Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə127/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   123   124   125   126   127   128   129   130   ...   180

post adducta ejusdem verba n. 1784. Hæc do-D. Cara-|muel.



ctrina vera est, sed non benè intellecta à nonnullis,

qui duo illa mutui fundamenta, quæ posui (vide-

licet Charitatem & Invidiæ negationem) meditari

non volunt. Sic ille. Non ergo Ledesmæ sen-

tentiam ut jacet amplectitur, sed secundùm

profundiorem sensum, quem solus ipse intro-

spexit: & ita proscriptione dicta non venit si-

militer ejus assertio damnanda. Id autem quodNihil ex|illius obser-|vatione ad|intentum.

de charitate & invidiæ privatione ait juxta id

dictum, quod habet n. 1780. scilicet mutuan-

tem cum propria indemnitate ex charitate age-

re, quia amat proximum sicut seipsum: eum

autem, qui indemnis cùm esse possit, non mu-

tuat, esse invidum, quia miserijs proximi dele-

ctatur. Sed quid inde ad intentum? Ille in-

quam, qui ex charitate mutuat, etiamsi certum

designet tempus, immò tunc maximè, illam

exercet: ergo ratione designati temporis nihil<-P>@@

<-P>accipere potest. Quid jam de invido? si mu-

tuare nolit, invidus quidem erit, sed non in-

justus. Si cum præmio ultra sortem, injustus

equidem fuerit: quis hoc neget? aut quæ circa

hoc profunda meditatio necessaria?

  1062. Et æquivocationem ille TheologisVt idem|æquivoca-|tione labo-|ret.

ferè circa hoc universis objicit, ut vidimus,

cùm tamen eam potius ipse patiatur: citato

siquidem nu. 1783. Vers. 1. formulam istam

mutui proponit: Do tibi quingentos aureos mu-



tuos, cùm primùm indiguero, aut etiam voluero,

recipiendos. Circa quam sic inferiùs: In prima

mutui puri essentiam agnosco. Qui juxta primam

aliquid dederit, inibit contractum puri mutui, &

nihil poterit recipere præter capitale. Atqui hoc

mutuum non est, sed precarium, si ita detur, ut

statim repeti possit, unde translatio dominij

inutilis reddatur, & nullum interveniat discri-

men qualiscumq; materia eorum contractuum

sit. Debet ergo mutuum pro tempore tali dari,

ut intra illud inter medium spatium nequeat

esse locus repetitioni. Unde & citatus Scriptor

approbat quod à Mag. Ledesma dictum verbis

illis: Porque siempre que ay emprestito, ay por loMag. Le-|desma.



menos obligacion virtual de no pedir el emprestito

por algunos dias. Et quidem commodatum à

precario in eo distinguitur, quod illud non est

ad nutum revocabile, secus istud: unde duo

diversa genera contractus à Doctoribus repu-

tantur. Atqui si in ratione dati voluntarij cum

translatione dominij, & reddendi obligatio-

ne duo essent similes dandi modi, duo etiam

contractus genera constituenda essent: quod

tamen nullus admittit hucusque, idque prop-

tereà, quia modus dandi precario similis extat

nullus; cùm semper res mutuò tradita ad cer-

tum tempus tradita censeatur. Et ex eo natu-

ram mutui neutiquàm variari. Et hæc quidem,

circa præfati Scriptoris sententiam, quæ neque

ita favent, ut improbanda sustineant: neque

ita adversantur, ut damnabilem penitus osten-

dant, ubi favori esse locus possit, licet sint qui

se erga ipsum gerant severiores. Pro quo &

faciunt quæ dicta in Annotationibus nu. 120.

Vide etiam infra §. 6.




§. III.

Circa Barrarum negotiationem.

Ad Cap. 4.



1063. NOn leves circa ipsas difficultatesCirca legem|ponderis.

expeditæ. Quod est tamen dictum



nu. 25. de solutione Regalium jurium, cujus

obligatio incerta sit: ubi quidem de jure quin-

tationis non agitur, sed de alijs, eo quòd leges

circa illa pœnales esse videantur, juxta satis re-

ceptam circa illas sententiam Scriptorum.

