lugubri vestimento testandus. Quid ergo ju-
taxæ vinculis arctabuntur. Et quidem nulla est
administris præstatur favor. Et tamen, ut
23. ita scribit: Nec enim irremuneratus jaces, si
& populos peregrinos prudenter excipias, & nostro-
rum commercia moderata æqualitate componas. Sic
Theodoricus. Ex quo tamen generalis regula
vendi, instante sola lege necessitatis. Est enim
& de alijs valde necessarijs. Immò pro parte
illam rationem pretij locum non habere. An
obvia, de qua P. Palaus Disput. 5. de Iust. Com-P. Palaus.
stiones.
tur. Ex regno Chilensi Sebi copia adducitur in
ficiendis candelis. Cùm ergo proximis defuis-
seri. Et pretium quintali satis est moderatum
publica auctoritate præfixum. In quo & aliud
larum officium pertinebat. Et erant in conge-
mari querela. Ubi quidem multa minimè pro-
banda concurrunt. Primum circa pretium octo
buit. Pro quo deservire potest id, quod habet
P. Molina Disput. 364. Vers. Conveniunt etiam<-P>
@@0@
@@1@376 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>Doctores, sic locutus: Quo tẽpore in Eborensi Aca-P. Molina.
demia, regnante Sebastiano, hæc ex suggestu expone-
bam, accidit, ut cùm taxa mensuræ tritici, quæ eo
in regno Alqueira vocatur, justè anno tũc præterito
sex vigenorum fuerit constituta, superveniente ma-
xima sterilitate accreverit pretium in foro publico
ad quindecim, aut sedecim vigenos, quo ab exteris,
quibus taxa in eo regno nō erat constituta, vendeba-
tur: supervenit autẽ judex, qui more solito, ad inqui-
rendum de aliquibus criminibus fuit missus, cœpit-
q́ue punire eos naturales Transtaganæ regionis, qui
triticum æquè bonum ultra sex vigenos vendide-
rant. Sed id erat iniquum, cùm restituendi onere,
tum pœnas, tum etiam quæcumque damna judex ea
de caussa intulisset. Admonitus ergo continuò, ut
tenebatur, destitit. Sic doctus Pater. Ex quo
habemus pretium tritici posse non duplo tan-
tùm, sed & triplo majus esse legitimo, unde
etiam & vulgari eidem respondenti. Et qui-
dem cùm ita receptum sit, ut in ijs, quæ ad vi-
ctum, aut ordinarium usum spectant, taxa non
apponatur, non videtur cur non etiam apud
nos idem debeat observari. Et sic recepta com-
muniter consuetudo indicat in tali vendendi
modo injustitiam non admisceri. Unde & qui
taxam adeò improportionatam tempori præ-
scripserunt, juxta id, quod ex P. Molina exce-
pimus, ad restitutionem tenentur, sicut ille
præfatum judicem censuit obligatum ad dam-
na inde secuta; cùm magnum profectò dam-
num sit lucri competentis detrimentum. Ubi
bona fides tantùm excusationi esse poterit, si
fortè adfuit. Et ad damna etiam pertinere po-
test id quod est in distributione Secundum tra-
ditam scilicet copiam dictam officialibus, de
quorum fide minimè dominis illius constabat,
unde & gravem poterunt pati jacturam, &
difficultates satis molestas circa solutionem ex-
periri.
1072. Jam quod ad Religiosos spectat, sineQualiter|immunitas|Ecclesiasti-|ca eo inca-|su violata,|cum damnis|alijs.
gravi stare violatæ immunitatis nequit con-
scientiæ gravamine, ut videtur compertum. Si
enim Religiosi id, quod ad ipsos spectabat, co-
narentur abscondere, & excessivo pretio ven-
dere, aliquos poterat non ita irrationabilis esse
prætextus: cùm tamen nihil tale suspicari pos-
set, pro succurrendo necessitati essent prorsus
exprompti, cur sic violenter actum, neq; justi-
tia, neque æquitate, neque decoro, neque ur-
banitate servatis? & in casu etiam, quo reser-
vare vellent, & commodius expectare tempus,
vis inferri non poterat, sed exhortatione agen-
dum apud Prælatos: neque ullus est ita alic-
nus à rationali respectu futurus, ut in nega-
tione persistat. Sic enim & agendum in con-
tributione justa vidimus Tit. 3. nu. 126. Sicut
etiam quid Prælatis renuentibus faciendum n.
