claram restare Pontificis mentem, quando pro
subtractione militat antiquitas, & Ecclesiæ
auctoritas, juxta quam volumen sacrorũ Ca-
nonum est propositum, sic à D. Raymundo or-
dinatum, antiquorum seu veterum & authen-
ticorum Codicum ope redintegratum, & ad
Romanum exemplar diligenter recognitum,
ut dicitur in editione Horatij Cardon Lugdu-
nensi anni 1618. Ex quo & habetur nimis
audacter dici Pontificem non addita negatio-
nis particula ineptè, imperiteq́ue locutum.
Jam quod de Librarij imperitia subjunctum,
levissimum sanè est. Rogo enim quisnam Li-
brarius iste fuerit? Anne Pontificis amanuen-
fis, qui id, quod scripsit, ex ejus ore suscepit?
Quis hoc credat, quod & leve & ridiculum
meritò judicandum? Erit ergo quispiam alius.
Erant ergo ante illius depravatam scriptionem
exemplaria alia cum addita particula negatio-
nis. Atqui nulla talia novit antiquitas; cùm
tamen non potuerit ignorare, quandoquidem
unius tantùm Librarij error fuerit, Librarijs
alijs aliter prolocutis. Itaque unius Libra-
rij error contra omnes alios potuit authenticos
Codices prævalere. Testimonia hæc incredi-
bilia facta sunt nimis. Jam quod ad Auctores
attinet, sunt illi perpauci comparatione innu-
merabilium ex Theologica & Canonistica
Republica, quibus quod ad factum attinet, ut
de jure nihil, fides est inconcussa & irrefra-
gabilis adhibenda. Et de D. Barbosa jam dictũ;
licèt autem non displiceat P. Palao, quatenus
satis probabile id reputat, expositiones tamen
alias præfert, & præsertim Navarri, qui ad fo-
rum tantùm exterius decisionem Pontificiam
censuit pertinere. Jam quod ad negotium præ-
cipuum attinet, de licito scilicet auctario supra
sortem ratione periculi, cùm nihil obstet de-
cisio Pontificia, perinde est ac si negationis
particulam contineret. Unde dici potest ex<-P>@@
<-P>eo capite ritè potuisse subdi particulam Quo-
que: quia revera Pontifex ita censuit quod ad
forum conscientiæ attinet, de quo & in se-
quentibus pronuntiavit. Pro quibus hæc sa-
tis.
§. VIII.
De titulo damni emergentis.
Circa Cap. 11.
1086. OMnes jam illud admittunt magnoD. Thomas|ut stet pro|titulo dam-|ni emergen-|tis.
præeunte Magistro D. Thoma 2.
2. q. 78. art. 2. ad 1. Ubi ita scribit: Ille qui
mutuum dat, potest absque peccato in pactum dedu-
cere cum eo, qui mutuum accipit, recompensatio-
nem damni, per quod subtrahitur sibi aliquid, quod
debet habere: hoc enim non est vendere usum pe-
cuniæ, sed damnum vitare: & potest esse quòd ac-
cipiens mutuum majus damnum evitet, quàm dans
incurrat: unde accipiens mutuum cum sua utilitate
damnum alterius recompensat. Sic Doctor San-Circa illius|doctrinam|discussa dif-|ficultas.
ctus: circa cujus doctrinam hærere quispiam
possit, quomodo scilicet recompensatio damni
stare queat, quandoquidẽ accipiens mutuum,
majus damnum evitat, quàm dans incurrat; ex
eo enim manifesta apparet inæqualitas. Ad
quod quidem dicendum magnum mutuatarij
damnum accepta evitari pecunia, quæ suppo-
nitur ad id sufficiens: unde non tenetur ad
tantumdem reddendum pro damno, quod mu-
tuans pateretur, & minus etiam supponitur;
nullus enim cum magno suo damno sciens &
prudens mutuatur. Ex eo autem nequit iste
totius damni à mutuatario reparati aut evitati
compensationem exponere, quia pro illo effe-
ctu gratis pecuniam contulit, unde tantùm
pro damno proprio id potest. Ubi pro justifi-
catione hujus tituli addendum, quod licet
quod ad damni compensationem attinet, possit
in pactum deduci; non videtur tamen mutua-
tarius obligandus ad paciscendum de certo pre-
tio; sed relinquendus suæ libertati, si malue-
rit resarcire damnum, & ad id se obligare. Sic
P. Philippus à SSma. Trinitate Tomo 3. circa ci-Alia circa|taxam|damni &|pactum cir-|ca illam.
tatam q. 78. vers. dubitatur quinto: Quod ex P.