Aliunde autem potest circa hoc dubitatio sub-Circa jus|Magistro-|rum de|Plata.

oriri; ob jus transvectionis in ijs, ad quos illud

pertinet, Magistros scilicet argenti, Maestres



de plata, quibus quidquid est illius generis tra-

ditur, aut alijs, de quibus D. Josephus de Veitia



Lib. 2. Cap. 9. & præsertim quoad jus dictum

nu. 4. cùm idem pro Barra, majoris ponderis<-P>

@@0@

@@1@§. III. Circa Barrarum negotiationem. 373

<-P>ac pro minoris solvatur, dum per fraudem ob-

truduntur, sitq́ue jus illud ratione onerosi con-

tractus, pro custodia scilicet & securitate.

Unde revera videtur obligatio in foro con-

scientiæ subesse, juxta taxam Regia auctorita-

te designatam. Id quod ex eo roborari potest

apud eumdem Scriptorem adnotatum, Regem

ipsum etiam compensationem illam laboris &

industriæ tribuere pro ijs, quæ ad ipsum perti-

nentia transvehuntur. Videndum ergo quo-

modo res ita in praxi decurrat: si enim prędicti

Magistri circa illā deprehendantur soliciti, ob-

ligationi est compertæ faciendũ satis: si autem

parùm curent, cùm sciant fraudes intervenire

frequentes, non sunt scrupuli suscitandi, quia

pro lege haberi potest quandoque consuetudo.

In dubio autem pro obligatione standum,

quam lex importat, juxta certa in negotio ju-

stitiæ principia; nullus enim credendus est de-

bita velle remittere, nisi pro eo non levia sup-

petant argumenta.

  1064. Illud autem circa Barras gravissi-Circa Bar-|rarum qua-|litatem, quæ|conscientiæ|gravamina.

mum potest conscientiæ gravamen inferre, si

in earum exploranda qualitate, perfectione in-

quam metalli, ab eo, ad quem ratione officij id

spectat, cura competens non adhibeatur. Ex

cujus defectu, undecumque ille processerit, ex

incuria scilicet, imperitia, aut malignitate, in-

commoda sunt gravissima deprehensa, de qui-

bus citatus D. Josephus à Vietia Lib. 1. Cap. 20.



nu. 28. & Cap. 33. nu. 15. Ex tali siquidem ex-

ploratione valor est dignoscendus, qui adjecto

indicatur signaculo, & solet ipsi fides adhibe-

ri, cùm tamen falsò adhibitum sæpissimè fue-

rit deprehensum. Et qualitatis quidem examen

extracta Barræ particula fieri solet ignis bene-

ficio depurata. Quem laborem ut declinaret

officiarius, examine unius contentus similes

sibi visas alias sonitu explorabat, & juxta il-

lum signaculo comprobabat. In quo quidem

errores frequentes inventi, & Hispanæ fideli-

tatis apud nationes exteras incursa jactura,

cum ingentibus alijs in pecuniario censu detri-

mentis. Factum hinc ut illi, qui exploratorisDifficultas|circa En-|sayatorem.

officium magno emptum pretio retinebat, gra-

vis admodùm fuerit pœna decreta, & reipsa

inflicta: cùm tamen ille non per se, sed per

alium functionem prædictam exerceret, es-

setq́ue revera innocens: quia ita in more po-

situm, ut qui officium emunt, solentq́ue esse

primores viri, non per se, sed per expertum

officiarium, manus, quod dicitur Ensayatoris

exequantur. Unde & dubitari meritò potuit

an illi ad damna ex officiarij incuria subsecuta

resarcienda tenerentur. Ubi quidem si circa of-

ficiarij peritiam non est ea, quæ oportuit, accu-

rata notitia, cùm res tāti momenti fuerit, extra

dubium est ad damnarũ compensationem esse

obligatos. Si autem eam, quam erga res pro-

prias adhiberent, cùm ita in usu sit, ut exerci-

tium dicti officij per alium obeatur, diligentiā

adhibuerunt, non apparet cur debeant castiga-

ri, si conscientiæ tribunal attendamus: immò

etsi exterius, unde circa hoc admittendæ pro-

bationes: quod & sic factum & jussa reddi se-

questrata bona, sed difficili exitu; semel si-

quidẽ Regijs inclusa arcis ad dominos redire<-P>@@

<-P>ægerrimè permittuntur. Cùm enim sint cum

alijs ad Regem transmissa, licet jubeantur red-

di, durum id accidit, quia extractione hujus-

modi ex noviter illatis, ad minorem copiam

argentea massa redigitur, cùm tamen ut minor

non sit enixè caveatur, & sic solutio de die

differtur in diem, & ad speciales, quos vocant,

effectus transmissa, creditores miseri molestis-

sima expectatione torquentur. In quo quidem

quanta conscientiæ admisceantur gravamina

meridiano est lumine manifestius, ut non sit

opus circa illud sicut neque circa alia nuper

dicta, Auctores aggerare.