seq. & posset quidem violentia tantùm existi-
mari rebus facta, & non personis, & ita non
contraria Ecclesiasticæ libertati, ut in fur-
to accidit, si non adesset aliud, per quod inju-
ria in personas redundaret; adest tamen, quia
judiciali decreto impediuntur rebus suis uti, ut
possent si illud non interveniret, vendendo sci-
licet quibus vellent, & cum convenienti secu-
ritate. Sic enim læsio libertatis prædictæ intel-
ligenda venit, sicut est etiam citato Tit. 3. ex-<-P>@@
<-P>plicatum n. 109. & contra hujusmodi decreta
militat Canon. 15. in Bulla Cœnæ ibi: Seu
quævis alia decreta. Et valde dolendum est adCanon. 15.|Bullæ Cœ-|næ.
hæc non attendi, & quia læsi tacent, ne turbas
cieant, nihil grave in eo, cùm sit sanè gravis-
simum recognosci. Ubi & Judices Ecclesiastici
quandoque eadem de caussa dissimulant, quia
& vident eorum officium non requiri, quod
utinam prodesse posset stylo juridico requisi-
tis. Nec de hoc plura.
§. VI.
Circa titulum lucri cessantis.
Ad Cap. 9.
1073. NVm. 104. in fine sic dictum etsi nonNumera-|tam pecu-|niam pro|mutuo non|plus valere|quàm nu-|merandam|contra Ca-|ramuelem.
sint defuturi, qui Caramuelis ample-
ctantur doctrinam dicentis n. 735. (Theologiæ
moralis) pecuniam numeratam plus valere quàm
numerandam, & ita Mercatores viliori pretio ven-
dere parata pecunia posse, quàm paranda. De quo
aliàs. Non inquam sint de futuri, quia & sunt
errorum subtilium juratissimi amatores, sed
suo, & non levi periculo, ex prædicta siquidemTomo 1.|Auctarij|Parte 1.|n 625.
doctrina usuras esse licitas manifesta ratioci-
natione concluditur. Pecunia numerata plus
valet: Atqui major hic valor est pretio æstima-
bilis: ergo ratione illius potest aliquid in mu-
tuo accipi. Major est ipsa Auctoris doctrina,
& Minor consequenter est evidens, juxta
eumdem: Unde & Consequentia est irrefraga-
bilis, licet in syllogismo nō appareat vis forma-
lis illationis, quam tamen virtualiter continet,
ad quam reduci facilè poterit in hunc modum:
Pro eo quod est in mutuo peculiaris valoris po-
test aliquid exigi: pecunia ut numerata talis
est: ergo pro illa in mutuò potest aliquid exi-
gi. Pecunia ergo numerata non plus valet
quàm numeranda, si cùm mutuò detur, futura
esset otiosa, ut supponitur, unde lucrum nul-
lum cessat. Vel si futurum sit, ipsi mutuator
cedat liberali traditione. Quod quidem com-
modo exemplo declarat P. Bonæ-Spei contra
citatum Scriptorem agens Tomo 5. Tractat. 1.
Disp. 9. n. 72. statuæ æneæ, quæ anno 1. 2. & 3.
valet decem aureis, & ejusdem pretij, sive anno
2. sive demum 3. restituatur. Quod & in ipsa
numerata pecunia videre licet, quæ si hodie
otiosa sit, non ideò minùs valebit cras, aut
post multos dies, quia tunc deservire po-
terit, & fortè feliciùs. Atqui de mutuata
idem accidit, sicut enim post dies aliquot nu-
merata utilis esse poterit, ut est hodie, ita
& illa, cùm supponatur habenda præfixo tem-
pore. Quòd si ob possibiles eventus pecuniæ
æstimatio varianda est, circa numerandam
equidem & illi esse infortunati possunt, nec
tamen proptereà æstimatio variatur.
1074. Id autem quod à Nobis dictum cir-Alij simili-|ter sentien-|tes refellun-|tur.
ca non defuturos modo præfato sentientes,
etiam apud P. Bonæ-Spei habetur suprà n. 73.
qui & n. 74. eorum rationes adducit, quas n.
seq. convellit. Itaque ajunt, quòd præcisè ra-
tione lucri, quod hic & nunc facere possunt,
si velint pecunias ad negotiationem applicare.<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Circa titulum lucri cessantis. 377
<-P>possit aliquid accipi supra sortem, licet hîc &
nunc nolint pecunijs suis negotiari: exem-
plumq́ue ponunt in veteranis illis Mercatori-
bus, qui ultra negotiari nolunt, & pro eo ar-
guunt adductis exemplis ejus, qui habeat
equum, qui per annum ad quinque supra alium
fructificare possit: potest enim illum elocare
quinque supra alium, licet eo uti nolit; & sic
de prædio quoad pastionem, fluvio quoad pis-
cationem, silva quoad venationem. Ad quæ
quidem citatus Scriptor ita respondet, ut videa-
tur id, quod objicitur exemplorum adductione,
sicut de pecunia negare. Et de illa quidemP. Bonæ-|Spei ex fa-|veat.
meritò asserit, dum neque ad negotiationem
applicatur, aut de applicanda cogitatur, inter-
esse illius esse merè possibile, & ita non magis
pretio æstimabile, quàm pecunia purè possibi-
bilis, aut quàm meritum purè possibile sit præ-
mio dignum, peccatum purè possibile gehenna
dignum, & sic subdit: Loquere proportionaliterVt minùs|veniat pro-|handus.
de lucro equi, prædij, fluvij, silvæ &c. In quo
quidem non videtur admittenda negatio, quia
eorũ & pecuniæ diversa est ratio. Hęc enim ex
se fructifera non est, nisi quatenus ad negotia-
tionem applicatur: cùm tamen in adductis ex-
emplis aliter se res habeat. Licet ergo quis illis
non uti decreverit, cùm tamen occasione cer-
ta, illa uti in suum commodum vult, intentio-
nem mutat, & ex fructiferis fructum colligere
jure optimo potest.
1074. Adduxerat etiā n. 63. & seq. sententiamQuid ille|circa Cara-|muelis men-|tem.
D. Caramuelis, quam & n. 69. improbabilem
pronuntiaverat, quatenus asserit in mutuo pro-
pter obligationem non repetendi illud posse
aliquid supra sortem exigi: sic enim sensisse
illum adductis ejusdem testimonijs ostendit,
de quibus & Nos §. 2. Sed nu. 76. ejus allatis
verbis, quæ & Nos dedimus nu. 1061. & alijs
ex nu. 1795. his videlicet: Concludo igitur nihilD. Cara-|muel.
posse supra sortem recipi ratione mutui: nihil ra-
tione temporis etsi longi: nihil ratione gravaminis
non revocandi formaliter sumpti, nempe ratione
molestiæ non repetendi. At posse aliquid ratione cir-
cumstantiarum, lucri cessantis, damni emergentis,
sortis periculi, quæ aliquando certò sæpè probabili-
ter, gravamen istud obsident, quæ numquàm evi-
denter omnino absunt. Hæc apud suum Aucto-
rem, quæ tamen mutila apud P. Bonæ-Spei, ita
ut sensum aptum non reddant, quia post ver-
bum Molestiæ desunt omnia quæ sunt posita
usque ad sortis periculi exclusivè. Illis inquam
allatis ita scribit n. 77. Sed contra. D. Caramuel
hîc (fortè hac
) sua resolutione rem totam, ut alibi
sæpè, tam obscuram relinquit, ac eam sua fusißima
propositione fecit. Nam quod reipsa quæritur est, an
lucrum, quod sub mutuo longi temporis esse potuit
&c. Illud non resolvit Caramuel, sed aliud. Et
consequenter, cùm ibi velit &c. Censeo (sic.
n. 78.
omissis alijs non satis perspicuis) D. Caramuelis
doctrinam periculosam esse, & contradictoria in-
volvere: præsertim cùm omnes penè Theologi juxta
Decisionem Rotæ Romanæ, quam refert Seraphinus
Decisione 186.
n. 6.
& praxim Neapolitanam, Ve-
netianam, Romanam &c. ad hoc ut in foro externo
poßit lucrum vi mutui cessans exigi, requiratur, ut
mutuans probet se solitum negotiari, nec moraliter
negotiationem abdicasse. Sic ille
: idq́ue ante<-P>@@
<-P>damnationem Propositionis, de qua §. 2. & in
eo revera audiendus, quòd in D. Caramuelis
resolutione confusionem aliquam & contradi-
ctionem inveniri pronuntiet. Pro quo & ex-
pendi debent ultima illa ejusdem verba: Quæ
numquàm evidenter omnino absunt, scilicet re-
spectus illi, de quibus ibi. Ex ijs enim videtur
evidenter sequi semper in mutuo adesse titu-
lum aliquid ultra sortem accipiendi, cum num-
quàm evidenter omnino absint, & juxta eum-
dem sufficiat adesse probabiliter, ut ibidem ha-
betur. Quia verò in confusione & contradi-
ctione ista, non est manifesta adeò illius mens,
cui directè, attentis omnibus ab ipso congestis,
Pontificia possit adaptari damnatio, meritò po-
test P. Bonæ-Spei admitti Censura, & id stare
quòd à Nobis est ante lectionem ejusdem ad-
notatum dicto 2. §. id scilicet quod ad pericu-
lum attinet, videtur manifestum, ob fundamen-
tum, quod præbet damnatæ propositioni; quo-
ad alia nota est probabilitas, & de bono opere
non condemnamus eum, sed &c.
1075. P. Herincx Tomo 3. Tract. 3. Disp. 3.P. Herincx|ut militet|pro vera|sententia.
n. 37. Circa præfatam censuram consentit, as-
serens præfatam sententiam esse valde pericu-
losam, pro verissima autem optimas rationes
adducit, & inter alias postremam illam, ex eo
instructam quod ratione dilatæ solutionis ne-
quit carius vendi, ex Cap. Consuluit de Usuris,
quod tamen falsum foret, si præsens pecunia
sit per se majoris valoris, quàm non præsens;
quæ quidem ex concludentibus est. & nu. 39.
circa praxim Mercatorum ita scribit: Quare
hoc pretium interdum est sex pro centum, aliquando
septem, octo, vel amplius;
habita ratione copiæ, vel
inopiæ pecuniæ, multitudinis cambiorum, mercimo-
niorum, omniumq́ue lucrandi rationum (
ob quarum
parcitatem hodie Antverpiæ pretium hoc satis exi-
guum)
vetante Carolo V. ne sub pœna usuræ & nul-
litatis, unquam Mercatores ultra duodecim in cen-
tum recipiant, idque non nisi ad annum, exclusis
etiam non Mercatoribus, sub pœnis usuræ & confis-
cationis pecuniæ, quæ sic ab eis ad lucrum data fue-
rit. Vide Codicem Belgicum V. VVoecker & Zy-
pæum suprà (scilicet)
in Analysi Iuris Pontif. Lib.
5. Tit. de Vsuris num. 2. Contractus quoque, qui-
bus pecuniæ pupillares dantur mutuo seu (ut vulgo
loquuntur)
in deposito sub annuo lucro, quod inter-
esse vocant, & cum facultate repetendi capitale pro
nutu, declarantur usurarij & nulli. Sic ille. Ubi
in primis animadversione dignum Antverpiæ,
quod inter præcipua Europæ numerabatur,
Emporium, parcitate commerciorum laborare,
quod & de Hispali superiùs dictum, sicut &
de Peruviano, & nonnullis alijs, in quibus &
Gallica, ut vix jam florens aliquid, ut olim, in
Europa, aut America, & in Asia etiam, pro ea
parte, quæ ad Indiam spectat, reperiatur. Quòd
si caussam disquiramus, occurret illa statim, pa-
cis videlicet generale exilium, & bellorum tem-
pestas continuata. Temporibus bello infectis, &
Marte inimico Mercurij, queis cuncta palàm com-
mercia cessant. Quod à P. Millieu teste experien-
tissimo dictum. O quàm ergo orandus Deus
ut illam jam tandem dare pergat, quam mun-
dus dare non potest pacem, una enim illa Chri-
stiani Imperij omnia emolumenta conducet.
@@0@
@@1@378 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
1076. Illud insuper disquirendum occur-Circa legem|taxamem|lucri gra-|dũ an obli-|get in con-|scientia.
rit: An non obstante Caroli V. prohibitione,
liceat in foro conscientiæ contractus lucri cum
excessu supra duodecim, si videlicet prohibi-
tione sublata, attentis circumstantijs, licitus
haberetur? Et videtur affirmativè responden-
dum; quia lex illa purè pœnalis apparet, ut ex
ejus tenore colligitur. Nec non quia in præ-
sumptione fundatur, quod scilicet in lucro su-
pra duodecim excessus fraudulentus misceatur.
Contra quæ tamen opponi potest receptissima
sententa circa pretium legale, quod in con-
scientiæ foro obligat. Sed id non videtur vi-
gere, quia in casu, de quo est sermo, similis
doctrina admittenda est illi, quæ circa rerum
pretium legitimum est apud Doctores sensu
communiore recepta: non esse videlicet obli-
gationem circa pretium legitimum, quando
rationi conforme non est, eo quòd circumstan-
tijs temporis non sit adaptatum, eo quòd in il-
lis constet intervenire varietatem, & quodQuid circa|pretium|legitimum|quando est|in rebus in-|æqualitas.
specialiùs instituto præsenti conducit, si fru-
menti legitimo pretio v. g. stabilito, frumen-
tum aliquod, non modicè tantùm, sed valde
melius sit, quàm illud, quod solet communiter
vendi, non obligat lex communis pretij taxa-
tiva, ut tenet P. Molina Disput. 364. Vers. Po-
sito, taxationis legem, & alij communiter, ex qui-
bus citatus P. Herincx Disput. 4. n. 17. Vers. 1.P. Molina.
ubi ait servari debere pretium legitimum justè
taxatum in favorem illius, cui lex favet, quando
merces non sunt notabiliter alijs meliores. Et hoc
P. Herincx.
quidem si admittamus legem prædictam Ca-
roli ex earum propriè esse genere, quæ pretium
rebus imponunt, non enim talis esse videtur,
ut sic debeat præfata resolutio verosimilis judi-
cari, non pro Antverpiensi tantùm commer-
cio, sed pro alijs, Indicis præsertim, in quibus
lucrum esse majus solet, si fortè accidat taxam
aliquam stabiliri.
Dostları ilə paylaş: