter locuti remedio vsus, quo potentius nullum
potuisset eius nota sagacitas inuenire. Pro quo,
& Saülis prudentia jam pridem succurrit, de quâ
sic 1. Reg. 10. v. 27. Filij verò Belial dixerunt: Num1. Reg. 10.|v. 27.|Saülis op-|portuna|dissimula-|tio.
saluare nos poterit iste? & despexerunt eum, & non
attulerunt ei munera; ille verò dißimulabat se audire.
Circa quæ P. Gaspar Sancius ita scribit, elegan-
tiam, grauitatem, & eruditionem accumulans:
Est autem hoc documentum his, qui præsunt, interdum
valdè necessarium, vt cæci sint ne videant, aut surdiP Gaspar|Sancius.
ne audiant ea, in quæ incerto quodam rerum articulo
duriùs esset agendum; ita sanè in suo Ænea, quem, &
fortem ducem, & prudentissimum Imperatorem
fingit, ait Maro Lib. 1. Æneid.
Curiś ingentibus æger,Virgilius.
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Et alius ex prophanis (Gnæus Plancus) docetLib. 10.|Epist. 8.|Familia-|rium Cice-|ronis.
eos, quibus commissa est respublica, vt ad effectum suo-
rum Consiliorum veniant, oportere, vt multa simulent
inuiti, multa dißimulent cum dolore, &c.
114 Quod si ad hæc humanæ prudentiæ
sufficiunt regulæ, maiora debent in Christiano-Magni|Theodosij|præclarum|& dictum,|& factum.
rum Iudicum pectoribus fides, & pietas obtine-
re. Sic Magnus Theodosius Mediolani ad Eccle-
siam ire statuens festiuo Natiuitatis die, & retra-
hente eum Ruffino jam jam euntem, ne Ambro-
sius acerbius aliquid in eum jactaret, ob necem
Thesalonicæ factam, propter quam octo men-
sium interdictum sustinuerat; eidem respondit:
Pergo, & justas in facie suspicio contumelias. Sic ha-
betur in Vitis Patrum; Opusculo de laude & affectu
virtutum Cap. 15. vt videant ii, quorum mera est
vmbra ad tantæ lucis comparationem aucto-
ritas, quali esse animo debeant, cùm illis sui ex-
probrantur errores. Quòd si non omnes esse
caussentur Ambrosios, quorum id debitum san-
ctitati; animaduertant tamen, nec Theodosios
se esse, quos vt numina oporteat reuereri. De
quo isthæc satis.
CAPVT XIV.
In iis, quæ ad Academias spectant;
qualiter delinquere sit obuium Indi-
cos Auditores.
115 SVnt in Indiis auctoritate Pontificiâ,Quæ in In-|diis Aca-|demiæ.
& Regiâ nobiles Academiæ constitu-
tæ, ex quibus Limana, & Mexicana
præcipuæ, maiorum omnium facultatum haben-
tes Professores. Aliæ pro Philosophia tantùm
& Theologia in scholis Societatis Iesu: quas ali-
qui eò quòd non ita vniuersales sint, Academias
siue Vniuersitates non esse dicendas arbitrantur.
Sed certè Consilium Regium Indiarum dubium
omne circa hoc videtur exemisse, dum in sen-
tentiâ finali, quam pro Argentinensi Academiâ<-P>
@@0@
@@1@Auditores circa Academias vt delinquere poßint. 133
<-P>protulit, eam Vniuersitatem appellauit, vt vide-
ri in ipsâ executoriali prouisione potest. Circa
illas
116 Dico primò. Auditores Indici alibiAssertio 1.|Auditores|debere iura|incorpora-|tionis ab-|solutè sol-|uere.
Gradum consecuti, si in Corpus Vniuersitatis
recipiantur, id omne debent quod alij soluere.
Id patet: quia statuta Regia ita disponunt, & lu-
cra sunt ex incorporatione istâ non parua habi-
turi: ergo debent quod alij, propter eamdem ra-
tionem soluere: cùm in statutis Regiis neutiquam
inueniantur excepti.