  1065. Inventum est etiam in Barris qui-Circa Bar-|ras intus|cupreas, &|pinnas la-|pideas.

busdam ex Nova Hispania missis diabolicum

absurdum, de quo citatus Scriptor citato Cap. 33



n. 17. animam enim, ut ille loquitur, habebant

cupream. Et simile aliquid in pinnis accidisse

scimus animam habentibus lapideam, ut indi-

cio esset in hujusmodi absurdorum auctoribus

animas esse consimiles, speciem Christianitatis

habentes, & cupream aut lapideam duritiem,

sicut & cor, quod auferendum promisit Domi-

nus Ezech. 11. v. 19. Auferam cor lapideum. Et

circa venditionem ab eo factam, qui in emp-

tione deceptus, certum est vitio rei venditæ

comperto, ad restitutionem teneri, quantùm

interest damni, si is, qui emit stare contractui

velit. Et communis quidem sententia est emp-Peculiaris|difficultas|circa vi-|tium occul-|tum rei|venditæ.

tori competere actionem redhibitoriam ad re-

habendum pretium, & reddendam rem. Potest

autem dubitari an quando res secundùm par-

tem vitiosa non est, & à vitiosa potest com-

modè separari, talis actio competat, vel de-

beat secundùm partem non vitiosam stare con-

tractus. Et videtur quidem standum contra-

ctui, juxta id, quod habetur in l. 1. §. proinde l.

ob quæ vitia & seqq. ff. de ædil. action. iuxta quas

non vitium quodlibet præstat redhibitoriam,

sed quando res notabiliter est inutilis ad effe-

ctum, pro quo emitur. In casu autem nostro

non ita accidit; nam major pars est argenti puri

ad quemcumque effectum utilis. Quod si ad

specialem aliquem plus erat necessarium, id

scilicet, quod ratione cupreæ animæ aut lapi-

deæ defecit, id potest aliundè facilè comparari.

Quod si revera id, quod defecit, aliundè haberi

non posset, jam ex ea parte notabiliter inutilis

pars major haberetur, & ita redhibitoria actio

emptori competeret. Pro quo videri poterit P.

Molina Disp. 353. Vers. Media autẽ via, post sep-



timam Conclusionem. Et etiam Vers. Observandum

prætereà est, ubi ait quòd si multę simul res emā-

tur, & una tantùm vitiosa sit, ita ut redhibenda

sit, contractus quoad alias si separabiles sint, nō

dura separatione, validus sit habendus, secus si

una deficiente reliquæ sint futuræ inutiles ad

effectũ, pro quo sunt emptę. Quędoctrina casui

præsenti congruit, curritq́ue non solùm in foro

externo, sed etiam conscientiæ. Unde quod

dixi superiùs, Si emptor stare contractui velit, in-

telligendum est juxta datam explicationem.

Pro quo & videri potest Cardinalis Lugo To-

mo 2. Disput. 22. nu. 81. qui in Summario ha-

betur, & desideratur inter nu. 80. & 81. & P.

Pereyra n. 1186. apud quem Antonius Gomez

Tomo 2. variar. Cap. 2. nu. 48. & exempla con-<-P>

@@0@

@@1@374 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.

<-P>nexorum, in multis tibicinibus ad Chorum,

& in multis equis curalibus ad currum trahen-

dum: secùs si non habeant talem connexio-

nem; tunc enim rescindendus contractus tan-

tùm in re vitiata.


§. IV.

Circa Argentum vivum.

Ad Cap. 5.