Lessio desumpsit Lib. 2. Cap. 20. n. 76. quem
secutus P. Gibalinus Lib. 2. de Vsuris Cap. 5. Ar-
tic. 6. n. 7. Pro eodem ita scribit P. HerinxP. Herincx.
Disput. 3. n. 32. Potest quoque mutuans (si mutua-
tarius ita cupiat, cui alioquin liberum esse debet
experiri aleam eventus) ab initio pacisci de damno,
vel cessante lucro, quanti nempe valet probabilis
eventus, seu periculum damni: vel spes justi lucri
cessantis, sicut mutuatarius tantùm teneatur ad
summam taxatam, sive tanti, sive pluris, sive mi-
noris interesse contingeret. Cùm enim poßit mu-
tuans stipulari indemnitatem, quidni incertum ejus
eventum ad certum pretium bona fide redigere, sic-
que aleam eventus vendere? ac ille.
1087. Ratio autem cur mutuatarius ne-Ratio pro|negatione|pacti.
queat ad pactum sub certa periculi compensa-
tione compelli, ex eo firmatur quod illi fieret
injuria eum obligando ad distinctum contra-
ctum minimè necessarium ad damni reparatio-
nem: id quod est contra rationem mutui, quia<-P>
@@0@
@@1@382 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>obligatio talis est pretio æstimabilis. Itaque in
mutuo quando damnum ratione illius evenire
potest, solùm est obligatio ut mutuans serve-
tur indemnis: non verò obligari potest mutua-
tarius ad obligationem aliquam specialem ra-
tione contractus minimè necessarij. Cùm
enim ex natura sua id non habeat, nequit ex
mutuantis libitu nova obligatio superaddi. Pro
quo & Cardinalis Lugo Disput. 25. n. 71. Qui
videtur significare juxta contractum hujus-
modi ex natura rei solùm esse obligationem
damni, si obtigerit. Sic enim ille: SciendumCardinalis|Lugo.
est autem hoc pactum dupliciter fieri posse. Primò
ut mutuatarius se obliget ad solvendum damnum
exurgens, si contigerit, quodcumque illud sit. Se-
cundò si statuatur certa quantitas justa, quæ atten-
tis circumstantijs, & timore talis damni, pruden-
ter taxetur, & absolutè obligetur mutuatarius ad
illam ultra sortem solvendam, sive damnum majus
vel minus, sive etiam nullum reipsa subsequatur.
Sic ille. Tunc sic. Ponamus mutuatarium so-
lùm de damno pactum inijsse, nullo certo
pretio designato. Ponamus etiam reipsa nul-
lum evenisse damnum. Tunc quidem nihil
poterit mutuans ultra sortem accipere. Atqui
hoc contra justitiam est, quia timor damni,
attentis circumstantijs, est pretio æstimabilis;
& etiam admittitur illis non obstantibus posse
non subsequi damnum. Non ergo videtur do-
ctrina illa generaliter sustinenda, & ita affir-
mandum, etiamsi non subsequatur damnum,
obligationem extare aliquid supra sortem nu-
merandi. Juxta quod obligatio servandi in-
demnem mutuantem, quod tantùm ex natura
rei dictus contractus importat; ita explicanda
est, ut non intelligatur tantùm de damno cer-
to, sed etiam probabili, attentis, ut dicebatur,
circumstantijs, sicut de periculo dictum. EtSententiæ|oppositæ|probabilitas
re quidem vera, cum obligatio circa damna
possit in pactum deduci, & non subsecuto
damno illa eadem obligatio subsit, quæ ex pa-
cto circa taxatum pretium resultat, etiamsi
expressè articulata non sit: non videtur cur
non & expressè possit in pactum deduci: si-
quidẽ non videtur onerosa mutuatario: quan-
doquidem aut damnum compensaturus est, aut
damni periculũ, quod minoris est gravaminis.
Unde videtur posse id probabiliter sustineri, &
plures quidem Scriptores conditionẽ pręfatam
omittunt, unde non videntur necessariam cen-
suisse: pro quo præsertim P. Molina, qui nihil
indictum videtur, ex ijs præsertim, quę ad sub-
stantiam contractuum spectant, reliquisse.
1088. P. Pereyra n. 1103. Vers. Dico Ter-
tiò pro Sententia adducta stat, & pro ea citatP. Pereyra-|ut faveat,|& de lapsu|in citatione.