Dices: ob personarum dignitatem emolu-
mentorum huiusmodi fieri remissionem.
Sed contra: quia hoc est iam munera recipereNec posse|admittere|remissionẽ.
ab iis, qui lites habere possunt: quod leges seue-
rissimè prohibent. Remissio enim debiti, dona-
tio est. L. Si quis delegauerit. D. de donationibus. de
quo Matienzis in lib. 5. Recopil. l. 3. Tit. 3. Glossa
2. num. 3. Propter quam rationem in Syndicatu
à Visitatore docto, & exacto ita iudicatum. Præ-
tereà remissio ista est inuoluntaria, sicut largi-
tiones aliæ, quæ fieri iudicibus solent, vt diximus
Tit. præced. num. 27.
117 Potest tamen obiici L. Cùm oportet.Ex vsu-|fructu re-|misso filio|à patre, ar-|guitur con-|tra Asser-|tionem.
§. sin autem. C. de bonis, quæ liberis, ex quo habe-
tur filium, cui remissus est vsusfructus, non te-
neri in diuisione hereditatis eum conferre cum a-
liis fratribus; & ita id tenent Doctores, viderique
possunt P. Molina, Tom. 1. Disp. 8. §. secundus est
& Pater Thomas Sancius: Libr. 6. de Matrimonio
Disp. 4. num. 18. & etiam Tom. 1. Consiliorum lib.
1. Cap. 2. dub. 14. qui alios adducunt, & eâ ra-
tione ducuntur, quia ea remissio non est propria
donatio, sed non vsurpatio de bonis filij, vt po-
terat fieri à patre; ergo similiter in nostro casu,
in quo videtur esse maior ratio, quia is, qui incor-
porari intendit, absolutè nihil ante incorporatio-
nem debet, sicut debetur vsusfructus, & ita minus
est fundamentum ad rationem propriæ do natio-
nis. Propter hoc videri alicui potest id non carereQuid iux-|ta illud di-|cendum.
probabilitate; vnde ita à nonnullis, neq; indoctis
quidem practicatum. Quod & mihi placeret, si de
omnino voluntaria remissione constaret, quod
non ita frequentiùs accidit. Vnde & obligatio
ad solutionem perstat; in quo tamen id obser-
uandum, quod de largitione munerum dixi-
mus. Cap. 2. & Tit. Præced. Cap. 4.
118 Dico secundò. Auditores nequeuntAssertio 2.|Non posse|assistentiũ|lucra leua-|re, si non|assistant.
ea lucra leuare, quæ assistentibus tantùm sunt
per Academiæ leges destinata. Id planum: quia
non est titulus ad illa, cùm solus ex assistentia
oriatur. Id quod euidenter constat in aliis; qui-
bus non assistentibus nihil datur: atqui Audito-
res priuilegiati non sunt: ergo nihil est illis tri-
buendum. Si dicas remissionem ab iis fieri, ad
quos lucra pertinebant; de hoc iam dictum;
quod neque hîc habet fundamentum: nam lu-
crum tale assistentibus non semper accrescit, sed
singulis sua est portionis taxa designata, vnde est
propria donatio.
119 Dico tertiò. Quando Auditorum filijAssertio 3.|In Gradi-|bus filiorũ|non posse|remissio-|nem emo-|lumento-|rum petere.
Gradum maiorem accipiunt, nequeunt remis-
sionem emolumentorum petere; immò neque
admittere. Colligitur ex dictis. Nec est soli-
dum effugium, si dicant remissionem illam non
sibi fieri, sed filiis; nam neque filij recipere mu-
nera possunt, vt vidimus Titul. præcedenti n. 21.<-P>@@
<-P>sicut neque vxores, vt ibidem dictum, quæ in hu-
iusmodi negotiationibus solent solicitudinem
præcipuam adhibere, conniuentibus maritis, &
ignorationem simulantibus, ac si Deus possit
irrideri.
