lam, Caroli quidem & ipsam, si non matrem
aviam tamen, ut de felicitate prolis valeamus
faustè & feliciter ominari.
CIRCA
REGIVM
Indiarum Consilium.
DE illo est Titulus 2. de quo & in Tomo 2
Auctarij, unde hîc non multa pro ipso,
in quo cùm primaria sapientiæ præ-
sint lumina, magisterij potiùs quàm disciplinę
oportet eminentiam agnoscamus. Sit tamen
pro illo
@@
§. I.
Circa Decimalium caussarum cognitionem.
927. DE illa Cap. 6. ubi scio aliquem exAuctoris|modum scri-|bendt$unclearimme-|ritò con-|demnatum.
ex doctis Senatoribus offensionis
lapidem invenisse, eo quod cognitionem hu-
jusmodi ad Regium non spectare Consilium
conatus fuero demonstrare. Sed quidem non
debuit ex eo occasio offensionis assumi. Cùm
enim litigiosa agitetur caussa, licet profectò
parti, pro jure, quod sibi arbitratur compete-
re, efficaciter declamare. Decimalium autem
caussarum cognitionem ad Consilium non spe-
ctare erant quæ probarent multa, & Religio-
nibus nimis quantùm intererat sic evincere, de
Pontificia enim sententia non poterant dubi-
tare; jam enim circa hoc indictum fuisse silen-
tium pridem me audivisse recordor, ex quo &
pro favore Religionum, etiamsi caussa in Con-
silio ageretur, non leve argumentum suppe-
tebat. Sed Religiones suo sunt eo in articulo
defraudatæ conatu, & Consilium cognitionem
hujusmodi ad se spectare ineluctabili sententia
pronuntiavit. In quo cùm docti, probi, & verè
Christiani judices intervenerint, est quod de-
beamus meritò revereri. Sed decretum hujus-
modi ut Consilij quidem, non ut Concilij
œcumenici, infallibile prorsus amplectit. Unde
& impugnationi locus relinquitur, cùm in opi-
nalibus simus, & qui non posse aliquid fieri
gravi ductus ratione contendit, si fiat, conten-
dere dicto & scripto potest minimè fieri po-
tuisse, salva judicum reverentia, & sententiam
velit nolit amplexus. Id quod in caussis spiri-
tualibus præcipuè locum habet, in quibus ut
à Tribunalibus laicis assumantur, urgentissi-
mæ & clarissimæ debent intercedere rationes.
Unde vidi viros doctos & in jurium tractatione
versatos, atque ad hujusmodi tribunalia promo-
tos, circa hæc magno cum timore procedere,
& quantùm in ipsis erat eorum judicium de-
clinasse. Nihil ergo à Nobis in discursu præ-
fato alienum à ratione, aut debita Regio In-
diarum Consilio reverentia perpetratum, dum
de sola actum defensione, idq́ue non levibus,
ut luculenter constat, fundamentis.
928. Sed jam nobis pacis amatoribus, & cumLitibus|finis im-|positus com-|positione.
Ecclesijs obsequiosa habere officia cupientibus,
ab altercationibus præfatis felix terminus su-
pervenit, compositione peracta: ut scilicet sic
res ista in hac Metropolitana Ecclesia proce-
dat, sicut in Hispania, in qua non decima, sed
vicena solvitur, aut vigesima, quod nomen erat
antiqui vectigalis: ita cum proportione, juxta
receptam in hoc consuetudinem, medietas sola
solvatur. Quam quidem compositionem Ex-
cellentissimus Prorex Regio Fiscali audito,
utpote Patroni vices gerens probavit, supremo
Indiarum Consilio prærogativa postremi ju-
dicij reservata, aut ijs, quibus Rex caussam de-
tulerit terminandam. Circa quod nihil occur-
rit, in quo possit Patronus hærere, cùm sit res
juxta Juris dispositionem legitima partium con-<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Indiarum Consilium pro Decimis. 321
<-P>ventione transacta. Siquidem juxta illud com-
positio licet, ut constat ex Cap. Ex multiplici,Quæ Iuri|conformis.|Cap. Ex|multiplici.
de Decimis, ibi: Mandamus, quatenus Abbatem
& Monachos, ut eamdem conventionem (non ob-
stante dicto privilegio, nisi de ipsa contineatur in
eo) inviolabiliter teneant, & observent, vel exinde
secum pacificè conveniant, appellatione post posita
compellatis. Et Cap. Dilecti, eod. Tit. ibi: Man-Cap. Di-|lecti.
damus, quatenus de prædijs, quæ conduxistis in Pa-
rochijs suis, de quibus consueverunt decimas perci-
pere plenariè solvatis eisdem, vel cum ipsis amica-
biliter componatis. Ex Cap. Suggestum. ibidem:
Discretioni vestræ mandamus, quatenus cum præ-Cap. Sug-|gestum.
dicto Abbate, & Fratribus supra ipsis decimis com-
ponatis &c. Quod quidem & à Pontificibus,
ita dispositum, ut videri præsertim potest in
Bulla Innocentij X. pro Ecclesijs Poloniæ
litem intendentibus Societati.
