adducit P. Vasquez Tomo 2. in 3. p, Disput. 166.
nu. 22. licet circa D. Cyprianum nihil apertè
quod faveat, cùm tamen multa apud Tertul-
lianum ipso antiquiorem, & magistrum fre-
quentissimè compellatum. Videndus etiam
Sylvester V. Ornatus & Vestes.
981. 3. Circa emptionem, non enim pos-Circaemen-|tes minori|pretio.
sunt emere res minori pretio, quàm valeant,
quod quidem non tam emere, quàm rapere est.
Et nescio qua inexcusabili persuasione possit
hoc licitum reputari, in viris præsertim, qui
juris non vulgarem notitiam habent, & igno-
rare justitiæ obligationes nequeunt, & circa ea
maximè, quæ quotidiano usu sunt etiam igno-
rantissimis manifesta. Unum illud videtur di-
ci posse, existimare sic agentes mercatores in
pretio excedere, & circa hoc pro sua agere po-
testate. Sed verò effugium hoc minimè potest
subsistere. Nam sic vendere paratos incredi-
bile est cum viris talibus ita se velle gerere, ut
pretium excessivum exigant. Deinde vulgare
pretium mercium notum omnibus est: neque
ad Auditorum quemlibet spectat illud consti-
tuere, sed communiter receptum amplexari.
Præterquàm quòd mercator iste non potest ab
Auditore compelli ut eo pretio vendat alijs,
quo sibi vult & urget mercem venditari, ergo
neque ut sibi, cùm circa hoc nullo aut divino
aut humano privilegio potiatur, & quidem si
de excessu ipsi constaret, cùm Reipublicæ te-
neatur bono consulere, deberet pariter de re-
medio agere cum Collegis, & supremo Gu-
bernatore. Quod tamen penitus negligit, ut-<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Auditorum obligationes. 339
<-P>potè qui revera in eo excessum non extare, ne-
que Reipublicæ incommodum arbitretur. Stat
ergo prorestitutionis obligatione irrefragabilis
obligatio. Ubi non levis occurrit difficultasCirca resti-|tutionem|notanda|resolutio.
supposita justi pretij distinctione, supremi in-
quam, medij, & infimi, juxta quod sit illa fa-
cienda? Et ut certum statuendum, faciendam
esse juxta pretium, quod venditor declaravit
sibi esse fixum juxta dictam latitudinem, quia
id sine injustitia stare potest, neque ille ad ali-
ter vendendum impelli. Si autem de hoc non
constet, juxta medium, juxta receptam scilicet
in hac materia doctrinam, cùm de re non agi-
tur diversum successu temporis valorem habi-
tura, circa quod plures agitari solitæ quæstio-
nes. Neque enim verosimile est mercatorem
cum Auditore velle summo jure agere. Et licet
posset accidere ut infimo pretio venderet, id
non est attendendum, quia parum est verosimi-
le, nisi ex circumstantijs aliqua esset verosimi-
lis conjectura.
982. Et quidem quod de medio pretioVt sit ta-|xandum|pretium rei|injustè|detentæ.
dictum ita videtur uti rationi consonum à
Scriptoribus magis supponi, quàm expressè do-
ceri, quod mirum quidem est. Cùm enim as-
serant reddendam rem furto ablatam, aut aliter
apud eum extantem, qui injustè possidet: ad-
dunt, si illa jam non extet restituendum valo-
rem. Cùm autem valor seu pretium eam ha-
beat latitudinem, quam diximus, non expli-
cant an juxta supremum futura illa sit, aut ali-
ter computandum: non futurum autem supre-
mum videtur ex doctrina P. Molinæ colligi
Disput. 725. nu. 8. ubi ita scribit: Et licet, quan-P. Molina.
do res, quæ in genere suo functionem non suscipit
perseverat eadem numero, poßit dominus rationa-
biliter non esse alia contentus, quàm suas: quando
tamen illa restitui non potest, quia jam non existit,
certè non minùs compensatur alia æquali in bonita-
te, quàm valore illius. Immò verò faciliùs tunc at-
tingitur æqualitas reddendo aliam ejusdem speciei
& bonitatis, quàm arbitrando pretium, quod intra
limites justi magnam habet latitudinem. Sic ille,
qui arbitrium in eo futurum asserens videtur
planè supponere pretium non futurum neces-
sariò summum. Neque huic resolutioni cen-P. Vasquez.
sendus est contrarius P. Vasquez Opusc. de Re-
stitutione Cap. 5. nu. 77. ubi, cùm præmisisset
rem ablatam restituendam esse secundùm va-
lorem, quo à domino esset distrahenda, ita sub-
dit: Quod si nesciatur in quo statu esset eam
alienaturus, restituendum est in majori pretio, quod
habuit res, quia in eo potuit vendi. Hæc ille, in-
telligendus enim non de majori pretio intra
illius latitudinem, sed comparatione facta ad
minus pretium, quod res erat in statu minoris
æstimationis habitura; cùm frequenter con-
tingat status hujusmodi variari. Unde & in
casu dicto circa reddendum pretium juxta præ-
missam P. Molinæ doctrinam est adhibendum
arbitrium.