120 Dico quartò. Auditores grauiter pec-Assertio 4.|De peccato|in iudicio|circa recu-|sationem|suffragato-|rum.
care possunt in caussis recusationis suffragato-
rum ad cathedras, quæ ad ipsos deuoluuntur, si
pro affectu iudicent, vt vnus potiùs, quàm alius
cathedram assequatur. Hac certè die, quâ hæc
scribo, oppositorum vnus cathedram amisit, quia
ob recusationem ducenta & viginti illi suffragia
defuerunt. Et id quidem ritè, & rectè factum
non nego, cui de caussis non constat, nec sunt
animi iudicum manifesti. Rei solum istius mo-
mentum expendo. Equidem probatio suffraga-
tionis, quando præsertim Doctoris in ea facul-
tate est, pro qua certatur, qui viginti quatuor
suffragia habet, & multoties qualitatem: si vide-
licet Sacerdos sit; grauis pœna est, & in graue
etiam detrimentum oppositoris redundans; vnde
probationes ad illam sufficientes meridianâ luce
clariores esse debent, vt num. 104. dictum ma-
net; in huiusmodi autem oppositionum factio-Testes in|huiusmodi|caussis vix|posse inte-|gros repe-|riri.
nibus claritas esse tanta nequit; quia nulllus con-
tra eum, cui fauet, iurabit ita, vt securum possit
reddere iudicantem. Ab aduersæ autem partis
fautoribus quomodo possit irrefragabile testi-
monium expectari? Nam vbi caput est suspe-
ctum, etiam illi, qui caput verosimiliter sequun-
tur, vt cum multis tradit Dom. Solorzanus lib. 2.
cap. 24. num. 100. Iudicium ergo arbitrarium
restat, & cùm de pœnâ, vt diximus, graui agatur,
videtur in rei fauorem iudicandum, iuxta regu-
lam iuris in sexto 49. quæ sic se habet; In pœnis
benignior est interpretatio facienda. Quod ex aliâ
communi doctrinâ conuincitur, iuxta quam te-
stis non est integer, etiam cùm in caussa, quæ eumQui non|sint integri|reputandi.
principaliter non tangit, deponit, si aliquod com-
modum, vel interesse ex eâ sperare possit: de quo
Farinacius in Practica. Quæst. 60 per totam, & alij
adducti à Dom. Solorzano suprà. num. 98. item
ex aliâ, quòd domestici ad testificandum non ad-
mittuntur communiter, & rationem reddunt
Scriptores, quia erga dominum, vel Patrem Fa-
milias notam habent affectionem. Pro quo Au-
ctores producit. P. Fragosus Tom. 1. pag. 659.
§. Quid dicendum. Eorum autem, qui pro oppo-
sitoribus stant, notissima est affectio, vt parati
sint pro illis vsque ad ignem, & sanguinem de-
certare: non ergo contra aduersarium veniunt,
vt integri, & inexceptabiles admittendi; & præ-
sertim cùm agatur de pœnâ sine defensionis op-
portunitate statim infligendâ.
121 Quando autem contra EcclesiasticosContra|Ecclesiasti-|cos vt|queat in|hoc iudicio|procedi.
in hoc iudicio procedatur, & suffragio priuen-
tur, suam videtur difficultatem habere. Licet
enim Regis auctoritate Vniuersitates fundentur,
qui & stipendia professoribus suo ex patrimo-
nio soluit, ac communia alia lucra: id tamen non
videtur satis; quia ex eo non tollitur immunita-
tis priuilegium, cui nec possunt Ecclesiastici re-
nuntiare, cùm in corpus Vniuersitatis cooptan-
tur, per textus, & Doctores, quos adducit Dia-
na Part. 1. Tract. 2. Resolut. 3. Nec sola RegiaNon posse|illos fori|priuilegio|renuntiare.
auctoritas est, quæ in hoc negotio intercedit, cùm
Vniuersitates auctoritate Pontificiâ præcipuè<-P>
@@0@
@@1@134 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XV.
<-P>fundentur, & ita pro Indicis à Regibus nostris
Pontificia est Sedes exorata. Cùm autem iuris-
dictio Pontificia potior sit, ad illam potiùs spe-
ctat iudicium de caussis ad eamdem spectantibus,
& præcipuè cùm de Ecclesiasticis agitur, & ita
Ecclesiastici Iudices deputandi.
122 Ad quod dici potest ex beneplacitoEx bene-|placito A-|postolicæ|Sedis ha-|beri.
Sedis Apostolicæ rem ita dispositam, vnde Re-
ctor laicus alternâ vice cum Ecclesiastico annua-
tim eligitur, qui & caussas Academicorum iudi-
cat, & à quo ad Regiam Cancellariam prouo-
catur; si negotium iustitiæ sit, si verò ad Guber-
nationem spectet, ad Proregem est satis prouo-
cari. Non est autem insolitum vt Ecclesiastici
aliquando apud laicos iudices conueniantur: sic
enim feudatarij apud dominum feudi caussam di-
cunt, vt ex pluribus textibus, & auctoribus o-
stendit Dom. Solorzanus Tom. 2. lib. 2. Cap. 5.
num. 13. & Cap. 28. num. 15. & in Politicâ lib. 3.
Cap. 6. §. y por el mesmo & Cap. 30. pag. 464.
§. y lo mesmo. Et Dom. Felicianus à Vega in suis
Relectionibus, variis in locis, sed præsertim in Cap.
Verum. 7. num. 1. & seqq. de foro competenti.
Pro quo & alios adducit Diana Part. 2. Tract. 1.
Resolut. 59. cum quadam limitatione. Et certè
non videtur quomodo auctoritate Regiâ possint
Gradus in Theologiâ, & sacris Canonibus con-
ferri; quod tamen in formula collationis dicitur;
scilicet Auctoritate Pontificiâ, & Regiâ, quibus in hacAuctorita-|te Regiâ|non posse|Gradus in|facultati-|bus sacris|conferri,|secus in|alijs.
parte fungor &c. Nisi ad hunc explicationis mo-
dum accurramus. Licet enim Doctores in iure
Ciuili, Medicinâ, & naturali Philosophia creari
auctoritate Principis laici possint, vt tradunt Do-
ctores in l. Deo auctore C. de veteri iure enucleando:
in sacratioribus tamen facultatibus, solius Ponti-
ficis est, ad quod, nec partialiter concurrere Prin-
ceps laicus potest, quia generale illud est, vt neq;
partialiter possit se rebus sacris commiscere, cùm
potestas eius merè temporalis sit: vt ex iure sa-
cro constat, & auctoribus ita communiter atte-
statis. Fatendum ergo est Pontificium circa hoc
beneplacitum extare, ob magnum Reipublicæ
commodum, quod ex litterarum professione
consequitur, & ita oportuisse Christianos prin-
cipes pro fouendo illo specialibus priuilegiis ex-
citari. Non est ergo negotium hoc ad rationem
illam reducendum, quòd delinquant in officio,
& sic mulctari possunt, vt cum Zeballos tenet
Dom. Villaroel. Part. 1. Quæst. 1. Art. 8. n. 69.
123 Dico quartò. Academiæ à Pontifici-Assertio 4.|Academias|à Pontifice|concessas|non posse|ab Audiẽ-|tijs prohi-|beri
bus in Scholis Religiosis concessæ, nequeunt à
Senatibus Indicis prohiberi. Id constat: quia su-
premæ nequit potestati resisti opportuna iuben-
ti. Quod si quidquam obstaret, id tantùm esse
posset, Bullas concessionis non fuisse in supre-
mo Consilio registratas: atqui contrarium ap-
paret in Bullis pro Societate concessis: registra-
tæ enim sunt, neque vllum ipsis impedimentum
constitutum; nullo ergo pacto potest executio
earum impediri. Cùm præsertim executio adeò
vtilis comprobetur; tum vt multorum paupe-
rum, qui eximium in litteris fecêre profectum,
honori, & commodo consulatur; tum etiam vt
omnium vitæ, quæ aliunde venturi, & in ciuita-
tibus prædictis ob cœli aduersam temperiem
graues salutis iacturas frequentiùs patiuntur.
Temperiem autem commodam pro Academijs<-P>@@
<-P>conquirendam benè ostendit Beyerlinck in
Theatro magno V. Academia. Tit. Quo loco. Qui
Tit. Monasteria eodem verbo, luculenter ostendit,
olim in Monasteriis Academias extitisse: & cer-Bullis Apo-|stolicis non|posse impe-|dimentum|apponi iux-|ta Bullam|Cœnæ.
tè Bullis Pontificiis impedimentum apponere;
quo minùs executioni mandentur, Doctores
quamplures clamant contra Ecclesiasticam esse
libertatem, & in Bullâ Cœnæ sub reseruatâ Sedi
Apostolicæ excommunicatione prohibitum, qui
videri possunt apud Dianam Part. 1. Tract. 2. Re-
solutione 13. Quod ergo illi dixerint audientes
etiam registratis Bullis obstacula ab inferioribus
iudicibus opponi, in quo non iam Pontifici tan-
tùm, sed & Regis manifestæ voluntati compe-
riuntur aduersari? Quidquid ergo contradi-
ctionis ab Vniuersitatibus præcipuis occurrat, id
miminè curandum, quando caussa boni com-
munis in eo vertitur, & ad præstandum obse-
quium diuinis, & humanis oraculis perurgen-
tur. De Academiis iterùm Titulo 20. num. 82. &
seqq.
CAPVT XV.
Circa Salarium, quæ Conscientiæ one-
ra esse possint in Regiis Auditoribus.
124 ESt illud Regiâ quidem munificentiâ
dignum, & opulentiæ Indicarum re-Pro sump-|tibus iti-|neris quid|dari soli-|tum.
gionum consonum, ne turpe ali-
quid contingat indigentiam persuadere. Circa
illud ergo ita dispositum, vt non soluatur nisi
post adeptam officij possessionem, & laborem, in
exercitio eiusdem exhibitũ cōgruis temporibus.
Pro itineris autem expensis id dari statutum,
quod sex mensibus seruitij respondet, quando ex
Hispaniâ faciendum illud; quòd si ex valde re-
motâ prouinciâ, suum etiam pro sumptibus dari
subsidium solet, Regiâ semper prouidentiâ mi-
nistrorum suorum commodo prouidente. Cir-
ca quæ
Dico Primò: Auditor moras voluntarias ne-Assertio 1.|Si moræ|affectatæ|nihil leua-|ri posse.
ctens, & veras simulans, vt sic maius subsidium
accipiat, grauiter peccat, & ad restitutionem te-
netur. Probatur: quia largitio illa est propter
caussam, aliter non facienda: ergo deficiente
caussâ deficit titulus iustæ acquisitionis. Quod
esse indubitatum affirmat P. Molina Disp. 209.Quia est|donatio ex|caussa. Et|quid de|illa.
conclus. 1. cum Ioanne Medina, Nauarro, Syl-
uestro, & alijs de donationibus ex caussa loquen-
tibus, quando illa existimata est, & non verè sub-
sistens: quod in foro conscientiæ & etiam exte-
riori procedit. Nequit autem dubitari eam, de
quâ loquimur, esse donationem ex caussa non
subsistente; quia Rex nullo titulo tenetur ad il-
lam, qui subsidium pro sumptibus itineris etiam
gratiosè largitur: vnde quod superadditur ob
moram falsò propositam multò id habet potiùs,
vt meritò dicat citatus Auctor non posse de eo
dubitari.
125 Dico secundò: Auditor serò ad tribu-Assertio 2.|Obligatio|restitutio-|nis ob de-|fectum in|ministerio
nal veniens, & negligenter ministerium suum
Dostları ilə paylaş: |