929. Neque opponi potest ad compositio-Objectio ex|Noveno-|rum propo-|sita & solu-|ta.
nem prædictam opus fuisse Regio consensu,
eo quòd ratione duorum Novenorum, in eo de
commodo, aut interesse, quod dicitur, agatur:
Nam quod ad illos spectat sine dependentia
ulla ab Ecclesijs Indiarum peragitur, dum lo-
cantur decimæ, & Patroni loco Regij Sena-
tores assistunt, & ita illi quasi secundarium
quid veniunt principali annexum, ex urbana
Ecclesiarum recognitione, per quam jus in ip-
sos acquisitum. Neque Ecclesiæ aliam subiere
obligationem recognitione prædicta, quàm sol-
vendi illos juxta eam quantitatem, quæ ex ad-
ministratione ab eisdem peracta resultaret, op-
poni etiam nequit Reginam Gubernatricem à
Religionibus pro compositione supplicationeAlia ex|Reginæ re-|sponsione.
interposita requisitam, etiam non expectato
pro eo Ecclesiarum mandato suis Procuratori-
bus transmisso, cum respectu omnium, præ il-
larum distantia difficile esset ipsum obtineri; &
decimarum dominium, (sic fateri coëgit ne-
cessitas) apud suam Majestatem extaret. Ad
quod quidem, sententia Consilij audita, re-
spondit id salva fieri non posse justitia. In quo
videtur Consilium veritati conformiùs cen-
suisse. Non inquam opponi potest, quia ex eo
potiùs videtur, quod est ab Ecclesia Limana
factum comprobari. Regina namque compo-
sitionem desiderat, & in eo Religionibus grati-
ficari: ex defectu autem consensus mandato
expressi eam non posse fieri declaravit. Illam
enim Ecclesiæ & Religiones per se ipsas face-
re recusabant. Posito ergo ex parte illarum
consensu, non est jam Reginæ, quod desidere-
tur officium, aut etiam Regis jam regimine
potientis. Non enim quod ipsis inerat ex Pon-
tificijs decretis jus, poterat salva auferri justi-
tia: cùm tamen Regina in hoc negotio minimè
à se violandam protestetur.
930. Potest insuper apparentiùs objici com-Alia ex ra-|tione Sedis|vacantis.
positionem factam Sede vacante, cùm tamen
Jus clamet Sede vacante nihil innovandum.
Tit. 9. Lib. 3. Sed quidem neque ex hoc capite
compositio facta potest infirmari, quia nihil
per ipsam factum est, quo jus fuerit Episcopi
aliquatenus læsum, aut emolumenta Episco-
palia tantisper imminuta, immò ejus caussa
utiliter gesta, ut reipsa habeat, quod dubia sub
spe, clausa in arca inutiliter dormiebat. Et qui-<-P>@@
<-P>dem quòd Sede vacante nihil innovetur ideò
sanctissimè constitutum, quod non sit, qui, Epis-
capale jus tueatur, quæ sunt verba InnocentijCap. Nobis|Ne Sede|vacante|&c.
Tertij Cap. 1. suprà. Atqui in casu nostro fue-
runt qui jus Episcopale tuerentur, quod erat
cum Capituli jure connexum, & ad quod pa-
riter utilitas pertinebat. Pręterquam quòd
res agebatur ad Patronum spectans, & cùm sic
accidit, ad Capitulum dispositio spectat in eo
quod est maximè proprium Episcopo, quia mo-
menti maximi, collatio scilicet Beneficiorum,
de quo Tit. 19. n. 31. & 32. Ex eo autem ad il-
lud, quod est minus, posse argumentum fieri
ibidem dictum in fine n. 32. Pro quo & faciunt,
quæ diximus Tit. 18. n. 13. Capitulum scilicet
posse disponere circa bona mensæ in ijs, in qui-
bus nihil constituunt contra Episcopi jurisdi-
ctionem, aut contra jus commune, de quo &
Tit. 19. n. 1. Quod quidem in casu nostro ve-
rum habet, si & addamus administrationem
decimarum etiam Sede plena ad Capitulum
pertinere, & Episcopum circa illam tamquàm
unum tantummodo de Capitulo suffragari.
Quæ omnia ostendunt ritè & rectè composi-
tionem fuisse dispositam. Et quidem cùm de
illa ag$unclearcœptum, Sedes erat plena, & Dominus
Archiepiscopus præ reliquis in favorem Socie-
tatis propendebat, unde quod est factum pro-
culdubiò comprobasset, ut habere pro certo
possimus, successoribus placiturum: quòd si
non placeat patienter laturus, quia Capitulum
jure est usum suo, utpotè quod in plenitudine
potestatis succedit, nonnullis exceptis, de qui-
bus Jus ipsum, in quibus id, quod versamus,
minimè continetur, juxta receptissimam do-
ctrinam Scriptorum, de qua plurimis adductis
Dom. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 36.
nu. 9. Videantur etiam dicta nu 88. citati Ti-
tuli 19. ubi de unione Beneficiorum.
§. II.
Circa Registrum pro Religiosa guberna-
tione.
931. DIctum de illo magis in speciali inPeculiaris|casus ob|registri de-|fectum.
Additionibus ad Tomum 1. pro Cap. 7.
præsentis Tituli, & 8. Tituli 4. Circa quod quia
dum hæc scribo gravis concertatio extat, &
Partium studium sibi undique præsidium co-
natur adsciscere, ea, quæ à me dicta aliquale
putantur habere momentum, unde & hinc &
inde uti faventia utrisque proferuntur. Mate-
riam concertationi præstitit Reverendissimi
P. Generalis Augustiniensis familiæ rescrip-
tum, in quo pro assumendo convenientiori mo-
do circa Provincialis Capituli præambula, ne
ad breve unius diei spatium redacta, ea oriren-
tur incommoda, quæ diuturna experientia
comprobarat, peculiarem, consultatione PP.
Magistrorum præhabita, concedebat faculta-
tem. Quod quidem non fuit Consilij registro
subjectum: atque ea de caussa à multis minimè
esse admittendum conclamatum suit, quia in
eo Alternativæ jus, juxta temporis circumstan-
tias videbatur infirmari, aut alia erga plures<-P>
@@0@
@@1@322 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>gravamina resultare. Unde ad Regiam Au-
dientiam recursus habitus, vox data Fiscali,
qui pro registri defectu plura sua in responsio-
ne congessit, & res adhuc sub judice est; sed
me non tali, unde hoc loco conabor tantùm
quod in præfato dixi, luculentiùs explica-
re, ne aliqua in eo compugnantia esse videa-
tur.
932. Rescriptum, de quo agitur, registroRegistro non|opus esse in|casu, de quo|quæstio|unde pro-|bari queat|juxta dicta|ab Auctore.
non egere, ex eo probari potest, quod dictum
nu. 55. & 56. in priori enim generalis illa ha-
betur conclusio: O cosas, que innovaren en las
Religiones, y no fueren en el gobierno ordinario de
ellas. Quod quidem de innovatione notabili
videtur accipiendum: nam ut nu. seq. dicitur
gubernatio ordinaria multas novitates admit-
tit; sunt enim illæ pro varietate temporum
necessariæ: & ita in Capitulis Generalibus &
Provincialibus passim disponuntur. Sunt enim
illæ ad bonum Religionum regimen, & ob-
servantiæ redintegrationem aut conservatio-
nem necessariæ, & ita obstare nequeunt con-
versioni Indorum, aut tranquillo regionum
Indicarum statui, unde ad ordinariam guber-
nationem spectare dicendæ sunt. Quod ut ro-
boretur, supponamus id quod pro Peruviana
Provincia concessum est, pro universa Reli-
gione dispositum. Tunc equidem registro non
esset opus, quia ratione novæ illius dispositio-
nis nihil esset, quod Indicum Provinciæ statum
ita immutaret, ut inconvenientibus esset ob-
noxium, & jam ad ordinariam gubernationem
pertineret. Cùm ergo etiamsi generaliter non
sit dispositum, eodem modo res se habeat, di-
cendum pariter, non esse pro registro obliga-
tionem. An autem Reverendissimus Generalis
potuerit dictam concedere facultatem, alia
quæstio est, quæ ad Tribunalia laica non spe-
ctat, cùm sit de jure, & non de facto, & pro
potestate præsumendum sit, ac legitima Insti-
tuti proprij intelligentia in eo, qui supremam
obtinet dignitatem, & Assistentes ac consilia-
rios apud se habet non contemnendæ peritiæ,
vt hic etiam locum habeat Cæsarei Juris effa-
tum, sacrilegium esse de potestate Principis
dubitare.
933. Jam quòd præfatis non obstantibus,Vnde juxta|eumdem|probari|possit opposi-|tum.
registro opus sit, ex dictis n. eodem potest osten-
di, siquidem ibi dicitur, quod licet Regiæ Sche-
dulæ cùm de ordinaria gubernatione loquun-
tur, non debeant ita accipi, ut ordinarium prout
est delegato oppositum, ulla ratione designent,
sed prout extraordinario, quod adductis exem-
plis demonstratum: in eo nō videri consequen-
tiam dispositionis, & quodammodo sibi con-
trariari quòd inter extraordinaria, qualia sunt
illa, de quibus ibi, & n. 55. 64. & seqq. nume-
rentur Magisteria, & Declarationes Consti-
tutionum, juxta dicta nu. 54. cùm tamen ad
ordinariam gubernationem pertineant, quam-
vis secum afferant novitatem. Sicut & multa
alia, quæ delegationem important, de quibus
ibi. Cùm autem, quidquid de apparenti com-
pugnantia sit, quam nolumus Regijs mandatis
adscribi, constet registro subjicienda Magiste-
ria & Declarationes Constitutionum aut Acto-
rum Capitularium, ex eo videtur fieri etiam<-P>@@
<-P>dispositionem illam, de qua est quæstio, regi-
stro exponi debuisse, non enim declaratio, sed
plusquàm declaratio est, cùm manifestam
circa Capitulorum formam inducat novita-
tem.
934. Et hæc quidem juxta dicta citato inQuid circa|noviores|schedulas.
loco. Cùm autem à me noviores citentur sche-
dulæ desiderarunt aliqui eas à me in speciali
proferri, quia præter citatas à Dom. Solorza-
no nullæ aliæ inveniuntur. Ad quod quidem
ingenuè fateor eas me non vidisse, & fortasse
illæ non extant, sed ad stylum esse Regij Con-
silij referendum, quod cùm de rescriptis Præla-
torum majorum ageretur, & opponeretur ab
aliquibus non fuisse registro subjectas, censuit
illud obstare ipsis prædictum defectum. Quo-
cumque autem modo id acciderit, parvum est
in eo discrimen. Et ut cum sufficienti possem
loqui fundamento, justam diligentiam adhibui;
licet quidam affirment Magisteria apud ipsos
sine registro transire. Quod quidem ex eo for-
san evenit, quia pro eo stat qui se opponat nul-
lus, juxta dicta nu. 48. Quod equidem & cir-
ca rescriptum, de quo est controversia, potuis-
set fieri, si contradictionis spiritus defuis-
set.
935. Jam circa dicta, quibus utraque parsAuctoris|explorata|mens.
se tueri conatur, si attentè legantur, compe-
rietur duo tantùm me ostendere voluisse. Pri-
mum ordinariam gubernationem multas admit-
tere novitates, unde difficile esse Regium de-
cretum cum omnibus, quæ continet, ad cohæ-
rentiam verosimilem revocare. Secundum, id
quod de ordinaria gubernatione dictũ non esse
ita accipiendum ut omne delegatum ad regi-
strum compellere videatur, quod est priori con-
forme, quia pro ordinaria gubernatione novi-
tates aliquæ necessariæ sunt, in quibus locum
habeat delegatio. Ex his autem est quod elici
pro utrâque parte non inverosimiliter possit.
Pro contendente non esse necessarium regi-
strum, si probet, etiamsi novitatem afferat, ad
ordinariam gubernationem pertinere. Pro quo
si exempla suppetant, magnum indè pręsidium
adsciscendum. Nescio autem an facile id futu-
rum. Qui verò registrum necessarium conan-
tur evincere, habent pro se PP. Minorum ex-
emplar, de quo nu. 54. ubi licet scrupulosè in
eo actum à Regio Consilio diximus, actum
tamen; unde ab eo non videtur recedendum
documento. Accedit extraordinariam valde
dispositionem videri, cui nulla alia similis pro
Religiosa illa familia, & ita turbationibus, &
scandalis obnoxiam. Unde poterunt Regij Se-
natores ut benè illis visum fuerit, pro ipsorum
eximia probitate & sapientia judicare.
936. Sic cùm scripsissem, posteà comperiCirca fa-|ctum retra-|ctatio. Et|pro jure|aliquid|additum.
facultatem Reverendis. Generalis non esse pro
decidendis vocalium caussis, & jure suffragan-
di ante duos menses futuri Capituli: quod qui-
dem postulatum, penitus tamen denegatum,
sed universaliorem, ad interpretandas sci-
licet Constitutiones, cum Diffinitorij con-
cursu, & certo numero Magistrorum. In quo
quidem pro doctrina tradita nihil est momenti
alicujus unde veniat alteranda. Licet non pauca
scripta sint, ut ostendatur Reverendis. Gene-<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Registrum eorum, quæ ad Religiosos &c. 323
<-P>ralem non potuisse facultatem dictam delega-
re, quæ quidem non adeò videntur firma, ut
quibusdam apparent, & arbitror posse illis non
difficilè responderi. Et ut jam dixi, ad recolle-
ctionem Scripti, de qua agitur, minimè esse
talis articuli disceptationem necessariam, quam
neque laicum potest tribunal usurpare. Unde
secluso respectu ad registrum, non possent Re-
ligiosi ad illud habere recursum, contra suum
Generalem querelantes, eo quòd sui officij ter-
minos transiliret. Ubi dicit forsan quispiam,
ad expeditionem caussæ, de qua agitur, opor-
tere dignosci an decretum præfatum ad ordi-
nariam gubernationem spectet: pro quo sup-
ponendum est illud esse legitimum, si enim tale
non sit, neque ad ordinariam, neque ad extra-
ordinariam gubernationem potest pertinere,
& ita transitus denegandus. Sed hoc non ur-
get, quia Regium tribunal Generalium decre-
ta debent legitima supponere, quia præsumptio
stat pro ipsis, utpotè sui muneris plenam cog-
nitionem habentibus, neque eos inauditos
condemnare: esset enim absurdissimus alius
agendi processus, & Religiosæ observantiæ
certissima corruptela. Puncto ergo legitimitatis
intacto, eo ipso quòd turbationum videatur
occasio, quæ ex hujusmodi ad laica tribunalia
recursibus potuit non ægrè deprehendi, potest
illi registri defectus opponi, etiamsi aliquo-
modo videri possit spectare ad ordinariam gu-
bernationem, quia sic vitari inconvenientia
illa possunt, quæ legibus registri à Catholicis
nostris Regibus intenduntur, juxta doctrinam
Dom. Solorzani nu. 53. & 54. adductam.
937. Pro quo & vidi meam adductam exAuctoris|doctrinam|ut pars liti-|gans pro se|adducat.
nu. 48. ubi licet dixerim Regias Cancellarias
posse aliquando circa litteras Patentes sine re-
gistro acceptas dissimulare; duas tamen excep-
tiones adjeci, ut scilicet notitia extrajudicia-
lis esset, & quod non essent turbamentis caus-
sam allaturæ. Cùm tamen in casu nostro no-
titia judicialis, & turbationum appareat irre-
fragabilis certitudo. In quo quidem applicatio
est genuina, sed supponendo scriptum, de quo
agitur, ad ordinariam gubernationem non per-
tinere, de qua id, quod ibi est traditum proce-
debat; unde ulteriùs probandum restat illud
tale esse, quod non est negotium valde difficilis
probationis, cùm nihil tale in usu fuerit ab
exordio Provinciæ, & tantopere ea de caussa,
atque singulari decernendi forma in nulla alia
pervisa Provincia, admirationem alumno-
rum, ac exterorum pariter concitarit, cujus op-
positum si pars adversa probaverit, magnam
equidem victoriam reportabit. Ubi forsitan id,
quod est dictum nu. 57. à sapientibus judici-
bus observabitur, in favorem supremi Prælati
sententiam moderatis, uti in re dubia. Sed qui-
dem aliud est rem esse dubiam, & aliud pro-
babilem, juxta communem Doctorum sensum,
de quo Nos alibi non semel. Si autem in quo-
cumque eventu scandala timeantur, & du-
bium cessat, & probabilitas, cùm pro certo ha-
beri debeat opponi debere registri defectum.
Potest autem aliquando ex oppositione hujus-
modi suum etiam timeri periculum, unde &
transitus opportunior judicari, & ita quasi pro<-P>@@
<-P>regula habenda major Religionum pax, quam
Reges nostri enixè desiderant, & Gubernato-
ribus commendant, estq́ue adeò Religiosis ne-
cessaria, ut sine illa eorum claustra, Acolita
sint, dum ipsi intra claustra fremunt, & extra
illa id quod apud vatem sequitur: & terras
turbine perflant, Virgil. 1. Æneid. Sed melioraVt fuerit|contro versiæ|terminata.
Deus. Et meliora poterunt non immeritò ju-
dicari, quæ Regio Senatui sunt visa talia,
dum in favorem transitus judicavit, licet non
Dostları ilə paylaş: |