983. 4. Auditores nequeunt res, quæ inNeque in|subhasta-|tione prædi-|cta licere.
subhastatione venduntur, aliquem submitten-
tes, qui suo nomine pretium assignet minus,
quàm revera valeant, sibi vendicare, cùm re-
vera credantur futuri, qui pretium adaugeant.
Circa quod ita scribit P. Rebellus 2. p. Lib. 9.<-P>@@P. Rebellus.
<-P>Quæst. 7. in fine: Vt nefas est venditori licitato-
rem interponere ad pretium augendum: sic nefas
esse emptori alium, qui contra se licitetur apponere,
ex D. Thoma, & Tullio ubi suprà (scilicet 2. 2.
q. 77. arti. 1. & 3. de officijs.) Cùm enim simu-
latus licitator ab emptore appositus multò minùs
pretium quàm res valeat polliceatur, ut venditor
rem suam in eo foro minùs valere putans viliùs
vendat, quis dolum subesse non videat? Sic ille,
quem sequitur P. Palaus Disputat. 5. de Iustitia
commutativa, Puncto 35. nu. 2. ubi per errorem
Iulio, pro Tullio. Ubi quem non est adeò ma-
nifesta injustitia, sicut in casu à Nobis propo-
sito. Nam subjiciens licitatorem ut ostendat
rem minùs valere, non prohibet quominùs ac-
cedere alius possit pretium adaucturus. Quod
secus accidit in casu dicto; licet enim Audito-
ris nomen taceatur, ex circumstantijs satis de-
prehenditur, quò tendat licitatio dicta, quæ sine
notitia tali accedentibus licitationibus alijs
frustraretur. Id quod in Iudicibus bonorũ de-
functorum potest frequenter accidere, & ali-
quando constat accidisse. Neque hoc adversa-
tur ijs, quæ citato Capite 4. habentur nu. 43. &
44. cùm tamen valde conformia sint dictis n.
45. ibi enim statuimus justo debere pretio emi:
hîc autem de jnjusto loquimur, & oportuit.
Quòd si dicas juxta ibi dicta per necessariam
consequentiam inferri, quod hîc probamus, sit
quidem id verum, oportuit tamen animadver-
sione alia, & quod statutum est auctoritate
gravium Scriptorum comprobare, & præcipuèD. Thomæ.
Divi Thomæ, qui Tullium venditionis præ-
dictæ modum condemnantem adducit. Videri
etiam possunt quæ pro Regijs officialibus dicta
Tit. 5. n. 16. Ubi & erit qui censeat rationem
pro eorum obligatione adductam etiam Audi-
tores constringere, quatenus Regio etiam man-
dato videntur urgeri circa contractus, & ma-
joribus, quàm Officiales erga suum munus
obligationibus urgeantur: cùm etiam bona
defunctorum sub Regia recipiantur protectio-
ne, ut non minori fide eorum debeat admini-
stratio pertractari. Sit hoc ita, si libeat, non
equidem multùm repugnabo.
984. 5. Consequenter ad prædicta, do-Circa domos|suæ habita-|tionis.
mos, in quibus habitent, non possunt minori
pretio conducere. Neque in ordine ad illas
violentijs uti, & solutionem retardare. Id vi-
detur quàm quod maximè exploratum. Videri
aliquibus potest domos, quas pro habitatione
eligunt, ab ipsis eo pacto ampliùs honorari, &
eo respectu, si quidquam de pretio detrahatur,
sufficienter compensari. Quæ consideratio fri-Honor pre-|tij non apta|compensa-|tio.
vola prorsus est. Ea enim ratione pro omnibus,
circa quæ contractatio accidit, posset talis al-
legari titulus, & Mercatorem, Sertorem, Suto-
rem, Barbitonsorem, Medicum & alios justo
pariter pretio defraudare, & verò pro augendo,
quàm pro minuendo pretio potiùs videtur judi-
candũ. Majus enim à familia potentium domus
accipiunt detrimentum, circa quod nullo illi
sunt modo solliciti, ut experientia compertum
habetur. Et honor quidem talis est, ut libenter
illi domorum domini renuntiarint. Neque
mercis est talis ut vendi possit: & ut par pari
eo in genere reddatur, domus quidem pulchra,<-P>
@@0@
@@1@340 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>& ampla habitantem honorat. Inde illud Cas-
siodori Lib. 7. Formula 5. Prima fronte talis do-Cassiodorus
minus esse creditur, quale ejus habitaculum com-
probatur. Sic ille, ubi & alia ipso digna. Et qui-
dem isti honorabilitatis suæ magnifici laudato-
res, in eo planè videntur errare, quòd inde ho-
norem quærant, unde potius vituperium au-
cupantur. Viles etenim: in oculis omnium red-
duntur turpia hæc, & dignitatis suæ indigna
compendia captantes, unde & vocabulis solent
ridiculis denotari. Præclarè & circa hoc Cas-
siodorus Lib. 1. 4. testimonium fidele Cassio-
dori nomine perhibens de seipso sic locutus:
Fuit itaque, ut scitis, militibus venerandus, pro-Item cum|lectionis|emenda tio-|ne.
vincialibus mitis, dandi avidus, recipiendi fasti-
diosus, detestator criminis, amator æquitatis. Quid-
nam fuit illi difficile custodire, qui se à rebus alie-
nis decreverat abstinere? Est enim indigni animi
signum, famæ diligere commodum, & lucra potiùs
odisse caussarum. Sic ille. Ubi lectio alia non
Indigni, sed Digni habet, juxta quam meliùs
sententia decurrit. Si autem prior sustinenda,
pro verbo Odisse aliud reponendum, ut stet ap-
tus sensus: nec commodius, aut verosimilius
quàm Adisse: quod cum omni dici proprietate
potuit à Cassiodoro, sicut dicitur adire labores,
pericula, hæreditatem, &c. ut apud benè Latinos.
Sic enim & lucra, dum amantur, nec admit-
tuntur solùm, sed quæruntur. Est ergo sensus
indigni viri esse famam diligere, cùm tamen
lucra ex caussarum judicialium determinatione
quærantur. Quæ sententia non est tantùm ad
judiciales actus referenda, ut scilicet ratione
illorum lucra captentur: sed ad lucra omnia,
quæ à judicibus conquiruntur, quia caussa-
rum sunt arbitri constituti, ob sublimem il-
lam, quam tantoperè æstimandam clami-
tant, dignitatem.
985. 6. Circa eorum syndicatum, qui mu-Circa Præ-|torum &|aliorum|syndicatum.
nera aliqua publica gesserunt; in quo gra-
viter peccari continget, si ob amicitiam, aut
privatum alium respectum impunita delicta
relinquantur. Ubi de ijs agitur, in quibus
damnum tertij vertitur, & præsertim Indorum,
qui fisco ipsi præferendi, sic nostris pijssimis
Regibus & volentibus, & jubentibus, cùm de
illorum agitur nocumentis. Et quidem Indo-
rum caussam agere, Regis ipsius caussam age-
re est: ab Indorum enim sospitate Indiarum
venit Regium Imperium sospitandum. Quo-
tidie novæ argenti fodinæ deteguntur, quibus
Regia possit Majestas splendescere, & contra
adversantes sibi armipotentias redarmari. Sed
si Indi desint, suis in fodinis delitescet argen-
tum, nihil dum sic cum eo agitur, profuturum.
Cùm ergo complicatæ cauisæ dictæ in syndi-
catu sint finali discussione tractandæ, satis
perspicuum apparet privatis illis respectibus
gravia posse conscientiæ gravamina à judici-
bus incurri, & infeliciter devorari. Ubi quidem
illud, quod dici solitum de opinione pro amico
locum habere non potest, quia in caussis hu-
jusmodi magis ad factum est, quàm ad juris
dictamina attendendum: licet facto comper-
to, suus etiam juri locus tribuendus, & ad id
totum ferè reducitur, an is, de quo agitur, de-
beat aut non debeat solvere ex ijs, quæ admi-<-P>@@
<-P>nistravit, ex quo & videre licet quale possit ijs,
qui ex adverso stant, detrimentum generari.
Regio scilicet fisco aut miseris Indis, qui pau-
cis se divites æstimant, ea ex parte ditioribus
feliciores, si in sua illa tenuitate quieti vivere
permittantur. Id autem quod de facto & jureDe opinione|circa jus|& factum.
diximus, cum allusione procedit ad celebrem
quæstionem, de qua superiùs circa Proreges
§. 5. In qua communis est Scriptorum sensus
teneri judicem amplecti opinionem probabi-
liorem cùm de facto, & non de jure agitur,
quia tunc probabilitas ex eo major habetur,
quòd una pars meliùs quàm altera suam in-
tentionem probat, testibus scilicet, Scripturis,
&c. quam tamen aliqui non esse opinionem
dicendam asserunt, si propriè loquamur, ex qui-
bus Joannes Sancius Disput. 44. nu. 51. Vers. InIoannes|Sancius.
2. statu. Et ratio est quia judex ex justitia ob-
ligatur judicare juxta merita caussæ, quæ illi
innotescit ex allegatis & probatis, ut videri po-Bossius.
test apud Bossium Tomo 1. nu. 475. Et juxta
hæc dicimus in syndicatu Indicorum Præto-
rum accidere, ubi Iudices vix habent, in quo
circa jus laborare oporteat ob rationem di-
ctam, & ita majus est periculum violandæ ju-
stitiæ ob respectus memoratos. Itaque aliud
est inquirere an aliquid factum sit, de quo si
constet, circa sententiam nulla est dubitatio,
quia de jure constat: ut solvendum, si non sol-
vit. Aliud quid si de facto constet, circa quod
non est clarum jus, unde est locus diversis in-
terpretationibus. Iuxta quod dicta procedunt.
Licet autem judicium tale unius non sit, sed in-
tegri consessus, potest tamen ille ad se plures
attrahere, qui pro sententia sufficiant, & cœco
ducatum præbente cœco ex privato affectu,
omnes in foveam cadere, ex qua emergere non
sit facile, conscientia fluctuante.
986. 7. Si ex affectata libertate Auditor,Circa urba-|num agendi|modum cum|Prorege.
Fiscalis, aut alter ex eodem gremio, inurbanè
Proregem alloquatur, dum zelare se justitiam,
& officij obligationem, Regijq́ue servitij ex-
actum implementum ferventiùs profitetur. In
quo grave esse peccatum, ob reverentiam viro
tanto debitam, qui Regiam Majestatem re-
præsentat. Numquàm equidem tali agendi
modo opus est, cùm sit ad omnia utilis & ne-
cessaria modestia. Neque accommodata est re-
sponsio: Ego exequor officium meum. Exequi
enim potuit sic locutus officium suum aptiùs
& efficaciùs, solidis adductis rationibus verbo-
rum moderatione, & animi non exulcerati si-
gnificatione propositis. Quàm illud apud Cas-
siodorum dignum effatum Principe! AdesseCassiodorus
debet scientia juris, cautela sermonis; ut nemo de-
beat reprehendere, quod Principem constiterit cen-
suisse. Opus erit prætereà firmitas animi, ut à ju-
stitiæ tramite nullis muneribus, nullis terroribus au-
feratur. Nam pro æquitate servanda, & nobis pati-
mur contradici, cui etiam oportet obediri. Sic Lib.
6. Formula 5. Ubi priora nectenda postremis:
contradicendum scilicet Principi pro æquitate
servanda, sed cum cautela sermonis. Quibus &
illud consonat quod circa finem: Exerce pote-
statem Principis, conditione subjecti. In quo
quidem & suo debent bono nomini illi consu-
lere, ne censeantur rustici, & ex rusticis paren-<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Auditorum obligationes. 341
<-P>tibus procreati, aut quidquam deterius aliud.Inurbani|exitus|exempla|vitanda.
Cùm ex præfatis quidam Proregem nescio qui-
bus verbis zelo bono prolatis offendisset, eum-
que posteà placare studens manus officioso re-
spectu tetigisset, illud inde reportavit commo-
dum, ut id narrans posteà Prorex diceret eo
manuum contactu asperas contingentis depre-
hendisse manus, significans eas aratro assuetas,
unde & rusticũ moribus & genere pronuntia-
vit. In quo quidẽ deceptus planè, sed documen-
to alijs, ut juxta Cassiodorum sit in illis nō qua-
liscumque, sed accuratissima cautela sermonis,
cùm sciant se conditione subjectos. Funestius
aliud exemplum prætereo, quod in Peruvica
habetur historia, ejus, qui Proregem primum
verbo intemperatè effuso ita commovit, ut pœ-
nam statim fuerit capitalem expertus, à Pro-
rege ipso pugione confossus, ex quo lamen-
tabiles tragædiæ suscitatæ, usquè ad Proregis
interitum seditioso in bello, à defuncti fratre
triumpho turpissimo decantato. Garcilassus de
la Vega. Recentiora alia etiam exempla subti-
ceo, quibus idem probari posset intentum: sed
intelligentibus pauca, si ad hæc legenda de-
scendisse contingat.
987. 8. Vitandæ inter Togatos rixa-Circa rixa-|rum indi-|gnitates ex|intemperie|verborum.
rum occasiones, quæ ex verbis inordinatè pro-
latis, sicut de hæresibus dixit aliàs Divus Hie-
ronymus, oriri solent. Indignissimum quidem
est viros tales ad pugnam, etiamsi pugnis tan-
tùm sit ineunda, venire. Temperatè quidem
loquendum; sed intemperatiùs prolata verba
temperatè sufferenda, ne si veniatur ad manus,
ij, qui in oculis omnium sunt tamquàm pri-
maria Reipublicæ lumina, ludibrio ejusdem
exponantur, fiantq́ue fabula populorum. Lego
apud Lipsium de Magnitudine Romana lib. 4.
Cap. 2. quod ejus verbis non fuerit ingratum
excepisse: sic enim ille: Illos si inspicias, quiI. Lipsius.
propriè sedebant ad clavum, proh Deus! quanta gra-
vitas, sapientia, majestas? Vt qui ordinem eum ex
regibus constare dixit, unus veram ejus speciem ce-
pisse Livio videatur. Is fuit Cineas legatus Pyrrhi:Livius.|lib. 9.
Ad regem redijt, & interroganti, quid de hostium
sede sentiret: Vrbem templum sibi visum, Senatum
regum esse concessum fatebatur. Sic ille. Fateor
Senatores nostros non illa, qua Romani ma-
jestatis gloria coruscare: Senatores tamen Re-
gij sunt, & quod de humano est minùs splen-
dore, Christianæ professionis excellentiam
non adæquare modò; sed & superare comper-
tum. Quomodo ergo indignissimum, & inde-
corossimum non sit, si Viri tales pugnis se
impetant, & honoris sui adeò prodigi corri-
xantur? Sed, ut dixi, harum indignitatum pe-
ricula linguæ moderatione antevertere curan-
dum utrimque est: pro quo & nuper dicta
faciunt: quandoquidem eorum dignitas con-
digna debet reverentia tractari, in quo alijs
debent exemplo prælucere, facilè enim, dum
apud seipsos contemptibiles sunt, ut modus
collocutionis ostendit, poterunt ab alijs haberi
contemptui. Geminæ illæ Regiorum mini-
strorum dotes, de quibus num. præced. Scientia
juris, cautela sermonis, huc etiam advocandæ.
Quod enim cautela dicitur, specialem innuit
curam circa sermonem, viris sapientibus, &<-P>@@
<-P>juris apprimè conscijs necessariam. Pro quo &
Siracides sublimiori testimonio adest dicens:
Est tacens qui invenitur sapiens: Eccli. 20. v. 6.Eccli. 20.|v. 6. & 29.|P. Cornel.
Ubi Syrus Interpres sic habet: Est qui quando
tacet, cogitat sapiens. Circa quod sic P. Corne-
lius. Q. d. Est sapiens, qui dum tacet, cogitat sa-
pienter quid agere, quid loqui, vel silere debeat.
Sic ille, quibus benè in Sapiente designata
cautela sermonis. Et id quidem ad eum etiam
referendum, quem verbum intemperatè pro-
latum potuit offendere: nam & ille debet sa-
pientiam suam tacendo reddere ampliùs mani-
festam, vel temperato responso, quod erit sa-
pientiæ efficacius argumentum. Circa quod
iterum Siracides audiendus, sic enim ibidem
v. 29. Sapiens in verbis producet seipsum. Ubi non
solùm patientiæ meritum apud Deum osten-
ditur, sed magnum illud commodum quod viri
sapientes, de quibus agimus, possunt mode-
ratione linguæ reportare. In Græco enim tex-
tu verbo Producet respondet προὰξει, Proaxe; id
est, Promovebit. Unde & Tigurina habet Pro-
vehet. Circa quod sic citatus Interpres: Oppo-Idem.
nit stulto mendaci sapientem veracem, qui suo ser-
mone vero & prudenti seipsum promovet, ut placeat
magnatibus, ab eisque ad honores, & regimen ex-
altetur, uti contigit Iosepho, Danieli, Mardochæo,
Esdræ, Nehemiæ, & alijs. Sic ille juxta id, quod
sequitur vers. eodem: & homo prudens placebit
Dostları ilə paylaş: |