D. Sebastianum de Coutu in Manasse, de mu-
tuo rationem pro ea reddentem, quia sicut mu-
tuans potuit servari indemnis, & potest dam-
num esse majus, quàm ejus periculũ ęstimetur:
ita mutuatarius non potest licitè cogi, ut pro
periculo pactum faciat: satis enim servabit in-
demnem mutuantem paciscens de solo dam-
no. At si ambo conveniant, ut de solo periculo
pactum fiat, justum erit, & servandum. Sic
cũ statuat videtur sententiæ prędictæ singula-
rem auctorem eum, quem producit, agnoscere,
cùm dicat illam non exprimere citatos à se<-P>@@
<-P>Scriptores pro Conclusione 1. scilicet Mag.
Sotum, & PP. Molinam, Azorium, & Lessium:
quod licet verum sit de tribus prioribus, ex quo
& Nos argumentati sumus, in postremo autem
verum non habet, cùm apud P. Lessium addu-
cto loco apertissimè reperiatur, pro quo etiam
sunt alij superiùs citati, quos & forsan vidit
laudatus ab ipso D. Sebastianus, & præsertim
P. Lessius, ex quo alij: unde apud antiquioresProbabili-|tas roborata
conditio prædicta pro justificando hujusmodi
contractu non extat, ex quo & urgeri potest
ut supra pro roboranda probabilitate. Sicut
ex eo quòd de periculo agitur: nam pro illo
Auctores conditionẽ præfatam non apponunt.
Et quidem ex eo quod admittitur, scilicet quod
si conveniant mutuans & mutuatarius, stare
queat obligatio, etiam potest instari: nam si
contractus cum obligatione dicta sic conten-
dente mutuante usurarius est, nequit etiam
annuente mutuatario ab usuræ labe purgari,
quia licet videatur voluntarius annuere, revera
sic mutuum accipientes non omnino esse vo-
luntarij solent; & ita neque usuræ haberi lici-
tæ ex voluntaria exteriùs largiendi promissio-
ne, ut est in confesso apud omnes. Sic ergo
& in eo qui sub certo damni pretio contrahit;
quod quidem mutuanti commodius esse po-
test: sic enim compensationem certam habet,
etiam non subsecuto damno: Vel si superve-
niat, vitationem litigiorum circa illius æ-
stimationem, quæ satis esse molestæ so-
lent. Pro quo ita scribit P. Gibalinus supra n.
8. His omnibus adde utrique contrahenti commo-
dius esse pacisci absolutè de aliqua certa summa
pro damno emergente, & lucro cessante, quæ juxta
moralem æstimationem justa & proportionata sit
spei futuri lucri, aut metui damni, ad præscinden-
das omnes difficultates, quæ deinde probatione aut
æstimatione ejus tum damni, tum lucri suboriri
possent. Ideoq́ue sapienter monet Iurisconsultus
l. ult. D. de prætorijs stipulat. In ejusmodi stipula-
tionibus, quæ quanti res est promißionem habent,
commodius est certam summam comprehendere,
quoniam difficilis plerumque probatio est quanti cu-
jusque intersit, & ad exiguam summam deducitur.
Sic ille. Cùm ergo certæ summæ designatio
commoda utrique contrahenti sit, ex eo habe-
tur verosimile posse mutuatarium ad illam
obligari, nec velle mutuantem aliter pacisci,
sicut velle posset, nisi mutuatarius ad damnum
emergens se penitus obligaret.
1089. Probatum Capite, in quo sumus,Vt stet posse|ratione mu-|tui aliquid|peti ex con-|ditione|temporum.
posse supra sortem in mutuo aliquid accipi, si
mutuans se in quocumque eventu ad non re-
petendum obligaret. Et additum n. 130. in
hunc modum: Quia verò eventus isti inopinati
rariores sunt, non debet præmium æquale esse illi,
quod propter probabile periculum peti potest, ut vi-
detur clarum: & quia rarißimè his temporibus
aliquod periculum recuperationis abest, licet illud
notabile non sit, titulus iste præfato potest adjun-
gi, & ex utroque majoris præmij exactio justificari.
Sic ibi. Ex quo non licet inferre his tempori-
bus ex mutuo quocumque licitum esse supra
sortem ulterius aliquid reportare, nisi quatenus
titulo illi priori potest addi iste periculosæ
recuperationis. Hunc enim non esse sufficien-<-P>
@@0@
@@1@§. VIII. Circa titulum damni emergentis. 383
<-P>tem ex eo habemus quòd Pontifex ita decer-
nit, contrariam proscribens assertionem, quę
quidem de his sunt accipienda temporibus, ut
est compertum, quia & in his stare mutuum
potest & debet secundùm nativam & simpli-
cissimam rationem. Et quia licèt possit recu-
perationis intervenire periculum, circa illud
nihil est pactum, unde mutuum secundùm na-
turæ suæ certa privilegia procedit; cùm aliàs
stante recuperationis difficultate, sua sint juris
& facti remedia, nec tamen sit certum semper
illam futuram, aut etiam ita probabile, quòd
possit probabiliter affirmari. Quòd autem ti-
tulus iste adjunctus alteri aliquem possit ha-
bere in ordine ad præmium aliqualis conside-
rationis effectum, nullibi nota aliqua inustum
invenitur, & cùm pro eo stet ratio non levis,
sustineri potest, quando scilicet attenta mu-
tuatarij qualitate pro eo speciale fundamen-
tum contigerit deprehendi.
1090. Pro quo & facit quod post addu-Notanda|doctrina de|pacto non|necessario.
cta adjectum, dum sic dictum: Non videtur
autem necessarium ut hoc expressè in pactum de-
ducatur, sed eo ipso quòd à persona, quæ ab usu-
rarum cupiditate reputatur aliena, & moribus
Christianis vivit, aliquid more solito ratione
damni petatur, intelligendum est ad non petendum
debitum ante tempus designatum obligari, quando-
quidem alius non apparet titulus, quo præmium
peti poßit. Sic ergo etsi circa damnum ex
difficultate recuperationis non præcesserit ex-
pressè pactum, ex circumstantijs petitionis in-
telligi potest non dari nisi sub conditione obli-
gationis ad ipsum, quando simul circa obli-
gationem non repetendi ante tempus præfixũ
modo præfato proceditur, cùm revera obliga-
tionis existat fundamentum, difficultas inquam
pretio æstimabilis, sed exiguo inquam ex ea
parte, quod titulo alteri conjunctum possit
considerabile aliquod efformare.
1091. His addendum ex Cardinali To-Cardinalis|Toletus.
leto Lib. 5. Cap. 32. in fine quod his verbis tra-
dit: Cum verò quis sponte mutuavit, licitè
potest exigere damna, quæ acciderunt, si quando
mutuavit, erant ante formidata & mutuatario
ea manifestavit, quamvis nullum fecerit pa-
ctum, & mutuatarius tenetur reparare: non ta-
men si non erant formidata, &c. Juxta quæ
non est pactum necessarium quando mutua-
tario sunt damna manifesta, & verosimili-
ter formidata. Ex quo argui potest pro su-
periori positione; semper enim mutuatario
manifestum est damnum, quod potest vero-
similiter formidari, quando ipse est futurus
illius caussa, & probè noscit difficultatem, quæ
in solutione succedet. Neque enim manifesta-
tionem à mutuante fieri necessarium est, quan-
do res aliàs est manifesta, juxta Regulam ju-
ris, quod scilicet eum, qui certus de re ali-
qua est, non oportet ampliùs certiorari.
@@
§. IX.
Circa contractus Ecclesiasticorum.
Ad Caput 12.
1092. MUlta in eo, sed non circa om-Circa Bul-|lam Cle-|mentis IX.|contra ne-|gotiatores|Ecclesiasti-|cos.
nia oportet immorari. Circa con-
tractus autem Ecclesiasticorum id maximè
his temporibus negotium facessit, de quo à
Nobis dictum in 2. & 3. Auctarij Tomo: & ad
Bullam Clementis IX. spectat contra nego-
tiatores Ecclesiasticos in Indijs fulminantis, &
quidem non contra omnes, ut nonnulli cen-
suerunt, & censent (pro quo & Synodus Diœ-
cesana Huamangensis C. 33. n. 4. & 34. n. 23.)
sed contra solos Missionarios, efficaciter
probatum: quod & approbarunt viri docti in
Hispania, ad quos est revisio Operis Typo-
graphicæ editioni prævia remissa à Superiori
potestate, qui & circa examen in his, quæ
ad prædictam Bullam spectant, attentiorem
indaginem contulerunt. Viderant & docti
ante transmissionem. Et tenor quidem adeò
videtur perspicuus, ut nullus ex ijs, qui apud
Prophetam dicuntur docibiles Dei, possit ali-Isaiæ 54. v.|13.|Ioan. 6. v.|45.
ter judicare. Licet aliqui suo plusquàm opor-
tuisset indulgentes judicio, non sine scandalo,
& nescio quanto cum fructu, ad praxim nimis
rigidam advocarint, priori quadam ejus in-
ducti clausula, cùm posteriorem potiùs ani-
madvertere & observare debuissent. Una e-Clausula|una per a-|liam decla-|ratur.
nim clausula declarat aliam, ut est apud Juris-
peritos compertum, & videri potest apud Bar-
bosam Tract. de Clausulis in principio num. 18.
juxta communem Doctorum sensum loquen-
tem; licet leges, quas adducit, minimè in-
stituto subserviant. Nam in L. qui filiabus §.
Si servus plurium, & §. ult. ff. de legat. 1. talis
§. Servus plurium non extat. Et in ultimo nihil
ad rem. In L. Quæsitum. §. §. Papinianus quoque
ff. de feudo instrum. (corrige de instructo, vel in-
strumento legato) nihil etiam, ut id constet
quod aliàs admonui Jurisperitis circa citatio-
nes cautè fidem adhibendam.
1093. Et tota quidem universalitatis visQuæ urgeat|in Bulla.
quoad obligationem illis in verbis constituta
est: Et earum cuilibet sub nomine, &c. Mißiona-
riorum, aut quovis alio titulo pro tempore missæ
fuerint, aut in illis partibus quomodolibet mora-
buntur. Quod autem illa commodam expli-
cationem habere debeant, & ad Missionarios
restringi ex clausula inferiùs apposita videtur
convinci, dum sic agentes, id prætextu fa-
ciunt sumptuum, qui sunt pro Missionum
quæstuoso ministerio necessarij. Et quia inQuid fa-|veat.
præmißis, vel circa ea delinquentes, &c. Ubi in
primis delinquentes tantùm Pontificio ful-
mine feriuntur: nec tamen delinquere dicendi
sunt, qui servato juris ordine contractus exer-
cent aliquos, à Doctoribus omnibus, vel uno
aut altero dissentientibus, approbantur. Neque
enim agitur de delinquentibus post Bullæ pu-
blicationem, sed de ijs, qui anteà ita delinque-
re deprehensi sunt, ut Pontificem ad severis-
simum remedium adhibendum provocarint: id<-P>
@@0@
@@1@384 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>quod ex Bullæ ipsius tenore habetur manife-
stum. Ubi nec dici potest ita à Pontifice pro-
ferri eo quòd contra Urbani VIII. prohibitio-
nem deliquerint, quandoquidem Bulla Urba-
ni contra Missionarios fuerit tantùm expedita.
1095. Sed dici ulteriùs potest, licet ve-Objectio ex|clausulæ|prioris effi-|cacia,|proposita|& explosa.
rum sit clausulam unam per aliam explicari,
id commodiùs, aptiùs, & veriùs accidere,
quando posterior clausula per priorem expli-
catur: est enim majoris efficaciæ secundùm
Glossam & Bartolum in L. Quisquis ff. de legat.
3. cum concordantijs ibi citatis: Pro quo & Ma-
tienzus in Lib. 5. Recopilat. Tit. 11. Lib. 7. Glossa
81. n. 6. ad finem. Verùm ex hoc nullum emer-
git obstaculum, quandoquidem testatissimum
est apud Scriptores oppositum dogma; clausu-
lam scilicet in fine positam ad omnia præce-
dentia extendi, & hæc per illam consequenter
declarari. Navarrus Consil. 17. n. 2. Tit. de Sent.
excom. Lib. 5. in antiquiori editione. Joannes
Gutierrez Practicar. qq. Lib. 3. quæst. 29. n. 11.
apud quem Decius, Bartolus, Matthæus de Affli-
ctis P. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrimonio
Disput. 7. n. 17. apud quem Jason circa L. TalisL. Talis|Scriptura.
Scriptura §. fin. ff. de legat. 1. ubi sic habetur:
Hanc autem Scripturam non solùm ad præcedentia
legata, sed ad universa, quæ testamento adscripta
sunt, extendi verum est, & sic alij. Ac præ om-
nibus Cardin. Tuschus Tomo 1. Lit. C. Conclus.
291.
1096. Et ut daremus clausulam prioremAmplior|refutatio.
majoris esse efficaciæ, id certè non est genera-
liter accipiendum, quando in clausula posterio-
Dostları ilə paylaş: |