1066. DIctum de illo suprà, & in AuctarioEx trans-|missione in|Novam-|Hispaniam|ex Peruvio|quæ incom-|moda.

non semel, de quo & D. Josephus

de Veitia Lib. 1. Cap. 14. ubi præsertim de illo,

quod ex Hispania in Indias transmittitur, ex

Minera Almadenensi erutum, aut ex Ger-

mania adductum, copia non modica. Id autem

specialius quod circa prohibitionẽ transporta-

tionis ex Peruvio in Novam-Hispaniam pro-

fert n. 6. ob inconvenientia gravia experimen-

tis comperta, eo quòd ex illa merces Sinicæ, &

ex Europa advectæ, referrentur, quibus Peru-

vianum Commercium detrimenta maxima su-

stinebat. Et quidem hoc non classe aliqua, sed

unius aut alterius navigij transcursu gereba-

tur. Quid ergo si copia jam mittendi metalli

facta, inconvenientibus præfatis non curetur

occurri, & ex conniventia quæstuosa, inde illa

inferantur in Peruvium, quibus commercium

detrimenta patitur manifesta? Nec jam de

Sinicis mercibus tantùm sermo, sed de Euro-

pæis, quæ in Regnum illud faciliùs pervehun-

tur unius navigationis directo, nec prolixo

adeò cursu, unde quæ superesse solent, magni

æstimant earum domini, si vendere possint mo-

deratis pretijs, in Peruvium revehendas. Quæ

& privilegio quodam gaudent prælationis circa

venditionem, non Regio quidem, sed à nescio

quo indeclinabili fulmine, veniente. Utinam

hæc videant, qui videre, prævidere, & pro-

videre tenentur, ut in Christiana Republica

& Dei, & Catholici Regis respectu debiti re-

florescant.

  1067. Citato Cap. 14. n. 12. ita loquiturD. Iosephus|à Veitia.

citatus Scriptor. No le ha quedado por intentar à



la codicia de los que con varios pretextos han soli-

citado comercio por Buenos ayres el que por aquel

puerto se encaminassen Azogues, ponderando queCirca traje-|ctionem per|portum|fluminis|argentei.

les tenia mucha costa conducir à las minas de Po-

tosi los que se sacan en las de Guancavelica, sobre

que se hizieron grandes esfuerzos el año de 1657.

pero prevaleciò la razon, y con ella se denego lo

que pretendian, como convendra que se execute con

las permisiones y licencias, que se solicitan para

aquel puerto, aciñendolas à la moderacion que tiene

informada el Tribunal, y de cuya importancia lo

està el supremo Consejo de las Indias. Sic ille, qui

in eo quod trajectionem metalli prædicti per

Portum bonarum aurarum, seu Fluminis ar-

gentei à Minerarijs procuratam, avaritiæ ipso-

rum tribuit, non sine ipsorum locutus injuria.

Neque enim avaritiæ tribuendum est id apud

Regem obtinere non levium rationum propo-

sitione conari, quod & conantibus prodesse

potest, & bono publico, ac Regi ipsi. Id quod

in caussa, de qua agitur, potest luculenter com-<-P>@@



<-P>probari. Ubi tamquàm certum supponitur me-

talli prædicti copiam posse ex Europa deferri.

Quo stabilito fundamento, si aliunde conster

minoribus id constare expensis posse reliqua

sunt evidentia. Sic enim Minerarij suo com-

modiùs vacabunt muneri: sic major copia erit

argenti. Et quid pro bono publico majus, quid

pro Regio gratius possit esse servitio? Illa au-

tẽ inconvenientia, quæ indulto per portũ præ-

fatum commercio proferuntur, sint equidem

talia. Sed nihilominùs navigiorum aliquorum

permissio est frequens. Cur ergo in illis me-

talli prædicti copia non possit adduci? Ex quo

id habebitur, pro quo jamdiu est apud Reges

nostros iterata petitio, ut Indorum ad Huan-

cavalicenses fodinas compulsorum misertus, re-

medium Catholica pietate dignum pergat ad-

hibere. De quo quia superiùs actum, non est cur

ampliùs peroremus, cùm sit cur oremus tamen,

quem clamantem audimus Psal. 11. v. 6. PropterPsal. 11.|v. 6.



miseriam inopum & gemitum pauperum, nunc

exurgam.

  1068. Aliud apud Scriptorem eumdemLevibus|expensis|non percen-|dum ut|emolumen-|tis majori-|bus consu-|latur.

animadversione dignum occurrit, sic enim ille

n. 13. Ordinariamente es mucha la flema con que



se remiten à Sevilla los Azogues de lamina del

Almaden: lo qual ha obligado algunas vezes al Tri-

bunal, que con el ardiẽte zelo, con que solicita siem-

pre lo que juzga por mas importante al Real ser-

vicio, aya despachado Comissarios al camino à darP. Iosephus|à Veitia.

prisa à las carretas y requas, y Correos al Alma-

den; aviendo producido est as diligencias el fruto,

que se intentaba con ellas. Lo qual he querido referir

aqui, por lo que pudiere suceder en lo de adalante, y

que no por escusar un corto gasto, se dexe de procu-

rar el adelantamiento de qualquiera cantidad, que

pueden llebar mas las Flotas. Sic ille: cujus est

satis opportuna & laudanda conclusio: scilicet

propter excusandas leves expensas non esse di-

ligentijs parcendum, ut majora vitentur detri-

menta. Sic enim videmus non rarò accidere,

quod in domibus frequens, ut ruant, & pereant

multa ruinis involuta, eo quòd ob leves vitan-

dos sumptus damnorum non est initijs obvia-

tum. Quod equidem in ijs, quæ ad Regiam

caussam spectant frequentia experimenta ma-

nifestant. Ubi timor mulctæ quandoque in

caussa est, quia Regium Consilium ægrè ferre

solitum sumptus ex gaza Regia: cùm tamen

irrationabilis ille sit, nec possit de tantorum

virorum prudentia, post accuratam rei actæ no-

titiam tale aliquid pertimeri. Illud equidem

admirationi tamen fuit & dolori quibusdam ex

Regijs Auditoribus in mulcta comprehensis

ob decretum, in quod non consenserant, ut ex

libro secreti poterat constare consessus, in quo

sensum contrarium sua subscriptione firmave-

rant. Unde ergo pœna, ubi culpa nulla? vel

quare socij in pœna, qui in culpa non fuerant?

Neque enim Auditores eam obligationem

subeunt, quam Regij Officiales, de quibus

Titulo 5. Cap. 7. ut ex indiviso ad solutionem

debiti ratione officij teneantur: unde & ipsi

sic coacti solvere, & alij etiam rigorem sunt

hujusmodi vehementer admirati. Cujus ego

fundamentum nullum invenio, unde myste-

rium hoc inscrutabile cogimur venerari, sicut<-P>

@@0@

@@1@§. V. Mercium pretia ut queant taxari. 375



<-P>& suo modo etiam illud de argento vivo non

mittendo, cùm possit mitti, & pro eo rationes

adeò validæ videantur militare.


§. V.

Rebus vendibilibus ut pretium taxari queat.

Circa Cap. 8.




1069. PRo Mercatoribus mercium ultra-Vt stet pro-|babilitas|pro Merca-|toribus.

marinarum præcipua ibi disceptatio,

& tempora erant tunc incommoda, qualia &

experimur modò attenuato commercio, unde

quod circa probabilitatem dictum in vendi-

tione pro libitu, sed non irrationali, locum ha-

bere potest potiorem. Abundant enim merciũ

multarum genera, cùm desint alia: unde quod

circa illa habetur minus, potest aliarum raritate

compensari. Pro quo & stat generalius D. Jo-

sephus à Veitia L. 1. Cap. 18. n. 10. ubi ita scri-

bit: Disputa Don Iuan de Solorzano, si puede à losD. Iosephus|à Veitia.



tratantes en Indias limitarseles en ellas el precio

de algunos generos, y aunque lleba que avia algunos

casos, en que se puede: con licencia de tan gran va-

ron parece muy duro, que (quando confiesa los gran-

des cuydados, afanes, y riesgos, que les cuesta este

trafico, y quan merecidas tienen por esto quales-

quiera ganancias que logren) deben de tener fuerzas

las mismas Cedulas expedidas en su favor que alli

refiere, y yo tenia apuntadas para el intento: una

dada en Madrid à 25. de Iunio de 530. Secretario

Iuan de Semano, mandando que las mercaderias y

mantenimientos, que se llebassen à Indias, las ven-

diessen los dueños de primera venta à los precios

que quisiessen y pidiessen, sin ponerles tassa. Y avien-

do hecho replica sobre esto el año de 1559. la Au-

diencia de Mexico, se le mandò que sin embargo se

cumpliesse aßi. Y lo mismo se ordenò al Virrey del

Peru por Cedula de 19. de Setiembre de 1580.

que mandasse observar. Y tambien se halla ordenado

para en quanto à la venta de los Esclavos por otra

Cedula de 15. de Setiembre de 1571. que es la

que Don Iuan de Solorzano refiere por del año

1581. Fuit ergo error circa annum, nec no-

vus, nec rarus, & in caussa præsenti non mul-

tùm curandus. Et hæc præfatus Auctor.

  1070. Circa quæ dubitari nequit quo mi-Quid circa|illum.

nùs ille rationabiliter proloquatur, sed Dom.

Solorzani sententia stabit inconcussa semper,

quæ, ut ille ait, certis in casibus poterit & de-

debit meritò ad praxim advocari. Neque ca-

sus hujusmodi Regiæ Schedulæ comprehen-

dunt, in quibus ratio aliter operari compellit,


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   123   124   125   126   127   128   129   130   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2025
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin